Skip to the text

Articulus 6

DECLARATIO CAPITULI SEXTI : NOLI FIERI PRO AMICO INIMICUS PROXIMO.

AD caritatem ac sapientiam præcipue admonemur in isto capitulo. Noli fieri pro amico inimicus proximo. Hoc dupliciter potest intelligi. Primo : Noli inimicus esse aut fieri proximis tuis, quibus amicus esse teneris : quoniam omnis homo viator, est per caritatem amandus, in quantum rationalis creatura, beatitudinis capax; et sicut amicus in Deo, sic inimicus propter Deum est diligendus, quamvis non sit amandus in quantum iniquus et inimicus. Secundo sic : Noli fieri pro amico inimicus proximo, ad complacendum amico tuo, seu quia amicus tuus est inimicus proximi, vel propter injuriam factam amico tuo a proximo suo. Quidam enim statim quum viderint amicum suum contra alium contendere aut pugnare, adjuvant eum in malis hujusmodi, et fiunt partiales cum ipso, quum potius conarentur litigantes concordare aut separare. In quibusdam etiam partibus consuetudo est pessima, ut aliquo læso aut interfecto, tota ejus cognatio congregetur ad ulciscendum cognati injuriam, privata et propria auctoritate, non solum in eum qui forefecit, sed in quemcumque de parentela ipsius; et generalem contra se invicem concipiunt inimicitiam : quod totum periculosissimum est, non solum animabus, sed et corporibus eorumdem, et est caritati contrarium. Porro vera amicitia (ut Tullius in libro de Amicitia docet) requirit ut nec turpe seu illicitum aliquid rogemus amicum, nec tale quid faciamus rogati; sed ad omne bonum honestum hortemur, adjuvemusque eum.

Improperium enim et contumeliam malus hereditabit, id est, omnis injustus, nisi pœniteat, æternam reprobationem et condemnationem accipiet, quemadmodum

Dominus loquitur impiis : Dabo vos in opprobrium sempiternum, et in ignominiam æternam, quæ nunquam oblivione delebitur.1 Et omnis peccator invidus et bilinguis : id est, invidia atque bilinguitas sunt peccata ita enormia, quod invidus et bilinguis possunt per æquivalentiam quamdam dici omnis peccator, seu cunctis vitiis pleni. Seu, Omnis, id est plenus et consummatus, peccator : juxta quem sensum infra legitur : Omnis plaga, tristitia cordis; et omnis malitia, nequitia mulieris.2 Potest quoque sic accipi, quod omnis qui in mortali est culpa, communiter aliquid de invidia bilinguitateque habet. Et quoniam omne peccatum ex superbia oritur, subdit :

Non te extollas in cogitatione tua velut taurus : id est, non sentias magna de te, quasi ex te, neque ex tali magnipensione tui ipsius, ad vitiosam ferocitatem, iram sive audaciam movearis, alios impetendo cornibus elationis. Ideo jubetur : Superbiam nunquam in tuo sensu aut in verbo tuo dominari permittas; in ipsa enim sumpsit initium omnis perditio.3 In libro Job quoque dicitur : Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans, attonitos habes oculos? Quid tumet contra Deum spiritus tuus?4

Ne forte elidatur virtus tua per stultitiam : id est, ne robur gratiæ perdas, et omnem virtutem infusam, quantum ad esse formatum, propter superbiæ tuæ fatuitatem; vel ne ab adversariis tuis etiam corporaliter occidaris, quos præsumptuose invaseris, et ne tandem in profundum mergaris inferni. Unde asserit Isaias : Erit fortitudo impiorum ut favilla stuppæ, et opus eorum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul.5 Et convenienter ait, Per stultitiam. Sicut enim humilitas fundatur in vera sui ipsius consideratione, sic superbia in vana et falsa sui apprehensione.6 Estque stultissimum de donis Dei superbire, quasi quis habeat ea a semetipso, de quibus tam districta exigenda est ratio, et propter quæ tenetur homo magis subditus esse Deo. Ideo in Job legitur de superbis : Consumentur in stultitia. Et folia tua comedat, id est, stultitia ista verba tua inania et elata devoret et condemnet, et fructus tuos perdat, id est, opera bona, quæ ante fecisti, evacuet a mercede, et relinquaris velut lignum aridum in eremo, id est, arbori infructuosæ in solitudine stanti assimileris, carendo operibus fructuosis, roreque gratiæ et aqua sapientiæ salutaris : et sicut arbor aret, quia humorem non habet; sic cor tuum arescat, quia humorem non habes devotionis, sicque computeris inter iniquos, qui sunt sæculum nequam, et relicti a Deo : propter quod eremus et desertum vocantur. Hinc Christus loquitur de injustis : Si in viridi ligno hæc faciunt, in arido quid fiet?7 Jeremias quoque de iniquo inducit : Erit quasi myricæ in deserto, et habitabit in siccitate in terra salsuginis.8 Hinc et asserit in Evangelio Dominus : Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet.910

Anima enim nequam, id est versuta et vitiosa, disperdet qui se habet, id est, hominem in quo est, multipliciter perdet : quia nunc facit eum spiritualiter mortuum, et membrum ac ministrum diaboli, mancipium vitiorum, deinde filium incolamque gehennæ. Ideo subditur : et in gaudium inimici dat illum, id est, diabolo tradit eum, qui de hominum perditione lætatur ; et deducet in sortem, id est in partem et societatem atque in eventum, impiorum : quia nunc inter membra diaboli computatur, pertinens ad ecclesiam malignorum, civitatemque Babylonis ; deinceps in inferno erit portio ejus : sicut econtra de justis habetur, Computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est.11

Consequenter tangit unum modum procurandi, augendi ac reparandi amicitiam et amicos. Verbum dulce multiplicat amicos, et mitigat inimicos. Verbum dulce est sermo caritativus, pius, humilis, consolatorius et modestus, quod audientem delectat, et ad loquentis amorem instigat, excitatamque iram et aversionem exstinguit aut minuit. Unde Salomon asserit : Favus mellis verba composita ; et iterum, Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem.1213 Sic Gedeon sua molli, dulci ac humili responsione placavit Ephratæos contra se indignantes, juxta illud Judicum :14 Quum hoc dixisset, requievit spiritus eorum, quo contra eum tumebant. Ephratæi quoque suo duro sermone, ad iram per zelum suscitaverunt ipsum Jephthe, qui occidit quadraginta duo millia eorumdem, ut in Judicum recitatur libro.1516 Sic David verbis suis dulcissimis atque humillimis etiam ad fletum provocavit capitalem adversarium suum Saul, ut primo Regum describitur.17 Et lingua eucharis, id est bene gratiosa, in bono homine abundabit : quia vir virtuosus verba sapientialia, accepta, salubria libenter pronuntiat. Os autem fatuorum ebullit stultitiam.18 Et enim qualis quisque est, talia solet loqui et operari.

Multi pacifici sint tibi, id est, cum universis stude pacem concordiamque habere : prout scriptum est, Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete. Sic et apud Marcum admonet Christus : Pacem habete inter vos. Et alibi : Beati, inquit, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Et consiliarius sit tibi unus de mille, id est, non nisi paucissimos, utpote prudentes, fideles et bene celare scientes admittas in consiliarios. Periculosum est equidem, secreta propria aliis quam idoneis ad hoc personis insinuare, aut quorumlibet consiliis uti, quum et Salomon fateatur : Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet? Et rursus edocuit : Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum

Rom. xu, 18.

Marc. ix, 49.

Matth. v, 9.

Prov. xx, 6.

Ibid. xxv, 9. tuum ne reveles extraneis. De his multa inducta sunt super Proverbia, ex dictis sancti Cyrilli et Aristotelis, Senecæ quoque ac Tullii.

Deinceps tangit, quis sit verus amicus, et quis non. Si possides, id est, stabiliter habes, aut habere desideras, amicum familiarem et specialem, quem in consiliarium et secretarium possis secure admittere, in tentatione posside eum, id est, amicitiam ejus experire in diffortuniis, calamitatibus et adversitatibus tuis :19 in quibus si tibi fideliter fuerit adstans, verus amicus est, non quærens commoda sua, sed tuum profectum. Ideo scriptum est : Frater in angustiis comprobatur. Et ne facile credas ei te ipsum, confidendo de sua fidelitate, caritate ac probitate, antequam per multa experimenta fueris inde certificatus. Idcirco blandis hominibus non statim credendum est, nec alicui revelandum proprium secretum, nisi de ejus fidelitate habeatur certitudo probata.

Est enim amicus secundum tempus suum, id est, quamdiu videt se consequi posse propria commoda aut honorem ex amicitia sua cum altero ;20 et non permanebit in die tribulationis, id est, tempore adversitatis non manebit amicus ejus, cui adversitas, depauperatio, suppeditatio accidit, quia jam cernit se ex illo lucrum et honorem non reportare. Et est amicus qui convertitur ad inimicitiam : sicut homo passionatus, qui contra amicum faciliter indignatur, irascitur, contristatur, contendit ; et est amicus qui odium et rixam et inimicitiam denudabit, id est fictus et proditorius amicus, qui simulat se amicum, ut gravius noceat, et quum viderit horam suæ nequitiæ aptam, ostendit odium suum, inimicitiamque quam celavit, et procedit in rixam. De talibus dicitur apud Jeremiam : Sagitta vulnerans lingua eorum; in ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Unde et in Proverbiis fertur : Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam;2122 et rursus, Homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo, rete expandit gressibus ejus.23 Est autem amicus mensæ, id est, qui propter commoditatem suæ refectionis amicus est : qui est amor concupiscentiæ, non amicitiæ veræ, de qua in Proverbiis dicitur : Omni tempore diligit qui amicus est. Quocontra subjungitur : et non permanet in die necessitatis, id est indigentiæ ejus, cujus se fingit amicum.

Amicus si permanserit fixus, id est constans in amicitia tua, in prosperis et adversis, quærens tuum profectum, non commodum suum, erit tibi quasi coæqualis, id est, habebis te ad eum sicut ad parem ac fratrem, quamvis sis major eo. Nam, ut Philosophus ait, Amicitia proprie non est inter homines multum dissimilis gradus ac status. Et in domesticis tuis, id est in rebus atque negotiis tuæ domus, fiducialiter aget, ea utiliter disponendo, tam in tua præsentia, quam in absentia tua, quemadmodum sequitur. Si humiliaverit se contra te, id est, coram te exhibuerit tibi honorem et amicitiæ signa. Sic accipitur contra in Psalmo : In die tribulationis meæ Deum exquisivi manibus meis nocte contra eum. Et a facie tua absconderit se, absentando se a tua præsentia; unanimem habebis amicitiam bonam, id est, æque fidelis et amicabilis erit tibi. Vel, In domesticis tuis fiducialiter aget, id est, fideliter diriget ac juvabit familiam tuam ac sobolem, ita quod amicitia, qua te amat, derivabitur usque ad illos.

Ab inimicis tuis separare, id est, ab his quos certe aut probabiliter scis esse hostes tuos, custodi te, et loco secerne, si congrue fieri potest; et ab amicis tuis attende, id est, considera qui inter eos sint veri amici tui, per amicitiam in bono honesto fundatam. Illa quippe est vera amicitia, quam non voluptas illicita, aut terrena commoditas, sed virtutum parilitas, probitas honestatis, amor sapientiæ parit, nutrit, conservat.

Amicus fidelis, protectio fortis, id est protector solidus. Amicus enim pro suo amico juvando ac protegendo exponit se ipsum, sicut in prima sua Canonica S. Joannes ait: In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit; et nos debemus pro fratribus animas ponere.24 Qui autem invenit illum, scilicet verum amicum, invenit thesaurum, id est pretiosum ac præcipuum bonum, imo inter exteriora bona potissimum. Unde mox subditur: Amico fideli nulla est comparatio: id est, nullæ divitiæ, nullæ deliciæ, nulli honores per æqualitatem comparabiles sunt fideli amico; et non est digna ponderatio auri et argenti contra bonitatem fidei illius, id est ad virtuosam ipsius fidelitatem. Amicus fidelis est medicamentum vitæ et immortalitatis: quia suis consiliis atque auxiliis eruit vitam sui amici a tristitiis et periculis, et corripit suum amicum ex caritate, et satagit eum a morte culpæ ad vitam gratiæ revocare, sicque ad vitam beatam ac immortalem deducere illum, sicut se ipsum, prout vera requirit dilectio. Hinc scriptum est: Ungento et variis odoribus delectatur cor, et bonis amici consiliis dulcoratur anima.25 Et qui metuunt Dominum filiali timore, inveniunt illum: id est, ex divinæ providentiæ ordinatione, merito suæ timoratæ conversationis acquirunt talem amicum. Nam simile simili suo applaudit. Ideo vere virtuosus, timoratus, sapiens et fidelis, cito invenit conformem sibi in cordis sinceritate.26 Unde qui vult talem invenire amicum, se ipsum in primis talem exhibeat alteri, sicut et Seneca loquitur: Si vis amari, ama.

Qui timet Dominum, æque habebit amicitiam bonam: id est, qui Deum filialiter metuit, intuitu Dei studet habere in se amicitiam veram, constantem, fidelem, non fictam; et Deo propitio, invenit in alio amicitiam talem ad se. Ideo subditur: quoniam secundum illum, erit amicus illius, id est, talis erit ejus amicus ad eum, qualis est ipse ad illum. Quidam tamen exponunt sic: Qui timet Dominum, æque habebit amicitiam bonam ipsius Dei, id est, diligetur a Deo æque sive æqualiter: non æqualitate magnitudinis aut perfectionis, quoniam amor Dei ad creaturam major est semper amore creaturæ ad Deum; sed æqualitate imitativæ proportionis, quo plus diligit Deum, eo plus a Deo diligitur: non quod dilectio Dei in se ipsa intendatur aut remittatur, quum sit una, simplex et invariabilis, sed per comparationem et relationem ad divinæ dilectionis effectum. Quum enim diligere sit alicui bonum velle, illum Deus plus diligit, cui vult excellentiorem gratiæ ac gloriæ gradum.

B Ex præhabitis innotescit quid ad amicitiam veram pertineat. Amicus enim dicitur, quasi animi custos, seu quasi consors amoris. Ideo ille vere amicus est, cui homo sic suum applicat animum, ut ex duobus fiat unum. Propter quod amicus dicitur, alter ego, cui homo committat secure se ipsum tanquam sibimetipsi, et cujus voluntati in licitis acquiescat. Quod Christus insinuans: Vos, inquit, amici mei estis, si feceritis quæ præcipio vobis;27 et item, Vos autem dixi amicos, quia omnia quæ audivi a Patre meo, nota feci vobis.28

C Sed quia hæc amicitia sine discretione et sapientia conservari et obtineri non valet, recte subjungitur: Fili, a juventute tua, id est ab adolescentia, excipe doctrinam, id est, disce, ac docilis sis et studiosus. Sumitur autem juventus quandoque pro adolescentia, juxta illud Ecclesiastæ: Lætare, juvenis, in adolescentia tua.29 Et usque ad canos invenies sapientiam, id est, usque ad senium poteris in doctrina quam didicisti, perseverare atque proficere, et per illam semper te regere. Hoc in libro Proverbiorum sæpius edocetur. Unde et Rabanus loquitur: Qui in juventute studet sanæ doctrinæ, in senectute metet dulces fructus sapientiæ.

D Consequenter tangit, quam diligenter, indefesse ac fervide inquiri ac obtineri debeat sapientia. Quasi is qui arat, et qui seminat, accede ad illam audiendam, discendam et incorporandam: id est, tam intente ac fortiter, sicut arator procedit ad arandum, et seminator ad seminandum, procede et tu ad doctrinam et sapientiam acquirendam;3031 et sustine bonos fructus ejus, id est, patienter exspecta virtuosos effectus qui ex doctrina et sapientia oriuntur, qui sunt contemplatio, consolatio, virtuosique actus, et tandem salus æterna: juxta illud Proverbiorum, Primi et purissimi fructus ejus. Hoc est quod Sapiens idem ait: Si quæsieris sapientiam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam, tunc scientiam Dei invenies. In opere enim illius exiguum laborabis, id est, in studio et exercitio sapientiæ modicum te occupabis, saltem respectu præmii consequentis, prout ait Apostolus: Id quod in præsenti est modicum tribulationis nostræ, etc.; et cito edes de generationibus illius, id est, fructibus, virtuosisque actibus, et spiritualibus gaudiis sapientiæ cito reficieris: non enim potest diu otiosa consistere.

Prov. III, 14.

Ibid. II, 4, 5.

20

II Cor. IV, 17.

21

Prov. XVIII, 2.

Ibid. XXV, 9.

22

23

Quam aspera est nimis indoctis hominibus sapientia! Duris enim et vitiosis non sapit spiritualis doctrina, et molestum est eis sapientiæ obtemperare. Ideo Salomon ait: Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi dixeris ea quæ versantur in corde ipsius; et rursus, In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. Et non permanebit in illa excors, id est insensatus et passionibus subditus: qui etsi ad horam videatur sapientiam affectare et conservare, tamen quum cœperit concupiscentiis et aliis passionibus agitari, mox vincitur, et sapientiam detestatur. Quasi lapidis virtus, probatio erit in illis: id est, indocti attentabunt sapientiam adipisci, sicut quis tentat lapidem deportare: cujus quum senserit pondus molestum, abjicit illum; sic isti quum experiuntur difficultatem in exercitio ac studio sapientiæ, protinus eam abjiciunt, sicut subjungitur: et non demorabuntur, id est, non tardabunt, nec different, projicere illam.

Sapientia enim doctrinæ, id est sapientia hæc salubris ac doctrinalis, docens summo bono jugiter adhærere, secundum

Ps. XXXIII, 9.

24

25

Osee VIII, 1.

Cant. I, 9.

26

Job XXXI, 35, 36. nomen est ejus: id est, nomen habet a sua proprietate, et re ipsa suaque actione, videlicet ab interno divinorum sapore, et gustu dulcedinis summi boni. Dicitur enim sapientia, quasi, sapida scientia: quæ sapientia donum est, nec potest esse informis, nec inest nisi corde purgatis, quibus sapiunt ea quæ Dei sunt, quibus et dicitur: Gustate et videte quoniam suavis est Dominus. Idcirco nunc additur: et non multis est manifesta, id est per inexsistentiam et experientiam nota; quibus autem agnita est, modo jam tacto, permanet usque ad conspectum Dei, id est, quousque ad claram et beatificam Dei visionem perveniant. Donum enim sapientiæ manet in patria, et ibi plene perficitur. Istud tamen de prædestinatis est accipiendum. Multi etenim reprobi ad tempus hanc sapientiam habent et noscunt; speculative quoque et informiter a multis iniquis et scholastice eruditis cognoscitur.

Quum ergo tanta sit sapientiæ dignitas, salus et fructuositas, consequenter ad ejus amplexum devotissime cohortatur. Audi, fili mi, et accipe consilium intellectus, id est intellectuale ac salubre consilium, per quod ad sapientiæ apicem, in quo perfectio intellectivæ potentiæ consistit, pertingas; et ne abjicias consilium meum. Injice pedem tuum in compedes illius, id est, actum tuum sive affectum affige et inavertibiliter junge præceptis seu vinculis, id est desideriis, sapientiæ, et in torques illius collum tuum, id est, vim locutivam seu verba (quæ proferuntur per collum, juxta illud in Osee, In gutture tuo sit tuba) injice et conjunge regulis ac ornamentis sapientiæ, temperando tuos sermones secundum sapientiæ regulas, ut sint decori ac fulgidi, juxta illud in Canticis: Collum tuum sicut monilia. Subjice humerum tuum, id est laborem et capacitatem studii tui, et suscipe illam, quæ taliter laborantibus datur, sicut in libro Job fertur: Quis det ut librum scribat ipse qui judicat, et in humeris meis portem illum? Et ne acedieris vinculis ejus: id est, non sit molestum aut tardum sic captivari in obsequium sapientiæ, per quam reprimaris ab evagationibus mentis ac vanis discursibus, et ab irrefrenatis motibus passionum.

In omni, id est perfecto et integro, animo tuo accede ad illam obtinendam, et in omni virtute tua conserva vias illius, id est, totis viribus tene et imple studia et media ac exercitia pertingendi ad sapientiam, et proficiendi in ea. Investiga illam, studendo ad ejus intelligentiam, et manifestabitur tibi; et continens factus, id est, tenaciter perseverans, seu castus, atque a vitiis abstinens, ne derelinquas eam per negligentiam et peccata. In novissimis enim, id est finaliter et in extremis vitæ tuæ, potissimum in statu futuro, invenies requiem, id est tranquillitatem, in ea, contemplando divina, quorum contemplatio valde delectat. Propter quod subditur: et convertetur tibi in oblectationem, id est spiritualem lætitiam. Unde et in libro Sapientiæ dicitur: Concupiscentia sapientiæ deducit ad regnum perpetuum.32

Et erunt tibi compedes ejus in protectione fortitudinis, id est, spiritualia vincula et præcepta, seu adhæsiones sapientiæ, erunt animæ tuæ protectiones fortissimæ contra prælia vitiorum, atque insidias tentationum, et bases virtutis, id est sustentamenta ac fundamenta roboris spiritualis, omniumque virtutum, quæ per compedes illas custodiuntur ac nutriuntur; et torques illius in stola gloriæ, id est, regula et ornatus seu moderatio sapientiæ, erit vestitus mentis tuæ, et per eam pertinges ad stolam immortalitatis beatæ. Decor enim vitæ est in illa, id est, perfectio vitæ spiritualis consistit in actu et usu sapientiæ, juxta illud:33 Cogitare de illa, sensus est consummatus. Christus quoque in Evangelio:34 Hæc est (inquit) vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Sed et Philosophus primo Ethicorum, in speculatione optimi speculabilis, id est in contemplatione primæ et summæ veritatis, felicitatem constituit. Et vincula illius, alligatura salutaris, id est, præfatæ compedes sapientiæ salubriter ligant, captivant ac detinent animam, ne per devia fluctuet vitiorum; suntque alligatura, id est medicina saluberrima contra peccata distrahentia atque lædentia. Stolam gloriæ indues eam, id est, sapientiam pro stola gloriosa habebis, animam tuam vestiendo, ornando et operiendo per eam: juxta illud in Isaia, Induit me Dominus vestimento salutis.3536 Unde et sanctus Job: Justitia, inquit, indutus sum. In Proverbiis quoque:37 Omnes domestici ejus vestiti sunt duplicibus. Et coronam gratulationis superpones tibi, id est, intellectum tuum ornabis et lætificabis per sapientiam, tanquam per regium diadema, et per eam ad æternæ jucunditatis pertinges coronam.

Fili, si attenderis mihi, disces eam, id est, sapientiam disces, obtinebis, et in te perficies, si prætactis meis consiliis acquieveris; et si accommodaveris animum tuum, id est, cordis tui intentionem ac intellectum apposueris admonitioni præhabitæ, sapiens eris. Si inclinaveris aurem tuam, id est, aures cordis et corporis humiliter applicueris ad audiendum doctrinalia et sapientialia verba, excipies doctrinam; et si dilexeris audire verba salubria, sapiens eris. Fides enim est ex auditu: et, ut primo Primæ philosophiæ habetur, Auditus est sensus disciplinæ.38 Ideo Salomon ait: Audiens sapiens, sapientior erit.39 Propter quod frater Domini Jacobus monet: Sit omnis homo velox ad audiendum.4041

Ecce quam ferventer hortatur nos auctor hic ad sapientiam per metaphoricas locutiones, atque frequentes ejusdem sententiæ repetitiones, quatenus exhortatio sua nostris imprimatur inculceturque cordibus. Sic quippe et Salomon ait: Liga eam in digitis tuis, et scribe eam in tabulis cordis tui.42 Dic sapientiæ, Soror mea es; et prudentiam voca amicam.

A quibus autem sapientia sit quærenda, subjungitur. In multitudine presbyterorum, id est seniorum seu sacerdotum, pru-43 dentium sta, id est, humiliter ac reverenter consiste. In antiquis enim est sapientia, et in multo tempore prudentia, ut in libro Job legitur. Labia quoque sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent de ore ejus, ut apud Malachiam habetur. Et bene ait, Presbyterorum prudentium. Sunt enim quidam senes et sacerdotes insipientes: de quibus Daniel scribit: Iniquitas egressa est de Babylone a senioribus, qui videbantur regere populum. Jeremias quoque ait: Sacerdotes non dixerunt, Ubi est Dominus? Atque Isaias: Peccator centum annorum maledictus erit. Et sapientiæ illorum ex corde conjungere, id est, toto cordis affectu uni et applica te instructioni ipsorum, et quod in te nondum habes, ama ac venerare in ipsis. Hujus rei exemplum se Christus exhibuit, qui duodecim factus annorum, inventus est in medio doctorum, audiens et interrogans illos. Ut omnem narrationem Dei, id est cuncta divinæ Scripturæ eloquia desuper revelata, possis audire ab illis, quorum est populum informare, et legis divinæ verba exponere; et proverbia laudis, id est parabolæ et doctrinæ laudabiles, non effugiant a te, id est, intelligentiam tuam non evadant, sed intelligas eas: juxta illud, Sapiens animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientium et ænigmata eorum.44 Denique liber iste cum libro Proverbiorum pro maxima parte coincidit. Et si videris sensatum, id est sapientem et virtuosum, evigila ad illum, id est, omni torpore et tarditate abjectis, illi te applica, ut informeris ac ædificeris ab illo; et gradus ostiorum illius exterat, id est, frequenter terat et calcet, pes tuus, eundo sæpe ad illum. Unde in Proverbiis Sapientia protestatur: Beatus qui observat ad postes ostii mei.

Cogitatum habe in præceptis Dei, ea recolendo, et qualiter ea observes, sollicite considerando;45 et in mandatis illius exsequendis maxime assiduus esto, quum primo et maxime sint necessaria ad salutem, sine quibus nil proderunt alia: quemadmodum dictum est supra, Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Hoc est quod in Proverbiis plenius edocetur: Liga præcepta in corde tuo jugiter, et circumda ea gutturi tuo. Quum ambulaveris, gradiantur tecum; quum dormieris, custodiant te, et evigilans loquere cum eis. Et ipse dabit tibi cor, id est cordis illuminationem. Quocontra Dominus ait per Jeremiam: Audi, popule stulte, qui non habes cor. Et Osee ait propheta: Factus est Ephraim quasi columba seducta, non habens cor. Itaque operatio virtuosa seu obedientialis exsecutio præceptorum, illuminationem meretur et intelligentiam Scripturarum. Unde ait Salvator: Si quis voluerit voluntatem Dei facere, cognoscet de doctrina, an ex Deo sit. Ideo dictum est supra: Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi. Hinc in homilia dicit Gregorius, quod discipuli non audiendo, sed operando illuminati sunt.

Et concupiscentia sapientiæ dabitur tibi, id est, sapientia concupita infundetur tibi a Deo: juxta illud, Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et dabitur ei. Unde et in Proverbiis legitur: Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. Vel, Concupiscentia sapientiæ dabitur tibi, id est incrementum et fervor concupiscentiæ hujus puræ, ita quod magis ac magis ad sapientiam et ejus profectum, gustum ac perfectionem afficieris, secundum quod ipsa infra fatetur: Qui edunt me, adhuc esurient; et qui bibunt me, adhuc sitient. Nempe quanto quis plus proficit in sapientia atque virtutibus, tanto plus ac ferventius cupit in eis proficere.4647484950

Footnotes

  1. Jer. xxiii, 40. ↩

  2. Eccli. xxv, 17. ↩

  3. Tob. iv, 14. ↩

  4. Job xv, 12, 13. ↩

  5. Is. i, 31. ↩

  6. Job xxxvi, 12. ↩

  7. Luc. xxiii, 31. ↩

  8. Jer. xvii, 6. ↩

  9. Joann. xv, 6. ↩

  10. Ibid. 6. ↩

  11. Sap. v, 5. ↩

  12. Sap. xv, 1. ↩

  13. Prov. xvi, 24. ↩

  14. Judic. vii, 2. ↩

  15. Judic. xu, 1. ↩

  16. Judic. , 3. ↩

  17. 1 Reg. xxiv, 10-17. ↩

  18. Prov. xv, 2. ↩

  19. *Prov. xvii, 17.* ↩

  20. *Ps. lxxvi, 3.* ↩

  21. Jer. ix, 8. ↩

  22. Prov. xvi, 29. ↩

  23. Prov. xxix, 5. ↩

  24. 1 Joann. III, 16. ↩

  25. Prov. XXVII, 9. ↩

  26. Eccl. XXIII, 19, 20. ↩

  27. Joann. XV, 14. ↩

  28. Ibid. 15. ↩

  29. Eccle. XI, 9. ↩

  30. Eccli. XIII, 19, 20. ↩

  31. I Joann. III, 16. ↩

  32. Sap. vi, 21. ↩

  33. Ibid. 16. ↩

  34. Joann. xvii, 3. ↩

  35. Job xxIX, 14. ↩

  36. Is. lxI, 10. ↩

  37. Prov. xxxi, 21. ↩

  38. Rom. x, 17. ↩

  39. Prov. 1, 5. ↩

  40. Jacob. 1, 19. ↩

  41. Jacob. i, 19. ↩

  42. Prov. vii, 3, 4. ↩

  43. Prov. i, 5. ↩

  44. Prov. i, 6. ↩

  45. Prov. viii, 34. ↩

  46. Luc. ii, 42, 46. ↩

  47. Jer. ii, 8. ↩

  48. Dan. xiii, 5. ↩

  49. Malach. ii, 7. ↩

  50. Job xii, 12. ↩

Chapter 6 of 54