Articulus 7
EXPLANATIO CAPITULI SEPTIMI : NOLI FACERE MALA.
MONET hic auctor ad diversa vitia evitanda, et ad insistendum actibus virtuosis. Noli facere mala, id est, ex proposito nequaquam pecces, seu animo deliberato, et non te apprehendent jugo sui infelicis obsequii, nec pœnis inferni te subdent ipsa peccata. Discede ab iniquo homine, non communicando ei in vitiis, et ab iniquo consortio, ne per illud seducaris, et ab actu iniquo, eum non exsequendo, nec cupiendo; et deficient mala abs te, id est, mala culpæ ac pœnæ effugies. Omnia enim ac singula mortalia possumus devitare; venialia vero singula, sed non omnia. De quotidianis quoque defectibus possumus et debemus quotidie pœnitere, satisfacere, emundari, et ultra in spiritualibus charismatibus sortiri profectum.
Fili, non semines mala in sulcis injustiæ, id est cordibus fragilium ad vitia pronis, non ingeras seminaria vitiorum, pravas doctrinas, scandalosa exempla. Sicque per sulcos, intelliguntur corda proclivia ad lapsum, sicut sulci dispositi sunt ad seminis susceptionem. Sulci quoque sunt opera prava et laboriosa, juxta illud: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles: in quibus non licet semina scandalorum diffundere. Rursus, sulci sunt corda mala exarata, id est vitiis assueta, erroribusque infecta. Unde sanctus Job dixit: Si adversum me terra mea clamat, et sulci ejus deflent. In his seminare oportet semina bonæ doctrinæ, exemplarisque vitæ, ut reformentur atque salventur. Unde scriptum est: Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ, et innovate vobis novale. Et non metes ea in septuplum: id est, non redundabunt copiose ac multipliciter in te, nec consummatam damnationem pro eis recipies. Septenario quippe universitas ac perfectio designantur, juxta illud in Psalmo: Redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum. Qui autem alios scandalizat aut male informat, reus est omnium vitiorum quæ ex sua scandalizatione et prava instructione nascuntur. Propter quod ait Gregorius: Unusquisque tot suppliciis dignus est, quot hominibus pravum præbet exemplum. Præterea omnia sua propter Deum relinquentibus Christus centuplum repromisit: Centuplum, inquiens, accipiet, et vitam æternam possidebit. Iniquis vero hic retributio in septuplum denuntiatur, quoniam Deus pronior est ad glorificandum quam ad damnandum, damnatque citra condignum, et ultra condignum coronat.
Consequenter ambitio prohibetur. Noli quærere ab homine ducatum, id est, principatum non petas tibi concedi a quocumque magnate, quatenus ejus auctoritate fias dux et judex hominum illi subditorum, tanquam ipsius vicarius; neque a rege cathedram honoris, id est dignitatis et præsidentiæ potestatem. Hoc enim videtur esse vanitatis et elationis atque præsumptionis, se ipsum ad præsidendum ac judicandum ingerere sine communi necessitate et utilitate, quum unusquisque teneatur esse tanto majoris prudentiæ ac virtutis, præsertim justitiæ, quanto majoris est dignitatis, et quo pluribus præest. Talem autem se reputare, est temerarium; et non reputando se dignum, ad præsidentiam adspirare, est prorsus injustum, inconsideratum ac fatuum. Et si hoc ita se habet etiam in civili regimine, quanto magis in spirituali? Si vero propter lucra
Ps. lxxviii, 12.
Matth. xix, 29.
4
1
2
3
Sap. v, 7.
Job xxxi, 38.
Osee x, 12.
B
C
D quærantur officia dignitatum, avaritia est. Hinc ait Salvator: Reges gentium dominantur eorum, et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. Vos autem non sic: sed qui major est in vobis, fiat sicut minor;1 et qui præcessor est, sicut ministrator. Unde Gregorius loquitur: Quoties hominibus præesse desidero, toties Deum meum præire cupio; itemque, Quem nunc judicem hominum esse delectat, postea Deum judicem videre non delectabit.2 Qui vero pro officiis obtinendis et exercendis etiam pecuniam mutuant, ab usuraria impietate non censentur esse immunes.
Non te justifices ante Deum: id est, non reputes te justum in Dei conspectu, ac per hoc dignum officiis, quum sine revelatione scire non queas te esse in caritate. Et scriptum est: Quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et sanctus Job ait: Si justificare me voluero, os meum condemnabit me. Sed obviare videtur, quod sanctus vir Ezechias legitur in libro quarto Regum in sua oratione Deo dixisse: Memento, quomodo ambulaverim coram te in veritate et corde perfecto.34 Apostolus quoque ait: Nos ipsi primitias Spiritus habentes. Et respondendum, quod viri sancti ad augendam confidentiam suam in Domino, interdum coram Deo ad memoriam revocant merita sua, de quibus vel ex revelatione certitudinem, vel ex secreta inspiratione probabilitatem certificationemve habent, et cum vera humilitate et gratiarum actione, explicita sive implicita, hoc omne bonum Deo attribuunt.5 Sed extra talem casum expedientius est ut homo, quamvis justus, se coram Deo accuset et vilipendat, sic tamen, ut de omni bono sibi collato gratias agat Deo. Idcirco et Salomon ait: Vidisti hominem sapientem sibi videri? Magis illo spem stultus habebit.6 Quoniam agnitor cordis ipse est Deus. Ideo periculosum est ut coram ipso te reputes justum, qui forsan aliter sentit de te, et ipse te habet judicare, de quo in Proverbiis habetur:7 Qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem animæ tuæ nihil fallit.8
Et penes regem noli velle videri sapiens: quia hoc vanitas est, et ex ambitione solet procedere, et talis voluntas inducit hominem ad loquendum placentia potius quam vere salubria. Et quod ait de rege, intelligendum est de quocumque prælato et principe. Ideo in Proverbiis scriptum est: Ne gloriosus appareas coram rege.
Noli quærere fieri judex, id est superior aut præsidens, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates, id est, nisi vere et certe agnoscas te tam virtuosum atque potentem, ut queas alios a peccatis compescere. Ad judicem etenim pertinet non solum auctoritas judiciaria, sed et potestas refrenativa, quatenus qui pietate nequeunt emendari, rigore justitiæ compescantur, ne scandalizetur communitas, et justitia patiatur jacturam. Hinc potentes et nobiles solent ad officia promoveri, et ceteris paribus, ad ea sunt aptiores, ad reprimendum dyscolos ac rebelles. Ne forte extimescas faciem potentis, id est, ne ex timore potentiorum relinquas justitiam, et sic dormiente disciplina, sæviat et invalescat impunita malitia; et ponas scandalum, id est, subditos scandalizes, in agilitate tua, id est per tuam levitatem, qua te incaute ad præsidentiam ingessisti, et ex humana formidine deseris viam ac ordinem juris. Ille ergo dignus est solio judiciali, qui paratus est pro justitia mori, qui nullius adversitatis timore recedit ab æquitatis et veritatis tenore. Hinc ait et Glossa: Debet quisque proprias virtutes perpendere, et juxta quantitatem virium suarum, curam aliorum suscipere, ne dum delectatur loco gloriæ, fiat subditis auctor ruinæ; et qui gravatur pondere propriarum culparum, non debet velle fieri judex alienarum. Denique ordo caritatis atque justitiæ exigit, ut homo in primis corripiat et castiget se ipsum.
Non pecces in multitudine civitatis, seditionem concitando, aut communitatem turbando, vel publice prævaricando, juxta illud propheticum: Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege.9 Vel, Non pecces in multitudine civitatis, id est, propter multitudinem populi non agas nec judices injuste, videlicet ex timore offendendi communitatem, vel desiderio complacendi eidem inaniter. Ideo in Exodo scriptum est: Non acquiescas in judicio sententiæ plurimorum, ut a vero devies.10 Nec te immittas in populum, id est, voluntati populi non consentias contra justitiam, ut ideo putes te impune peccare ac impie judicare, quoniam plurimi tibi applaudunt. Hoc est quod in Exodo legitur: Non sequaris in judicio turbas, neque acquiescas populi precibus, scilicet contra justitiam.11 Neque alliges duplicia peccata: id est, simul non unias nec super te trahas peccata aliorum cum propria culpa, vel propriam culpam et aliorum scandalizationem, seu propriam iniquitatem et communicationem in aliorum excessu, quorum culpa redundat in te, dum tibi commissos non revocas ab errore pro posse; nec enim in uno eris immunis, id est, in nullo, videlicet nec in tuo, nec in subditorum peccato, eris liber et expers a reatu, sed pro utroque punieris.
Noli esse pusillanimis in animo tuo, id est superflue timidus, et nimis modici animi, timendo ubi non est timor;12 sed confide in Domino, et magnanimus esto in eo, dicens cum Paulo:13 Omnia possum in eo qui me confortat. Ex pusillanimitate etenim oritur mala tristitia, tædium et pavor seu diffidentia aggrediendi exercitia virtuosa. Confide ergo in adjutorio Altissimi, et invoca eum, ut cum Psalmista decantes:14 Exspectabam eum, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus et tempestate. Nempe in omni necessitate atque angustia ad Deum est confugiendum cum ingenti fiducia. Oritur autem pusillanimitas ex consideratione propriæ fragilitatis et insufficientiæ, non considerando quam paratus sit Omnipotens subvenire: quod tamen semper oportet pensare. Ideo in
Proverbiis dictum est:15 Justus quasi leo confidens, absque terrore erit.
Exorare Dominum, quod est actus latriæ, et facere eleemosynam, quod est opus misericordiæ, ne despicias, sed libenter et reverenter hæc agas, quia plus placent Deo quam sacrificia legis. De quibus subjungitur: Ne dicas, In multitudine munerum meorum respiciet Deus per approbationem, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet, id est, ipse ea habebit accepta: hoc est, noli in tantum confidere in sacrificiis illis legalibus exterioribus, ut putes tibi ea sufficere ad salutem, quia non erant accepta ex se, sed solum ex offerentium fide, caritate et devotione ac obeditione. Ideo Christus dixit Scribis et Pharisæis: Euntes discite quid sit, Misericordiam volui, et non sacrificium:16 quod legitur in Osee. Unde et in Jeremia legitur: Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas?1718 Et de hac superstitione Christus frequenter redarguit Scribas et Pharisæos. Quibus et loquitur: Væ vobis, Scribæ et Pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham et anethum et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem.19
Non irrideas hominem in amaritudine animæ, id est in amaritudine seu adversitate vel miseriis constitutum, vel, ex amaritudine animæ tuæ adversus illum. Sed potius condole proximo, et ora pro errante ac lapso, quum Dominus dicat per Isaiam:20 Nolite illudere, ne constringantur vincula vestra;21 et rursus: Væ qui spernis; nonne et ipse sperneris? Est enim qui humiliat et exaltat, circumspector Deus: id est, Omnipotens omnia intuens, quem vult, cito magnificat; et quem vult, velociter dejicit: quia sic facit homini, sicut ipse homo facit proximo suo, juxta illud:22 Qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Hinc irrisores justissime deprimit, et derisibiles reddit seu fieri sinit, sicut in Proverbiis legitur:23 Illusores ipse deludet.24 Ubi et iterum scriptum est: Abominatio est Domino omnis illusor. Ideo vero versiculo dicitur : Qui me deridet, non sua facta videt. Nullus ergo est deridendus ex contemptu, elatione, rancore aut prava radice. Interdum tamen zelo justitiæ aliqui indurati et præsumptuosi leguntur irrisi.
Noli amare mendacium adversus fratrem, id est proximum tuum. Hoc de mendacio pernicioso potissime dicitur : quod est adversus fratrem, quia nocivum. Neque in amicum similiter facias, id est, non ames mendacium in tuum amicum, nocendo ei falso testimonio, aut verbo mendoso, aut aliqua fraude, quum in Proverbiis dictum sit : Non moliaris proximo tuo malum, quum ille in te habeat fiduciam.25 Noli velle mentiri, id est mentiendo proferre, omne mendacium, id est, nullum penitus, nec officiosum, neque jocosum, scienter et ex proposito proferas. Si autem quis dicat falsum quod putat verum, non est formaliter mendacium, sed materialiter tantum, nec scienter prolatum. Nec ista intelligenda sunt, quasi liceat amare mendacium in adversarium : imo contra nullum licet mentiri, quum omne mendacium sit peccatum, tanquam recessus a veritate. Ideo subditur : assiduitas enim illius non est bona. Minus dicit, et majus significat : quia assiduitas mentiendi non solum non est bona, sed etiam prava. Et quamvis mendacia jocosa et officiosa, non sint ex sua ratione mortalia, tamen assiduitas eorum, ratione consuetudinis atque libidinis, est periculosa, et faciliter fit mortalis, sicut et aliorum venialium peccatorum irrefrenata consuetudo perhibetur mortalis.
Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum. Nullibi licet esse verbosum, quum scriptum sit :26 Vir linguosus non dirigetur in terra; et rursus, Stultus verba multiplicat;27 atque in libro Job, Numquid qui multa loquitur, non audiet, aut vir verbosus justificabitur?28 Sed inter majores, seniores, prudentiores et sacerdotes esse verbosum, est specialiter reprehensibile, quum magis oporteat illos audire, et discere ab eisdem, eisque reverentiam exhibere. Et non iteres verbum in tua oratione. Oratio sæpe accipitur pro sermone : sicque sensus est, quod simus in verbis ita succincti et circumspecti, ut eadem non resumamus. Vel sensus est, ut oratio nostra, id est deprecatio Deo fusa, sit ita devota et sine distractione, ut non indigeamus verba repetere, quasi obliti seu dubii an ea protulimus, aut tanquam sine attentione prolata. Nihilo minus pro devotionis fomento, quandoque verbum in oratione iteratur, sicut in Psalmo :29 Deus, Deus meus, respice in me. Vel, Non iteres verbum in tua oratione, id est, sine causa idonea non multiplices verba orando : secundum quod Christus ait :30 Orantes, nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt : putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.
Non oderis laboriosa opera, et rusticationem ab Altissimo creatam, id est operationem rusticorum institutam a Deo : qui dixit ad Adam post suam transgressionem, In sudore vultus tui vesceris pane tuo;31 emisitque eum de paradiso, ut operaretur terram.32 Itaque opera laboriosa, mechanica et honesta, ad sustentationem vitæ necessaria, non sunt odienda, nec spernendi qui ea exercent, sed potius diligendi et honorandi, tanquam toti communitati deservientes, quoniam de eorum laboribus sustentantur magni et parvi ; et is ad quem talia pertinent, non debet ea odire, sed patienter atque humiliter exsequi. Sunt etenim meritoria valde, quando ad finem congruum ordinantur. Unde et Christo nato sancti angeli apparuerunt pastoribus.33 Hinc in Scripturis beatificantur, qui de manuum suarum sustentantur laboribus, juxta illud :34 Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit. Unde et Paulus edocuit : Qui non laborat, non manducet;3536 et rursus, Cum silentio operantes, suum panem manducent. Quocontra de reprobis fertur in Psalmo : In labore hominum non sunt, et cum hominibus non flagellabuntur : ideo tenuit eos superbia.37 Insuper exercitia spiritualia, quamvis laboriosa, et pœnitentialia opera, quamvis dura, sunt æquanimiter exsequenda, et fugienda sunt otia.38 Homo enim nascitur ad laborem, et avis ad volatum. De hoc in Proverbiis multa scribuntur.
Non te reputes in multitudine indisciplinatorum: id est, non sic agas, ut merito computeris inter immorigeratos, indomitos et lascivos, nec illorum societati te jungas, nec judices te esse debere unum ex illis, approbando et imitando ipsorum conversationem irrefrenatam: juxta illud in Psalmo: Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos retrorsum;39 si videbas furem, currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas. De quibus in libro Job scriptum est:40 Longe fecisti eos a disciplina, propterea non exaltabuntur. De talibus Isaias ait: Dixistis, Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.41 Hoc equidem dicunt ipso facto, quamvis non verbo.
Memento iræ, id est, ultionem divinæ justitiæ semper attende, quoniam non tardabit ultra tempus desuper præstitutum. Nam etsi ad tempus differatur, juxta illud Job, Nunc enim non infert furorem suum, nec ulciscitur scelus valde;42 tamen tempore desuper præordinato subito venit, atque multoties improvise.
Humilia valde spiritum tuum, id est animum ad animositatem proclivem: prout dictum est supra, Quanto magnus es, humilia te in omnibus.4344 Et bene ait, Valde, quoniam debet se homo humiliare multiplici ratione, videlicet: primo, ex consideratione culparum suarum præteritarum; secundo, ex fragilitate sua et pronitate ad omne malum; tertio, ex naturali sua imperfectione, quia in ordine intellectualium creaturarum est infimus ac plurimum debilis intellectus; quarto, ex immunditiis et sordibus corporis sui; quinto, comparatione plurimorum hominum, qui tam virtuose et perfecte vixerunt; sexto, quoniam nil habet boni ex se, nec sine Creatoris conservatione posset ad momentum subsistere; septimo, ex consideratione rigoris divini judicii; octavo, et maxime ac profundissime prorsus, respectu majestatis divinæ, a qua deficit infinite: cujus comparatione debet se semper tanquam nihil et vilem, fœdum, immundum ac sordidum reputare, imo universas suas justitias tanquam pannum menstruatæ censere.45
Quoniam vindicta carnis impii, ignis et vermis. Ex hoc videri posset alicui, quod in inferno sint, et post diem judicii erunt vermes corporales.46 Nam verme spirituali caro non cruciatur. Denique id apparet ex eo quod in libro Judith legitur: Dominus omnipotens in die judicii visitabit eos; dabit ignem et vermes in carnem eorum, ut urantur et sentiant usque in sempiternum.47 Verum hi duo libri non sunt in canone. Ideo illud posset adduci: Ignis eorum non exstinguetur, et vermis eorum non morietur. Et istud Haymo ibidem verum esse fatetur, et alii quidam relinquunt sub dubio. Communiter vero tenetur, quod de spirituali verme, scilicet remorsu synderesis ac conscientiæ, sit intelligendum: quæ pœna redundat in corpus. Glossa tamen hic ait: Caro iniquorum, quæ per luxuriam defluit, igne inferni et vermibus cruciabitur. In verme putredo gehennæ, in igne ardor signatur. Vel, vermis est sera pœnitentia, quæ in tormentis conscientiam damnatorum mordere non cessat: ut ignis sit pœna extrinsecus sæviens, vermis autem, dolor intus accusans. Hæc Glossa.
Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem: id est, pecuniam proximo a te commodatam, quam tardat persolvere, noli importune exigere, ita ut proximum crudeliter graves, aut irrationabiliter vexes; sicque amicitiam, quæ præstantior est omni pecunia, propter pecuniam violes, et proximum contra te provoces. Juxta quem sensum repetitio commodati reprobatur a Deo loquente:48 Ecce in die jejunii vestri invenitur voluntas vestra, et omnes debitores vestros repetitis. Verumtamen
20 debita ordinate et juste repeti possunt; et si alter inde scandalizatur, scandalum est passivum, non activum, et occasio sumpta, non data. Neque fratrem carissimum auro spreveris : id est, proximum quem præ omnibus exterioribus bonis valde diligere debes, non spernas causa auri, hoc est ob suam inopiam, vel quoniam tibi satisfacere nequit pro debito; sed impotenti ad solvendum omnino dimitte, aut patienter exspecta, quousque potuerit.
21 Noli discedere a muliere sensata et bona, id est sapiente et virtuosa, quam sortitus es in timore Dei, id est, quam in Dei timore accepisti, et ut ea cum timore Dei utaris ad sobolem procreandam, in qua cultus Omnipotentis augeatur. Per hoc tamen non datur intelligi, quod ab uxore mala et imprudente liceat marito discedere, quum dicat Salvator :49 Quos Deus conjunxit, homo non separet; et rursus, non licere divortium, nisi ob adulterium.50 Porro libellus repudii permittebatur in lege, non tanquam quid licitum, quemadmodum et usura in alienos, sed ad vitandum gravius malum.5152 Juxta quem sensum Malachias profert : Quum odio habueris, dimitte.53 Nam ibi mox additur : Operiet autem iniquitas vestimentum ejus.54 Gratia enim verecundiæ illius super aurum, id est, verecundia hujusmodi feminæ pretiosior est et amabilior omni auro. Siquidem pudor in personis feminei sexus præcipue commendatur, utpote timor de omni re turpi : sicut econverso inverecundia in ipsis potissime vituperatur, juxta illud : Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere.55
22 Non lædas servum in veritate operantem, id est, fideliter servientem non graves injuste et sine ejus demerito, sed caritative et pie tracta eum; neque mercenarium dantem animam suam, id est, vitam suam animalem et corporalem in tuo obsequio exponentem. Ideo ait Apostolus : Domini, quod justum est, servis præstate.56 In Levitico quoque legitur :57 Non morabitur opus mercenarii apud te usque mane. Ser-
23 vus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua, id est specialiter et intense, non solum propter communionem naturæ, sed et propter probitatem virtutis. Non defraudes illum libertate, id est, non teneas eum in tuo obsequio invitum ultra tempus in lege præfixum : juxta illud Exodi, Sex annis serviet tibi, anno septimo egredietur liber;58 neque inopem derelinquas illum : id est, dum liber egreditur, non vacuum eum dimittas, quum scriptum sit :59 Nequaquam vacuum eum abire patieris, sed dabis ei viaticum, etc.
Pecora tibi sunt? attende illis, qualiter sint tractanda, an scilicet venundanda, an reservanda; et si sunt utilia tibi, perseverent apud te : sicut sunt oves, boves, vaccæ, quæ utilia sunt carne, pelle, fimo, prole, lacte, etc.
24 Filii tibi sunt? erudi illos in litteratura et moribus, per te ipsum vel alios. Ideo ait Apostolus :60 Patres, educate filios vestros in disciplina et correptione Domini. Parentes namque soboli suæ tenentur alimentum et instructionem ac castigationem. De qua subditur : et curva, id est reprime, illos a pueritia illorum : in qua sunt facilius domabiles, dociles, et quod tunc capiunt, retinent : sicut ramusculus recens facilius flectitur quam ramus qui crevit in solidum. Unde Salomon docet : Noli subtrahere a puero disciplinam;61 tu virga percutis eum, et animam ejus de inferno liberabis.
25
Filiæ tibi sunt? serva corpus earum, id est, a discursibus reprime eas, præsertim ab omni occasione ruinæ in vitia carnis. Animam quoque earum erudi et custodi. Et ne ostendas faciem tuam hilarem ad illas, ne assuescant affici ad viros, et insolescant audacesque fiant, et sine parentum scitu abscedant. Ideo cum moderato rigore tractandæ sunt, ut viros horrescant. Trade filiam nuptui, et grande opus feceris, si opportune et convenienter id egeris, atque ab onere grandi es relevatus; et homini sensato da illam : quia magis adspiciendum est ad mores atque pruden-
26
27 tiam, quam ad opes et genealogiam, quamvis, ceteris paribus, expediat connubia fieri inter personas non multum dispares, prout Theophrastus in libro de Nuptiis super his plenius scribit.
Mulier si est tibi secundum animam tuam, id est, si uxorem habes convenientem, non projicias illam; sed diligentissime tene, et juxta Archiapostoli documenta, tanquam infirmiori vasculo impende honorem, et cum discretione cohabita ei, nec tam sensuali, quam spirituali affectu dilige ipsam;62 et odibili non credas te in toto corde tuo, id est, mulieri instabili et perversæ, aut astutæ ac blandæ, non confidas sine tui custodia, nec reveles tua occulta: quoniam feminæ communiter male sciunt silere et occultare quæ norunt: ne tibi contingat sicut Samsoni, quem Dalila tradidit.63
Honora patrem tuum: sicut expositum est; et gemitus matris tuæ, præsertim doloris quem habuit te pariendo, ne obliviscaris. Hinc Tobias docuit filium suum: Honori habebis matrem tuam omnibus diebus vitæ ejus;64 memor enim esse debes quæ et quanta pericula passa sit in utero suo propter te. Memento quoniam nisi per illos natus non fuisses, quantum ad corpus, quod contraxisti ab ipsis, et ita sunt exordia tui esse; et retribue illis, quomodo et illi tibi, id est, gratus sis illis pro posse, et in omni indigentia pro viribus ipsis succurre; æquivalens tamen illis rependere nequis.
In tota anima tua time Deum, id est toto affectu cunctisque viribus, eo sensu quo jubemur Deum omnibus viribus diligere, quum tamen actus dilectionis interior in sola voluntate sit subjective;65 et sacerdotes illius sanctifica, id est, reverenter honora, vel sanctos fatere, saltem ratione officii, per quod ad divinum cultum sunt ordinati. In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, videlicet tota voluntate, toto intellectu, ac ceteris viribus, ut alibi expositum est; et ministros ejus, scilicet sacerdotes et Levitas, ne derelinquas; sed da illis quod lege præcipitur. Unde frequenter in Deuteronomio jussum est: Cave ne relinquas Levitem, quia non habet aliam partem.6667 Quamvis autem timor filialis et dilectio spiritualis, de quibus hic sermo, sint subjective in voluntate dumtaxat, dicimur tamen etiam in aliis potentiis totis timere ac diligere Deum, quando earum actus exercentur in Dei timore et ex caritate, et taliter regulantur ut timor et amor Dei requirunt, atque ordinantur ad hujus timoris et amoris profectum ac perfectionem. Itaque, In omni virtute tua dilige eum qui te fecit: nam sicut ab eo sortitus es quidquid es et habes, ita totum esse, posse, nosse, et vivere tuum, ad ejus cultum ac honorificentiam debes convertere, nec de aliquo horum sacrificare diabolo.
Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, tanquam Dei vicarios et ministros, et tanquam spirituales patres, mediatoresque tuos inter Deum et te; et purga te cum brachiis, id est cum bonis operibus, vel eleemosynas faciendo de brachiorum tuorum laboribus, seu per oblationes tuo labore acquisitas. Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, id est, sacerdotibus tribue partem primitiarum, et Levitis partem decimarum, seu partem sacrificiorum quæ pro remissione peccatorum offeruntur: prout de his multa in Exodo, Levitico et Deuteronomio scripta sunt: quæ ad præcepta cærimonialia pertinebant.68 Ideo, Evangelio divulgato, tanquam figurativa et typica cessaverunt, re ipsa impleta, veritateque revelata. Et de negligentia purga te cum paucis: id est, de peccatis negligentiarum tuarum per orationes et oblationes ad hoc institutas te munda, quod faciunt pauci; vel in paucorum præsentia, ne culpa tua nimium divulgetur.69 Datum brachiorum tuorum, id est munus eleemosynæ aut sacrificii tuo acquisitum labore, et sacrificium sanctificationis, id est holocaustum ad divinæ majestatis reverentiam totaliter comburendum, vel pacificam hostiam, pro pace obtinenda aut conservanda immolandam, offeres Domino per manus sacerdotum:70 quæ sacrificia sunt initia sanctorum, id est præcipua eorum quæ Deo sunt consecrata seu deputata.
36 Et pauperi porrige manum tuam adjutricem: juxta illud, Manum suam aperuit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem; ut perficiatur propitiatio et benedictio tua, gratia dati, in conspectu omnis viventis, id est, quatenus Deus publice et perfecte misereatur ignoscatque tibi, et dona gratiæ ac gloriæ copiose conferat tibi in die judicii, gratia dati, id est merito eleemosynæ quam dedisti ex fide, pietate et caritate. Et mortuo non prohibeas gratiam: id est, opera misericordiæ non vivis tantum, sed et defunctis impende, corpora sepeliendo, animabus quoque per orationes, eleemosynas et oblationes subveniendo.
38 Non desis plorantibus in consolatione: id est, pie plorantes consolare ac releva, et si irrationabiliter plorent, admone ut talem fletum ac inordinatum mœrorem deponant; et cum lugentibus ambula, associando te eis in pio ploratu, et recto itinere. Sic et Paulus hortatur: Flere cum flentibus, et gaudere cum gaudentibus. Job quoque sanctus ille patriarcha testatur: Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Unde et in Ecclesiaste scriptum est: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii: in illa enim (videlicet in domo luctus) finis cunctorum admonetur, et vivens cogitat quid futurum sit.71 Non te pigeat visitare infirmum ad consolandum eumdem, vel infirmum in anima, ad instruendum et confortandum. Ex his enim operibus pietatis jam tactis, in dilectione firmaberis, id est, in caritate Dei et proximorum proficies, et tam Deo quam hominibus carior eris. Caritas namque per aliarum actus virtutum nutritur, augetur, et stabilitur.
In omnibus operibus tuis interioribus et exterioribus, in verbis et affectionibus, et in hora qua ab opere exteriori quiescis, memorare novissima tua, id est mortis horrorem, discrimen, acerbitatem, divini rigorem judicii, tam particularis quam generalis, tormenta inferni, gaudia quoque cœlestis regni; et in æternum non peccabis, id est, nunquam peccabis, præsertim mortaliter, et raro venialiter: quoniam horum intenta et frequens, imo continua recordatio, ab omni retrahit peccato, atque ad omne incitat bonum. Propter quod Plato in Phædone testatur, præcipuam philosophorum meditationem jugiter circa mortem versari: et qui ista non pensat, recte insipiens nuncupatur. Idcirco dicitur de iniquis: Gens absque consilio est et sine prudentia;72 utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.
Footnotes
-
Luc. xxii, 25, 26. ↩
-
Prov. xxv, 6. ↩
-
Ps. cxlii, 2. ↩
-
IV Reg. xx, 3. ↩
-
Job ix, 20. ↩
-
Prov. xxvi, 12. ↩
-
Rom. viii, 23. ↩
-
Prov. xxiv, 12. ↩
-
Malach. II, 8. ↩
-
Exod. XXIII, 2. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Ps. XIII, 5; LIV, 6. ↩
-
Philipp. IV, 13. ↩
-
Ps. LIV, 9. ↩
-
Prov. XXVIII, 1. ↩
-
Matth. IX, 13. ↩
-
Jer. XI, 15. ↩
-
Osee VI, 6. ↩
-
Matth. XXIII, 23. ↩
-
Is. XXVIII, 22. ↩
-
Is. XXXM, 1. ↩
-
Matth. VII, 2. ↩
-
Prov. III, 34. ↩
-
Ibid. 32. ↩
-
Prov. III, 29. ↩
-
Ps. CXXXIX, 12. ↩
-
Eccle. X, 14. ↩
-
Job XI, 2. ↩
-
Ps. XXI, 2. ↩
-
Matth. VI, 7. ↩
-
Gen. III, 19. ↩
-
Ibid. 23. ↩
-
Luc. II, 8, 9, 13. ↩
-
Ps. CXXVII, 2. ↩
-
II Thess. III, 10. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Ps. LXXII, 5, 6. ↩
-
Job v, 7. ↩
-
Ps. XLIX, 17, 18. ↩
-
Job XVII, 4. ↩
-
Is. XXVIII, 15. ↩
-
Job XXXV, 15. ↩
-
Eccl. III, 20. ↩
-
Eccli. III, 20. ↩
-
Is. LXIV, 6. ↩
-
Is. LXVI, 24. ↩
-
Judith XVI, 20, 21. ↩
-
Is. LVIII, 3. ↩
-
Matth. xix, 6. ↩
-
Matth. v, 32. ↩
-
Matth. xxiii, 19, 20. ↩
-
Deut. xxiv, 1. ↩
-
Malach. ii, 16. ↩
-
Ibidem. ↩
-
Jer. iii, 3. ↩
-
Coloss. iv, 1. ↩
-
Lev. xix, 13. ↩
-
Exod. xxi, 2. ↩
-
Deut. xv, 13, 14. ↩
-
Ephes. vi, 4. ↩
-
Prov. xxiii, 13, 14. ↩
-
1 Petr. III, 7. ↩
-
Judic. XVI, 18-21. ↩
-
Tob. IV, 3, 4. ↩
-
Deut. VI, 5. ↩
-
Deut. XII, 12; XIV, 27, 29. ↩
-
Deut. XII, 12, 19; XIV, 27, 29. ↩
-
Exod. XXII, 29; XXIII, 19; XXV, 2; ↩
-
Lev. VII, 14, 32; XXIII, 10, 17, 20; XXVII, 30-33; ↩
-
Deut. XII, 6, 11, 17, 18; XIV, 22-29; XXVII, 3, 4; XXVI, 1, 2, 11, 12. ↩
-
Eccle. vii, 3. ↩
-
Deut. xxxii, 28, 29. ↩
Chapter 7 of 54