Articulus 8
DECLARATIO CAPITULI OCTAVI: NON LITIGES CUM HOMINE POTENTE.
MULTÆ morales doctrinæ hic inducuntur: quæ opportuno loco et tempore utiliter observantur, si convenienter fieri poterit; nec obligant auctoritate hujus auctoris, cujus liber non exstat in canone, quamvis aliunde possunt obligatoriæ esse.
Non litiges cum homine potente. Cum nullo est litigandum lite quæ inter vitia computatur. Specialiter vero periculosum est contra potentiorem litigare, sive in foro judiciali, quamvis hoc non sit illicitum absolute, sive in jurgio, quod est culpa. Ideo subditur, ne forte incidas in manus illius, id est, ne per potentiam te opprimat, aut judicem aliquo modo corrumpat ad proferendum contra te injustam sententiam. Attamen potest impotentior contra potentiorem prosequi causam suam et jus in foro contentioso. Et si potentior sit vir bonus, in virtutibus stabilis, non est periculum: qualis fuit sanctus
Job, dicens: Si contempsi subire judicium cum servo meo et ancilla, quum disceptarent adversum me. Porro pro rebus ecclesiasticis subire tale periculum, commendatur: sicut B. Thomas Cantuariensis contra regem disceptavit pro ecclesiastica libertate, pro qua causa occisus, approbatus est martyr. Non contendas cum viro locuplete, ne forte econtra, id est ex adverso, constituat, id est ingerat, litem tibi, false te accusando, et per pecuniam testes ac judicem corrumpendo, ac taliter prævalendo. Multos enim perdidit aurum et argentum: id est, per cupiditatem auri, argenti, ac consimilium rerum pretiosarum, plures victi sunt et damnati; et usque ad cor regum extendit, et convertit, id est, aurum et argentum, seu eorum concupiscentia, pervenit usque ad regum corda, decepitque ea. Idcirco inferiores judices potest inficere.
Non litiges cum homine linguato, id est verboso: juxta expositiones præhabitas; et non struas in ignem illius ligna, id est, flammam iracundiæ suæ non foveas per verba rixosa, aut alio modo. Hinc Salomon dixit: Sapiens, si cum stulto contenderit, sive tacuerit, sive locutus fuerit, non inveniet requiem. Non communices homini indocto: qui nec a Spiritu Sancto per dona ipsius instructus est, nec cultus est moribus; quem unctio non docet de omnibus; ne male de progenie tua loquatur, improperando tibi vilitatem aut crimen tuæ prosapiæ: quod facere est stultorum, quum non sit in hominis potestate hoc emendare. Unde quum quidam objecisset Diogeni suæ stirpis indignitatem, respondit: Dignitas stirpis meæ a me incepit, dignitas vero stirpis tuæ in te defecit.
Ne despicias hominem avertentem se a peccato, quum talis sit honorandus, et in sua conversione corroborandus; neque improperes ei mala sua præterita, quæ a Deo jam sunt dimissa. Verumtamen, si capitale crimen commisit, potest secundum ordinem juris dijudicari, quamvis pœniteat. Memento quoniam omnes in corruptione sumus, id est originali peccato infecti, multumque peccatis obnoxii: quia in multis offendimus omnes; et si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Idcirco ex consideratione propriæ calamitatis, aliis condolere discamus. Ne spernas hominem in sua senecta: præsertim quum senectus sit veneranda, juxta illud: Coram cano capite consurge, et honora personam senis. Etenim ex nobis senescunt, id est, quidam de nobis quotidie fiunt senes.
Noli de mortuo inimico tuo gaudere, nisi forsan sit hostis boni communis, aut fidei impugnator, publicusve tyrannus: et in tali casu, zelo justitiæ potest quis inde gaudere, atque amore communis boni; sciens quoniam omnes morimur, id est, morti quotidie appropinquamus: sicut in secundo libro Regum sapiens mulier ait ad David, Omnes morimur, et quasi aquæ dilabimur in terram; et in gaudium nolumus venire, id est, non volumus ut inimci nostri de nostra gaudeant morte. Ideo nec de illorum morte debemus gaudere: secundum illud Tobiæ, Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne aliquando facias alteri; Job quoque, Si gavisus sum ad ruinam ejus qui me oderat, et exsultavi quod invenisset eum malum. Hoc est quod in Proverbiis habetur: Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas, et in ruina ejus non exsultet cor tuum. Hinc Saul occiso, David amare ploravit. Graviter igitur peccant, qui gaudent de morte illorum quibus annuam pensionem solvebant, vel a quibus bona mobilia aut immobilia consequuntur. Vel sic: Et in gaudium volumus
Jacob. III, 2.
1 Joann. I, 8.
Lev. XIX, 32.
II Reg. XIV, 14.
Tob. IV, 16.
Job XXXI, 29.
Prov. XXIV, 17.
II Reg. I, 11, 12, 17-24.
Job XXXI, 13.
Prov. XXIX, 9.
1 Joann. II, 27. venire, id est futuram beatitudinem adipisci, a qua gaudium de morte hostium impedit.
Ne despicias narrationem presbyterorum sapientium: imo cum ingenti reverentia et affectu eam adverte; et in proverbiis eorum conversare, id est, occupa te ad intelligendum verba eorum parabolica et obscura. Ab ipsis enim disces sapientiam et doctrinam intellectus, id est sapientialem et intellectualem doctrinam de Deo et rebus ad salutem spectantibus, et servire magnatis sine querela, id est, ab ipsis quoque addisces qualiter excellentibus personis debeas irreprehensibiliter deservire: quia ex longa experientia inde periti sunt, et norunt mores magnorum. Non te prætereat narratio seniorum, id est, memoriæ eam commenda. Ipsi enim didicerunt a patribus suis: juxta illud in libro Job, Sapientes confitentur, et non abscondunt patres suos. Quoniam ab ipsis disces intellectum, et in tempore necessitatis dabis responsum, id est, ex illorum instructione eris expeditus ad respondendum idonee tempore opportuno.
Non incendas carbones peccatorum, id est, iniquos ad inflammationem iræ non provoces, arguens, id est corripiens eos: de quibus certe aut probabiliter nosti, quod tuam increpationem patienter non ferent. Et hoc potissimum verum est, quando corripiens non est prælatus corripiendi. Si autem sit ejus prælatus, debet eum per pœnam reprimere, ne scandalizetur communitas. Poterit tamen paululum præstolari, quousque passio subditi cesset, potissime si exspectatio illa sine aliorum poterit scandalo fieri. Et ne incendaris flamma ignis peccatorum illorum, id est, vide ne tu ad iracundiam, indignationem, aut impatientiam conciteris ex hoc, quod illi correptionem tuam abjiciunt, vel dure te alloquuntur. Non enim debemus sic alios velle sanare, et Deo reconciliare, ut lædamus et Dei inimicos constituamus nos ipsos. Ideo monet Apostolus:1 Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Ne contra faciem stes contumeliosi: id est, contumelioso, qui scilicet pronus est ad inferendum convitia, non te oppones rixando, quia nihil proficies circa eum, sed ipse se ipsum spiritualiter perimet, et graviter Deum offendet, scandalizabitque alios, et convitiabitur tibi. Ideo ait Apostolus: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Ne sedeat quasi insidiator ori tuo, id est, ne observet qualiter aliquid ex tuo rapiat ore, quo te gravet: juxta illud in Jeremia, Venite, et percutiamus eum lingua; et, Radicem verbi inveniamus contra eum.
Noli fænerari, id est mutuum dare, homini fortiori te: nisi constet tibi de probitate ipsius, et casu necessitatis excepto. Quod si fæneraveris ei, quasi perditum habe: quia probabile est quod non persolvet tibi, nec potes ab eo per viam juris faciliter extorquere. Non spondeas supra virtutem tuam, id est, ultra vires tuas nihil promittas, nec Deo, nec homini, quia hæc esset promissio indiscreta. Quemadmodum autem juramenti, ita et voti tres isti sunt comites, discretio, veritas, et justitia: quorum quidquid defuerit, non est actus virtutis, sed vitii, nec obligat. Quod si spoponderis, quasi restituens cogita, id est, pensa quod tenearis exhibere et implere quod promisisti: juxta quod docetur: Si quid vovisti Deo, ne moreris reddere; displicet enim ei stulta et infidelis promissio. Vel sensus est, quod non efficiamur fidejussores incaute pro proximis: alioqui sciamus, quod oportebit pro illis nos solvere.
Non judices contra judicem, id est, sententiam judicis, potissime justam, non reprobes; quoniam secundum quod dignum est, judicat. Si autem injuste eum judicare putaveris, poteris appellare. Judex quoque superior sententiam inferioris judicis potest revocare atque cassare.
Cum audace, id est præsumptuoso et nimis intimido, non eas in via, si congrue potes vitare, ne forte gravet mala sua in te, id est, ne dire et ferociter inferat tibi
9
10
11
Job xv, 18.
12
13
B
C
D
II Tim. II, 14.
Jer. XVIII, 18; Job XIX, 28.
15
16
17
18
Eccle. v, 3. verba sua passionata aut verba. Ipse enim secundum voluntatem suam vadit: quia non rationis censuram, sed impetum sequitur passionis, seu voluntatis passionibus superatæ; et simul cum stultitia illius peries, id est, periculum incides ex illius consortio, sicut et ipse ex insipientia suæ audaciæ. Cum iracundo ne facias rixam : quoniam respondendo ei proportionabiliter secundum sua improba verba, inducis eum ad proferendum pejora, deinde prorumpet forsan ad verbera. Et cum audace non eas in desertum, ubi nemo tibi posset succurrere, si ille insurgeret contra te; quoniam quasi nihil est ante illum sanguis, id est, sanguinis effusionem reputat parum aut nihil, et ubi non est adjutorium, id est, ubi nullus juvare te poterit, elidet, id est, conteret et occidet te, si non acquieveris ei in cunctis, vel ex sola crudelitate, sicut impiissimi quidam in humani sanguinis effusione lætantur, juxta illud in Psalmo, Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem ;2 in Proverbiis quoque, Pedes eorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
Cum fatuis consilium non habeas, id est cum vitiosis hominibus, in quibus non est vera prudentia, nec sapientiæ donum, sed vitium puerilitatis, quod stultitia nominatur; non enim poterunt diligere, secundum quod tales sunt, nisi quæ ipsis placent. Nam propria commoda et honores magis quærunt et amant, quam bonum commune, vel profectum ejus qui quærit ab eis consilium. Coram extraneo ne facias consilium, nescis enim quid pariat, id est, quid acturus sit, an scilicet secreta tua aliis pandet. Non omni homini cor tuum, id est cordis tui secretum, manifestes. De hoc plenius dictum est super illud: Consiliarius sit tibi unus de mille. Ne forte inferat tibi gratiam falsam, id est vicem iniquam, reddendo tibi mala pro bonis, et convitietur, id est, convitia dicat tibi.3
Footnotes
Chapter 8 of 54