Articulus 9
EXPLANATIO CAPITULI NONI: NON ZELES MULIEREM SINUS TUI.
A CONCUPISCENTIIS hic reprimit hominem. Non zeles mulierem sinus tui: id est, uxorem tuam in tuo sinu requiescentem non ames amore nimis zelotypo, ita ut assidue sis suspectu de infidelitate ipsius ad te, atque ob hoc valde arcte atque sollicite custodias eam: quod ipsa forsitan ferre non vellet; ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam, id est, ne inferat tibi nocumentum, aut intoxicationem, prout solent nequissime informari tales uxores a trufatribus ac vetulis maledictis. Non des mulieri potestatem animæ tuæ, id est, non permittas uxorem tuam tibi dominari, ut illa sit vir, et tu mulier: quoniam, teste Apostolo, vir caput est mulieris.12 In Geneseos quoque libro Dominus loquitur mulieri:3 Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Ne ingrediatur in virtute tua, id est, ne virtutem tuam blanditiis suis emolliat; vel, Ne ingrediatur in virtute tua, id est, ne tecum conversetur et vivat ut domina, usurpans sibi quod est mariti; et confundaris, tam viliter subditus mulieri, ut effeminatus.
Ne respicias ex proposito et diuturno adspectu, mulierem multivolam, id est multos et multa volentem, et nunc istum, nunc illum, concupiscentem; ne forte incidas in laqueos illius, id est, fraudibus et concupiscentiis ejus capiaris. Cum saltatrice,4 quæ libenter et lascive chorizat, ne assiduus sis: quoniam gestu, tactu, adspectu, cantu, alloquio ad libidinem provocat; nec audias illam cantantem, aut procaciter alloquentem, ne forte pereas in efficacia illius, id est, in adspectu et apparatu ejus blando et attractivo, quo efficaciter allicit, vulneretur cor tuum concupiscentia sensuali. Virginem ne conspicias, figendo visum in eam morose atque incaute: quia ex apprehensione cognitionis oritur appetitio cordis. Idcirco non expedit intueri, quod non licet concupisci. Ideo subditur: ne forte scandalizeris in decore ejus, id est, ne ex intuitu suæ pulchritudinis ad concupiscentiam et alia vitia inciteris: sic ut David ex intuitu Bethsabee. Ideo fassus est sanctus Job: Pepigi fœdus cum oculis meis, ut ne cogitarem quidem de virgine. Non des fornicariis animam tuam in ullo, id est, in nullo venereo consentias feminis libidinosis, adulteris, aut meretricibus. Nam, ut in Proverbiis dictum est, Mulier pretiosam viri animam rapit. Ne perdas te, peccando mortaliter, et hereditatem tuam, eam cum fornicariis consumendo, sicut in Evangelio dicitur de filio qui dissipavit substantiam suam cum meretricibus vivendo luxuriose.5
Noli circumspicere in vicis civitatis: quia ex incauta circumductione oculorum hinc inde, incidit homo ad appetitus illicitos. Incustoditusque oculus, incustoditi cordis est signum. Nec effugere potest peccata, qui eorum occasiones non vitat. Nec oberraveris in plateis illius, id est, per plateas civitatis non vageris sine rationabili causa, transeundo hinc inde, quoniam gyrovagatio talis, est præco et nuntius instabilis intimoratæque mentis. Averte faciem tuam a muliere compta, id est curiose ornata, quæ magis disposita est ad alliciendum affectum. Ideo, teste Hieronymo, Vir aut mulier suo ornatu oculos hominum in se trahens, quamvis nullum malum inde sequatur, tamen æternum supplicium patietur, quia venenum præbuit, si fuisset qui biberet. Et ne circumspicias speciem alienam, ne haurias mortem. Denique, quum in plateis et vicis tam periculosum et detestabile sit, in feminas figere visum: quam criminosum est, etiam in ecclesiis et sub divino Officio, ac coram divinissimo Sacramento hoc agere?
Propter speciem mulieris multi perierunt, non solum in anima, sed etiam in corpore. Mulier namque sola naturali pulchritudine satis provocat appetitum. Ideo decori ingenito superaddere fucum vestiumque ornatum, prorsus iniquum est.6 Propterea sacratissimus princeps Apostolorum præcepit, ut earum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri sive argenti, aut pretiositas culturaque vestium.78 Et ex hoc, scilicet intuitu pulchritudinis mulierum, concupiscentia quasi ignis exardescit. Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via ab omnibus prætereuntibus conculcabitur, id est, viliter tractabitur: nam ab hominibus immundis turpiter constupratur, et a dæmonibus spiritualiter suppeditatur. Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: quia vitiis carnis subjecti, æternaliter perierunt; colloquium enim illius quasi ignis exardescit, id est, vehementer accendit cor audientis, nisi sit notabiliter virtuosus: et hoc potissime, quando procatoria et lasciva pronuntiat verba.
Cum aliena muliere non sedeas omnino: quia incautum est et occasio mali. Unde in libro Esther describitur, quod in convivio Assueri regis viri ac feminæ sederunt seorsum.9 Quod si gentiles illi in hoc tam cauti fuerunt, quanto magis Christiani merito pudicissime ac custoditisime se haberent? Specialiter quoque applicatio lateris ad latus, manuumque contactus, et consimilia quædam, sunt periculosa; et qui ex talibus sentit se stimulari, nec tamen mox deserit, sed continuat ea, imprudentissime agit, et ut asserit Bonaventura, occidit se, atque mortaliter peccat. Quemadmodum qui serpentem se intoxicantem teneret in gremio, causa esset suæ corporalis infectionis. Hinc Climacus ait: Contine tactum inverecunde prosilientem. Atque in regula S. Pacomii desuper missa continebatur, ne unus fratrum manum suam manui alterius fratris insereret. Quod et sancti Patres in Ægypto, ut recitat Cassianus, instituerunt. Nec accumbas cum ea super cubitum, id est, cum ea non comedas reclinatus, quia appropinquatio illa est provocativa; et non alterceris, id est, non contendas nec disputes, cum illa in vino, quod etiam ad luxuriam concitat: sicque ex duplici fomento libidinis vulneratus, dispereas, sicut subjungitur: ne forte declinet cor tuum in illam, id est, ne appetitus tuus cum consensu in ipsam tendat, et sanguine tuo, id est per effusionem sanguinis tui, seu periculo vitæ tuæ, labaris in perditionem æternæ damnationis. Ex concupiscentiis etenim mulierum, frequenter oriuntur inter viros contentiones et pugnæ: sicut legitur in Vitis Patrum de Thaide meretrice pulcherrima, quod desiderio præveniendi ad eam juvenes sæpe sanguine suo adsperserunt limen cameræ ejus. Quam sanctus vir abbas Paphnutius gloriose convertit, et ad vitam perduxit arctissimam atque sanctissimam.
Amplius, quoniam amor carnalis frequenter amicitiam veram inter viros corrumpit, opportune hortatur: Ne derelinquas amicum antiquum, cujus fidelitatem et probitatem diu expertus es; novus enim amicus non erit similis illi, id est tam fidelis et probus ut ille: quod frequenter sic accidit; et quamdiu novus est, non est tutum ei sic credere ut antiquo. Vinum novum, amicus novus, id est, similis est vino novo, quoniam de utroque nescitur quale erit tempore procedente. Et sicut vinum novum adhuc fæculentum est, sic amicus novus nondum in amicitia est probatus. Et sicut vinum vetus novo est melius, sic amicus antiquus utilior novo. Veterascat, et cum suavitate bibes illud: id est, sicut vinum vetus effectum et depuratum suaviter bibitur, sic amicus novus in amicitia habituetur, et tunc ejus amicitia dulcior erit ac tutior. At vero, sicut amicitia vera non est per concupiscentiam corrumpenda, ita nec per cupiditatem. Unde subjungitur: Non zeles gloriam et opes peccatoris, id est, honorem et facultates iniquorum non appetas, nisi forsan sis heres iniqui, aut bona ejus, juris ordine devolvantur ad te; non enim scis quæ futura sit illius subversio: id est, major damnatio forsitan imminet illi iniquo, quam puta: ideo caveas ne et tibi sic accidat, appetendo honores et opes illius, quæ multis sunt media perditionis extremæ.
Non placeat tibi injuria ministrorum, id est, non permittas ut servi tui alicui violenter aut injuste auferant sua, ut tu habeas ea: imo corripe et reprime eos a talibus; sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius: id est, nunquam in hac vita placet Deo et Sanctis ejus, secundum quod impius; sed in inferno placet Deo et Sanctis ejus justa pœna ipsius, et ipse secundum quod subditus hujusmodi pœnæ, prout in eo relucet divina justitia, sicut displicuit hic in culpa. Unde in Job habetur: Videbunt justi et lætabuntur, et innocens subsannabit eos; atque in Psalmo, Lætabitur justus, quum viderit vindictam.
Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, id est, a tyrannis et crudelibus ac audacibus hominibus te elonga, et non suspicaberis timorem mortis, id est, non anxie imaginaberis mortem violentam tibi instare: quia sublata causa, removetur effectus. Et si accesseris ad illum potestatem occidendi habentem, noli aliquid committere, id est eum offendere, ne forte auferat vitam tuam, te occidendo pro levi forsitan causa. Communionem mortis scito, id est, mortem cunctis communem adverte, et hanc tibi instare agnose, si cum tali potente permanseris; quoniam in medio laqueorum ingredieris, id est, inter pericula ambulabis, habitando cum illo, et super dolentium arma ambu-
13
14
15
16
17
18
19
20
B
C
D
Job xxii, 19.
Ps. LVII, 11. labis: id est, morti tam proximus eris, ac si ires super enses et lanceas talium violentorum, qui assidue intra se affliguntur et dolent inordinate, quia variis suspicionibus, timoribus, curis et amaritudinibus pleni, formidantes sibi occulte inferri quod aliis intulerunt, quemadmodum scriptum est: Sonitus terroris semper in auribus impii. Unde quum Dionysius tyrannus fecisset gladium cum filo super caput sui pendere amici, illeque graviter timuisset, dixit tyrannus: Talis est semper vita mea.
Job xv, 21.
21
Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo: id est, toto posse ac diligentia et omni virtute infusa, custodi et observa te a proximis tuis, ne circa illos male te habeas, inexemplariter conversando, temerarie judicando, detrahendo, irascendo, aut alio modo, et ne ex eorum verbis aut factis impatiens fias, aut alio modo scandalizeris, et ne levi credulitate, fraude, aut simili modo fallaris ab illis. Nam, ut in Evangelio ait Salvator, Inimici hominis domestici ejus. Et in Michæa legitur: Vir fratrem suum venatur ad mortem; et, Ab ea quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Hinc Jeremias monet: Unusquisque a proximo suo se custodiat. Et cum sapientibus per notitiam divinorum, et prudentibus in rebus humanis, tracta, id est, confer et consule de agendis et omittendis, et de pertinentibus ad salutem. Hinc Seneca dixit: Dubia tracta prudenter, adversa fortiter, prospera moderate. Glossa quoque: Necesse est ut caveamus dolosorum insidias, et cum sapientibus ac Deum timentibus consiliemur, viamque justitiæ et veritatis non deseramus.
Matth. x, 36.
Mich. vii, 2, 5.
Jer. ix, 4.
22
Viri justi sint tibi convivæ. Societas enim injustorum in mensa, trahit ad multa peccata, ad levitates, jocos, cachinnos, verbositates, temeraria judicia, detractiones, atque ad gulam, et ad vitia eam sequentia. Ideo ait Psalmista: Superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc non edebam. Porro qui tam virtuosus est, ut sua exemplaritate, probitate, constantia, queat iniquos etiam in conviviis a præfatis retra-
Ps. c, 5. here vitiis et ædificare eosdem, secure et meritorie potest cum eis comedere, sicut Salvator, cum quo Publicani et peccatores edebant. Et in timore Dei sit tibi gloriatio, id est, Deum filialiter metuendo, gaude in eo: juxta illud in Psalmo, Lætetur cor meum, ut timeat nomen tuum. Cuilibet enim actui virtuoso delectatio bona annectitur; et si probabiliter aut certitudinaliter nosti, tibi datum esse hunc castum Dei timorem, de hoc gaude et gratias age. Rursus, In timore Dei sit gloriatio tua, ita ut omnis gloriatio tua in actu quocumque, sit timorata, id est timori Dei conjuncta, ne resolvatur, aut vana gloria ei admisceatur. Propter quod ait Scriptura: Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore. Ideo ait Apostolus: Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram qua mensus est nobis Deus.
Matth. ix, 10, 11.
Ps. lxxxv, 11.
Ps. ii, 11.
II Cor. x, 13.
23
Et in sensu sit tibi cogitatus Dei, id est, in intellectu meditare ea quæ Dei sunt, non vana et frivola atque phantastica, quum scriptum sit, Væ qui cogitatis inutile; et alibi: Spiritus Sanctus auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu. Et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi, id est, omnia verba tua dirigantur et regulentur secundum divina præcepta, ut vites eloquia cuncta illicita, quum dicat Salvator: De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem in die judicii. Insuper de præceptis Dei et Ecclesiæ, et de pertinentibus ad salutem, vel quæ saltem reducibilia sunt ad eam, sit universa nostra collatio, prout beatissimus admonet Petrus: Si quis loquitur, quasi sermones Dei; Paulus quoque: Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed qui bonus est ad ædificationem, ut det gratiam audienti.
Mich. ii, 1.
Sap. i, 5.
Matth. xii, 36.
I Petr. iv, 11.
Ephes. iv, 29.
In manu artificum opera laudabuntur: id est, artificiata laudantur tanquam bene et pulchre formata in manu, id est ex operatione, arte et subtilitate artificum, sicut effectus laudatur ex sua causa: sicut templum, thronus, domus saltus Libani, et
24 palatium Salomonis laudabantur ab omnibus. Artifices quoque laudantur ex operibus suæ artis convenienter formatis, sicut causa ex suo effectu. Sicque artifex summus et increatus, ex totius mundi fabrica, ordinatione et pulchritudine commendatur. Unde Isaias hortatur: Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.10 Et Psalmista fatetur: Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.11 Et princeps populi laudatur in sapientia sermonis sui, id est ex verborum suorum peritia, sicut de David habetur primo Regum, quod erat prudens in verbis.12 Reginaque Saba admirata est sapientiam Salomonis ex verbis ipsius.13 Verba namque sunt signa et effectus sapientiæ intus latentis. Ad præsidentes autem potissimum pertinent sapientia et verborum peritia: quæ tamen et ad quemlibet spectat fidelem, prout hortatur Apostolus:14 Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, id est discretione ornatus. In sensu vero seniorum verbum, id est, sermo præcipue commendatur ex sapientia seniorum, quorum verba plus ponderantur quam juniorum, sicut et verba nobilium ac præsidentium personarum, quæ per seniores possunt intelligi, juxta illud B. Petri:15 Seniores, obsecro consenior ipse, pascite qui in vobis est gregem Dei.
Terribilis est in civitate sua homo linguosus, id est, loquax, susurrator, detractor et garrulus terribiliter periculosus est in politia et congregatione in qua moratur. Nam alios turbat, discordias seminat, seditiones partialitatesque fovet: quæ sunt pessima vitia, et unitati animorum ac paci summe contraria. Et temerarius, id est præsumptuosus ac fatuus, in verbo suo odibilis erit: quia verba offensiva, pungitiva, nocivaque profert. Ideo Salomon ait: Os fatuorum ebullit stultitiam; et item, Os stulti, contritio ejus.16
Footnotes
Chapter 9 of 54