Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO CAPITULI DECIMI:1 JUDEX SAPIENS JUDICABIT POPULUM SUUM.

QUID ad idoneum spectet rectorem, hic declaratur. Judex sapiens judicabit populum suum: sicut ad suum spectat officium. Quod si non faceret, non sapiens, sed insipiens esset. Judex namque dicitur quasi jus dicens, quia ad ipsum in omni causa confugiunt subditi, quasi ad ministrum publicum legis, et regulam quamdam juris: imo, ut ait Philosophus, sicut ad vivam legem et animatam justitiam. Ideo nunquam a justitia flecti debet, sed singulis sine personarum acceptione servire ac providere, sicut de David fertur secundo libro Regum, quod faciebat judicium et justitiam omni populo suo.2 Et recte dicitur, Populum suum, quoniam manum suam non mittit in messem alienam.

C Fit autem aliquis de foro ipsius, vel ratione domicilii, vel ratione delicti sub eo commissi. Aliqui legunt sic: Judex sapiens vindicabit populum suum: quia ad judicem pertinet reum punire, et ad satisfacendum injuriato inducere. Et principatus sensati stabilis erit, id est, diu durabit: quia ordinate et discrete se habet, sicque acceptus est populo, et meretur conservari a Domino. Ideo in Proverbiis inducitur: Rex qui in veritate judicat pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur.3 Aliqui habent: Principatus sensati terribilis erit: quia iniquis terribilis est, sicut ait Apostolus: Principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Fac bene, et habebis laudem ex ea.456 Si autem male egeris, time.7 Hæc autem de Christo judice summo et sapientissimo, plenissime verificantur :8 cui omne judicium dedit Pater.

Secundum judicem populi, sic et ministri ejus. Si enim judex est justus, corripit et castigat, a vitiis reprimit, et ad virtutes inducit subditos suos, præsertim domesticos et familiares : ad quod in primis tenetur, dicente Apostolo : Si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior. Hinc in Proverbiis scriptum est : Rex impius omnes ministros habet iniquos. Et enim simile applaudit suo simili, et servi frequenter conformant se voluntati domini sui, eamque exsequuntur. Et qualis est rector civitatis, tales et inhabitantes in ea. Si enim sit rector idoneus, efficaciter regit suos, hortatur, instruit, corripit, purgat, docet et perficit. Quod si fuerit inexemplaris, negligens et carnalis, perdit, abducit, condemnat se ipsum et sibi commissos, nisi quod Superpastor prædestinatas suas non deserit oves. Ideo ait Gregorius : Dum pastor per abrupta graditur, grex per vitiorum devia sequitur; et multum extenditur culpa, dum is qui prævaricatur, pro accepta honoratur potentia. Hinc legitur : Quia stulte egerunt pastores, et Dominum non exquisierunt, propterea omnis grex eorum dissipatus est.

Rex insipiens perdet populum suum : quia per prava exempla, per verba imperita, per negligentiam ac aliis modis trahit eos secum in damnationem. Ideo Salomon asserit :9 Regnantibus impiis, ruinæ hominum. In Ecclesiaste quoque idem :10 Væ tibi, terra, cujus rex puer est. Nempe, ut asserit Christus, Si cæcus cæco ducatum præbeat, ambo in foveam cadunt.11 Et quod ait de rege, de unoquoque verum est præsidente. Unde per Ezechielem conqueritur Dominus :12 Dispersæ sunt oves meæ, eo quod non esset pastor. Et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium, id est, per sapientiam principum et rectorum idoneorum, urbes numero et merito augebuntur, et in temporalibus ac spiritualibus prosperabuntur. Ideo in Ecclesiaste fertur : Beata terra, cujus rex nobilis, et cujus principes vescuntur in tempore suo;13 Proverbiorum quoque undecimo, Benedictione justorum exaltabitur civitas, et in ore impiorum subvertetur;14 et Sapientiæ sexto : Rex sapiens populi stabilimentum est; multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum.15

In manu Dei potestas terræ : id est, a Deo omnis potestas terrena dependet, sicut ab eo processit, et in dispositione ipsius consistit, juxta illud in Psalmo :16 In manu tua, Domine, omnes fines terræ. Et in historia Esther dicit quidam : Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita.17 Et exsecrabilis, id est detestabilis et maledicta, est omnis iniquitas gentium incredularum, quia justus ex fide vivit;18 et utilem rectorem in tempus suscitabit super illam. Deus namque ex sua pietate immensa, interdum præstat virtuosum pastorem.19 Porro utilem rectorem in tempus, id est tempore desuper præordinato, suscitavit Deus Pater super gentiles, quia per Apostolorum prædicationem perduxit eos ad legem Christi : cui per Isaiam ait, Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.2021 Unde prædictum fuit in Psalmo : Reminiscentur, et convertentur ad Dominum universi fines terræ.22

In manu, id est in dispositione, voluntate et conservatione Dei, potestas hominis, id est, omnis potestas humana, sæcularis et spiritualis, consistit; et super faciem scribæ imponet honorem suum, id est, scribis et legisperitis tribuet auctoritatem docendi, et vicariatum suum ipsis scribis, prælatis et prædicatoribus committit, ut inducant subditos suos ac proximos ad Dei honorem et cultum.

Omnis injuriæ proximi ne memineris ad vindicandum, juxta illud : Non quæres ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum. Unde ait Salvator : Dimittite, si quid habetis adversus aliquem. Unde in Proverbiis dictum est : Ne dicas, Reddam malum pro malo;232425262728 exspecta Dominum, et liberabit te. Verumtamen judex publica auctoritate habet vindicare injurias. Et quamvis nunquam liceat quærere ultionem zelo livoris, iræ, aut impatientiæ, vel ex privato amore; interdum tamen licet etiam privatæ personæ zelo justitiæ et spirituali amore, quærere ultionem juxta juris processum, ut qui forefecit puniatur in vita hac, ne pereat in æternum, et ne ex sua impunitate insolentior fiat atque audacior ad peccandum. Sed extra hujuscemodi casum, laudabilius est, non solum culpam, sed et culpæ reatum seu pœnam dimittere. Et hoc consilium est, non præceptum. Et nihil agas in operibus injuriæ, id est nihil injuriosum, hoc est, nulli inferas injuriam : quum dicat Apostolus, Qui conturbat vos portabit judicium, quicumque est ille.29 Et alibi scriptum est : Qui facit injuriam, recipiet id quod inique gessit.30 Imo doctrina est Christi : Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, orate pro persequentibus et calumniantibus vobis.31 Et quia aliis injuriari, ex superbia oritur, contra eam subjungitur :

Odibilis coram Deo et hominibus superbia. Superbus namque sibi usurpat quod Dei est, scilicet honorem et gloriam de beneficiis Dei, et divinæ voluntati opponit se. Hominibus quoque quibus per naturam æqualis est, et per culpam inferior, præfert se inordinate. Ideo in Proverbiis dictum est :32 Abominatio Domini, omnis arrogans. Et Amos propheta ait : Juravit Dominus Deus in anima sua : Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi.33 Et exsecrabilis omnis iniquitas gentium, id est gentiliter infideliterque viventium :34 juxta illud, Abominatio est Domino via impii. Unde Moyses protestatur :35 Aversor ego omnem impietatem.36

Regnum, id est regia dignitas, potestas, seu monarchia, a gente in gentem transfertur propter injustitias contra Dei præcepta, et injurias in proximos, et contumelias impotentioribus irrogatas, et diversos dolos. De hoc in Daniele, Zacharia, aliisque Prophetis, multa leguntur, qualiter monarchia ab Assyriis translata est ad Chaldæos, a Chaldæis in Persas ac Medos, atque ab illis ad Græcos, ab illis quoque ad Romanos.37 Hinc in Daniele scriptum est : Deus mutat tempora et ætates, transfert regna atque constituit;38 et rursus : Cognoscant viventes, quoniam dominatur Excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit, dabit illud, et humillimum hominum constituet super eum.39 Sic et Christus in Evangelio ait Judæis : Relinquetur vobis domus vestra deserta; et, Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.4041 Denique regnum a gente in gentem sæpe translatum est propter suam avaritiam, et vitia ex avaritia orta :42 ex qua rapinæ, violentiæ, furta, latrocinia, doli, mendacia, perjuria, multaque alia oriuntur; et etiam propter superbiam. Ideo contra hæc subditur :

Avaro autem nihil est scelestius, id est vitiosius. Quocirca plurima dici possent, qualiter variis modis unum peccatum dicatur gravius altero : quod nimis prolixum esset hic commemorare. Sed in prima secundæ Thomas de hoc tractat diffuse. Nunc autem sufficiat tangere, quod absolute loquendo, multa peccata sunt avaritia graviora, præsertim quæ tribus virtutibus theologicis contrariantur, ut odium Dei, desperatio, perfidia. Sed ideo avaritia vocatur peccatum gravissimum, quoniam pene omnia vitia nascuntur ex ea : nam et præter præfata, generantur ex ipsa simonia, usura et superstitiones diversæ; et etiam quia materia avaritiæ, puta divitiæ per eam congregatæ, præbent universis peccatis fomentum, sicut radix arboris omnibus suis ramis. Propter quod ait Apostolus : Radix omnium malorum est cupiditas.43 Et quia nonnulli ex divitiis intumescunt, alii vero divitias appetunt ut per eas consequantur honorem, subjungitur : Quid superbit terra et cinis? id est, cur tu, homo defectuosus ac fragilis, ex elementis, præsertim ex terra, quantum ad corporis massam, compositus, et in cinerem ac pulverem redigendus, te ipsum extollis? qui consideratione tuæ originis, tantæque vilitatis ac propriæ mortalitatis, merito te ipsum in cunctis humiliares, exemplo Abrahæ, qui dicebat: Loquar ad Dominum, quum sim pulvis et cinis.44 Hinc dictum est homini protoplasto: Pulvis es, et in pulverem reverteris. Juxta hanc considerationem in libro Job scriptum est: Stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus, quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?

Gen. xvm, 27.

Ibid. m, 19.45

Job xxv, 5, 6.

Nihil est iniquius quam amare pecuniam immoderato amore, videlicet propter se ipsam, aut plus quam necessaria est ad vitæ istius sustentationem: quo amore nihil est iniquius, eo sensu quo dictum est, Avaro nihil est scelestius. Hic enim, scilicet amator talis pecuniæ, et animam suam habet venalem: quia pro pecunia obtinenda aut conservanda, peccat mortaliter, sicque animam suam tradit servituti peccati et jugo diaboli. Et quamvis omnis mortaliter peccans hoc faciat, specialiter tamen avarus dicitur animam suam habere venalem, quia pecunia pretium est venditionis et medium emptionis. Denique avarus comparatur inferno, juxta illud: Infernus et perditio non replentur; similiter oculi hominum insatiabiles. Et in Ecclesiaste dicitur: Avarus non impletur pecunia. Cui Habacuc dicit: Usquequo congregat contra se densum lutum? Et Isaias, Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis. Quoniam in vita sua projecit intima sua, id est bona interiora ac spiritualia, virtutes ac merita: quæ omnia per avaritiam amittuntur; vel, Intima sua, id est intellectum et voluntatem, hoc est rectum et virtuosum rationis judicium, voluntatisque usum, avertendo has nobilissimas suas vires a contemplatione et amore summi et incommutabilis boni, et subjiciendo eas rebus vilissimis: quas colit et amat, quærit et cogitat magis quam Deum, instar idololatræ, qui Deo vero præfert idola et figmenta. Propter quod Apostolus avaritiam, simulacrorum servitutem appellat.

Prov. xxvii, 20.

Eccle. v, 9.

Habac. n, 6.46

Is. v, 8.

Coloss.4748 m, 5; Ephes. v, 5.

Omnis potentatus brevis vita. Omnium hominum brevis est vita, juxta illud beati Job: Homo natus de muliere, brevi vivens tempore. Potentium tamen et principum vita specialiter brevis vocatur, quia frequenter ob scelera sua abbreviatur eorum vita, et quia cibis et potibus calidissimis uti solent, luxuique vacare. Languor prolixior, id est diuturnior et magis inveteratus, gravat medicum: quia non potest illum curare de facili, et pro ejus sanatione inutiliter sæpe laborat. Sic quoque vitia habituata et in consuetudinem ducta, difficillime a medico spirituali, id est prælato aut prædicatore, curantur: ideo gravant eum. Brevem, id est recentem, languorem præcidit, id est, faciliter amputat, medicus: nisi forsan sit incurabilis ægritudo. Similiter avaritia et superbia radicatæ in homine, difficulter curantur. Sic et rex hodie est, et cras, id est in brevi: sicut Jacob ait in Genesi, Cras respondebit mihi justitia mea; morietur: juxta illud Machabæorum: Gloria ejus stercus et vermis; hodie extollitur, et cras non invenietur. Unde Psalmista: Vidi, inquit, impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani; et transivi, et ecce non erat.

Job xiv, 1.

Gen. xxx, 33.

1 Mach. n, 62, 63.49

Ps. xxxvi, 35, 36.

Quum ergo sit vita magnatum tam brevis, non est multum ipsa dignitas appetenda, nec avaritiæ est vacandum. Cujus adhuc alia additur ratio. Quum enim morietur homo, hereditabit serpentes, et bestias, et vermes, id est, corpus suum in nutrimentum et generationis materiam relinquet serpentibus, bestiis, et vermibus, ex putrefacta carne nascentibus, ac eam vorantibus. Quidam per serpentes intelligunt dæmones, quibus peccator relinquit animam suam; per bestias autem, homines bestiales, quibus exteriora sua relinquit; per vermes autem, sicut expositum est. Horum trium cuilibet sufficit hæc portio sua, et de aliis duabus non curat. In cujus figura rex Sodomorum dixit ad Abraham: Da mihi animas, cetera tolle tibi.

Gen. xiv, 21.

Initium superbiæ hominis est apostatare, id est per mentis aversionem recedere, a Deo, non subjiciendo se proprio Creatori: quod prorsus præposterum est. Quoniam ab eo qui fecit illum, recessit cor ejus, reflectens se ad sui ipsius honorem, contra Dei præceptionem; quoniam initium omnis peccati est superbia: id est, maxima illa et consummata superbia illius primi apostatæ diaboli, qui voluit inordinate Deo assimilari, fuit initium omnis peccati sui, et ceterorum quos ad peccandum induxit. Sic quoque initium peccati primæ parentis, scilicet Evæ, fuit elatio qua voluit esse ut dii.50 Vel, Initium omnis peccati est superbia, sicut jam patuit. Et Tobias ait: In ipsa sumpsit initium omnis perditio.51 Qui tenuerit illam, id est, in superbia manserit, implebitur maledictis, id est vituperiis ac tormentis, auditurus cum sibi similibus: Ite, maledicti, in ignem æternum. Est etenim unus illorum, de quibus in Job legitur:52 Ipse est rex super universos filios superbiæ.53 Vel, Maledictis, id est detestandis vitiis quæ concomitantur superbiam. Et subvertet eum in finem: quia ad æternam damnationem trahet eum finaliter, sicut scriptum est: Si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur.54

Propterea exhonoravit Deus conventus malorum, id est, conventicula superborum ceterorumque impiorum confudit ac reprobavit, juxta illud Psalmi:55 Erubescant et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur et pereant. Unde Salomon testatur: Arrogantiam et superbiam, et viam pravam, et os bilingue detestor.56 Et destruxit eos usque in finem: quia spiritualiter ac corporaliter mortuos æternaliter condemnavit, sicut in Psalmo habetur: Propterea Deus destruet te in finem;57 evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium.58 Sedes, id est potestates ac solia, ducum superborum destruxit Deus, et sedere fecit mites pro eis. Hoc et beatissima Virgo Deifera protestata est, Deposuit (inquiens) potentes de sede, et exaltavit humiles;59 Anna quoque primo Regum, Suscitat de pulvere egenum, ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat.60 Hoc Nabuchodonosor rex expertus, fatetur:61 Juxta voluntatem suam facit tam in virtutibus cœli, quam in habitatoribus terræ, et gradientes in superbia potens est humiliare. Hinc legitur multos regno ac vita privasse propter eorum superbiam aliaque peccata.

Radices gentium superbarum arefecit Deus, id est, vim generativam eorum, fructu et prole privavit, radicitusque evulsit, ut patet de gentibus Chananæorum sub Josue; et plantavit humiles ex ipsis gentibus, id est, humiles succedere fecit superbis: quod potissime factum est per gentilium conversionem ad Christum. Terras gentium evertit Dominus, destruendo regna propter inhabitantium peccata, sicut jam dictum est. Unde fertur apud Isaiam de rege Babylonis: Numquid iste est vir qui conturbavit terram, qui concussit regna, qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit?62 Et perdidit eas usque ad fundamentum: quod præcipue accipi potest de Pentapoli omnino subversa, ut legitur in Genesi.63

Arefecit ex ipsis earum radices: juxta illud in Isaia: Et quidem neque satus, neque plantatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et aruerunt.6465 Et disperdidit eos: secundum illud in libro Job: Recordare, obsecro te, quis unquam innocens periit? Quin potius vidi impios Deo flante perisse.66 Et cessare fecit memoriam eorum de terra. Sicut quidam famosi sunt ex præclaritate suarum virtutum, sic quidam ex nimio suorum excessu facinorum, sicut in Ezechiele narratur de Oolla et Ooliba, quod factæ sunt famosæ in terra.67 Quomodo ergo facit Deus impiorum cessare memoriam? Respondetur, quod memoria eis remanens, est ad eorum vituperium, non ad laudem. Propterea in Proverbiis scriptum est: Memoria justi cum laudibus, nomen impiorum putrescet;68 et in Psalmo, Vultus autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum.69

21

Perdidit Deus memoriam superborum : qui tamen præcipue ad hoc adspirant, ut post mortem habeant celebre nomen in mundo : sicut de Alexandro Magno refert Hieronymus, quod quum ad sepulcrum venisset Achillis, dixit : Beatum te, juvenis, quoniam magni viri, puta Homeri, frueris laudibus. Et reliquit memoriam humilium sensu : id est, vere et cordialiter humiles, humana præconia contemnentes, fecit famosos, adjiciens eis celebre nomen ultra id quod ipsi adipisci conati sunt, utpote ultra salutem cœlestem, quemadmodum ait Scriptura :7071 In memoria æterna erit justus.72

22

Non est creata hominibus superbia : id est, concreata non est, nec proprie naturalis, præsertim loquendo de natura secundum statum suæ integritatis ante lapsum; sed adventicia est, et ex perversa voluntate concepta. Imo vitia sunt contra naturam et rationem, quum dicat Tullius, quod virtus sit habitus naturæ rationique consentaneus. Neque iracundia concreata est nationi mulierum, id est ipsis mulieribus natis, quæ tamen multum pronæ sunt ad iram; vel, Nationi mulierum, id est hominibus ex mulieribus natis, quum homo dicatur naturaliter animal mansuetum, sociale, civile. Nam et ratio deprecatur ad optima.

23

Semen hominum honorabitur hoc, quod timet Deum : id est, generatio seu filii hominum timorati ex filiali timore, honorabuntur a Deo altissima et beatifica retributione, qua erunt filii et heredes atque perfecti amici Dei, et reges superni, juxta illud : Ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini.73 Hinc asserit Christus : Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.74 Semen autem hoc exhonorabitur, quod præterit mandata Altissimi. Quamvis enim transgredientes divina præcepta, honorentur frequenter in vita hac, potissime principes et prælati; tamen post vitam præsentem infernali confusione replentur, prout in Osee Dominus ait : Gloriam eorum in ignominiam commutabo. Imo durissimum facit illis judicium, et potentes potenter tormenta patientur.75 Hoc est quod Dominus protestatur : Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.76

24

In medio fratrum rector eorum in honore, id est, prælatus seu princeps aut superior honoratur a subditis suis, sicut monet Apostolus : Rogamus vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, ut habeatis illos abundantius in caritate; et alibi, Qui bene præsunt presbyteri, duplici honore digni habeantur.77 Et qui timent Dominum, erunt in oculis ejus : id est, rector bonus illos plus diliget, honorabit, adspiciet, quos viderit timoratos et amplius virtuosos, quoniam spirituali et ordinato amore afficitur ad subjectos. Ideo dicit Gregorius, quod in corde suo frequenter præfert sibi eos quos corripit.

25

Gloria divitum honoratorum, et pauperum, timor Dei est : id est, in hoc consistit vera gloria et nobilitas divitum, ac pauperum, ut filialiter timeant Deum. Cujus timoris indicium et effectus est, quod subditur : non despicere hominem justum pauperem ob suam inopiam, sed honorare eum ob suam justitiam; et non magnificare virum peccatorem divitem propter opulentiam suam, quamvis in quantum pater aut præsidens, sit honorandus; imo vilipendere eum, in quantum est iniquus, non pœnitens, juxta id Psalmi : Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus, timentes autem Dominum glorificat. De hoc apostolus Jacobus in sua Canonica plenius tractat, increpans quosdam, eo quod exhonoraverint pauperes.

27

Magnus est judex dignitate judiciariæ potestatis, et potens in honore, quo præsidet. Unde Pilatus dixit ad Christum : Nescis quia potestatem habeo crucifigere te et dimittere te?78 Et non est major illo qui timet Deum, id est, judex non est major homine timorato, nisi forsan et ipse sit timoratus. Vel sensus est, quod quamvis judex sit inter homines magnus et honoratus, attamen coram Deo nemo est major homine timorato, secundum quod timor filialis caritatem, ex qua generatur, includit. Verumtamen juxta proprium modum loquendi nunc solitum, majoritas seu dignitas attenditur penes dona gratiæ gratis datæ; bonitas vero seu virtuositas, juxta dona gratiæ gratum facientis. Sicque qui præest, quamvis iniquus, attamen major est subditis justis, tanquam eorum præses et caput; sed subditi tales, eo sunt meliores.79 Sed hic modus loquendi aliquando non servatur, sicut nunc loco hoc. Nam et judex iniquus, quamvis in quantum judex, sit major, tamen in quantum iniquus, est timorato subdito vilior atque inferior.

Servo sensato liberi servient. Interdum enim servus per sapientiam suam, in divitiis, fama et potestate sic crescit, quod filii domini sui, imprudentes præcipue, ei subjiciuntur, juxta illud Salomonis :80 Servus sapiens dominabitur filiis stultis. Unde fertur in Ecclesiaste :81 Vidi servos in equis, et principes ambulantes super terram. Denique præinductis consonat, quod in Ecclesiaste habetur : Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit providere in posterum : quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum, et alius natus in regno, inopia consumatur.82 Et vir prudens corde, et disciplinatus in moribus, non murmurabit correptus : imo gratias aget corripienti, quum correptio illa sit actus caritatis atque justitiæ, beneficium grande, et eleemosyna spiritualis, videlicet curatio interioris læsuræ. Ideo dato quod culpabilis non sit in eo in quo corripitur, tamen advertens se in multis culpabilem, et correptionis radicem, quodque speciem habeat mali contra corripientem indignari, æquanimiter feret correptionem. Hinc scriptum est in Proverbiis : Argue sapientem, et diliget te; doce justum, et festinabit accipere.83 Rursus quoque Salomon loquitur : Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam;84 qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis. Et inscius non honorabitur, secundum quod talis : et vere infeliciter inscius est et stultus, qui propriam defectuositatem non pensans, nec occulta et quotidiana sua vitia ponderans, corripienti irascitur. Ideo ait Apostolus : Qui ignorat, ignorabitur.85 Et in Proverbiis legitur :86 Qui indocti sunt, in cordis egestate morientur.

Noli te extollere in faciendo opere tuo, id est, cum arrogantia, jactantia, præsumptione nil agas, quum scriptum sit, Servite Domino in timore ; et sanctus Job fateatur, Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti.87 Opera quippe nostra tantæ sunt imperfectionis coram Deo, quod non superbe, sed reverenter, cum timore et humilitate oportet facere ea, potissime ex consideratione majestatis incircumscriptibilis Dei; et quidquid virtuositatis et meriti est in eis, donum est Creatoris, et attribuendum est ei.88 Quid ergo gloriaris et tumes quasi non acceperis? Et noli cunctari, id est, non tardes agere bene et Dominum invocare, in tempore angustiæ, quando plus indiges ope et consolatione Spiritus Sancti. Ideo scriptum est :89 Ad Dominum, quum tribularer, clamavi.90 Jacobus quoque : Tristatur aliquis vestrum? Oret æquo animo, et psallat. Hoc dicitur contra eos, qui in adversitatibus atque in angustiis constituti, sedent mœrore tædioque gravati et phantasticis imaginationibus occupati, non confugentes ad Dominum, nec dominicæ passionis acerbitatem sollicite intuentes, nec advertentes illud quod scriptum est in libro Paralipomenon : Quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros dirigamus ad te.91

Melior est qui operatur bona et licita, et abundat in omnibus necessariis vitæ, vel in omnibus spiritualibus ac corporalibus bonis, ut Abraham, David et Ezechias, quam qui gloriatur inaniter, et eget pane, id est refectione corporali ac spirituali.

Fili, in mansuetudine serva animam tuam, id est, ab impatientia, ira et turbu-

Eccl. III.92

Ps. XLVIII, 13, 21.

Prov. V, 9.

Osee VII, 9.

Rom. VIII, 13.

Prov. XX, 2. lentia eam custodi; et sicut præhabitum est, In mansuetudine perfice opera tua; et da illi honorem secundum meritum suum, id est, de futura beatitudine consolare eam ac refice, et fac eam sensualitati ac corpori imperare, ne merearis audire : Homo, quum in honore esset, non intellexit ; comparatus est jumentis insipientibus. Ideo scriptum est : Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli. Nempe de eo qui ita non agit, sed sensualitati deservit, apud Osee scriptum est : Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit.

Peccantem in animam suam, id est, viliter eam tractantem tanquam carnis ancillam, quum sit ad imaginem Dei formata, et corporis domina, quis justificabit? Nullus plane, quum sit perversus, et beatus dicat Apostolus : Si secundum carnem vixeritis, moriemini. Salomon quoque ait : Qui provocat regem, peccat in animam suam. Imo omnis qui præcepta transgreditur, peccat in animam suam, quia spiritualiter eam occidit, diabolo subdit, damnationi exponit. Et quis honorificabit exhonorantem animam suam? id est, honore indignus est, qui animam suam peccando facit inhonorabilem. Et quamvis, Seneca Tullioque testantibus, spiritualia peccata plus vitient; carnalia tamen magis infamant. In hoc autem consistit honor animæ rationalis, ut a carnalibus, terrenis ac transitoriis abstrahatur, atque ad divinorum, spiritualium et æternorum contemplationem amoremque elevetur : ut sponsa sit Dei sui, non adultera diaboli.

Pauper gloriatur per disciplinam et timorem suum : id est, voluntarie pauper seu pauper spiritu, utpote humilis, gloriatur in Domino per disciplinam, qua ab illicitis se refrenat, et per timorem filialem sibi collatum, quo metuit per vanam gloriationem Deum offendere; gloriatur quoque in hoc, quod disciplinatum et timoratum se probabiliter noscit, gratias agens Deo, quod talem se fecit. Et est homo qui honorificatur propter substantiam suam, non propter virtutes, quia nec habet eas. Unde in Proverbiis dictum est : Amici divitum multi. Circa hoc scribit quidam : Hic honor (quod scilicet quis honoratur propter divitias, non propter virtutes) falsus est : quia, sicut dicitur in Ethicis, Solus bonus vere est honorandus. Sed advertendum, quod in officiis et dignitatibus constitutis debetur honor, quamvis sint vitiosi, principe Apostolorum dicente : Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. Nisi forsan vis fiat quid dominis honoris, qui dicitur exhibitio reverentiæ in signum virtutis.

Qui autem gloriatur in paupertate, in qua bonum est gloriari, sicut in tribulatione et adversitate, quanto magis in substantia poterit gloriari, bene utendo divitiis? quia majoris videtur esse perfectionis, in paupertate, quam in divitiis, gloriari. Quidam exponunt sic : Qui gloriatur in paupertate, id est, qui pauper exsistens gloriatur inaniter, quanto magis in divitiis? id est, talis magis vane gloriaretur, si dives esset. Et qui gloriatur in substantia, id est in rebus opibusque terrenis inordinate, paupertatem vereatur, id est, non mirum si abhorreat ac devitet penuriam. Similiter qui in spirituali opulentia gloriatur in Domino, spiritualium donorum carentiam detestetur, ne quum cœperit spiritu, carne jam consumetur, et fiant novissima ejus pejora prioribus.93

Prov. XIV, 20.

I Petr. II, 18.

Galat. III, 3.

Luo. XI, 26.

Footnotes

  1. Ibid. XVII, 7. ↩

  2. II Reg. VIII, 15. ↩

  3. Prov. XXIX, 14. ↩

  4. Rom. XVIII, 7. ↩

  5. I Petr. V, 1, 2. ↩

  6. I Reg. XVI, 18. ↩

  7. Rom. XIII, 3, 4. ↩

  8. Joann. v, 22. ↩

  9. Prov. xxviii, 12. ↩

  10. Eccle. x, 16. ↩

  11. Matth. xv, 14. ↩

  12. Ezech. xxxiv, 5. ↩

  13. Eccle. x, 17. ↩

  14. Prov. xi, 11. ↩

  15. Sap. vi, 26. ↩

  16. Ps. xciv, 4. ↩

  17. Esther xiii, 9. ↩

  18. Rom. i, 17. ↩

  19. Habac. ii, 4; ↩

  20. Is. xlix, 6. ↩

  21. Is. xlix, 6. ↩

  22. Ps. xxi, 28. ↩

  23. Lev. xix, 18. ↩

  24. Marc. xi, 25. ↩

  25. Prov. xx, 22. ↩

  26. 1 Tim. v, 8. ↩

  27. Prov. xxix, 12. ↩

  28. Jer. x, 21. ↩

  29. Galat.v,10. ↩

  30. Coloss. III, 25. ↩

  31. Matth. v, 44. ↩

  32. Prov. XVI, 5. ↩

  33. Amos VI, 8. ↩

  34. Prov. XV, 9. ↩

  35. Deut. XXV, 16; ↩

  36. Exod. XXIII, 7. ↩

  37. Zach. XIV, 1, 2. ↩

  38. Dan. II, 21. ↩

  39. Dan. IV, 14. ↩

  40. Dan. IV, 31-45; v, 5; VII, VIII; ↩

  41. Matth. XXIII, 38. ↩

  42. Matth. XXI, 43. ↩

  43. 1 Tim. VI, 10. ↩

  44. Gen. xviii, 27. ↩

  45. Gen. iii, 19. ↩

  46. Habac. ii, 6. ↩

  47. Coloss. iii, 5; ↩

  48. Ephes. v, 5. ↩

  49. 1 Mach. ii, 62, 63. ↩

  50. Gen. III, 5. ↩

  51. Tob. IV, 14. ↩

  52. Matth. XXV, 41. ↩

  53. Job XLI, 25. ↩

  54. Job XX, 6, 7. ↩

  55. Ps. LXXXII, 18. ↩

  56. Prov. VIII, 13. ↩

  57. Ps. XI, 7. ↩

  58. Ps. LI, 7. ↩

  59. Luc. I, 52. ↩

  60. 1 Reg. II, 8. ↩

  61. Dan. IV, 32, 34. ↩

  62. Is. XIV, 16, 17. ↩

  63. Gen. XIX, 25. ↩

  64. Is. XI, 24. ↩

  65. Is. XL, 24. ↩

  66. Job IV, 7-9. ↩

  67. Ezech. XXIII, 4, 10. ↩

  68. Prov. X, 7. ↩

  69. Ps. XXXIII, 17. ↩

  70. Osee iv, 7. ↩

  71. Ps. xiv, 4. ↩

  72. Jacob. ii, 2-6. ↩

  73. Sap. v, 17. ↩

  74. Joann. xii, 26. ↩

  75. Sap. vi, 6, 7. ↩

  76. 1 Reg. II, 30. ↩

  77. 1 Tim. v, 17. ↩

  78. Joann. xix, 10. ↩

  79. Ps. II, 11. ↩

  80. Prov. xvii, 2. ↩

  81. Eccle. x, 7. ↩

  82. Eccle. iv, 13, 14. ↩

  83. Prov. ix, 8, 9. ↩

  84. Prov. xv, 32. ↩

  85. 1 Cor. xiv, 38. ↩

  86. Prov. x, 21. ↩

  87. Job ix, 28. ↩

  88. 1 Cor. iv, 7. ↩

  89. Ps. cxix, 1. ↩

  90. Jacob. v, 13. ↩

  91. 11 Par. xx, 12. ↩

  92. Eccli. III, 19. ↩

  93. Luc. XI, 26. ↩

Chapter 10 of 54