Skip to the text

Articulus 11

EXPOSITIO CAPITULI UNDECIMI : SAPIENTIA HUMILIATI EXALTABIT CAPUT ILLIUS.

QUID ad sapientem pertineat, hic do-cetur. Sapientia humiliati exaltabit caput illius: id est, sapiens se ipsum hu-milians, vel afflictus et humiliatus ab aliis, per sapientiam suam dignus est ex-altari, etiam in præsenti. Et sæpe sic acci-dit, juxta illud Sapientiæ, Habebo propter hanc claritatem ad turbas, et honorem apud seniores:12 primo modo Daniel propter sapientiam suam fuit sublimatus, primo a regibus Babylonis, deinde a Dario Cyroque regibus;3 secundo modo, Joseph eductus de carcere a rege Ægypti. Et in medio ma-gnatorum consedere illum faciet. Nam Jo-seph fuit primus post Pharaonem, juxta illud: Uno tantum regni solio te præce-dam.45 Danielem vero Nabuchodonosor præ-fecit super omnes provincias Babylonis.6

Non laudes virum in specie sua, id est pulchritudine corporali; neque spernas ho-minem in visu suo, id est ex apparatu ex-teriori visibili, quo deformis aut parvus est, vel ex oculorum ejus deformitate: quo-niam propter ea quæ insunt a natura, non laudamur nec vituperamur, nec ex corpo-ris naturali dispositione potest interior qualitas animæ in virtutibus aut vitiis pro certo agnosci. Imo deformes corpore, sunt interdum sanctissimi, ut patuit in beatis-simis viris Martino atque Francisco.7 Ideo ait Salvator: Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. Hinc Dominus loquitur Samueli: Ne respicias vultum ejus (scilicet primogeniti Isai), ne-que altitudinem staturæ ejus, quia non juxta intuitum hominis ego judico: homo enim videt ea quæ parent, Dominus autem intuetur cor.8 Unde et de Christo apud Isaiam prædictum est: Non secundum vi-sionem oculorum judicabit, etc.9 Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius: id est, sicut inter volatilia apis est parva, et tamen fructum præcipue dulcem producit mellificando; sic in corpore parvo potest esse anima valde ingeniosa ac virtuosa: idcirco non est temere judicandum.

In vestitu ne glorieris unquam, id est, de vestium pulchritudine, pretiositate ac multitudine nunquam te jactes, aut vane læteris. Imo habens victum et quibus te-garis, esto contentus.10 Verumtamen de ve-stium asperitate, humilitate, abjectione, decentia, moderatoque usu, potest homo gaudere in Domino, sicut de quolibet actu medioque virtutum. Hinc Diogenes dixit Alexandro Magno: Noli, o Imperator, glo-riari quia auro opertus es, sed de libera-litate atque virtutibus quæ sunt in te. Aristoteles autem in libro de Secretis se-cretorum, legitur Alexandro scripsisse, ut uteretur vestibus pretiosis, et jucundaretur in eis, moderata videlicet jucunditate, pro-ut regiam excellentiam condecebat. Contra salubre hoc documentum pene omnes jam faciunt, in vestium curiositate, ornatu, pompa, pretiositate, multitudine, indecen-tique brevitate aut longitudine, fractilla-tioneque multipliciter excedentes.

Nec in die honoris tui extollaris, id est, non superbias, nec mente te erigas, dum ad dignitates, officia, præsidentiam promoveris, aut assumptione gradus aut Ordinis sacri, seu modo alio honoraris. Imo tunc magis humilies te, et occulta Dei judicia pertimescas, et honorem repu-ta onus magis quam dignitatem:11 quia du-rissimum judicium in præsidentibus fiet; et quoniam cui plus datum est, plus requi-retur ab eo;12 et quia hos eligit Deus, quos despicit mundus;13 et quoniam sanctus ait Gregorius: Quamvis occulta sint Dei judicia, dum electis adversa, et reprobis proveniunt prospera; tunc tamen sunt occultiora, dum electis prospera, et reprobis contingunt adversa. Tunc igitur vehementius time divini rigorem mysteriumque judicii, dum amplius prosperaris, promoveris aut honoraris; tuncque potissime omne bonum Deo attribue, pensando quod scriptum est: Quid habes quod non accepisti?1415 Hinc subditur: Quoniam mirabilia opera Altissimi solius, id est, mira et imperscrutabilia sunt judicia ejus ac gesta: ideo nescis an ideo honoreris, ut in præsenti mercedem pro bonis tuis ex genere sortiaris, an ut in vita hac copiosiorem fructum producas, et in cœlis gloriosius coroneris. Gloriosa, id est præclara, et absconsa, id est ignota, et invisa sunt opera illius. Unde et infra habetur: Pauca vidimus operum ejus.16 Et Apostolus ait:17 Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Qui superbos potest subito dejicere, et humiles exaltare. Præterea, si tam periculosum est in die proprii honoris extolli, etiam his qui ad honores promoventur inviti: quantum periculum imminet eis qui directe aut indirecte ad promotionem suam adspirant, aut eam aliquo modo procurant?

Multi tyranni sederunt in throno: ex quo patet, quod honoratio illa sit electis reprobisque communis, idcirco nec appetenda; et insuspicabilis portavit diadema: id est, interdum contingit ut is de cujus promotione nullus suspicabatur, ad regium promoveatur honorem: ut patet de Saule, David in sua pueritia uncto, Jehu, multisque aliis; et item de Mardochæo, de quo narratur in historia Esther:18 Mardochæus autem de conspectu regis egrediens fulgebat vestibus regiis, coronam auream portans in capite.19 Hinc sancta Anna in cantico suo ait: Suscitat de pulvere egenum, ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat.20 Multi potentes oppressi sunt valide, id est valde plagati a Deo, aut ab hominibus conculcati: quemadmodum Antiochus loquitur: In quantam tribulationem et in quos fluctus tristitiæ deveni, qui jucundus eram et dilectus in potestate!21 Et gloriosi traditi sunt in manus alterorum, id est adversariorum, propter peccata sua, juxta illud in Job: Deus dicit regi, Apostata; qui vocat duces, impios; qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum quum disceptaret contra pauperem.22

Priusquam interroges, ne vituperes quemquam, id est, nullum reprobes neque dijudices de culpis tibi non certis ante diligentem inquisitionem et informationem de veritate: quemadmodum sanctus Job dixit, Causam quam ignorabam, diligentissime investigabam.23 Et quum interrogaveris, id est, per interrogationem sive testium examinationem cognoveris veritatem, corripe reum juste, id est juxta suæ exigentiam culpæ, recta intentione, et sine personarum acceptione. Priusquam audias, id est, proponentis verba seu interrogationem complete audieris, et ejus intentionem adverteris, quæ ex fine verborum præcipue solet agnosci, ne respondeas verbum: quia non scis plene mentem quærentis. Hinc asseritur in Proverbiis: Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.24 Verumtamen, si proponens immoderate nimis defluat verbis, poterit ei insinuari ut studeat esse succinctus. Et in medio seniorum ne adjicias loqui, id est verbum verbo adjicere, loquendo superflue, imo ibi potius tace, senioribus deferens, et informationem accipiens, seu modeste interrogans.

De ea re quæ te non molestat, ne certeris, id est, non contendas contra proximum propter verba aut facta non spectantia ad te, nec inferentia tibi gravamen seu justum dolorem: quæ scilicet non sunt contra Deum, nec contra te, nec contra eos pro quibus habes respondere. Et in judicio peccantium ne consistas, id est, ab injustis judicibus et a temere judicantibus abstrahe te pro posse, nec eis ullo modo communices in peccatis:25 quoniam, teste Apostolo, Morte sunt digni non solum qui faciunt talia, sed et qui consentiunt facientibus.26 Unde ait Psalmista:27 Non sedi cum consilio vanitatis, et cum impiis non sedebo.

Fili, ne in multis sint actus tui, id est, non occupes te inordinate, confuse, ac pariter circa multa, ita ut nullum eorum plene advertere possis. Nam, ut in Ecclesiaste inducitur, Omni negotio tempus est et opportunitas.28 Apostolus quoque: Omnia, inquit, decenter et secundum ordinem fiant in vobis.29 Discretio quippe est mater virtutum; et qui multa conatur facere, incidet in judicium.30 Unde et in Jeremia scriptum est: Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit.31 Et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si per divitem intelligatur immoderatus divitiarum amator, certum est quod ille graviter multipliciterque offendat. Unde et gloriosissima Virgo :

Esurientes (inquit) implevit bonis, et divites dimisit inanes.32 Si vero dives accipiatur pro eo qui divitiis non abutitur ex proposito neque mortaliter, talis dives difficulter poterit abstinere a vitiis, nisi sit multum virtuosus, ut Abraham, David, Ezechias.33 Multæ enim curæ, occupationes, distractiones, divitiis sunt annexæ: ideo in Evangelio designantur per spinas. Si enim secutus fueris, non apprehendes, id est, si coneris ditari, non obtinebis intentum, puta quietationem desiderii tui in ipsis divitiis:3435 quia appetitum non satiant et quietant, sed excitant et irritant. Ideo Salomon dixit: Qui sequitur avaritiam conturbat domum suam, id est, domicilium sui cordis sollicitudinibus, timoribus, distractionibus, variisque conatibus inquietat.36 Et non effugies, si præcucurreris, id est, si anticipaveris adipisci opes terrenas, non evades graves ac varias culpas, dicente Apostolo: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et in desideria multa nociva.37

Est homo laborans, et festinans, et dolens impius: id est, quidam laborant acquirere opes, et festinant ad eas, et dolent quod nequeunt tam copiose atque celeriter acquirere eas ut optant, de aliorum quoque prosperitate tristantur; et tanto magis non abundat, id est, ex omnibus his actibus et studiis suis iniquis, ditiores non fiunt, vel quia impediuntur a consecutione divitiarum, vel quia quo plura adipiscuntur, plura adipisci nituntur. De his dicta sunt multa, et allegata ex verbis philosophorum, super librum Proverbiorum: idcirco pertranseo.

Est homo marcidus, id est tabefactus, et desiccatus, seu macilentus, egens recuperatione virium ac humidi radicalis, plus deficiens virtute, id est quotidie decrescens in robore corporali, et abundans paupertate, id est ipsius spontaneæ paupertatis virtute repletus, ita quod de sua lætatur inopia, et gratias agit in adversis. Et oculus Dei respexit illum in bono, id est, Deus clementer consideravit patientiam ejus ac paupertatem, subveniendo eidem; et erexit illum ab humilitate ipsius, id est ab humili depresso statu, benedicendo ei in temporalibus et spiritualibus bonis; et exaltavit caput ejus, ponendo eum in statu sublimi, prosperitateque grandi, ut patuit in Job et Tobia, et in S. Eustachio; et mirati sunt in illo multi, qui de tam magna et repentina mutatione talis hominis obstupuerunt, dicentes: Hæc mutatio dexteræ Excelsi. Sicque super Job et Tobiam amici eorum moverunt capita sua. Hinc fertur in Job: Qui ponit humiles in sublime et mœrentes erigit sospitate; atque in Psalmo: Divites eguerunt et esurierunt; quærentes autem Dominum non minuentur omni bono. Et honoraverunt Deum.

Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. Certum est omnia bona esse a Deo. Mala quoque pœnalia, quæ solum sunt pœnæ, et non culpæ, ab ipso infliguntur. Ab eo etiam sunt vita naturæ, vita gratiæ, vitaque gloriæ. Similiter mors corporalis: quæ tamen ex prima Dei intentione non provenit homini, sed ex culpa383940

Job xlii, 10-16; Tob. xi, 10-21.

Ps. lxxvi, 11.

Job v, 11.

Ps. xxxiii, 11. originali, vel concomitanter se habet ad ipsam mixtorum complexionem. Propter quod in libro Sapientiæ dictum est:41 Deus mortem non fecit; creavit enim ut essent omnia. Denique mors culpæ a Deo est permissive, similiter privatio gloriæ. Punitio autem infernalis, scilicet pœna sensus, ab ipso est efficienter. Hinc de malo pœnæ apud Amos legitur:42 Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit? Qui et testatur per Isaiam:43 Ego Dominus, creans tenebras, et formans lucem; faciens pacem, et creans malum.

Sapientia, et disciplina, et scientia legis apud Deum; dilectio et viæ bonorum apud ipsum. — Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt; qui autem exsultant in malis, consenescunt in malo. — Datio Dei permanet justis, id est, infusio charismatum gratiæ perseverat in suis electis finaliter, et profectus illius, id est spiritualis profectus gratiæ ac virtutum, successus habebunt in æternum, id est, jugiter incrementa accipient, quousque ad felicitatem pertingant.

Est qui locupletatur parce agendo, id est divitiis suis cum parcitate utendo, nec pauperibus et amicis eas communicando; et hæc pars mercedis illius, id est, in hoc arbitratur consistere mercedem sui laboris ac parcitatis et studii circa temporalia congreganda, puta in eo quod dicit, id est, vane præsumit: Inveni requiem mihi, id est abundantem provisionem ad vivendum diu in quiete et repausatione carnali, et nunc manducabo de bonis meis solus, id est, solus utar divitiis meis, bibendo et comedendo.44 Et nescit quod tempus prætereat illum, id est, non advertit quod tempus vitæ suæ indesinenter abbrevietur, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et moriatur, improvisa ac celeri morte subtractus, juxta illud in Psalmo: In imagine pertransit homo, sed et frustra conturbatur; thesaurizat, et ignorat cui congregabit ea.45 Hinc in Ecclesiaste inducitur: Unus est, et secundum non habet;46 et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis, nec recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam? Et rursus: Est et aliud malum, quod vidi sub sole: vir cui dedit Deus divitias, nec tribuit ei potestatem ut comedat ex eis, sed homo extraneus vorabit eas.47 Ad istud pertinet quod loquitur Christus de divite illo avaro: quod allegatum est supra.

Sta in testamento tuo, id est in observatione novi seu veteris Testamenti: veteris, inquam, quantum ad credenda, et quoad præcepta moralia; et in illo colloquere, id est, de scripturis Testamenti istius confer et cogita, qualiter illud observes (juxta illud in Psalmo, In lege ejus meditabitur die ac nocte), atque secundum doctrinam Scripturæ dirige omnia verba tua;4849 et in opere mandatorum tuorum veterasce, id est, in exsecutione eorum quæ tibi præcepta sunt, incessanter permane usque ad senectutem et mortem. Qui enim perseveraverit usque in finem, salvus erit.50

Ne manseris in operibus peccatorum: id est, si peccaveris, mox pœnite, et non maneas in peccato: quia etsi humanum est cadere, tamen diabolicum est in peccato manere. Confide autem in Deo: de quo ait Scriptura, Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te;51 et mane in loco tuo, id est, superfluos et inhonestos discursus devita. Locus quoque tuus patientia est, a qua non recedas. Mane item in ecclesiastica unitate, in devota congregatione, in fide, spe, et caritate, et in ea vocatione in qua vocatus es, secundum illius exigentiam Deo digne vivendo.52 Unde ad Hebræos ait Apostolus:53 Non deserentes collectionem nostram. Et in Ecclesiaste legitur:54 Si spiritus potestatem habentis ascenderit super te, locum tuum ne dimiseris.55 Sed et locus noster est pax, imo et ipse Deus, quem orat vir sanctus:56 Esto mihi in Deum protectorem et in locum munitum. De hac re dicta sunt multa super illud Proverbiorum: Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui relinquit locum suum.57 Facile est enim in oculis Dei, id est omnipotenti sapientiæ ejus, [subito] honestare, id est ditare, pauperem omni virtute et gratia in præsenti, in quocumque fuerit loco, deinde salute et gloria æternali.5859 Dominus enim pauperem facit et ditat, ut dicitur primo Regum. De qua ditatione Paulus dicit:60 In omnibus divites facti estis in illo.61

24

Benedictio Dei in mercedem justi festinat: id est, ipse Deus benedicens, seu copiosa remuneratio ejus, celeriter procedit ad retribuendum justo quod meruit, scilicet profectum meritorum in via, et gloriam plenam in patria, juxta illud: Gratiam et gloriam dabit Dominus.62 Ideo princeps ait Apostolorum: Non tardat Dominus promissum. Pronior quippe est ad glorificandum, quam puniendum.63 Et in honore veloci processus illius fructificat, id est, spiritualis processus ipsius justi parit fructum meritorum, et plenitudinem adipiscitur præmiorum in sublimatione qua velociter exaltatur de isto exsilio ad consortium Beatorum. Vel, processus quo Deus festinat ad justi remunerationem in præfato felici honore, fructum largitur æternæ salutis.

25

Ne dicas: Quid est mihi opus? id est, non jactes te non indigere alieno subsidio, sicut quidam superbi, qui in sua potentia divitiisque confidunt; et quæ erunt mihi ex hoc bona? id est, quid consequar boni ex tempore isto, utpote post vitam præsentem? quasi non sit vita alia post præsentem, nec futurum Dei judicium, ut quidam obtenebratissimi opinantur, juxta illud Ecclesiastæ: Unus est interitus hominis et jumentorum.64 Vel, Quæ erunt mihi ex hoc bona, id est, quæ bona adipiscar,

26 confidendo in aliis? Ne dicas: Sufficiens sum, id est, satis abundo, nec alterius ope indigeo ad salutem: juxta illud, Dicis, Quia dives sum, et nullius egeo.6566 Et quid ex hoc pessimabor? id est, pejor non fiam ita dicendo ac sentiendo, nec ob hoc incurram supplicia. Contra hoc ait Psalmista:67 Super eum ridebunt et dicent: Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum.

In die bonorum, id est tempore prosperitatum spiritualium seu temporalium, ne immemor sis malorum culpæ et pœnæ præteritarum ac futurarum, ne ex prosperitatibus extollaris; sed vana reprimas gaudia, atque te ipsum in humilitate et timore Dei conserves, ex recordatione adversitatum et culparum in quas aliquando incidisti, et adhuc incidere potes, imo et in condemnationem perpetuam: ideo semper sis pavidus, nec in die honoris tui extollaris, sed novissima tua assidue penses.6869

Et in die malorum, id est tribulationum, tentationum, seu lapsuum in peccata, ne immemor sis bonorum, id est prosperitatum et consolationum internarum, miserationumque Dei ac felicitatis futuræ, ne in diversis impatiens aut pusillanimis fias; sed cogites quod sicut Deus aliquando tibi concessit alacritatem et jucunditatem in actibus bonis, adjutorium in tentationibus, liberationem a persecutionibus et afflictionibus tuis, ac veniam de peccatis, ita adhuc pie acturus est. Sicque semper via regia incedas, nec vultus tui in diversa mutentur, sed stabili tranquillitate læteris, dicens cum sancto Job: Si bona suscepimus de manu Domini, mala quare non sustineamus?7071 Hinc ad Hebræos hortatur Apostolus: Rememoramini pristinos dies, etc.72 Quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas, id est, ipsi Deo facillimum est cuilibet reddere quidquid promeruit, tempore mortis et particularis judicii: ideo in omni adversitate patientia est habenda, et vana lætitia refrenanda.

Malitia horæ, id est afflictio superveniens una hora, oblivionem inducit totius voluptatis præteritæ, et facit eam vilipendi aut de ejus amissione dolere;73 et tanta potest esse pœna, quod prorsus absorbet memoriam delectationis præteritæ, quantumlibet magnæ: ideo est vitanda, quia eam consequitur pœna æterna, juxta illud in Apocalypsi de Babylone: Væ, væ, quia una hora venit judicium ejus.74 Et idem habetur in Nahum de Ninive. Et in fine ho7576777879808182 sicut perdix inducitur in caveam, id est, quemadmodum avis illa astuta, quæ dicitur perdix, non obstante sua versutia, ruit in rete sibi expansum.83 De qua ave legitur in Jeremia : Perdix fovit quæ non pererit. Ubi refert Hieronymus, hanc perdicis esse naturam, ut alterius perdicis ova furetur ac foveat; quumque pulli inde nati cœperint volitare, avolant, et relinquunt non veram matrem. Et ut caprea inducitur in laqueum ei extensum, quamvis acuti sit visus, et agilis ad saltum ac fugam : sic et cor superborum, qui desiderio honoris sui aut famæ decipiunt proximos, profert verba fraudulenta, spiritualiter fœtida, atque ab invisibili decipitur hoste, et propria excæcatur malignitate. Et sicut prospector videns casum proximi sui, id est, observator cupiens videre proximi sui ruinam, supple, decipitur ab invisibili inimico, et propria excæcatur malitia, sic et superbus atque dolosus.84

B

Bona enim in mala convertens, id est sinistre interpretans, insidiatur ei quem se fingit amare : cui dum non potest evidenter vitiosa imponere, bona ejus opera interpretatur perverse, et dicit ea facta esse non recta intentione, quum tamen soli Deo de intentione judicium reservetur :85 de quo ait Apostolus, Omnia nuda et aperta sunt oculis ejus. Et in electis ponit maculam, id est, virtuosis imponit mendaciter immunditiam culpæ, clam detrahendo, aut publice accusando, ne sibi præferantur, et sic perdat commoda sua : ob quam causam Scribæ et Pharisæi maxime Dominum Jesum persequebantur.

D

A scintilla una augetur ignis : quia ex parva scintilla gignitur ignis, qui paulatim fit magnus, juxta illud in Canonica Jacobi : Quantus (id est quam parvus) ignis quam magnam silvam incendit!86 Et ab uno doloso augetur sanguis, id est effusio sanguinis : ad quam dolosus alios incitat per verba detractionis atque discordiæ, et consimilia, per quæ alios contra se invicem provocat. Homo enim peccator, qui est habituatus in vitiis, sanguini, id est propinminis, denudatio operum illius. Tunc enim Judex altissimus quem nil latet, manifestat peccata ipsius, sicut ait in Psalmo : Arguam te, et statuam contra faciem tuam.

Ante mortem non laudes hominem quemquam. Cur ergo Apostolus in suis epistolis toties suos laudat discipulos, et viri virtuosi laudantur quotidie, durante eorum vita præsente ? Et respondendum, quod duplex est laus. Una secura et absoluta : et ita laudantur Beati feliciterque defuncti, quia ultra non possunt peccare, nec miseriis affici. Alia est laus imperfecta et mixta, hoc est in spe pia fundata, et quodammodo conditionata seu timori admixta : quia neque de proximis nostris, neque de nobis ipsis certi sumus, sed pie probabiliterque confidimus quod stemus in caritate, et meritorie conversemur. Ideo parce laudandum est, quum in laqueorum medio ambulemus, et ignoremus qualiter vitæ hujus finiemus curriculum :8788 et debet laus ista omni adulatione carere ; nec expedit adhuc pusillos multum laudare. Studeamus ergo laudabiles esse, non laudari. Quoniam in filiis suis, id est in actibus, agnoscitur vir, id est quilibet homo, sicut ait Salvator : Ex fructibus eorum cognoscetis eos.89 Habitus namque per actus suos cognoscitur. Quum ergo de ipsis operibus simus ambigui an ex caritate procedant, et an homo in eis finaliter perseverabit, non est aliquis jam incaute simpliciterque laudandus, sed potius secundum quid, et sub hac conditione, dummodo ex caritate agat, et in ea persistat.

Præterea, quia de vicinis et familiaribus ignoramus an sint veraciter virtuosi, proinde subditur : Non omnem hominem inducas in domum tuam ; multæ enim sunt insidiæ dolosi : ideo periculosum est eos inducere, de quorum fidelitate et probitate incertus es, quia multipliciter possunt esse tibi nocivi, considerando ea quæ in tua habentur domo, et te ipsum ac tuos. Sicut enim eructant præcordia fœtentium, id est, sicut pravum emittunt odorem viscera habentium corruptum anhelitum ; et quis seu vitæ proximorum, insidiatur. Unde scriptum est:90 Omnis frater supplantans supplantabit.

Attende tibi, id est, custodi te, a pestifero, id est deceptore et discordiarum seminatore, fabricat enim mala, id est, practicat atque excogitat qualiter noceat; ne forte inducat super te subsannationem in perpetuum, id est, tam graviter fallat te, ut perpetuo derisibilis et subsannabilis fias. Unde legitur in Proverbiis:91 Qui attonitis oculis cogitat prava, mordens labia sua perficit malum. Et iterum Salomon loquitur: Simulator ore decipit amicum suum;92 itemque, Qui annuit oculo, dabit dolorem.93

Admitte ad te alienigenam. Hoc ironice et ad contrarium sensum inducitur, ut sit sensus: Non admittas alienigenam cujus qualitatem nondum expertus es, ad cognoscendum tua secreta, et ad habendum tecum familiaritatem; et subvertet te in turbine: id est, si tam incaute admiseris eum ad tua mysteria, fallet te, ita quod inquietudinem et conturbationem incurres; et abalienabit te, id est, alienum te faciet, a viis propriis, id est, faciet te rebus tuis privari.94 Istud frequenter sic accidit; nec tamen ideo dicitur hoc, quod semper ita contingat, sed per modum advisationis, ut cauti simus, quia abundans cautela expediens est. Hinc et in Politicis Philosophus docet, et Thomas in prima secundæ allegat, quod extranei, quum cœperint habitare in urbe, non sunt cito ad officia promovendi, sed fidelitas probitasque eorum primo est experienda. Verumtamen ad habitandum pie sunt admittendi, sicut per Moysen Dominus jussit: Advenam non contristabis.

Footnotes

  1. Dan. ii, 46-48; v, 29. ↩

  2. Sap. viii, 10. ↩

  3. Gen. vi, 2-4; xiv, 1. ↩

  4. Gen. xli, 14, 40-45. ↩

  5. Gen. vi, 40. ↩

  6. Dan. ii, 48. ↩

  7. Joann. vii, 24. ↩

  8. 1 Reg. xvi, 7. ↩

  9. Is. xi, 3-5. ↩

  10. 1 Tim. vi, 8. ↩

  11. Sap. vi, 6. ↩

  12. Luc. xu, 48. ↩

  13. Luc. xii, 48. ↩

  14. 1 Cor. IV, 7. ↩

  15. IV Reg. X, 1-13. ↩

  16. Eccl. XLIII, 36. ↩

  17. Rom. XI, 33. ↩

  18. 1 Reg. x, 21-24; xvi, 11-13; ↩

  19. Esther VIII, 15. ↩

  20. 1 Reg. II, 8. ↩

  21. 1 Mach. VI, 11. ↩

  22. Job XXXIV, 18, 19. ↩

  23. Job XXIX, 16. ↩

  24. Prov. XVIII, 13. ↩

  25. Eccli. XLIII, 36. ↩

  26. Rom. 1, 32. ↩

  27. Ps. xxv, 4, 5. ↩

  28. Eccle. viii, 6. ↩

  29. 1 Cor. xiv, 40. ↩

  30. Eccl. xxix, 26. ↩

  31. Jer. xlviii, 36. ↩

  32. Luc. 1, 53. ↩

  33. Matth. xiii, 22; ↩

  34. Luc. viii, 14. ↩

  35. Marc. iv, 18, 19; ↩

  36. Prov. xv, 27. ↩

  37. 1 Tim. vi, 9. ↩

  38. Luc. i, 53. ↩

  39. Eccli. xxix, 26. ↩

  40. Rom. i, 32. ↩

  41. Sap. 1, 13, 14. ↩

  42. Amos 1, 6. ↩

  43. Is. XLV, 6, 7. ↩

  44. Luc. XII, 16-20. ↩

  45. Ps. XXXVIII, 7. ↩

  46. Eccle. IV, 8. ↩

  47. Eccle. VI, 1, 2. ↩

  48. Ps. 1, 2. ↩

  49. Ps. I, 2. ↩

  50. Matth. X, 22. ↩

  51. Ps. LXXXIII, 13. ↩

  52. I Cor. VII, 20. ↩

  53. Ephes. IV, 1. ↩

  54. Hebr. X, 25. ↩

  55. Eccle. X, 4. ↩

  56. Ps. LXX, 3. ↩

  57. Prov. XXVII, 8. ↩

  58. Amos III, 6. ↩

  59. Sap. I, 13, 14. ↩

  60. 1 Reg. 1, 7. ↩

  61. 1 Cor. 1, 5. ↩

  62. Ps. LXXXIII, 12. ↩

  63. 11 Petr. 11, 9. ↩

  64. Eccle. 11, 19. ↩

  65. Apoc. iii, 17. ↩

  66. Apoc. III, 17. ↩

  67. Ps. 11, 8, 9. ↩

  68. Eccl. 11, 40. ↩

  69. Prov. XXVIII, 14. ↩

  70. Job ii, 10. ↩

  71. Job II, 10. ↩

  72. Hebr. x, 32-34. ↩

  73. luxuriæ magnæ ↩

  74. Apoc. XVIII, 10. ↩

  75. Nahum I, 1. ↩

  76. Eccli. VII, 40. ↩

  77. Ps. II, 8, 9. ↩

  78. Eccle. III, 19. ↩

  79. II Petr. III, 9. ↩

  80. I Cor. I, 5. ↩

  81. I Reg. II, 7. ↩

  82. Nahum 1, 1. ↩

  83. Ps.xlxi, 21. ↩

  84. Jer. xvii, 11. ↩

  85. Hebr. iv, 13. ↩

  86. Jacob. iii, 5. ↩

  87. Eccle. ix, 12. ↩

  88. Eccli. ix, 20. ↩

  89. Matth. vii, 20. ↩

  90. Jer. ix, 4. ↩

  91. Prov. xvi, 30. ↩

  92. Prov. xi, 9. ↩

  93. Prov. x, 10. ↩

  94. *alias tuis ↩

Chapter 11 of 54