Articulus 12
ELUCIDATIO CAPITULI DUODECIMI:1 SI BENEFECERIS, SCITO CUI FECERIS.
DOCET hic quibus et qualiter eleemosyna sit præstanda. Si benefeceris, proximo misericorditer succurrendo, scito cui feceris, id est, adverte ut facias ei cui fieri decet, scilicet indigenti, et quoniam indigens est, atque sinceriter propter Deum; et erit gratia in bonis tuis multa, id est, gratiosam et magnam a Deo benedictionem ac mercedem recipies.
Benefac justo, et invenies retributionem magnam. Nam benefacere justo, ceteris paribus, laudabilius est, si fiat quoniam justus est et Dei amicus. Unde et in Evangelio loquitur Dominus: Qui recipit Prophetam in nomine Prophetæ (seu quia propheta est), mercedem Prophetæ accipiet: sic et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet.2 Valde etenim meritorium est, veros Dei famulos corporaliter Dei intuitu sustentare. Et si non ab ipso, qui per mortem aut alio modo a recompensatione poterit impediri, certe a Domino, qui non solum in futuro, sed et in præsenti opera misericordiæ copiose remunerat.
Non est enim ei bene, qui assiduus est in malis, id est, vitiosis actibus frequenter ac usitate intentus est: imo tali est valde male, et secundum Glossam, gravissimum peccatum est nolle pœnitere, nec eleemosynis peccata redimere, sed peccatis peccata adjicere. Consuetudo namque est moles gravissima, mentem deprimens in profundum, de quo in Proverbiis dictum est:3 Peccator quum in profundum venerit, contemnit. Unde et orat vir sanctus: Neque absorbeat me profundum. Et eleemosynam non danti, nec corporalem, nec spiritualem, tempore opportuno.4 Judicium enim sine misericordia fiet ei, qui non fecerit misericordiam. Quoniam et Altissimus odio habet peccatores in mortali vitio exsistentes, secundum quod tales, et secundum præsentem justitiam. Tamen aliqui tales sunt prædestinati, quos invariabiliter diligit secundum prædestinationem æternam, sicut de hoc dictum est super illud :5 Odio sunt Deo impius et impietas ejus. Porro, de induratis in vitiis ait apud Jeremiam Dominus :6 Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. Et misertus est pœnitentibus ex vera contritione : quæ debet esse adæquata peccato, ut quo plura et graviora exsistunt peccata, eo sit contritio ipsa intensior ; quæ etiam est dolor maximus in natura.
Da misericordi indigenti : quoniam dignior est recipere beneficium pietatis; et ne suscipias peccatorem ad communionem et societatem : tamen ad veniam est sumendus, et in necessitate succurrendum est ei. Sed non est accipiendus ut ei consentiatur in malo, et foveatur in vitio : imo hospitare maleficos, fures, ac similes, est unum de novem alienis peccatis. Et impiis et peccatoribus reddet vindictam, custodiens eos in die vindictæ, id est Deus qui reservat eos, ut nisi pœnituerint, debitam suo tempore sortiantur vindictam, ad commendationem divinæ justitiæ, ut in eis reluceat æquitas Creatoris. Hinc scriptum est apud Job : In diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur, et de furore Omnipotentis bibet ; et ad Romanos :7 Volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ apta in interitum, etc.
Da bono, id est virtuoso, quod rationabiliter petit, et quod ei debetur, et non receperis peccatorem : juxta expositionem nunc introductam. Benefac humili, et non dederis impio, quia impius est, vel ad fovendum impietatem ipsius. Qui autem subvenit impio, et eum sustentat, quoniam pauper est, et ut vivendo diutius ad salutarem recognitionem tandem perveniat, non culpam diligit, sed personam. Imo, secundum Evangelii documenta, inimici quantumlibet vitiosi, sunt diligendi, et reddendum est bonum pro malo.89 Redimi quoque potest propria vexatio per eleemosynam impio datam : quam vexationem quis sustineret ab eo, si eleemosynam denegaret. Prohibe panes illi dare, ad sustentandum eum in sua malitia. Ideo subditur, ne in ipsis, id est per panum tuorum manducationem, potentior te sit. Nam duplicia mala invenies in omnibus bonis quæcumque feceris illi : id est, in bonis quæ feceris ei modo illicito jam prætacto, invenies et te inordinate dedisse, et illum male accepisse, vel invenies eum ingratum solitoque pejorem ; quoniam et Altissimus odio habet peccatores, et impiis reddet vindictam.
Non agnoscetur in bonis amicus : id est, per prospera quæ tibi contingunt, non poteris scire quis sit tuus verus amicus, quia in prosperis cuncti applaudunt communiter. Istud præhabitum est ; et illud Proverbiorum, Frater in angustiis comprobatur, ad hujus declarationem est allegatum.10 De hoc in libro de Amicitia diffusius loquitur Tullius. Et Seneca ait : Hoc boni habet adversitas, quod veros probat amicos. Et non abscondetur in malis inimicus : id est, inimicus alicujus odium suum ostendit, dum ei quem odit, adversa contingunt, quia tunc gratulatur. Aliqui tamen sunt ita versuti, quod in tali casu simulant se dolere, et tristitiam præferunt vultu, quum gaudeant corde. In bonis, id est prosperis viri, inimici illius in tristitia, id est, hostes ejus agniti sunt per hoc, quod de ipsius prosperitate sunt contristati ; et in malitia illius, id est in adversitate, seu ruina in culpam, amicus ejus agnitus est : quia dolendo de illius adversitate, ostendet se ejus amicum. Caritas namque non gaudet super iniquitate, sed virtuti et salubri prosperitati congaudet.1112 Porro, de malo culpæ proximi gloriari, est directe contrarium caritati Dei et proximi. Interdum vero ad caritatem est pertinens de temporali adversitate amici gaudere, in quantum per eam purgatur a culpis præteritis, et a futuris abstrahitur.13
Non credas inimico tuo in æternum, id est, nunquam credas ei cum certitudine, et sine formidine de opposito, quod sit verus et familiaris amicus tuus, qui fuit inimicus tuus, quia raro contingit hoc. Unde et Seneca loquitur: Nunquam fidelem credas tibi, quem ex inimico amicum habueris; captus enim propria utilitate, non amica voluntate, revertitur. Sicut enim æramentum, æruginat nequitia illius: id est, sicut instrumentum factum de ære rubiginem contrahit, sic ille invidiam contra te concipit, et rancoris æruginem contrahit. Et si humiliatus vadat curvus, id est, si inclinet se tibi, quasi ex humilitate te venerando, abjice animum tuum, ita ut non teneas pro certo quod sincere id faciat, et custodi te ab illo per moderatam cautelam. Non statuas illum penes te, nec sedeat ad dexteram tuam, id est, ad familiaritatem non suscipias eum, ne conversus, stet in loco tuo, id est, ad pristinam inimicitiam rediens, præoccupet locum tuum, te expellendo, ne forte conversus in locum tuum, inquirat cathedram tuam, id est, tuo honore te privet: familiaris etenim inimicus aptissimus est ad nocendum, dum alter ab eo non cavet se; et in novissimo cognoscas verba mea, id est, tandem per experientiam tuæ dejectionis scias vera esse quæ dico, et in sermonibus meis stimuleris, id est, compungaris et doleas de hoc, quod verbis meis non acquievisti.
Verumtamen non debemus de interioribus temere judicare: ideo si inimicus vitam suam manifeste emendet, et signa amicitiæ ei ostendat, quem oderat ante, non debet iste cui amicitiæ signa ostendit, pro certo tenere quod ex simulatione et animo nocendi id faciat, sed de meliori pie confidere: sic tamen, ut cautus sit, et familiaritatem incautam devitet.
Quis medebitur incantatori a serpente percusso? tali enim incantatori, pauci aut nulli condolent aut succurrunt, quia personaliter evocavit serpentem, et scivit qualiter præcaveret sui percussionem ab illo; et omnibus qui appropiant bestiis? id est, his qui sponte accedunt ad bestias feroces, aut venenatas, et læduntur ab eis, pauci aut nulli compatiuntur, quia tam stulte exposuerunt se tanto periculo. Sic et ei qui his verbis meis non credit, et ab inimico læditur, non videtur sic condolendum ut aliis. Et qui comitatur, id est, pergit et socialiter se commiscet, cum viro iniquo, cujus societas est vitanda, et obvolutus est in peccatis ejus? id est, communicavit secum in vitiis, juxta illud Psalmistæ, Cum perverso perverteris; quasi dicat: Etiam tali quis mederi curabit? Una hora tecum permanebit, amicitiam simulando tempore tuæ prosperitatis, et quamdiu ex te consequitur commoda;14 si autem declinaveris a via virtutum pecando, vel a prosperitate deficiendo, non supportabit, id est, tibi non condolebit, neque succurret.
In labiis suis indulcat, id est, blandiendo dulcia loquitur, inimicus occultus, amicum se fingens; et in corde suo insidiatur, id est, excogitat qualiter tibi queat nocere, ut subvertat te in foveam, id est in profundum dejectionis, et damni seu mortis. In oculis suis lacrimatur inimicus, id est, nequiter lacrimas fundit, fingens se compati ei quem odit clam; et si invenerit tempus sibi aptum ad nocendum, non satiabitur sanguine, id est, crudeliter vulnerabit aut trucidabit illum, quem taliter odit. Si incurrerint tibi mala, id est adversa, invenies eum illic priorem ad gloriandum de tua adversitate, vel ad augendum eamdem, si poterit; et quasi adjuvans, suffodiet plantas tuas, id est, per modum adjuvantis se applicans tibi, funditus te destruere molietur.
De hujuscemodi pravissimis dolis multa leguntur in libro Machabæorum. Quibus Antiochus decepit Judæos, et hostes parati erant capere Judam; et Tryphon dolo
Ps. xvn, 27.
14
15
16
17
18
1 Mach. 1, 30-32; vn, 29; xiii, 31.
10
11 alias adjice
12
13
B
C
D occidit Antiochum adolescentem, et strenuissimum Jonathan circumvenit et interemit; Ptolemæus quoque filius Abobi, prudentissimum Simonem ejusque filios interfecit. De quibus etiam dolis apud Danielem legitur. In quibus et Joab artifex fuit, et viros se meliores sceleratissime tulit de medio : per quod posuit maculam in gloria sua. Insuper talis fuit et impius ille Ismael, de quo Jeremias narrat, quod ibat incedens et plorans, ac suo ploratu seduxit octoginta viros calamitate confectos, occiditque eos.15
Caput suum movebit, te in tua adversitate deridendo, et plaudet manu, de tuo lapsu gaudendo; et multa susurrans, id est, latenter contra te dicens, quasi merueris talia pati, commutabit vultum suum, id est, ferociter te inspiciet : sicut Laban adspexit Jacob patriarcham, propter quod dixit uxoribus suis : Video faciem patris vestri, quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius. Itaque, Vultum commutabit, id est, apparatum et dispositionem suæ faciei alterabit, a signis amicitiæ ad inimicitiæ signa.
Footnotes
Chapter 12 of 54