Skip to the text

Articulus 13

EXPOSITIO CAPITULI TERTIIDECIMI :1 QUI TETIGERIT PICEM, INQUINABITUR AB EA.

P RAVA et periculosa consortia docet hic fugere. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea, quum sit immunda, tenaciterque adhærens tangenti; et qui communicaverit superbo, induet superbiam, conformando se suo consorti, cujus verbis et exemplis inficitur. Quum enim humana fragilitas sit prona ad mala, præsertim ad appetentiam sui honoris ac voluptatis, propriorumque commodorum, faciliter ad ea allicitur; et familiares libenter ad invicem complacent sibi, sicque unus moribus se conformat alterius. Unde sicut virtuosorum sapientiumque consortia sunt valde salubria, sic superborum, luxuriosorum, cupidorum et iracundorum consortia prorsus nociva sunt et vitanda. Hinc scriptum est in Proverbiis : Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum, id est iniquorum, similis erit eis.2 Idcirco Deus frequenter ac districte prohibuit filiis Israel consortia Chananæorum : quæ quia non vitaverunt, in idololatriam ceciderunt. Sic nunc innumerabiles ad diversa peccata mortalia ex pravorum societate labuntur. Propter quod ait Psalmista : Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.3 Unde et Salomon dixit :4 Non sis amicus homini iracundo, ne discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.5

Pondus super se tollit, id est, se ipsum gravat, vel ad difficilia se adstringit, qui honestiori se communicat per societatem, id est, potentiori et honorabiliori se sociat : quia habet illi deferre, ipsumque sequi in sumptibus et expensis; et si inter eos lis oriatur, non potest illi resistere. Verumtamen bonum est se virtuosiori conjungere. Et ditiori te ne socius fueris, ne ex societate expendas atque dilapides bona tua cum illo. Quidam autem ex superbia semper conjungunt se eminentioribus : propter quod sæpe gravamina incidunt. Quid communicabit cacabus factus ex ære aut ferro, ad ollam terream? quasi dicat : Eorum conjunctio non est apta. Quando enim se colliserint, confringetur hujusmodi olla, quæ cito frangibilis est. Quasi dicat : Sic non est communio apta inter fortes et debiles, hoc est inter potentes et declives, inter locupletes ac pauperes. Societas itaque aptius contrahitur inter personas non multum dissimiles in parentela, opulentia, gradu, statu ac ordine.678910 Juxta hunc sensum in Jeremia scriptum est: Quid paleis ad triticum? Ad Corinthios quoque: Quæ societas luci ad tenebras?1112 Aut quæ conventio Christi ad Belial? Aut quæ pars fideli cum infideli?

Dives injuste egit, irrogando injuriam socio pauperiori, et fremebit, id est, dentibus stridebit in eum, comminando eidem. Sicque fremere est hic secundæ conjugationis, quum communiter sit tertiæ. Pauper autem læsus a ditiore, tacebit, non valens aut non audens resistere illi. Si largitus fueris aliquid notabile diviti, assumet te secum, tanquam socium et amicum, non propter te, sed propter munusculum tuum, seu commodum suum: quod pertinet ad amorem concupiscentiæ, non amicitiæ. Unde in Proverbiis dictum est:13 Multi sunt amici dona tribuentis. Et si non habueris aliquid, quod ei dones aut secum consumas, derelinquet te: quia non quærit te, sed tua.

Si habes terrenam substantiam, convivet tecum, participando tecum in cibis et potibus, et evacuabit te bonis seu opibus tuis, ad quarum consumptionem te trahet; et ipse non dolebit super te, id est, tuæ paupertati non condolebit. Si necessarius illi fueris in aliquo opere seu obsequio, supplantabit te, id est, suæ servituti te subdet, et subridens, spem dabit, id est, dicet se benefacturum retributurumque tibi præmium dignum, narrans tibi bona, id est, pulchra proferens verba; et dicet: Quid opus est tibi? id est, qua re indiges? quasi paratus tibi eam conferre. Et confundet te in cibis suis, ad expensas magnas te inducendo, donec te exinaniat, id est, vacuum et inanem relinquat, bis et ter, id est frequenter, quousque opportunitas ei occurrerit; vel, Bis et ter, id est quinque modis, videlicet in cibariis et potibus nimium lautis et pretiosis, item superfluis, et ante tempus conveniens sumptis, et in conviviis nimium diuturnis; et in novissimo, scilicet quum omnia tua expenderis secum, deridebit te, tanquam insipientem, eo quod præsumpseris te ei associare, et quia prævaluit tibi. Postea videns tuam inopiam, derelinquet te: quia non habes quod secum consumas; et caput suum movebit ad te, in signum irrisionis, quia non habet viscera pietatis.

Humiliare Deo, id est, te ipsum Deo sponte humilia:14 sicut princeps Apostolorum hortatur, Humiliamini sub potenti manu Dei; et exspecta manus ejus, id est pietatis ac potestatis ejus pias subventiones:15 sicut ait vir sanctus, Exspectans exspectavi Dominum. Attende, ne seductus propria ratione, diabolica suggestione, aut humana fallacia, vel hæretica pravitate, in stultitia humilieris, id est, propter tuam seductionem dejiciaris, et merito vilipendaris. Noli esse humilis, id est nimis dejecti animi, aut pusillanimis corde, in sapientia tua, ita ut eam tam modicam arbitreris, quod non audeas peccantem corripere, ignorantem instruere, ac disciplinæ jura, auctoritatemque exercere, si aliquibus præsides. Etenim, teste Hieronymo, Nihil tam periculosum est in præsidente, ut falsa humilitas, qua a subditorum correptione et correctione retrahitur. Ne humiliatus tali vana et fallaci humiliatione, id est ne ita per errorem dejectus, in stultitiam seducaris, id est, insipiens fias, putans id esse licitum atque laudabile, quod est revera vituperabile. Et hoc modo multi erronee abstinent a fraterna correptione.

Advocatus, id est invitatus, a potentiore ad mensam, ad consilium, vel ad considendum, discede, id est, in primis modeste renitere, teque excusa quasi indignus. Ex hoc enim magis te advocabit: quia videns tuam humilitatem, discretionem, et reverentiam quam ei impendis, plus afficietur ad te. Ne improbus sis, id est importunus, et majoribus inhoneste te ingerens, ne impingaris, id est, ne turpiter repellaris tanquam indignus; et ne longe sis ab eo, id est, non nimis a potentiore te abstrahas, ne eas in oblivionem, id est, ne occidit Antiochum adolescentem, et strenuissimum Jonathan circumvenit et interemit; Ptolemæus quoque filius Abobi, prudentissimum Simonem ejusque filios interfecit. De quibus etiam dolis apud Danielem legitur. In quibus et Joab artifex fuit, et viros se meliores sceleratissime tulit de medio : per quod posuit maculam in gloria sua. Insuper talis fuit et impius ille Ismael, de quo Jeremias narrat, quod ibat incedens et plorans, ac suo ploratu seduxit octoginta viros calamitate confectos, occiditque eos.

I Mach. xii, 41-48; xiii, 23.16

Ibid. xvi, 11-16.

Dan. xii, 23.

II Reg. iii, 27; xx, 9, 10.

Jer. xli, 5-7.

Caput suum movebit, te in tua adversitate deridendo, et plaudet manu, de tuo lapsu gaudendo; et multa susurrans, id est, latenter contra te dicens, quasi merueris talia pati, commutabit vultum suum, id est, ferociter te inspiciet : sicut Laban adspexit Jacob patriarcham, propter quod dixit uxoribus suis : Video faciem patris vestri, quod non sit erga me sicut heri et nudiustertius. Itaque, Vultum commutabit, id est, apparatum et dispositionem suæ faciei alterabit, a signis amicitiæ ad inimicitiæ signa.

Gen. xxxi, 5.

Footnotes

  1. Gen. xxxi, 5. ↩

  2. Prov. xiii, 20. ↩

  3. Ps. xvii, 27. ↩

  4. Judic. i, 21, 27-33; iii, 5-7. ↩

  5. Prov. xxii, 24, 25. ↩

  6. Exod. xxiii, 32, 33; xxxiv, 12, 15, 16; ↩

  7. Deut. vii, 2, 3. ↩

  8. II Reg. iii, 27; xx, 9, 10. ↩

  9. Dan. xi, 23. ↩

  10. I Mach. xii, 41-48; xiii, 23. ↩

  11. Jer. xxiii, 28. ↩

  12. II Cor. vi, 14, 15. ↩

  13. Prov. xix, 6. ↩

  14. I Petr. v, 6. ↩

  15. Ps. xxxix, 2. ↩

  16. Dan. xi, 23. ↩

Chapter 13 of 54