Articulus 13
EXPOSITIO CAPITULI TERTIIDECIMI : QUI TETIGERIT PICEM, INQUINABITUR AB EA.
P RAVA et periculosa consortia docet hic fugere. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea, quum sit immunda, tenaciterque adhærens tangenti; et qui communicaverit superbo, induet superbiam, conformando se suo consorti, cujus verbis et exemplis inficitur. Quum enim humana fragilitas sit prona ad mala, præsertim ad appetentiam sui honoris ac voluptatis, propriorumque commodorum, faciliter ad ea allicitur; et familiares libenter ad invicem complacent sibi, sicque unus moribus se conformat alterius. Unde sicut virtuosorum sapientiumque consortia sunt valde salubria, sic superborum, luxuriosorum, cupidorum et iracundorum consortia prorsus nociva sunt et vitanda. Hinc scriptum est in Proverbiis : Qui cum sapientibus graditur, sapiens erit; amicus stultorum, id est iniquorum, similis erit eis. Idcirco Deus frequenter ac districte prohibuit filiis Israel consortia Chananæorum : quæ quia non vitaverunt, in idololatriam ceciderunt. Sic nunc innumerabiles ad diversa peccata mortalia ex pravorum societate labuntur. Propter quod ait Psalmista : Cum1
Prov. xiii, 20.
Exod. xiii, 32, 33; xxxiv, 12, 15, 16;
Deut. vii, 2, 3.
Judic. i, 21, 27-33; iii, 5-7. electo electus eris, et cum perverso perverteris. Unde et Salomon dixit : Non sis amicus homini iracundo, ne discas semitas ejus, et sumas scandalum animæ tuæ.
Ps. xvii, 27.
Prov. xxi, 24, 25.
Pondus super se tollit, id est, se ipsum gravat, vel ad difficilia se adstringit, qui honestiori se communicat per societatem, id est, potentiori et honorabiliori se sociat : quia habet illi deferre, ipsumque sequi in sumptibus et expensis; et si inter eos lis oriatur, non potest illi resistere. Verumtamen bonum est se virtuosiori conjungere. Et ditiori te ne socius fueris, ne ex societate expendas atque dilapides bona tua cum illo. Quidam autem ex superbia semper conjungunt se eminentioribus : propter quod sæpe gravamina incidunt. Quid communicabit cacabus factus ex ære aut ferro, ad ollam terream? quasi dicat : Eorum conjunctio non est apta. Quando enim se colliserint, confringetur hujusmodi olla, quæ cito frangibilis est. Quasi dicat : Sic non est communio apta inter fortes et debiles, hoc est inter potentes et declives, inter locupletes ac pauperes. Societas itaque aptius contrahitur inter peripse fiat omnino immemor tui, et sic si indigueris ejus patrocinio, non curet de te, neque de his pro quibus rogaveris consilium et auxilium ejus.
Ne retineas ex æquo loqui cum illo, id est, non sis audax aut tenax vel præsumptuosus ad loquendum cum illo tanquam cum pari, sed cum reverentia loquere secum, ut condecet inferiorem proloqui cum majore. Nec credas multis verbis illius, quibus tibi blanditur, vel magna promittit, amicumve simulat. Ex multa enim loquela tentabit te, id est, ideo copiose te alloquetur, ut experiatur qualis sis; et subridens, id est, tibi quasi applaudens, interrogabit te de absconditis, id est occultis operibus tuis, an scilicet flagitiosum aliquid in eum vel in suos commiseris. Immitis animus illius, id est cor ejus crudele, ideo simulans amicitiam familiaritatemque tecum, ut cum fiducia reveles ei tua secreta, et conservabit verba tua, quibus insinuasti ei tua forefacta occulta: quæ memoriter retinebit, ut opportuno tempore te accuset ac puniat; et non parcet de malitia et de vinculis, id est, sine miseratione inferet tibi mala pœnæ, vincula, incarcerationem, et consimilia.
Cave tibi, ne secreta tua illi aperias, et attende diligenter auditui tuo, id est verbis quæ audis ab illo, ne ad ea respondeas aliquid, quo postea possis gravari; quoniam cum subversione tua ambulas, id est, cum periculo vitæ tuæ, aut eorum quæ possides damno, occuparis, confers et conversaris cum illo. Audiens vero verba illa, quæ interrogat te de tuis secretis, quasi in somnis vide: id est, sic ea advertas, quasi non intelligas; et quasi tam innocens ac inscius sis de reprehensibilibus et calumniabilibus rebus et factis, de quibus interrogat te, ac si nescires quid verba ejus significent; et vigilabis, id est, si ita feceris, vere pervigil mente eris et sagax, non somnians neque phantasticus.
Omni vita tua, id est in toto tempore vitæ tuæ, et in omni actione tua ac conversatione, dilige Deum, non solum naturali, sed potissime supernaturali et infuso amore, qui est impressio atque signaculum Spiritus Sancti; et invoca eum assidue ac ardenter, in salute tua, id est pro vera beatitudine obtinenda, nec aliquid petens saluti contrarium: quod est petere in nomine Salvatoris, qui ait, Si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.2 Itaque, quum tanta sit hominum fraus, instabilitas, inquietudo, recte hortatur nos hic ad summum incommutabile et infallibile bonum, fidelissimum Deum, amando ac diligendo confugere. Et recte præmonuit de amando hoc bonum, quoniam sine ejus amore, nec oratio, nec proximorum dilectio, ad quam paulo post hortatur, est meritoria.
Omne animal diligit simile sibi in specie specialissima, naturali amore, quum similitudo sit incitamentum et causa hujus amoris; sic et omnis homo proximum sibi naturaliter diligit, id est, merito diligeret, propter communionem naturæ. Qui autem ejusdem est legis et fidei ac religionis, abundantius et ex pluribus causis est diligendus. Unde ait Ambrosius: Nihil tam secundum naturam, quam diligere naturæ consortem. Et tamen in miseris hominibus, in quibus ratio tenetur naturam et ejus affectiones dirigere atque perficere, maxime invenitur contrarium, prout duodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Nullum animalium tam discordiosum est vitio, tam sociale natura, sicut genus humanum. Omnis caro ad similem sibi conjungetur. Hoc in brutis terræ, avibus cœli, piscibus maris conspicimus. Nam et similia ex similibus communiter procreantur, quamvis quædam ex putrefactione, quædam ex animalibus diversarum specierum nascantur, ut burdo et mulus: quorum tamen principia generativa ad similia sibi in specie subalterna per commixtionem junguntur. Et omnis homo simili sibi sociabitur, id est, merito et naturaliter sociaretur. Nam et hi qui in naturalibus, vel officiis, gradu, statu, seu ordine magis communicant, majorem solent ad
14
15
16
17
18
B
C
D
19
20 invicem societatem ac dilectionem habere, quamvis quandoque per accidens contingat oppositum, in quantum unus alium impedit a suo lucro, honore, delectatione aut commodo. Unde figuli solent inter se corrixari.
Porro diversitas actionum, affectionum et morum, societatem, dilectionem, concordiam impedit. Propterea subditur: Sicut communicabit lupus cum agno aliquando, id est, sicut conjunctio lupi cum agno nunquam convenit agno, sic peccator impœnitens non communicat justo in moribus, nec convenit justo illius associatio, nisi ut eum convertat, vel ob aliam piam causam. Quæ communicatio homini sancto ad canem, id est gentilem, qui in Scripturis sæpe vocatur canis? Vel, Ad canem, id est iracundum, rixosum, cani consimilem.34 Aut quæ pars homini diviti ad pauperem?5 id est, non habent aliquid commune, per quod in conversatione civili conveniant ad convivendum ex æquo. Pauper tamen diviti potest ad serviendum cohabitare, et ab eo subsidium petere.
Venatio leonis, onager in deserto, id est, asinus silvestris (sicut et cervus) est res quam leo insequitur in deserto ad comedendum; sic et pascua divitum sunt pauperes: id est, divites potentes, avari, crudeles, pauperum bona diripiunt, et eorum laboribus pascunt se. De quibus scriptum est in Proverbiis: Generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus.67 Quibus in Isaia Dominus increpatorie loquitur: Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? Contra quod præcipitur in Proverbiis: Non facias violentiam pauperi, quia pauper est; neque conteras egenum in porta, quia Dominus judicabit causam ejus, et configet eos qui confixerunt animam ejus.8 Et sicut abominatio est superbo humilitas, quia humiliare se et subdi, vilisque reputari et obedire abhorret, sic et exsecratio divitis pauper: id est, inordinatus et superfluus divitiarum amator, paupertatem abominatur, et pauper exsistere dedignatur. Aliqui quoque tam impii sunt et perversi, ut et ipsos pauperes aspernentur.
Dives commotus, id est adversitate aliqua tactus, seu infortunium passus, confirmatur, id est, consilium et auxilium suscipit, ab amicis suis, qui festinant eum ad pristini status prosperitatem ac robur reducere, sperantes ex hoc proprium consequi commodum, et honorem ab ipso; humilis autem, id est pauper, quum ceciderit in diffortunium, expelletur et a notis. Diviti decepto multi sunt recuperatores cooperantes ei ad recuperandum damnum quod passus est; locutus est superbe, et justificaverunt illum etiam in peccatis adulatores iniqui, juxta illud: Quoniam laudatur peccator in desideriis animæ suæ, insuper et iniquus benedicitur.910 Humilis autem, id est pauper et modicus, deceptus est, id est damnum perpessus, vel propria ignorantia aut aliorum circumventione in errorem delapsus; insuper et arguitur, tanquam ignarus et simplex. Hinc apud Sapientem legitur: Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit, separantur.11 Itemque: Multi colunt personam potentis;12 fratres autem hominis pauperis oderunt eum, insuper et amici procul recesserunt ab eo. Locutus est sensate ipse pauper et humilis, et non est datus ei locus, id est, audientia ei negata est, ex contemptu suæ personæ, ob ejus inopiam.
Dives locutus est, et omnes tacuerunt, audiendo eum reverenter, quia honoratur ob suas divitias; et verbum illius usque ad nubes perducent, id est, vehementer extollent tanquam omni sapientia plenum, ut ei complaceant. Pauper locutus est in medio communitatis, et dicunt: Quis est hic? quasi dicant: Indignus est inter nos loqui. Et si offenderit in verbo, aut facto, aut omissione, subvertent illum, id est, reprobabunt et acriter punient. Hinc in Ecclesiaste inducitur:13 Quomodo sapientia pauperis contempta est, et verba ejus non sunt audita? Verumtamen viri vere prudentes, non ita contemnunt pauperum verba perita. Ideo Salomon addit ibidem : Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos.14
Et quamvis prædicta sint vera, non tamen sunt intelligenda quasi omnis pauper sit bonus, et omnis dives iniquus. Imo, quemadmodum scriptum est, Deus potentes non abjicit, quum et ipse sit potens;15 sic dici potest, Deus divites non abjicit nec repellit, quum et ipse sit dives. In utroque quoque Testamento multi divites justi fuerunt. Hinc subditur : Bona est substantia, id est bene possessa, nec culpæ abusuique admixta, cui non est peccatum in conscientia, id est, de cujus acquisitione, conservatione et usu, ipse dives non indiget conscientiæ habere remorsum; et nequissima paupertas in ore impii, id est, paupertas iniqui in verbis irrefrenati pravissima est, seu maximis culpis admixta : quia sic pauper de sua paupertate impatiens, est murmurans, aliorumque bona cupiens, furans, diripiens.
Cor hominis immutat faciem illius, sive in bono, sive in malo : id est, juxta variam cordis dispositionem variatur dispositio faciei, in qua potissimum apparet animæ habitudo : quia si cor timet, mœret, invidet; apparet communiter pallor, livor, et contractio quædam in facie : si irascitur, furit, aut verecundatur; apparet rubor in vultu : si jucundatur et tranquillum est ac tutum; resultat uniformis et læta dispositio quædam in facie. Ideo ait Scriptura : Quomodo in aquis vultus resplendent prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.16 Et de hoc plenius dictum est ibi. Hinc scriptum est : Eram quasi languidus ante faciem regis, dixitque mihi rex : Quare vultus tuus tristis est, quum te ægrotum non videam? Non est hoc frustra, sed malum, nescio quod, in corde tuo est.17 Vestigium cordis boni, id est vera indicia interioris virtuositatis, et faciem bonam interiorem, id est mentem virtuosam : de qua ait Psalmista, Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea;18 difficile invenies, et cum labore : quia perpauci sunt vere justi et virtuosi. Quamvis etiam verum sit, in facie exteriori relucere interioris bonitatis indicia, talia tamen signa non sunt certa, nec certam pariunt notitiam virtuositatis internæ, eo quod multi versuti, imo et aliqui virtuosi, sciant bonam in exteriori vultu apparentiam
32 ac jucundam assumere, non obstante contraria dispositione interiori : sicut et Joab amicabilem vultum monstravit Abner et Amasæ. In Esther quoque libro legitur, quod ipsa sancta Esther roseo colore vultum perfusa, gratis ac nitentibus oculis tristem celabat animum, et nimio timore contractum.1920
Footnotes
-
Exod. xxiii, 32, 33; xxxiv, 12, 15, 16; ↩
-
Joann. XVI, 23. ↩
-
Matth. vii, 6; xv, 26; ↩
-
Ps. lxvii, 24; ↩
-
Apoc. xxii, 15. ↩
-
Prov. xxx, 14. ↩
-
Is. iii, 15. ↩
-
Prov. xxii, 22, 23. ↩
-
Ps. x, 3, sec. ↩
-
Hebr. ↩
-
Prov. xix, 4. ↩
-
Ibid. 6, 7. ↩
-
Eccle. ix, 16. ↩
-
Eccle. ix, 17. ↩
-
Job xxxvi, 5. ↩
-
Prov. xxvii, 19. ↩
-
II Esdr. II, 1, 2. ↩
-
Ps. xxvi, 8. ↩
-
Esther XV, 8. ↩
-
II Reg. III, 27; XX, 9. ↩
Chapter 14 of 54