Skip to the text

Articulus 14

EXPOSITIO CAPITULI QUARTIDECIMI : BEATUS VIR QUI NON EST LAPSUS VERBO EX ORE SUO.

BEATUS vir qui non est lapsus verbo prolato ex ore suo, id est, qui non offendit in loquendo, nec mortaliter nec venialiter : quod perpaucis concessum videtur. Multis tamen concessum est, non peccasse mortaliter in loquendo, nec etiam in tacendo. Denique oris custodia et refrenatio linguæ, præcipuum signum est perfectionis internæ ac sapientiæ veræ. Propter quod ait Jacobus apostolus :1 Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Et non est stimulatus in tristitia delicti, id est, tam virtuose est conversatus, quod non indiget conteri aut tristari seu pœnitere de peccato in opere, seu boni agendi omissione, vel de taciturnitate indiscreta, qua tacetur quod loco et tempore opportunis dicendum est: sicut in Vitis Patrum narratur de abbate Pambo viro sanctissimo, quod moriens locutus est fratribus: Non pœnitet me de verbo quod locutus sum ex die quo factus sum monachus. Qui tamen (si bene recordor) sexaginta circiter annis exstitit monachus.

Felix homo qui non habuit animi sui tristitiam, id est, inordinatum, carnalem, sæcularem mœrorem non habuit de damno temporali, adversitate mundana, afflictioneve corporali, sed in omnibus illis patiens fuit, tristitiam refrenando: de qua in Proverbiis legitur, Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, sic tristitia nocet cordi. De qua infra plenius disseretur. Et non excidit a spe sua, id est, non cessavit sperare in Domino, seu fructu et effectu spei suæ privatus non est, sed a Deo consecutus est gratiam et incrementa virtutum, sicut confidenter oravit.

Viro cupido et tenaci, qui terrena avariter appetit ac reservat, sine ratione est substantia, id est, inutiliter habet divitias, nec rationabiliter utitur eis. Verumtamen Deus non sine ratione occulta tribuit ei terrena. De tali divite in Ecclesiaste inducitur: Quid prodest possessori, nisi quod cernit divitias oculis suis? Et homini livido ad quid aurum, nisi ad majorem sui damnationem? quia nec indiget eo, nec favet id, neque communicat aliis. Qui acervat ex animo suo injuste, id est, ex proposito superflue congregat ac reservat sibi terrena, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur: id est, justo Dei judicio per vitæ abbreviationem seu mortem privabitur usu opum suarum, et devolventur ad alios, qui lascive vivendo eas consument, quatenus sicut injuste collectæ sunt, dispergantur injuste. Unde fertur in Ecclesiaste: Divitiæ conservatæ in malum domini sui, pereunt in afflictione pessima; et iterum: Est et aliud malum quod vidi sub sole, et frequens apud homines: vir cui dedit Deus divitias, nec tribuit ei potestatem ut comedat ex eis, sed homo extraneus vorabit eas. In Proverbiis quoque asseritur: Qui coacervat divitias usuris et fœnore liberali, in pauperes eas congregat.

Qui sibi nequam est, id est nocivus, nec divitiis suis ex avaritia utitur, cui bonus erit? id est, ad quem se virtuose habebit? Ad nullum plane, quoniam caritas incipit a proprio suo subjecto: qua subtracta, nulla actio est meritoria, aut simpliciter bona, seu ad salutem directe proficua. Et non jucundabitur in bonis suis, id est, opibus suis delectabiliter non utetur, quum sit in se ipso amarus, et præ avaritia rebus suis ad sufficientiam uti non audens. Hinc sequitur: Qui sibi invidet, id est, necessaria ex avaritia subtrahit, nihil est illo nequius, quantum ad hoc, quod peccat non solum in Deum et in proximos atque in animam suam, sed etiam in proprium corpus, quod affligit et macerat, non virtute, sed vitio; et hæc est redditio malitiæ ejus: id est, avara ista subtractio, qua corpori suo necessaria quædam negat, non solum est culpa, sed etiam pœna peccati, et pœnalis redditio seu punitio malitiæ seu avaritiæ suæ: quæ in subjecto proprio sic punitur, quoniam terrena sua sibi superflua, aliis non largitur.

Et si bene fecerit, id est, si talis invidus agit quædam de genere bonorum, ignoranter et non volens facit, id est insipienter, non ex voluntate debito modo deliberata, quia non recto intuitu et fervide propter Deum. Vel sensus est: Si bene fecerit ei cui invidet, aliquid circa illum agendo quo prosperetur atque salvetur, ignoranter id agit, quia non illa intentione qua jussum est. Sicut Aman dedit sententiam qualiter honoraretur, quem rex Assuerus intenderat honorare: ex qua sententia honoratus est Mardochæus, cujus mortem Aman proposuit impetrare. Et in novissimo ostendit malitiam suam, id est, invi-

Eccle. vi, 1, 2.

Prov. xxviii, 8.

5 cui alii

6

7

Esther vi, 7-9.

Ibid. 10, 11.

Prov. xxv, 20.

Eccle. v, 10.

Ibid. 12, 13. diam suam tandem propalat, dolendo de inimici sui prosperitate: sicut et Aman de Mardochæi honore doluit, lugens capite cooperto.2

Nequam est oculus lividi, id est, interior oculus invidiosi omnino perversus est, et avertens faciem suam ab eo quem odit, quem sine afflictione intueri vix valet, quemadmodum impii dicunt de justo:3 Gravis est nobis etiam ad videndum; et despiciens animam suam, id est, propriam animam viliter tractans, eam tam graviter spiritualiter occidendo hoc pessimo vitio; continue quoque eam torquendo punctionibus invidentiæ suæ, quæ sunt acerrimi et pœnalissimi stimuli, corrosionesque cordis; et quoniam aliis invidendo ostendit se illis inferiorem, quibus invidet ea quæ ipse non habet. Propter quod scriptum est: Parvulum occidit invidia.4

Insatiabilis est oculus interior cupidi: juxta illud in Ecclesiaste, Avarus non impletur pecunia.5 Imo quanto plus obtinet, tanto plus cupit: sicut hydropico crescit sitis ex potu. In parte iniquitatis non satiabitur, id est, in sua iniqua appetitione, vel in rebus quas inique appetit aut reservat, non impletur, nec contentatur affectus ipsius, donec consumat arefaciens animam suam, id est, propriam suam vitam corrumpat, abbreviet, terminet per suæ cupiditatis inquietudinem, anxietatem, curam, angustiam: per quas etiam ab omni spirituali humore gratiæ ac salutaris sapientiæ, cor suum desiccat, et efficit alienum. Oculus interior malus, id est intellectus erroneus ac perversus, ad mala, id est, ad vitia inclinatur atque dirigitur, et ad terrena superflua; et non satiabitur illis, ut dictum est, pane indigens: quia, ut tactum est, præ avaritia se ipsum ad plenum non reficit; et in tristitia erit super mensam suam: id est, cum cordis afflictione manducat et bibit, dolens quod eum exponere aliquid et minuere opes suas oportet. Nempe, ut Salomon protestatur, non recogitat, dicens: Cui laboro, et fraudo animam meam?6 Hæc est infelix et fatua abstinentia cupidorum, qui quotidie in ipsis puniunt avaritiam suam.

Fili, si habes, benefac tecum, id est, si habes temporalia bona, moderate utere eis, Deo dignas oblationes offer, id est oblationes institutas in lege, de præstantioribus pecoribus atque primitiis frugum tuarum.7 Quæ cærimonialia jam cessaverunt, ideo nunc Deo offerre debemus hostias spirituales, orationes, laudes, obedientiam, Sacramentum quoque altaris, ac decimas, et quæ ordinavit Ecclesia.

Memor esto quoniam mors non tardat, id est, indesinenter tibi propinquat, et nescis diem et horam.89 Ideo quidquid potest manus tua, instanter operare, quia post mortem non patet precum meritorum locus:10 nam viam per quam non reverteris, ambulas. Et testamentum inferorum quia demonstratum est tibi, non tardet. Testamentum inferorum hic appellatur institutio seu ordinatio Dei, de descensu ad aliquem locum inferni in morte: quoniam ante Christi passionem, universorum animæ mox ut separabantur a corpore, descenderunt in locum damnatorum aut in limbum patrum vel puerorum, aut in purgatorium.11 Quod nobis in Scriptura manifestatur. Siquidem Jacob fatetur: Descendam ad filium meum lugens in infernum. Et in libro Job, ac libris Regum, et in Prophetis frequenter fit mentio de inferno et ejus suppliciis, receptaculisque diversis. Hinc et ad Hebræos ait Apostolus: Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium.1213 Testamentum enim hujus mundi, id est dispositio seu legatio de rebus terrenis, quibus provenant, morte morietur: id est, in morte testantis seu testamentum facientis, suscipitinem et contentionem, nec postea itetur, seuegatio effectus, quemadiodusentum in muivalt. Exid est, deficiendo deficiet ac destruetur, quum sit corruptibilis. Et quia testamentum hujus mundi sic morietur, constat quod testamentum inferorum non tardet, quia unum aliud concomitatur.

Ante mortem benefac amico tuo, id est cuilibet proximo, loco et tempore opportuno : quemlibet enim viatorem, etiam inimicum, ex caritate diligere obligamur ; et secundum vires tuas exporrigens, id est, manum extendens ad dandum, da pauperi : quemadmodum dixit Tobias : Si multum tibi fuerit, multum tribue ; si parum, etiam modicum libenter impertiri stude.14 Nempe et paupercula vidua, quæ obtulit duo minuta, plus omnibus misit.15

Non defrauderis a die bono : id est in die seu tempore prosperitatis et jucunitatis aut festivitatis, esto lætus et abundans in actibus virtuosis, specialiter ac devotus. Unde primo Regum David manavit ad Nabal : Quidquid invenerit manus tua, da servis tuis ; in die enim bona enimus ad te. Insuper dies bona, est omne tempus nobis indultum ad promerendum : de quo Isaias hortatur, Quærite Dominum dum inveniri potest, invocate eum dum prope est.16 Et Paulus : Ecce, inquit, nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.17 Iterum dies bona, est dies remunerationis divinæ : in qua die defraudatur, qui in a mercede justorum privatur. Sed et dies æternitatis ac gloriæ in patria, potest dies bona et optima nuncupari : a qua defraudatur, qui finaliter ab ea excluditur, juxta illud : Quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.18 Et particula boni doni non te prætereat : id est, saltem aliquid piæ donationis vel oblationis exerce pro viribus, ut in retributione beata habeas portionem :19 juxta illud Psalmistæ, Portio mea, Domine, in terra viventium.20

Nonne aliis relinques dolores et labores tuos? id est, utique moriendo relinques posteris tuis, et forsan extraneis et ingratis, temporalia tibi residua, circa quæ modo laboras tam anxie, vel quæ cum labore et dolore obtinuisti : ideo melius est, ut nunc ante mortem bene utaris eisdem, et laudabiliter eroges atque communices. In divisione sortis, id est incerti humani eventus, da, et accipe, id est, temporalia da egenis propter Deum, et spiritualia gratiæ dona in præsenti, et æternæ gloriæ munera in futuro recipies : sicut hortatur Salvator, Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut quum defeceritis, recipiant vos in æterna tabernacula.21 Itaque, In divisione sortis, temporalia tibi collata dispensando, et in usum vertendo, da, et accipe, sicut jam dictum est. Ideo namque dispari sorte temporalia tribuit Deus, ut dives ex sua abundantia pauperi tribuens, bonæ erogationis meritis coronetur ; pauper suscipiens, suæ patientiæ ac paupertatis humilisque postulationis braviis muneretur. Et justifica animam tuam.

Ante obitum tuum operare justitiam, unicuique exsolvendo quod ei teneris : in primis Deo obedientiam et honorem, per omnium mandatorum ad te pertinentium adimpletionem, proximis bonum exemplum, consilium atque auxilium, et tibi ipsi jugem cordis custodiam, prælato quoque subjectionem ; quoniam non est apud inferos invenire cibum : id est, post mortem nemo amplius potest se meritorie operando reficere. De quo cibo ait Salvator : Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei.22 Et ideo ait, Apud inferos, quia dum edidit librum istum, omnes ad aliquem descenderunt inferni locum.

Omnis caro sicut fœnum veterascet : homine ejusque carne videmus Aliqui tamen antequam veterintur. Idcirco quod ait, Omnis tem bonæ diei jam conactuose. Vel, Paripsa bona dies, paupera temporis vixerit juxta naturalem periodum : de qua in Psalmo, Dies annorum nostrorum itipsis, septuaginta anni, etc. Et sicut folium fructificans, id est, augmentum accipiens, in arbore viridi, id est florenti: quia, ut folium illud cito marcescit, sic homo assidue antiquitati propinquat. Hinc fertur in Isaia: Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri; vere fœnum est populus.23 Et in Psalmo: Quoniam tanquam fœnum velociter arescent, et tanquam folium herbarum, cito decident.24 Hoc est quod dicit Jacobus: Quæ est vita vestra? Vapor est ad modicum parens, deinceps exterminabitur. Alia generantur de novo in plantis et animalibus ac ceteris mixtis, et alia dejiciuntur per corruptionem. Sic generatio carnis et sanguinis, id est natio hominum, alia finitur per mortem, et alia nascitur: juxta illud in Job, Conteret Deus multos et innumerabiles, et stare faciet alios pro eis. Et Ecclesiastes: Generatio præterit, et generatio advenit.

20

21

Omne opus corruptibile in fine deficiet. Quidquid enim in se ipso habet corruptionis principium, tanquam ex contrariis compositum, tandem corrumpitur; quidquid etiam secundum se totum corruptibile est, in fine sæculi corrumpetur, et desinet esse. Nunc tamen videtur loqui de opere iniquitatis, quod corrumpit vitam gratiæ et esse virtutum, et in morte deficit, atque a salute deficere facit peccantem, quemadmodum scriptum est: Iter impiorum peribit. Nam subditur: et qui illud operatur, ibit cum illo ad pœnas, juxta quod legitur: Opera eorum sequuntur illos. Et in Isaia dicitur: Erit fortitudo impiorum ut favilla stuppæ, et opus quasi scintilla, et succendetur utrumque simul. Hoc est quod ait Scriptura: Ecce dies veniet succensa quasi ignis; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem, stipula, et inflammabit eos dies veniens, quæ non relinquet eis radicem. Et omne opus electum justificabitur: id est, omnis actio virtuosa, elegans, meritoria, a Deo approbabitur; et qui operatur illud, honorabitur in illo, id est, a Judice summo justus esse sententiabitur, et gloriam ac

20

2125

22

A cœlestem sortietur honorem: sicut ait Salvator, Fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum; et rursus, Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus.

22

23

Beatus vir qui in sapientia morabitur, id est, actui sapientiæ, scilicet contemplationi, stabiliter immoratur. Talis quippe est nunc beatus in spe et inchoatione, ac merito seu dispositione propinqua, quum contemplatio sit futuræ beatitudinis inchoatio, secundum illud: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum26

22

23

Deum. Et quia in hac vita non solum est immorandum contemplationi testimoniorum seu credendorum, sed etiam exsecutionibus præceptorum, subjungitur: et qui in justitia meditabitur, id est, diligenter considerat Dei præcepta, et qualiter impleat ea: juxta illud in Psalmo, Memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea. Unde dictum est supra: Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Et in sensu cogitabit circumspectionem Dei in corde suo, id est, intellectualiter pensat qualiter in omnibus circumspecte se habeat, et discretionem Deo placentem observet, ut

22

2327 sit animal ante et retro ac undique oculatum: juxta illud, Ponite corda vestra super vias vestras;28 et sic sit rationabile obsequium suum. Vel, Cogitabit circumspectionem Dei, id est, rite perpendit qualiter Deus circumspiciat, atque perspiciat, et judicet universa, juxta quod Jeremias ait: Cujus oculi aperti super omnes filios Adam, ut reddat unicuique secundum vias suas.29 Sicque in præsentia Judicis summi, timorate, reverenter, ac pure in omnibus conversatur, dicens cum viro sancto: Oculi mei semper ad Dominum.

22

2330

Qui excogitat vias illius, id est, divina præcepta, documenta, consilia, judicia, et opera ejus: per quæ omnia ad Dei notitiam ac salutem perducimur. De quibus scriptum est: Viæ ejus, viæ pulchræ. Job quoque: Ecce, inquit, hæc dicta sunt ex parte viarum ejus. Et in absconditis illius intelligens, id est, cœlestium sacramentorum, secretorumque fidei, ac mysticorum

22

23 sensuum Scripturæ sacræ illuminationem et intelligentiam bonam habens, sicut orat Propheta:3132333435 Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua.36 Abscondita quoque Dei sunt incomprehensibilia attributa ipsius, scilicet sapientia, omnipotentia, justitia, etc. Quæ tamen per fidem et rationem, et specialiter per sapientiæ donum ac illustrationem aliqualiter intelliguntur, dicente Apostolo: Invisibilia Dei, id est invisibiles ejus proprietates, per ea quæ facta sunt, conspiciuntur.37 Vadens post illam, id est, Sapientiam increatam apprehendere nitens, et per opera virtuosa ei cupiens propinquare, ejusque actibus studens se humiliter conformare, instruendo, corripiendo, illuminando, sicut hortatur Apostolus: Estote imitatores Dei sicut filii carissimi;38 quasi investigator: juxta illud Sapientis, Hanc amavi, et exquisivi a juventute mea;39 et in viis illius consistens, id est, in mandatorum exsecutionibus permanens.

24

Deinde parabolice loquens, adjungit: Qui respicit per fenestras ejus, id est per intelligentiam Scripturarum, et per Scripturæ sacræ auctores, per quos tanquam per fenestras, devenit ad nos claritas illustrationis divinæ. Fenestræ quoque sunt ipsæ illuminationes supernæ. Unde loquitur Sponsa: En ipse (scilicet Sponsus) stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras.40 Et in januis illius audiens. Januæ Sapientiæ hujus, sunt fides, spes, caritas, per quas ad beatificam fruitionem intratur. Januæ etiam sunt ecclesiastica sacramenta, per quas introitur ad regnum. Similiter prælati et prædicatores sunt januæ, per quas Sapientiæ Dei conjungimur. In his januis, et per eas, debemus audire præcepta ac monita, consilia ac mysteria Sapientiæ æternalis.

25

Qui requiescit juxta domum illius. Domus Sapientiæ, sunt illuminatorum fidelium corda, in quibus quasi in templo moratur, sicut loquitur Paulus: Templum Dei sanctum est, quod estis vos.41 Domus quoque sunt congregationes devotæ, in quibus est quiescendum. Et in parietibus illius figens palum, id est, intellectum studii sui stabiliens in novo ac veteri Testamento. Insuper, per parietes, qui sunt medii inter videntem et eum qui videtur, intelliguntur figuræ et tropi, ac vaticinia Scripturarum, et generaliter ipsa creata, per quæ Creator agnoscitur. Nunc enim videmus per speculum in ænigmate.42 Statuet casulam suam, id est habitationis suæ domunculam, seu domicilium sui cordis, ad manus illius, id est de propinquo ad potestatem, liberalitatem, et pietatem Sapientiæ, ut semper sit paratus recipere influentiam ejus; et requiescent in casula illius bona, id est, charismata gratiarum consistent in corde hujuscemodi viri, per eum, id est, mediante hoc exercitio seu studio suo; vel, Per eum, id est ex collatione ipsius Dei.

Statuet filios suos, id est subditos aut discipulos, vel proprios actus, sub tegmine illius, id est in tecto vel schola Sapientiæ, utpote sub disciplina et correctione, religiosove loco, ut inibi erudiantur a Domino, et juxta ejus directionem jugiter vivant ac regulentur; et sub ramis, id est protectione et consolatione illius morabitur: juxta illud, Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur.43 Unde et alibi dicitur: In velamento alarum tuarum exsultabo.44 Protegetur sub tegmine ejus, id est in schola Sapientiæ jam præfata, a fervore, id est ab adversitatum, tentationum, vitiorum et passionum vehementia, impetu et ardore, secundum illud

Isaiæ: Super omnem gloriam protectio; et tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem et absconsionem a turbine et a pluvia.45 Unde et Petrus inducit: Carissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi vobis aliquid contingat.46 Et in gloria ejus, id est in beatitudine et gloriosa fruitione æternæ Sapientiæ post vitam hanc, requiescet in patria, prout ipsa æterna Sapientia protestatur:47 Ubi sum ego, illic et minister meus erit; in Apocalypsi

26

27 quoque, Dabo ei sedere mecum in throno meo.48

Denique per omnem hanc circumlocutionem, parabolicum metaphoricumque sermonem, non aliud datur intelligi, nisi quam studiose, ferventer, intime, et perseveranter homo virtuosus et docilis applicet se summæ et increatæ Sapientiæ, ut jam illuminetur ab ea, et demum æternaliter perfruatur eadem, et quam copiosum atque multiplicem fructum hinc consequatur. Et consonat hic modus loquendi ei, quod Sapientia ista in Proverbiis disseruit : Beatus homo qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei.49

Footnotes

  1. Jacob. III, 2. ↩

  2. Esther vi, 12. ↩

  3. Sap. ii, 15. ↩

  4. Job v, 2. ↩

  5. Eccle. v, 9. ↩

  6. Eccle. iv, 8. ↩

  7. Lev. xxii, 20-22; Ex-od. xxxiv, 26. ↩

  8. Eccle. ix, 10. ↩

  9. Matth. xxv, 13. ↩

  10. Job xvi, 23. ↩

  11. Gen. xxxvii, 35. ↩

  12. Hebr. ix, 27. ↩

  13. Ibid. 17. ↩

  14. Tob. IV, 9. ↩

  15. Luc. XXI, 2, 3. ↩

  16. Is. LV, 6. ↩

  17. II Cor. VI, 2. ↩

  18. Matth. XXV, 10. ↩

  19. I Reg. XXV, 8. ↩

  20. Ps. CXLI, 6. ↩

  21. Luc. XVI, 9. ↩

  22. Joann. IV, 34. ↩

  23. Is. xl, 6, 7. ↩

  24. Ps. xxxvi, 2. ↩

  25. olera Jacob. iv, 15. ↩

  26. Joann. xvii, 3. ↩

  27. Ps. ci, 18. ↩

  28. Agg. 1, 7. ↩

  29. Jer. xxxii, 19. ↩

  30. Eccl. iii, 22. ↩

  31. Apoc. iv, 6. ↩

  32. Rom. xii, 1. ↩

  33. Ps. xxiv, 15. ↩

  34. Prov. iii, 17. ↩

  35. Job xxvi, 14. ↩

  36. Ps. cxviii, 18. ↩

  37. Rom. 1, 20. ↩

  38. Ephes. v, 1. ↩

  39. Sap. viii, 2. ↩

  40. Cant. ii, 9. ↩

  41. 1 Cor. iii, 17. ↩

  42. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  43. Ps. xc, 1. ↩

  44. Ps. lxxx, 8. ↩

  45. Is. iv, 5, 6. ↩

  46. 1 Petr. iv, 12. ↩

  47. Joann. xii, 26. ↩

  48. Apoc. iii, 21. ↩

  49. Prov. viii, 34. ↩

Chapter 15 of 54