Articulus 15
ELUCIDATIO CAPITULI QUINTIDECIMI : QUI TIMET DEUM, ETC.
RURSUS hic docet, quis aptus sit sapientiam veram acquirere, et quanta bona operetur increata Sapientia in homine studioso ac bono.
Qui timet Deum filiali timore, faciet illud quod in fine præcedentis capituli dictum est de applicatione hominis boni ad Sapientiam summam;1 et qui continens est justitiæ, id est diligens ad observandum justitiam, quæ est omnis virtus : de qua dixit Salvator ad beatissimum Joannem Baptistam, Sic decet nos implere omnem justitiam.23 Nempe sapientia, quum sit mundissimus splendor, non intrat in malevolam animam, sed necesse est ei præbere receptaculum purum.4 Nam et teste Philosopho : Susceptivum non est contingens, et actus activorum sunt in patiente disposito. Ideo dictum est supra :5 Fili, concupiscens sapientiam, conserva justitiam, et Deus præbebit illam tibi.6 Unde ait Apostolus : Accedamus cum corde vero in plenitudine fidei, adspersi corda a conscientia mala.7 Et istud intelligi potest tam de Sapientia increata, quam de infusa sapientia, quæ est donum. Apprehendet illam. Et obviabit illi, scilicet homini timorato, qui ab impedimentis sapientiæ, scilicet a peccatis, se reprimit, quasi mater honorificata, id est, amorose et pie præbebit et manifestabit se homini taliter, sicut pia et venerabilis mater obviat filio suo dilecto ac bono. Ideo scriptum est : Sapientia facile videtur ab his qui diligunt illam, et invenitur ab his qui quærunt illam; præoccupat eos qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat.8 Et quasi mulier a virginitate suscipiet illum : id est, spiritualiter amplectetur hominem illum, sicut sponsa virgo proprium sponsum.
Cibabit Deus seu Sapientia increata, illum, id est animam hominis talis, pane vitæ, id est actu virtuoso, seu verbo Scripturæ, imo ipsomet Christo, qui ait :9 Ego sum panis vitæ. Qui docuit nos orare : Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie.10 De hujuscemodi pane allegavit Dominus tentatori illud Scripturæ :11 Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur de ore Dei.12 Et intellectus, id est illuminatione interna, quæ reficit intellectum, utpote intelligentia Scripturarum, ita quod unctio docebit eum de omnibus.13 Et aqua sapientiæ salutaris, id est dulcedine, fructu et merito contemplationis, quæ est doni sapientiæ actus, potabit, id est, recreabit, lætificabit, inebriabitque, illum :14 juxta illud in Canticis : Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. Insuper aqua sapientiæ salutaris, est abundantia divinæ illuminationis, gratia spiritualis, ros superni charismatis, imber internæ fecundationis, sermo divinus.15 Unde loquitur Christus: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum; sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.16 In Apocalypsi quoque: Qui sitit, veniat;17 et qui vult, bibat aquam vitæ gratis. Et Isaias: Omnes (inquit) sitientes, venite ad aquas.18
Et firmabitur in illo, id est, homo talis per hos sapientiæ effectus et refectiones stabilietur in Deo:1920 quemadmodum scriptum est, Sapientia confortavit sapientem;21 in Proverbiis quoque: Vir sapiens, fortis est; et vir doctus, robustus et validus.22 Sapiens enim passionibus dominatur. Et sicut in libro Sapientiæ legitur, Sapientia vincit malitiam;23 vel, ut alii legunt, Sapientiam non vincit malitia: quod totum de sapientia quæ est donum, est intelligendum. Et non flectetur, id est, sapiens a via justitiæ non recedet, juxta illud: Sapiens declinat a malo.24 Hoc tamen non est sic intelligendum, quasi vir habens donum sapientiæ, non possit peccare mortaliter et perire; sed quia non cadit de facili, præsertim si sit in dono isto perfectus, secundum quod infra habetur:25 Homo sanctus in sapientia manet ut sol.
Et continebit illum, id est, Deus eum gratiose conservabit, et non confundetur, id est, adversariorum suorum irrisionibus non patebit, nec spei suæ effectu frustrabitur; et exaltabit illum apud proximos suos, id est, per gratiarum charismata faciet eum inter homines nunc sublimem, deinde inter Beatos in patria, qui sunt proximi nostri per communionem naturæ ac prædestinationem. Unde et nomine proximi designantur, quum dicitur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum.26 Qui etiam nominantur proximi Dei, quia per dona gloriæ sunt ei propinqui, et gloriosi ejus inseparabilesque amici.
Et in medio ecclesiæ aperiet os ejus: id est, aliorum prælatum seu prædicatorem et doctorem constituet eum, dabitque ei efficaciam docendi quamplures, atque ad loquendum salubriter movebit eum interius, ita quod ex divino loquetur instinctu, quemadmodum Paulus pro se orari petiit, dicens: Ut detur mihi sermo in apertione oris mei.27 Et implebit eum spiritu sapientiæ et intellectus, id est Spiritu Sancto, qui est Spiritus veritatis, ab increata Sapientia procedens, ac totius creatæ sapientiæ magister et dator. De quo scriptum est: Invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ;28 et rursus ibidem, Est enim in illa (scilicet in increata Sapientia) spiritus intelligentiæ sanctus.29 De quo loquitur
Christus: Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.30 Vel, Spiritu, id est dono gratiæ et sapientiæ, ad contemplandum divina cum degustatione interna; dono quoque intellectus, ad penetrandum ea quæ fidei sunt, intelligendo rationes credendorum, et pulcherrimam connexionem eorum, atque ad instruendum populum de eisdem. Et stola gloriæ, id est sacerdotali et pontificali amictu, seu veste beatæ immortalitatis, utpote stola glorificationis corporis et animæ, induet eum.
Jucunditatem et exsultationem, id est spiritualem lætitiam mentis, et redundantiam ejus in corpus, thesaurizabit super eum, id est, copiose atque stabiliter dabit in corde ipsius: quia non solum in futuro eum plenarie glorificabit, sed etiam in præsenti consolabitur, et exhilarabit eum multipliciter ac frequenter ex intuitu et amore sui ipsius, et spe felicitatis futuræ, ex consideratione quoque spiritualis profectus Ecclesiæ, id est fidelium, qui instruuntur, convertuntur et salvantur per ipsum. De quorum profectu et salute vehementissime gloriatur in Domino, ita quod propter hæc dicere potest illud in Psalmo:31 Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum; et illud Sapientis, Intrans in domum meam, conquiescam cum illa, non enim habet amaritudinem conversatio illius, sed lætitiam et gaudium;32 itemque, Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes.33 Unde et Paulus suis scripsit disci-34
Philipp. IV, 1.
Eccl. XXXIX, 13. Prov. X, 7. Ps. CXI, 7.
Eccle. I, 15.
I Cor. II, 14.
Ephes. V, 8.
Prov. VIII, 13.
Sap. I, 5.
Prov. III, 32.
Ps. XVIII, 8. pulis: Vos estis corona nostra et gaudium. Et nomine œterno hereditabit eum, id est, tam in militanti quam in triumphanti Ecclesia faciet eum famosum: sicut et infra habetur, Non recedet memoria ejus. Siquidem memoria justi cum laudibus, et in memoria æterna erit justus.
Homines stulti, id est vitiosi, quibus deest sapientiæ donum, et inest puerilitatis seu insipientiæ vitium: quia terrena, carnalia et immunda præferunt spiritualibus ac divinis, quod est stultitia maxima.
De quibus Salomon: Stultorum, inquit, infinitus est numerus. Non apprehendent illam, scilicet Sapientiam increatam, seu sapientiæ donum, quamdiu sunt stulti: sicut et Paulus testatur, Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Verumtamen converti possunt et pœnitere, eamque obtinere, ita quod illud Apostoli merebuntur audire: Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino. Et homines sensati obviabunt illi, id est, ad proficiendum in ea, applicabunt se illi cum reverentia et obedientia. Juxta hunc sensum subjungitur: Homines stulti non videbunt, id est, non intelligent, eam, nec ad beatificam ejus visionem pertingent, nisi pœniteant; longe enim, non loco, sed dissimilitudine et detestatione peccati, abest a superbia et dolo: quæ specialiter displicent Sapientiæ æternali, loquenti:
Arrogantiam et superbiam et os bilingue detestor. Unde et in libro Sapientiæ inducitur: Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum. Econtra vero specialiter adest, seque communicat humilibus atque simplicibus, quemadmodum scriptum est: Cum simplicibus sermocinatio ejus; et rursus, Testimonium Domini fidele, sapientiam præstans parvulis.
Viri mendaces mendacitate perniciosi mendacii, quod est mortale peccatum, non erunt illius memores: id est, puritatem, sanctitatem, ac districtum judicium æternæ Sapientiæ non attendunt, nec ponderant: quod si facerent, verecundarentur, metuerentque mentiri, quum omne mendacium sit quidam recessus a veritate ac sapientia, et quædam stultitia, idcirco est culpa. Et viri veraces, in quibus non solum est veritas doctrinæ, sed etiam veritas vitæ atque justitiæ, inveniuntur in illa: quia adhærent et uniti sunt sapientiæ huic, cujus intuitu et amore abhorrent ac vitant omne mendacium; et successus habebunt, id est spirituales profectus, incrementaque gratiæ, usque ad inspectionem Dei, id est perseveranter, quousque ad conspectum gloriæ Altissimi assumantur in patria: non quod post vitam præsentem proficiunt ita; sed viri heroici usque ad mortem, qua evolant, crescunt in sapientiæ dono.
Non est speciosa laus in ore peccatoris: id est, laudatio seu doctrina, qua quis in mortali culpa exsistens, Deum laudat, seu populo prædicat, non est sincera, nec placita Deo, quia non oritur ex virtute, sed abominabilis Domino: non quod ipsa veritas per illum prolata, sit fœda, aut displicens Creatori; sed quod actus docendi, quo indigne et præsumptuose se ingerit ad docendum, displiceat Deo, culpabilisque exsistat. Imo, secundum Thomam super quartum Sententiarum, talis prædicando peccat mortaliter. Nam et quod verbis affirmat, propriis reprobat actibus vitiosis: sicque intentionem Scripturæ, quantum est in ipso, evacuat, quum majus sit aliquid asserere facto, quam solo verbo. Hinc ait Hieronymus: Faciamus primum, et postea doceamus, ne doctrinæ auctoritas pravis operibus destruatur. Et denuo: Vide ne sermones tuos opera tua confundant. Delicatus magister, qui pleno ventre de jejuniis disputat. Si igitur vis ut laus tua placeat Deo, similiter et doctrina, satage ut tu ipse in primis placeas ei. Hinc namque et Apostolus dixit: Qui alium doces, te ipsum non doces. Ideo sequi oportet ejus vestigia, de quo scriptum est: Cœpit Jesus facere et docere.
Quoniam non est a Domino missus ad prædicandum seu laudandum Deum ipse peccator, sed indigne assumit sibi hono-
Rom. II, 21.
Act. I, 1. rem, juxta illud in Psalmo:35 Peccatori autem dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? Hinc puto, sicut alibi plenius scripsi, quod Judas proditor fuerit bonus, quando fuit a Christo ad apostolatum assumptus, atque ad prædicandum directus cum Apostolis aliis; sed malitiosus effectus est, non solum tempore dominicæ passionis, imo et ante, ac tunc quando Christus dixit Apostolis: Nonne ego duodecim vos elegi, et unus ex vobis diabolus est?36 Quoniam a Deo profecta est sapientia, id est, donum sapientiæ, quod inest his qui a Deo diriguntur ad prædicandum, a Deo infunditur, et non inest iniquis. Ideo non sunt missi a Deo.
Sapientiæ enim Dei adstabit laus, id est, sapientiæ salutari a Deo infusæ, conjungitur laus Dei beneplacita ei: hoc est, laudatio et doctrina illa complacet Deo, quæ a vere sapientibus et devotis procedit; et in ore fidelium abundabit laus Dei, juxta illud Psalmistæ: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus ejus in ore meo;37 et Dominator universorum dabit eam illi, id est, sapientiam augebit suo laudatori fideli. Vel, Dabit eam illi, id est, ipsam laudem, seu laudandi devotionem infundet laudanti, ita quod devota laudatio est Dei donatio, sicut et omnia nostra merita sunt Dei munera.
Non dixeris: Per Deum abest: id est, non sentias neque affirmes sapientiam tibi deesse ex parte Dei, quasi ipse sit causa peccati tui; sed potius ex tua negligentia et iniquitate contingit, quod dono sapientiæ cares. Quæ enim odit, ne feceris: id est, non pecces, et sapientia aderit tibi. Non dicas: Ille me implanavit, id est, Deus me decepit aut fecit errare, dando mihi fragilem naturam ac fomite infectam; non enim necessarii sunt illi homines impii, id est, iniqui non sunt necessarii, sed abominabiles Deo. Nam et suam posset declarare justitiam aliter quam in perversis hominibus. Ideo subditur: Omne exsecramentum erroris, id est omnem exsecrabilem et vitiosum errorem, odit Dominus, qui est veritas et sapientia, et non erit amabile timentibus illum: id est, hominibus timoratis exsecramentum erroris non erit amabile, sed magis odibile, quoniam mentis suæ judicium Deo conformant.
Verum objici his posset, quod in Ezechiele legitur: Propheta quum erraverit, ego Dominus decepi prophetam illum;38 et in Jeremia, Seduxisti me, Domine, et seductus sum.39 Isaias quoque ait:40 Quare nos errare fecisti de viis tuis? indurasti corda nostra, ne timeremus te?41 Itemque in Deuteronomio dicitur: Noluit rex Hesebon filiis Israel dare transitum, quia induraverat Dominus Deus spiritum ejus, et obfirmaverat cor illius, ut traderetur in manus Israelis.42 Verum ad omnia ista et consimilia multa, quæ possent adduci, est una solutio, quod scilicet ista attribuuntur Deo, non effective, sed permissive, quoniam gratiam non apponit; nec tamen idcirco est causa peccati, nec culpa imputari poterit ei, quoniam justo judicio gratiam retrahit, nec eam tribuere obligatur. Contra prætactum errorem imputantium Deo vitia hominum, loquitur S. Jacobus in Canonica sua: Nemo quum tentatur, dicat quia a Deo tentatur:43 Deus enim intentator malorum est. Contra quem errorem pravissimum Paulus plenius disputat: Si, inquiens, iniquitas nostra justitiam Dei commendat, quid dicemus?44 Numquid iniquus est Deus, qui infert iram? etc.
Consequenter tangitur radix et origo peccati, quæ est liberum arbitrium: quod, in quantum ex nihilo est, et defectuosum in se, potest errare. Deus ab initio constituit hominem: nam sexto die in exordio sæculorum condidit ipsum ad imaginem et similitudinem suam;45 et reliquit eum in manu consilii sui, id est, in potestate liberi arbitrii, ac libertate consilii fecit esse, subsistere ac manere. Non tamen donis gratiæ, aut conservatione et gubernatione sua destituit illum: imo, secundum Augustinum, Deus simul fuit condens naturam, et largiens gratiam. Adjecit mandata et præcepta sua: quia præcepta legis naturalis ei impressit, præcepta quoque moralia; sed et præcepta de propagatione sobolis per generationem, et de vitando esu ligni scientiæ boni et mali, ei præfixit: et sicut reliquit primum hominem in sua (ut dictum est) libertate, ita et ceteros.46 Propterea subditur: Si volueris mandata conservare, quia hoc potes: nam, ut ait Hieronymus, Maledictus est, qui dicit Deum aliquid impossibile homini præcepisse; conservabunt te: id est, merito observantiæ præceptorum salvus eris, et in esse gratiæ permanebis, securus ab adversariis tuæ salutis;47 et in perpetuum fidem placitam servare : id est, si habueris plenum propositum faciendi fidelitatem Deo placentem, ipsamque fidem operibus exsequi, tunc in æternum conservaberis merito isto. Unde in Ecclesiaste dictum est: Qui servat præcepta, non experietur quidquam mali.48 Et Christus asserit: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.49
Apposuit tibi aquam et ignem: id est, refrigerium gratiæ et gloriæ tibi promisit, si ei perseveranter servieris; ignem quoque infernalis incendii comminatus est tibi, si vixeris vitiose. Ad quod volueris, porrige manum tuam, id est, elige unum istorum, et extende virtutem tuam operativam ad alterum horum: quia ad utrumque es liber, videlicet ad virtuose vivendum, et ad habendum te vitiose. Porro, quod ait, Ad quod volueris porrige manum tuam, non dicit licentiando utrumque, sed insinuando libertatem ad ambo.
Ante hominem vita et mors: id est, Deus proposuit homini vitam gratiæ ac gloriæ, si se applicuerit Deo: ita quod licet homo nequeat juste vivere ac salvari sine supernaturali adjutorio gratiæ Dei, nihilo minus dicitur homo posse Deo servire, placere, salvari, quia si fecerit quod in se est, Deus auxilium gratiæ gratum facientis mox tribuet ei, nec erit defectus ex parte Dei. Similiter prædixit homini mortem culpæ ac gehennæ, si se a Deo averterit. Sic et ante hominem est bonum virtutis, et malum culpæ ac pœnæ quod placuerit ei, dabitur illi:50515253545556575859 id est, si elegerit homo Deo adhærere, dabitur ei hoc bonum; sin autem, malum damnationis. Juxta hunc sensum Moyses ait:60 Considera quod proposuerim in conspectu tuo vitam et bonum, et econtrario mortem et malum, ut diligas Dominum. Et rursus ibidem: Testes, inquit, invoco cœlum et terram, quod proposuerim vobis vitam et mortem, benedictionem et maledictionem: elige ergo vitam.61
Quoniam multa sapientia Dei: id est, Deus omnipotens ex infinita sapientia sua hæc ita disposuit, reliquendo videlicet rationales creaturas in propria libertate, et admonendo eas ad bona, tam pollicitatione præmiorum, quum comminatione suppliciorum:6263 quatenus homo sponte ac libere ad Deum se convertendo, commendabilior esset, et promereretur, quoniam actionem meritoriam oportet liberam esse;6465 et fortis in potentia id est, ipse omnipotens est: ideo facilimum ei est, virtutum opera remunerare et videns omnes sine intermissione, id est, universos tam bonos quam malos, æternaliter invariabiliterque cognoscens plenissime ac distincte, prout sanctus Job loquitur: Nonne Deus considerat vias meas, et omnes gressus meos dinumerat?66 Unde rursus in Job Eliu protestatur: Oculi ejus super vias hominum, et omnes gressus eorum dinumerat*.676869 Apostolus quoque: Omnia, inquit, nuda et aperta sunt oculis ejus.*
Oculi Domini ad timentes eum filiali timore:70 id est, timoratis adspicit et cognoscit per approbationem et miserationem præcipuam, sicut in Psalmo cantatur:71 Beneplacitum est Domino super timentes eum.72 Unde et Dominus locutus est:7374 Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et trementem sermones meos? Idcirco nihil agere debet homo, nisi quod dignum ac placitum est divino conspectui.75 Et ipse agnoscit omnem operam id est actionem, vim, et necessitudinem hominis.7677 Sic quippe accipitur opera, dum ait Apostolus:
Non potest oculus manui dicere, Opera tua non indigeo.
Nemini mandavit impie agere. Quum enim sit prima mensura, causa et regula totius bonitatis, justitiæ ac virtutis, eo ipso quo aliquid præcipit, bonum et justum est. Multa tamen jussit, quæ in se justa erant, quamvis ab hominibus impia et crudeli voluntate, ac perversa intentione sint facta : sicut per Assyrios et Chaldæos punivit filios Israel, ad quorum punitionem instigavit illos gentiles;78 sicut et unum regnum gentilium destruxit per aliud. Sed id illi perversa mente fecerunt hujusmodi, ut super Ezechielem, Jeremiam, Abdiam, aliosque Prophetas expositum est. Hinc Dominus ait : Væ Assur, virga furoris mei79 et baculus ipse est ; ipse autem non sic arbitrabitur, sed ad conterendum erit cor ejus. Et nemini dedit spatium peccandi, id est, nemini dedit tempus aut locum ad hoc ut peccet, sed ut bene vivendo, gloriam mereatur æternam. Ideo scriptum est : Deus dedit illi locum pœnitentiæ, et ille abutitur eo in superbiam.80 Non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium Deo, et inutilium sibi ipsis ac proximis. Imo tales abhorret ac damnat, quemadmodum in Evangelio protestatur : Servum inutilem projicite in tenebras exteriores ;81 et rursus, Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum.82 Et teste Apostolo, Impossibile est sine fide placere Deo.83
Footnotes
-
*alias bona ↩
-
Matth. vi, 15. ↩
-
Matth. iii, 15. ↩
-
Matth. , 1. 4. ↩
-
Eccl. 1, 33. ↩
-
Eccli. i, 33. ↩
-
Hebr. x, 22. ↩
-
Sap. vi, 13, 14. ↩
-
Joann. vi, 35. ↩
-
Matth. vi, 11. ↩
-
Matth. iv, 4; ↩
-
Deut. viii, 3. ↩
-
I Joann. ii, 27. ↩
-
Cant. v, 1. ↩
-
Eccli. i, 4. ↩
-
Joann. IV, 13, 14. ↩
-
Apoc. XXII, 17. ↩
-
Is. LV, 1. ↩
-
Sap. vi, 25, 26. ↩
-
Sap. vi, 25, 26. ↩
-
Eccle. VII, 20. ↩
-
Prov. XXIV, 5. ↩
-
Sap. VII, 30. ↩
-
Prov. XIV, 16. ↩
-
Eccl. XXVII, 12. ↩
-
Matth. XXII, 39. ↩
-
Ephes. VI, 19. ↩
-
Sap. VII, 7. ↩
-
Ibid. 22. ↩
-
Joann. XVI, 13. ↩
-
Ps. LXXXIII, 3. ↩
-
Sap. VIII, 16. ↩
-
III Joann. IV. ↩
-
Eccli. XXVII, 12. ↩
-
Ps. XLIX, 16. ↩
-
Joann. VI, 71. ↩
-
Ps. XXXIII, 2. ↩
-
Ezech. XIV, 9. ↩
-
Jer. XX, 7. ↩
-
Is. LXXI, 17. ↩
-
Is. LXIII, 17. ↩
-
Deut. n. 30. ↩
-
Jacob. I, 13. ↩
-
Rom. III, 5-7. ↩
-
Gen. I, 27, 31. ↩
-
Gen. II, 17. ↩
-
*alias facere* ↩
-
Eccle. VIII, 5. ↩
-
Joann. VIII, 51. ↩
-
rat, et non eperunt per ↩
-
lugam multos ex huius ↩
-
Idem. Ne forte humiliter ↩
-
modum Paulus faterit ↩
-
deflendi sunt, si tueri ↩
-
spiritualibus filiis eorum ↩
-
spirituali patre, pontifici ↩
-
initialis, hæta quæque ↩
-
ne caritatem habere, in ↩
-
et tineri Dei in illa ↩
-
Deut. XXX, 15, 16. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
DICTUM est in Ene ↩
-
EXPLANATION ↩
-
nem infidelum initiat ↩
-
Dei, Deum non commun ↩
-
Job XXXI, 4. ↩
-
Job XXXIV, 21. ↩
-
- judicum, reate huius
-
*considerat* Hebr. IV, 13. ↩
-
derio in filiis cœpit, in ↩
-
nero ac divitiis, in ↩
-
Ps. CXLVI, 11. ↩
-
quia quod plures, de ↩
-
Is. LXVI, 2. ↩
-
Proverbium dictum est ↩
-
so, id est ex consideratione ↩
-
- hor est matris sua. Ne
-
IV Reg. xvi, xxv. ↩
-
Is. x, 5, 7. ↩
-
Job xxiv, 23. ↩
-
Matth. xxv, 30. ↩
-
Joann. xv, 2. ↩
-
Hebr. xi, 6. ↩
Chapter 16 of 54