Skip to the text

Articulus 16

EXPOSITIO CAPITULI SEXTIDECIMI : NE JUCUNDERIS IN FILIIS IMPIIS.

DICTUM est in fine præcedentis capitbuli, Deum non concupiscere multitudinem infidelium inutiliumque filiorum : et quoniam homo debet sequi Creatoris sui judicium, recte hic subditur : Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur numero ac divitiis, seu posteritate iniqua : quia quo plures, eo deterius est.1 Ideo in Proverbiis dictum est : Filius stultus dolor est matris suæ.2 Nec oblecteris super ipsos, id est ex consideratione eorum, si non est timor Dei in illis : quia in omni homine caritatem habente, est timor filialis aut initialis. Ista quoque sunt intelligenda de spirituali patre, pontifice, seu prælato, et spiritualibus filiis ejus seu subditis, qui deflendi sunt, si fuerint vitiosi, quemadmodum Paulus fatetur Corinthiis scribens : Ne forte humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam.3 Non credas vitæ illorum, quod tibi fideles erunt, vel quod postea convertentur : de qua tamen re non est desperandum, sed non est temerarie affirmandum, quoniam satis raro contingit, juxta illud : Quod nova testa capit, inveterata sapit. Nam et in Proverbiorum libro habetur :4 Proverbium est, Adolescens juxta viam suam, etiam quum senuerit, non recedet ab ea.5 Et ne respexeris in labores eorum, id est, inutiles et iniquos eorum labores non approbes, nec libenter adspicias : de quibus laboribus in fine dicturi sunt illud Sapientiæ, Lassati sumus in via perditionis.6 Vel, Ne respexeris in labores illorum, id est, non confidas quod suis laboribus te sustentabunt tempore tuæ indigentiæ.

Melior est enim unus timens Deum filiali timore, quam mille filii nequam , id est quantumcumque magna multitudo filiorum pravorum. Et utile est mori sine impii filiis, quam relinquere filios impios :7 nisi forsan sint prædestinati, pœnitentiamque finaliter acturi.

Ab uno sensato inhabitabitur patria : id est, unus vir sapiens tam utilis est communitati, quod prudentiæ suæ consilio, et virtuositatis suæ merito, eam faciet prosperari, et numero meritoque augeri; et a tribus impiis deseretur, id est, dispendium magnum, desolationemve patietur. Unde scriptum est : Benedictione justorum exaltabitur civitas, et ore impiorum subvertetur; et rursus, Homines pestilentes dissipant civitatem, sapientes vero avertunt furorem. Et recte ait, ab uno sensato civitatem inhabitari, atque a tribus impiis deseri, quoniam bonum est fortius malo, et efficacius ad causandum.

Multa alia vidit oculus meus : quasi dicat, De his vidi plura, quam dico; et fortiora horum, id est majora his, audivit auris mea. Ideo mihi tanquam experto credendum est. In synagoga peccantium exardebit ignis : id est, in multitudine et congregatione vitiosorum fervet flamma cupiditatis, concupiscentiæ sensualis, impatientiæ, indignationis; deinde ardebit in eis ignis supplicii infernalis; et in gente incredibili, id est incredula, exardescet ignis divinæ ultionis, in quibus nunc ardet ignis privati ac carnalis amoris.

Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes : qui sub Noe submersi, diluvio perierunt; qui destructi sunt, id est diluvio mersi et condemnati, confidentes suæ virtuti, id est, de suis corporalibus viribus præsumentes. De quibus legitur in Genesi : Gigantes erant super terram in diebus illis potentes, viri famosi. Et non pepercit peregrinationi illorum, id est eis in hoc sæculo peregrinis, seu vitæ et conversationi eorum, quæ fuit peregrinatio in hoc mundo; sed percussit eos undis diluvii; et exsecratus, id est detestatus est eos præ superbia verbi illorum, id est propter arrogantiam et præsumptionem eorum in verbis et factis. Non enim crediderunt Noe prænuntianti diluvium, sed superbissime loquebantur, quasi plagari non possent. Non misertus est illis, gentem totam perdens, id est, universos diluvio exstinguens, præter Noe et tres filios ejus, ipsorumque conjuges, et extollentem se in peccatis suis.

Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui, supple, a Deo puniti sunt, sicut præfati. Istud exponitur de filiis Israel Ægyptum egressis : qui unanimiter consurrexerunt corde durissimo contra Deum et Moysen, quum exploratores denuntiassent eis terram Chanaan habere cultores fortissimos, et devorare suos habitatores. Dixeruntque mutuo: Constituamus nobis ducem, et revertamur in Ægyptum. Quibus Dominus dixit tunc : In solitudine hac jacebunt cadavera vestra; omnes qui numerati estis a viginti annis et supra, et murmurastis contra me, non intrabitis terram, scilicet promissionis, et scietis ultionem meam : quoniam sicut locutus sum, ita faciam omni multitudini huic pessimæ, quæ consurrexit adversum me. Porro numerus illorum qui numerati fuerunt a viginti annis et supra, fuit sexcenta tria millia quingenti quinquaginta, ut patet in Numeris : ex quibus ante præfatam Dei sententiam contra eos, multi fuerunt propter sua peccata occisi.

Et si unus fuisset cervicatus : id est, non ideo illi sic percussi sunt, quia multi pariter peccaverunt, quoniam dato quod non nisi unus fuisset sic cervicatus, id est superbiens et rebellis, mirum si fuisset impunis, id est, si evasisset Dei vindictam.

Imo non evasisset, sicut nec ille, qui sabbato ligna collegit, nec ille qui Deum Israel blasphemavit : de quorum primo, in Numeris legitur; de alio, in Levitico.

Misericordia enim et ira, id est rigor justitiæ, est cum illo, id est in Deo : de quo ait Scriptura, Universæ viæ Domini, misericordia et veritas. Potens est exoratio, id est, devota deprecatio Deo oblata, magnam habet vim apud ipsum, et effundens iram, id est, vindictam exstinguens, vel pœnam æternam in temporalem commu-

10

Gen. vii, 7, 23.

11

Num. xiv, 1-3.

Ibid. xiii, 29, 30, 32-34.

Ibid. xiv, 4.

Ibid. 29, 30, 34, 35.

Ibid. 1, 45, 46.

Ibid. xi, 33. immunis

Ibid. xv, 36.

Lev. xxiv, 23.

12

Ps. xxiv, 10.

Prov. xi, 11.

Ibid. xxix, 8. ira

Gen. vi, 4. tans, ita quod ira effunditur in præsenti super peccantem, ne postea æternaliter puniatur. Secundum misericordiam suam, sic est correptio illius: id est, sicut infinita est pietas Dei, ita et ejus justitia puniens; et sicut remuneratio justorum, sic punitio reproborum æterna est; hominem secundum opera sua judicat. — Quidam libri sic habent: Potens est exoratio, et effundens iram secundum misericordiam suam, id est, procurans vindictam Dei inferri peccantibus misericorditer, ne æterna inferatur vindicta. Unde, ut in Numeris legitur, quum Moyses Dominum exorasset pro præfatis sexcentis millibus, ut eis ignosceret, Dominus mox respondit: Dimisi juxta verbum tuum: et tamen præctactam temporalem eis intulit pœnam, sicut ibi narratur. Si correptio illius hominis, id est pœna cujuscumque iniqui, secundum opera sua judicatur ei inferenda, sicut utique judicat Deus: sicque quod ait, Si, sumitur pro Quia.

Non effugiet in rapinam peccator, id est, iniquus sæviens usque ad rapiendum bona aliorum, nequaquam effugiet Dei vindictam; et non retardabit sufferentia misericordiam facientis, id est, patientia ejus qui misericordiam exercet in proximos, non tardabit impetrare misericordiam Dei. Unde subjungitur: Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum: id est, quæcumque misericordia, quam exhibuerit homo proximo suo, sive sit magna, sive pusilla, faciet eum misericordiam invenire apud Deum, juxta mensuram meritorum misericordium actuum suorum: quia quo proximis fuit misericordior, eo et Dominus erit misericordior ei, prout ait Salvator: Eadem mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis;8 et secundum intellectum peregrinationis ipsius, id est, secundum quod magis aut minus perfecte adverterit peregrinationem suam in sæculo isto, eam deflendo, et se in ea humiliando, atque in ipsa actibus pœnitentiæ insistendo, et ad patriam adspirando, juxta illud Psalmistæ: Heu mihi! quia incolatus meus prolongatus est;9 et rursus, Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei.10 Unde de antiquis Sanctis Paulus dicit: Confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram; qui enim hæc dicunt, significant se patriam inquirere.11

Non dicas: A Deo abscondar: id est, non putes te posse latere Dei notitiam, seu non cognosci ab eo; et ex summo, quis mei memorabitur? id est, Deus in altissimo habitans cœlo, non habebit memoriam mei, operumque meorum: sicut multi putaverunt iniqui, non solum gentiles (de quibus apud Job dicitur: An cogitas, quod Deus excelsior cœlo sit? Nec nostra considerat);12 sed etiam Judæorum: de quibus in Ezechiele loquitur Dominus: Dixerunt, Dereliquit Dominus terram, et Dominus nos non videt; in Proverbiis quoque, Non habent futurorum spem mali.13 In populo tam magno non agnoscar a Deo: quasi difficilius sit Omnipotenti cognoscere multos, quam unum.1415 Quæ est enim anima mea in tam immensa creatura? id est, modici sum momenti in toto hoc universo, ideo non curat Deus de me, nec decet eum circa tam vilem et modicum occupari.1617 Noli sic æstimare. Attamen possumus admirari ex plenitudine fidei, quod Deus ille majestatis immensæ, tam districtum in fragili homine exercet judicium: secundum quod sanctus Job loquitur Deo, Dignum ducis super hujuscemodi aperire oculos tuos, et adducere eum tecum in judicium?18

Præterea creatura vocatur immensa, non quod sit simpliciter infinita, sed quia multum et immensurabiliter magna.19 Juxta quem sensum scriptum est: O Israel, quam magna est domus Dei, et ingens locus possessionis ejus! Magnus et non habens finem, excelsus et immensus.20 Deinceps error ille circa cognitionem et providentiam Dei destruitur, eo quod ipse Creator universa etiam corporalia et inanimata, superiora et inferiora agnoscat, multo magis rationales creaturas: quibus non frustra contulit rationem, sed ideo, ut ea bene utantur: quod si fecerint, promerentur; si non, demerentur. Ergo divina requirit justitia, ut bene utentibus detur præmium gloriosum, aliis vero supplicium.

18

Ecce cœlum aerium sive æthereum, et cœli cœlorum, id est cœli superiores, ut empyreum, crystallinum, sidereum, abyssus, id est mare Oceanum, et universa terra, et quæ in eis sunt, scilicet pisces, bruta, aves, ac cetera mixta, in conspectu illius commovebuntur, id est, Deo jubente, ad ejus nutum procedent in actum, nec solum naturaliter, sed et supernaturaliter alterantur; montes simul et colles, et fundamenta, id est interiores solidioresque partes terræ, seu partes terræ super quas alia innituntur; et quum conspexerit illa Deus, tremore concutientur, id est, supernaturaliter movebuntur, dum Deus id jusserit, seu ita ad nutum obediunt ei, ac si essent perterrita ex Creatoris intuitu. Unde habetur in Psalmo: Qui respicit terram, et facit eam tremere;21 qui tangit montes, et fumigant. In Job quoque:22 Columnæ cœli contremiscunt et pavent ad nutum ipsius.

19

20

Et in omnibus his, id est, istis omnibus se ita habentibus, insensatum est cor hominis, non considerans ex prædictis Deum cuncta cognoscere, providere et judicare: qui et omnem rerum instituit ordinem, et habitudinem potentiarum ad sua objecta, et visum atque auditum sensusque ceteros contulit homini, et qualiter objecta sua percipiant, ordinavit: quod nequaquam facere potuisset, nisi omnia distinctissime præcognovisset. Et hæc ratio, ut Rabbi Moyses asserit, tangitur in lege, hoc est in Psalmo, quo legitur: Et dixerunt:23 Non videbit Dominus, nec intelliget Deus Jacob. Contra quorum insaniam subditur ibi: Intelligite, insipientes in populo;24 et stulti, aliquando sapite. Qui plantavit aurem, non audiet? aut qui finxit oculum, non considerat? Qui corripit gentes, non arguet? Unde et Josephus protestatur, ex hoc providentiam Dei certissime comprobari, quod per Prophetas veteris Testamenti corripuit hominum vitia etiam abdita, et eorum prædixit supplicia, quæ omnia sicut prædixerat, evenerunt. Et omne cor intelligitur ab illo. Deus enim per sui ipsius essentiam ac potentiam, universa ac singula perfecte æternaliterque intelligit.

21

Et vias illius quis intelligit? id est, divina judicia, consilia, mysteria, opera, nullus comprehendere valet, sicut præhabitum est. Unde ait Apostolus:25 Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus, et investigabiles viæ ejus! Et procellam, quam nec oculus videbit hominis? Procella dicitur repentinus impetus venti: per quam intelligi potest ultio divini judicii, et ignota nobis pœna inferni, quam in speciali et plene in hac via scire non possumus. Unde in Canonica sua ait de impiis Judas apostolus: Quibus procella tenebrarum conservata est in æternum;26 et Psalmista, Ignis, sulfur et spiritus procellarum, pars calicis eorum.27 Procella quoque vocatur tempestas maris, juxta illud, Dixit, et stetit spiritus procellæ;28 et etiam impetus imbris. In Oceano autem multæ et horribiles sunt tempestates, a nullo hominum visæ. Similiter in locis inhabitabilibus fiunt pluviarum impetuosæ et ignotæ procellæ, quemadmodum Dominus loquitur: Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam sonantis tonitrui, ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur?29

22

Nam plurima opera illius sunt in absconsis, id est ignota hominibus, quia nec naturalia, nec species rerum quæ latent in visceribus terræ, in magno mari, in terris remotis et inaccessibilibus terræ locis [noscuntur]. Denique virtutes, proprietates, differentiæ et influentiæ cœlestium orbium et stellarum, pro maxima parte nos latent: et multo plus, separatæ substantiæ. Porro opera gratiæ magis nos latent, quam opera naturæ: maxime vero opera gloriæ, quæ nec oculus vidit, nec auris audivit.30 Recte ergo ait Scriptura de supergloriosissimo Deo:31 Qui facit magna et imperscrutabilia, et mirabilia, quorum non est numerus.32 In Sapientiæ quoque libro dicitur : Quæ in cœlis sunt, quis investigabit?33

Sed opera justitiæ ejus quis enarrabit? aut quis sustinebit? Opera divinæ justitiæ, sunt supplicia reproborum : quæ intolerabilia sunt, et particulariter nequeunt enarrari. Rursus, opera justitiæ Dei, sunt occultæ et justæ derelictiones, quibus reprobos deserit, et occulta ejus judicia. Longe enim est testamentum a quibusdam, id est lex veteris Testamenti, in qua multa narrantur de operibus divinæ justitiæ. Hoc Testamentum a perfidis longe abest. Impletio quoque Decalogi ejus observatur a paucis, et vera ac spiritualis intelligentia ejus paucissimis innotescit. Et interrogatio omnium in consummatione est, id est, in fine sæculi erit inquisitio de actibus universorum in generali judicio.

Qui minoratur corde, id est intellectuali illuminatione, et parum aut nihil habet de sapientia salutari infusa, cogitat inania, id est, vana, stulta, illicita, intentus circa terrena, omissis necessariis ad salutem, quemadmodum fertur in Psalmo :34 Vana locuti sunt unusquisque ad proximum suum. Et vir imprudens et errans cogitat stulta. Nam qualis quisque exsistit, talia agit intus et extra.

Deinde introducitur admonitio seriosa ac salutaris : in qua idem sensus per verba diversa frequenter repetitur, ut cordibus hominum fortius imprimatur. Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, id est correptionem salubrem veramque eruditionem intellectus, qua confutatur prætactus error de providentia Dei, et in verbis meis attende in corde tuo, id est, diligenter esto intentus ad sensum verborum meorum; et dicam in æquitate disciplinam, id est, juste proferam veritatem, et scrutabor enarrare sapientiam. Et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus, id est recta ac sincera intentione, virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, id est vires, proprietates, et causalitates, quas Creator omnipotens ab exordio mundi impressit rerum naturis, dans unicuique speciei differentiam suam, et naturalem inclinationem ad proprium finem, ac virtutem procedendi ad illum : quia dans formam, dat consequentia ad eamdem, et nihil reliquit expers propria actione. Quod in Genesi manifeste innuitur, ubi habetur : Dixit Deus : Germinet terra herbam virentem et facientem semen, et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetipso sit super terram.35 Itemque : Dixit Deus : Fiant luminaria in firmamento cœli, et dividant diem et noctem, et sint in signa et tempora et dies et annos, et illuminent terram.36 Hinc fertur in Job : Universorum finem ipse considerat.37

Et in veritate enuntio scientiam ejus, id est, vere doceo qualiter Deus habeat universorum perfectam scientiam : juxta illud, Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes.38 Vel, Scientiam Dei, id est notitiam veram Deo placentem, et circa providentiam ejus versantem, juxta illud Osee :39 Scientiam Dei volo plus quam holocausta. Et in judicio

Dei, opera ejus ab initio : id est, in vera et Deo placita discretione, pronuntio ea quæ Deus ab initio fecit; vel, pronuntio opera ejus facta ab eo in recto et justo judicio :40 juxta illud in Daniele, Omnia quæ fecisti nobis, Domine, in vero judicio fecisti. Et ab institutione ipsorum, distinxit partes illorum : id est, a principio mundi seu institutionis creaturarum, dedit unicuique creaturæ aptum et proprium locum, et divisit eas ab invicem ac ornavit, juxta illud : Dixit Deus : Congregentur aquæ in locum unum, et appareat arida.41 Sicque piscibus deputavit aquam pro loco, avibus aerem, hominibus atque pecoribus terram. Ideo subditur : et initia ipsorum in gentibus suis : id est, origines hominum ordinavit distincte, secundum gentium distinctiones, ut quælibet gens in terra sua habeat suam generationem, successionem, processum, ac finem : sicut in

Gen. x, 5. Genesi legitur terra distincta per filios Noe. Unde in Actibus loquitur Paulus : Act. xvii, 26. Deus fecit ex uno omne genus hominum habitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum.

27

Gen. 1.

Ibid. 1, 22; 28; viii, 17; ix, 1, 7.

28

29

30

Act. xvii, 30.

Ornavit in æternum opera illorum, id est, quamlibet creaturam competenti perfectione ornavit. Unde in Genesi in primis fit sermo de opere creationis, secundo de opere distinctionis, tertio de opere ornatus. Nec esurierunt, nec laboraverunt : id est, Deus sufficienter et copiose cunctis providit, et in multis sine humano labore produxit apta vitæ humanæ; et non destiterunt ab operibus suis, id est, actiones suas naturales, sicut Deus præcepit, sunt prosecuti generando sibi similia, juxta illud : Crescite et multiplicamini. Omnique anno innovatur facies terræ, et iteratur fertilitas ejus, sicut Creator præcepit. Unusquisque proximum sibi non angustiabit usque in ævum: quia latissimum spatium habitandi in terra contulit eis, et jussit ut sine violentia mutuo conversarentur in caritate. Non sis incredibilis verbo illius, id est, verbis Dei, scilicet Scripturæ sacræ et huic doctrinæ meæ, non exsistas incredulus, sed disce ex his qualiter providentia Dei instituit universa ac regit.

Post hæc Deus in terram respexit, id est, beneficia sua et opera auxit in ea. Unde expositorie subditur : et implevit illam, id est habitantes in ea, bonis suis, videlicet donis naturalibus atque gratuitis. Unde et asserit in Actibus Paulus : Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat, ut omnes ubique pœnitentiam agant.

Anima autem omnis vitalis, denuntiavit ante faciem ipsius, id est, omnis anima rationalis vivens per gratiam, coram Deo confessa est horum veritatem et laudem ipsius; et ipsa iterum reversio illorum, id est, reductio seu naturalis conversio creaturarum ad suum fontale principium, a quo conservantur, et ad quod omnia tendunt suo modo, secundum quod effectus ad suam causam convertitur : hæc, inquam, reductio pandit ac nuntiat, Deum habere providentiam universorum, et omnia sapientissime ordinasse. In omni etenim ordine est unum primum et maximum, quod est mensura et regula secundorum, hoc est rerum eo in suo ordine inferiorum. Hinc ex consideratione ordinis universi, et ex ordine causarum et causatorum, moventium quoque seu motorum, atque mobilium, et gubernantium, gubernatarumque rerum, consideraverunt meliores philosophi unum esse primum causale principium, primam causam, primum motorem, et primum rectorem ac omnium ultimum finem, qui (ut in libro de Causis docetur) omnia regit in fine decoris, id est pulcherrime. Hinc duodecimo Metaphysicæ Aristoteles subtilissime docet, quod entia nolunt male disponi, et quod pluralitas principum mala, ideoque unus sit omnium princeps, ad quem ita se habet ac taliter ordinatur totum universum, sicut exercitus ad regem seu principem.

31

Footnotes

  1. Prov. xvi, 25. ↩

  2. Prov. xvii, 25. ↩

  3. II Cor. xii, 21. ↩

  4. Prov. xvi, 6. ↩

  5. Prov. xxii, 6. ↩

  6. Sap. v, 7. ↩

  7. IV Reg. xvii, 25. ↩

  8. Luc. vi, 38. ↩

  9. Ps. cxix, 5. ↩

  10. Ps. xxxviii, 13. ↩

  11. Hebr. xi, 13, 14. ↩

  12. Job xxii, 12, 14. ↩

  13. Prov. xxiv, 20. ↩

  14. Num. xxiv, 13-19. ↩

  15. Job xxii, 20. ↩

  16. Job xiv, 36, 37, 45. ↩

  17. Ezech. ix, 9. ↩

  18. Job xiv, 3. ↩

  19. Baruchii, 24, 25. ↩

  20. Baruch iii, 24, 25. ↩

  21. Ps. ciii, 32. ↩

  22. Job xxvi, 11. ↩

  23. Ps. xcm, 7. ↩

  24. Ps. , 8-10. ↩

  25. Rom. xi, 33. ↩

  26. Judæ 13. ↩

  27. Ps. x, 7. ↩

  28. Ps. cvi, 25. ↩

  29. Job xxxviii, 25, 26. ↩

  30. Is. LXIV, 4; ↩

  31. I Cor. ii, 9. ↩

  32. Job ix, 10. ↩

  33. Sap. IX, 16. ↩

  34. Ps. XI, 3. ↩

  35. Gen. I, 11. ↩

  36. Ibid. 14, 15. ↩

  37. Job XXVIII, 3. ↩

  38. I Reg. II, 3. ↩

  39. Osee VI, 6. ↩

  40. Dan. III, 31. ↩

  41. Gen. I, 9. ↩

Chapter 17 of 54