Skip to the text

Articulus 18

DECLARATIO CAPITULI OCTAVIDECIMI : QUI VIVIT IN ÆTERNUM, CREAVIT OMNIA SIMUL.

HIC agitur de incomparabili excellentia potentiæ ac pietatis divinæ, et de multiplici defectuositate pravitateque hominum. Qui vivit in æternum, creavit omnia simul. In quo innotescit omnipotentia, sapientia, et benevolentia ejus. Siquidem creare, est actus infinitæ potentiæ; et ipsum universorum ordinem instituere ac causare, est actus sapientiæ infinitæ; et ita communicare propriam bonitatem, et creaturas sibi invicem tam utiles facere, actus est immensæ benevolentiæ. Porro Deus, qui solus æternus est, solus æternaliter vivit vita intellectuali simplicissima et infinite perfecta : qui est ipsum suum esse ac vivere; qui, teste Apostolo, Solus habet immortalitatem, id est omnimodam incommutabilitatem, et lucem habitat inaccessibilem.1

Sed quomodo dicitur omnia simul creasse, quum in exordio Genesis legatur per intervalla dierum corporalia produxisse?2 Et respondendum, quod omnia hæc simul creata sunt, vel materialiter, seu quantum ad eorum materiam, vel exemplariter, vel in genere, vel similitudine, id est tam unum quam aliud, eo modo quo Dominus ait ad Job : Ecce Behemoth quem feci tecum, id est sicut et te.3 Plenius autem tangendo, de isto sunt tres opiniones. Una dicentium, quod omnia uno instante a Deo producta et condita sunt in materiis et substantialibus formis suis, et quod formatio sequens intelligatur, quantum ad formas accidentales : omnia, inquam, id est omnes principales partes mundi, scilicet corpora cœlestia et elementa. Alia opinio est dicentium, quod cœlum empyreum cum angelis, factum sit cum informi materia corporalium rerum, et postea in opere sex dierum materia illa distincta sit per formas substantiales : sic tamen, quod fuit informis, id est generali forma corporeitatis actuata. Tertia est, quod omnia simul producta sint cum primis individuis specierum perfecte in substantialibus et accidentalibus formis, et sex dies sint unus dies, sex rerum distinctionibus repræsentatus angelicis mentibus : quæ est opinio Augustini, prout super Genesim scripsi diffusius. Quæ opinio est subtilior, et naturali rationi consonantior reputatur;4 sed aliæ duæ videntur scripturæ Geneseos amplius concordare. Nam et Glossa hic ait : Rerum substantia simul est creata, sed non simul per species est formata; et simul exstitit per substantiam materiæ, non simul apparuit per speciem formæ.

Deus solus justificabitur, id est, solus per essentiam, pure, plene, et infinite justus esse cognoscitur atque laudabitur, ita quod ejus comparatione nil aliud justum sit : imo universæ nostræ justitiæ sint quasi pannus menstruatæ.5 Per quem modum ait Salvator : Nemo bonus, nisi Deus. Et Apostolus :6 Soli, inquit, sapienti Deo. Ideo ait Psalmista :7 Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.8 De hoc in libro Job multa scripta sunt, ut est illud :9 Numquid homo Dei comparatione justificabitur? Et illud: Quid est homo, ut immaculatus sit, et justus appareat natus de muliere?10 Et manet invictus rex in æternum. De quo scriptum est: Domine, rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui possit tuæ resistere voluntati.11 Qui iterum testatur: Quis similis mei? et quis sustinebit me?12 Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?

2 Quis sufficiet enarrare opera illius? Nullus utique viatorum, quia nec perfecte cognoscimus ea, nec omnia scimus. Porro opera Dei, sunt opera creationis, redemptionis, gubernationis, conservationis, justificationis, et glorificationis. Nec obstat illud Psalmistæ, Narrabo omnia mirabilia tua: quia intelligendum est de enarratione incompleta, et in quodam communi, licet et aliqua possint in speciali narrari.13 Quis enim investigabit magnalia Dei? id est opera ejus magnifica, seu proprietates et attributa ipsius, a quorum perfecta repræsentatione et comprehensione deficit omnis creatura penitus infinite.

3 Virtutem autem magnitudinis, id est excellentiæ et perfectionis ejus, quis enuntiabit perfecte, et nisi in quantum ipse donaverit? juxta illud: Digne eum invenire non possumus; magnus fortitudine, et judicio, et justitia, et enarrari non potest:14 ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes. Aut quis adjiciet enarrare misericordiam ejus? quæ in se et in suis effectibus ineffabiliter, imo et incomprehensibiliter magna est; præsertim super genus humanum, pro cujus salute ipsemet dignatus est fieri homo, conversari in mundo, mori in ligno: qui sæpe in his facit gratiarum suarum abundare charismata, in quibus abundavit malitia; qui omni momento paratus est indulgere omni peccatori, quantumcumque enormi. Imo et iniquissimos multoties prævenit gratiose, et facit sibi carissimos: qui de servis diaboli et peccati subito efficit amicos et filios Dei, membra ac milites Christi, et heredes regni cœlestis; qui in tot et tantis sceleribus sustinet impios, et eorum pœnitentiam præstolatur, imo ad pœnitendum hortatur, nec aufert eis beneficia sua aut angelorum præsidia, nec permittit eos a diabolo subito suffocari.

Non est minuere neque adjicere: id est, ipse tam invariabilis est et perfectus, quod ejus majestati nec auferri quid potest, nec addi. Unde et in libro de Causis probatur, quod causa prima est superior omni narratione, et quod non est ei diminutio, nec complementum. In ejus quoque operibus non est diminutum neque superfluum, quum et Philosophus dicat, quod natura non deficit in necessariis, nec abundat superfluis. Porro pusillanimes et desperantes, videntur quasi minuere misericordiam Dei, nec respirando, nec confidendo in ea. Vani autem, intimorati et præsumptuosi, videntur aliquid ei velle adjicere, quasi evasuri sint rigorem divini judicii. Nec est invenire magnalia Dei, id est per inventionem et studium perfecte cognoscere, secundum modum quo Christus loquitur: Nemo novit Filium nisi Pater, nec Patrem quis novit nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare.15

Quum consummaverit homo, tunc incipiet: id est, in tantum deficit omnis homo a tuæ majestatis plena cognitione, condigna laudatione et perscrutatione, quod quum fecerit in his omnem suam diligentiam et conatum, et perfecte ista peregerit, quantum ab homine fieri potest, adhuc tantum distat a plena tui cognitione perfectaque laude et inquisitione, ac si nihil egisset in his, et quasi sibi recenter sit inchoandum in istis:16 imo et rursus incipiet, ut magis proficiat.17 Et nunquam in hac vita se apprehendisse arbitretur, sed sequatur, ut in patria te agnoscat, et quantum fieri prævalet, comprehendat: juxta quod ait Apostolus, Quæ priora sunt obliviscens, ad anteriora me ipsum extendo. Insuper, Quum consummaverit homo, id est, perfecte18 adimpleverit Dei præcepta, tunc incipiet, id est, tam humilis erit, atque tam modicum reputabit quidquid boni effecit, quod cum recenti fervore incipiet Deo servire, ac si hactenus nil boni egisset.19 Hoc est quod monet Salvator : Quum feceritis, inquiens, omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite :20 Servi inutiles sumus. Hinc fertur in Vitis Patrum, quod quum vir valde heroicus sanctus abbas Sisois ageret in extremis, et Deum silenter oraret, dixerunt ei sancti Patres, qui aderant : Quid agis, et cum quo loqueris, Pater ? Respondit : Oro Deum, ut permittat me modicum pœnitere. At illi : Non indiges, inquiunt, pœnitentia, abba. Ait : Vere nescio me principium pœnitentiæ fecisse. Et cognoverunt omnes quia perfectus est. Unde et mox vultus ejus resplenduit ut sol, viditque Christum venientem ad se. Sic et Seraphicus ille sublimis Franciscus dicere consuevit : Fratres, incipiamus Deo servire. Iterum, Quum consummaverit homo præcepta implendo, tunc incipiet super se ferri, divina mysteria contemplando.

Et quum quieverit, tunc operabitur : id est, post contemplationis quietem ferventior erit ad bene agendum, et bona proposita instantius prosequetur : quia in contemplatione sinceriter intuetur quam infinita reverentia dignus sit Deus, et quam justum et fructuosum sit jugiter boni aliquid operari, et quam imperfecta fuerint opera sua hucusque, imo quam nullius momenti respectu honorabilitatis divinæ. Ex contemplatione quoque accenditur caritas : quæ otiosa non est, sed quo ferventior fuerit, eo validius ad bona agenda impellit.

Quid est homo ? quasi dicat : Fragilis et defectuosa est creatura. Et quæ gratia illius, id est gratiositas seu acceptabilitas ejus ? Vel, Quæ gratia, id est virtus et perfectio ejus ? quasi dicat : Comparatione Dei permodica est, nec hanc ipsam habet a se. Et quid est bonum, aut quid nequam illius ? id est, bona ejus perpauca sunt, et desuper ei concessa ; mala vero ipsius sunt multa et gravia, et a se ipso hæc habet : quemadmodum sanctus et innocens Hugo Cartusiensis antistes Lincolniensis, sæpius dixit : Mala mea, pure mala sunt, et mea sunt ; bona autem mea, nec pura sunt, nec mea sunt.

Numerus dierum hominum, ut multum, centum anni : id est, si centum annis vixerit homo, multum est valde, et decrepitus erit, quum scriptum sit : Dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni.21 Quasi guttæ aquæ maris deputati sunt, id est, tot dies, comparatione æternitatis, sunt quasi guttæ maris ad ipsum Oceanum; et sicut calculus, id est lapillus, arenæ, sic exigui anni in die ævi : id est, tot anni sunt breves et momentanei respectu ævi, quod quamvis incipiat, finem tamen non habet. Ideo ait Psalmista : Homo vanitati similis factus est, dies ejus sicut umbra prætereunt;22 princeps quoque Apostolorum in secunda sua Canonica, Unus dies apud Deum sicut mille anni, et mille anni sicut unus dies.2324 Propter quod patiens est Deus in illis, id est, pie et longanimiter habet se circa peccantes, dissimulando eorum peccata, et pœnitentiam præstolando (juxta illud : Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri;25 et ideo exaltabitur parcens vobis), eo quod tanta sit fragilitas hominum, et tam brevis vita eorum, quam si male expenderint, perpetua recipient inferni supplicia.26 Unde tantæ eorum calamitati condolens Deus, multipliciter agit et quærit, ut interim se emendent. Et effundet super eos misericordiam suam : quia proprium ei est misereri et parcere.27 Unde in Threnis loquitur Jeremias : Misericordiæ Domini (id est, divinæ pietatis est), quod non sumus consumpti, quia non defecerunt miserationes ejus.

Vidit præsumptionem cordis eorum quoniam mala est, id est, quoniam non attenta propria fragilitate, conati sunt agere ea quæ eorum vires excesserunt : sicut in constructione Babylonicæ turris; et cognovit subversionem illorum, id est impietatem qua subverterunt se ipsos, sicut in libro Sapientiæ dictum est :28 Homo per malitiam occidit animam suam; quoniam nequam est: nam impii et crudeles sunt in se ipsos. Porro alia est subversio pœnæ, id est destructio et punitio quæ pro culpa infligitur: de qua Dominus per Amos prophetam, Subverti, inquit, vos, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham.29 Ideo adimplevit propitiationem suam in illis, reddens bona pro malis, condolences miseris, qui propria ignoraverunt pericula; et ostendit eis viam æquitatis, instruendo eos per Patriarchas et Prophetas, et per legem Mosaicam, per quam et multi gentilium fuerunt illuminati.

Miseratio hominis circa proximum suum versatur, id est, homo misericorditer agit cum proximis suis, præsertim cum sibi conjunctis et notis; misericordia autem Dei super omnem carnem, id est, cunctis viventibus in terra impenditur, etiam brutis, juxta illud in Psalmo: Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.30 Et sicut in Evangelio legitur, Pluit super justos et injustos, et solem suum facit oriri super bonos et malos.31 Verumtamen totum istud potissime factum est in exordio evangelicæ prædicationis, quando discipuli Christi per totum mundum sunt missi, et idololatras innumerabiles passim ad veri Dei cultum traxerunt: quibus locutus est Paulus, Fuistis aliquando tenebræ, nunc autem lux in Domino.32 Sic ergo misericordia Dei major et latior est misericordia hominum, qui tamen divinæ misericordiæ sequi debent vestigia: quod ad prælatos et prædicatores potissime spectat. Unde subjungitur:

Qui misericordiam habet, id est misericors præsidens, docet et erudit quasi pastor gregem suum, id est, exemplo et verbo informat sibi commissos, quemadmodum beatissimus Archiapostolus admonet: Pascite, inquiens, qui in vobis est gregem, forma gregis facti, et ex animo.33 Unde per Jeremiam Dominus repromisit: Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.34

Misereatur excipiens doctrinam miserationis, qui festinat in judiciis ejus: id est, qui cupit et properat judicari a Deo misericorditer et salvari, sicut misericordibus in Scripturis promittitur, juxta illud, Beatus qui intelligit super egenum et pauperem, in die mala liberabit eum Dominus, etc.;35 pius et clemens sit proximis, audiens et cognoscens doctrinam Scripturæ ad misericordiam exhortantis, quatenus mereatur audire in die judicii:36 Venite, benedicti Patris mei; esurivi enim, et dedistis mihi manducare.

Fili, in bonis non des querelam: id est, opera bona et misericordiæ facta, sine querela et irreprehensibiliter imple, nec conqueraris de his qui petunt eleemosynas atque subsidia, quasi sint nimis multi, vel ficti, aut improbi; sed exemplo parentum sanctissimi Præcursoris, incede in omnibus mandatis et justificationibus Dei sine querela.37 Hinc sacra Scriptura monemur: Omnia facite sine murmuratione, ut sitis sine querela, et simplices filii Dei.3839 Et in omni dato non des tristitiam verbi mali, id est, nulli actioni misericordiæ admisceas verba amara et prava, quæ ad tristitiam inducant egenos, qui non sunt verbis exasperandi, ne afflicto augeatur afflictio.

Nonne ardorem refrigerabit ros, qui calorem temperat in æstate? Sic et verbum melius quam datum, id est, rationalis instructio et pia consolatio, melior est eleemosyna corporali, magisque expedit irrationabiliter postulanti aut mendicanti. Nonne ecce verbum super datum bonum? id est, verbum salubre præstantius est munere corporali, quamvis bene erogato. Nam et spiritualia misericordiæ opera, inter quæ sunt instruere, corripere, consolari, consulere, præstantiora et diviniora sunt corporalibus misericordiæ actibus. Tamen indigenti, rationabiliterque petenti, non sufficit dare verba suavia, sicut Jacobus apostolus in sua ait Canonica: Si frater aut soror nudi sint, et indigeant victu quotidiano, dicat autem de vobis aliquis illis, Ite in pace, calefacimini et saturamini; non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori :4041 quid proderit? A majoribus sunt peccatis, ait Ambrosius.

Et utraque cum homine justificato : id est, homo vere virtuosus, a Deo justificatus, discretus et pius, facit horum utrumque, impendendo eleemosynam corporalem ei qui rationabiliter petit (ita quod sibi non constat oppositum de illo petente); et verbum pium ac doctrinale loquendo ad illum, si videatur suam inopiam ferre moleste, vel non solum sit pauper, sed etiam æger : quatenus sicut per eleemosynam relevatur inopia, ita per verbum bonum ac consolatorium temperetur aut exstinguatur ardor iræ, impatientiæ, indignationis, tam ejus qui petit, quam dantis : sicut per rorem defenditur seges a læsione solaris ardoris. Hinc scriptum est in Proverbiis : Mœror in corde viri humiliabit eum, et sermone bono lætificabitur.42 Et rursus in Proverbiis legitur :43 Sermo durus suscitat furorem; et, Lingua eucharis in bono homine abundabit.44 Iterumque Sapiens testatur : Dulcis eloquio possidebit majora.45

Stultus acriter improperabit ei cui beneficium dedit, quoniam stultus est : juxta illud, Os fatuorum ebullit stultitiam. Contra quod de sapientissimo Deo Jacobus loquitur : Qui dat omnibus affluenter, et non improperat. Et datus indisciplinati, tabescere facit oculos : id est, datio hominis incompositi facit deficere et tristari oculos recipientis, quia vel tarde dat, aut cum torvo vultu seu asperitate verborum, quemadmodum Salomon fassus est : In ore stulti, virga contumeliæ*.46*

Ante judicium para justitiam tibi, id est, actus virtutum prosequere, et justus esse satage ante mortem, post quam mox judicabitur anima tua particulari judicio, dicente Apostolo : Statutum est hominibus semel mori, post hoc autem judicium. Hoc est quod hortatur Salvator : Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet.47 Insuper, Ante judicium para justitiam, id est, antequam audeas proximum judicare et increpare, te ipsum ad hoc exhibe dignum, juste vivendo.48 Indigni namque sunt alios judicare, qui in eisdem aut

Hinc ait Apostolus : Inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas, supple, alios inordinate. Ideo addit : In quo enim alium judicas, te ipsum condemnas : eadem enim facis. Et antequam loquaris, disce qualiter sit loquendum, ne, ut Salomon ait, capiaris in verbo indisciplinato. Similiter, antequam præsumas docere aut respondere, disce scientiam : quemadmodum scriptum est : Si est tibi intellectus, responde proximo tuo; alioqui sit manus tua super os tuum. Hinc, sicut in Vitis Patrum narratur, quidam sanctus senior dixit : Ne ante tempus docere præsumas; alioqui minoraberis cunctis vitæ tuæ diebus.

Ante languorem adhibe medicinam : non qua curetur, sed vetetur imminens morbus. Sic etiam antequam pecces, cave occasionem peccandi. Vel per languorem intelligitur morbus inveteratus, ut sit sensus : Mox quum cœperis infirmari, adhibe medicinam, ne ægritudo sua vetustate incurabilis fiat. Sic quum in culpam corrueris, statim pœniteas, ne diuturnitate aut consuetudine vitii obruaris, induratusque fias. Et ante judicium, id est, antequam incidas manus Dei viventis, et antequam judices proximos, interroga te ipsum, id est, discute conscientiam tuam, an paratus sis Deo occurrere, seu proximum judicare : juxta illud, Super custodiam meam stabo, ut videam quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me; et Amos, Præparare in occursum Dei tui. Et in conspectu Dei invenies propitiationem, ita quod feret sententiam pro te :49 sicut in Evangelio ait Judex, Beatus ille servus, quem quum venerit dominus, invenerit vigilantem, id est paratum. Ideo dixit Apostolus : Si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur, judicio scilicet reprobationis.

Ante languorem humilia te, quærendo remedia, et subjiciendo te medico. Similiter antequam spiritualiter incurras languorem, id est habitum vitiosum, aut pravum usum, humilia te per veram pœnitentiam, et implorationem pietatis divinæ obedientiamque salubrem. Unde Paulus loquitur : Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, ne obduretur quis ex vobis fallacia peccati. Et in tempore infirmitatis ostende conversationem tuam, id est, tunc constans esto et patiens, quoniam virtus in infirmitate perficitur, et ipsa adversitas pandit an homo sit virtuosus.5051 Tunc ergo ostende, non verbo tantum, sed per patientiam, quod fueris vitæ laudabilis. Rursus, Tempore infirmitatis ostende conversationem tuam, id est, peccata tua sincere confitearis.

22

Non impediaris orare semper : id est, nulla occasione, tentatione, occupatione aut cura, avertaris aut cesses ab oratione assidua, quoniam jugiter circumvallamur periculis, dæmonumque insidiis ac propriæ fragilitatis incitamentis, atque auxilio Dei incessabiliter indigemus. Hinc asserit Christus : Oportet semper orare, et non deficere.52 Apostolus quoque : Sine intermissione (inquit) orate, id est omni tempore opportuno. Elevandum est igitur cor ad Deum oratione interna, frequenti ac fervida, secundum quod causæ, propter quas orare egemus, sunt magnæ et arduæ. Et non vereris usque ad mortem justificari, id est, perseveranter usque ad mortem virtuosis insiste operibus, et semper stude proficere in gratia ac omni virtute : juxta illud Apocalypsis, Qui justus est, justificetur adhuc. Hinc dixit Apostolus : Ego non arbitror me comprehendisse; et rursus, Rogamus vos, fratres, ut abundetis magis;53 itemque, Æmulamini charismata meliora.54 Quoniam merces Dei manet in æternum, videlicet felix retributio illa, quæ talis ac tanta est, ut nullum tempus longum, nullus labor durus, nulla adversitas gravis debeat videri, quibus æterna illa felicitas potest acquiri, dicente Apostolo : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam illam.55

23

Ante orationem præpara animam tuam ad orandum devote, id est, distractiones cordis repelle, propriam vilitatem, defectuositatem, et culpam attende, divinæ majestatis præsentiam pensa, sicque cum omni humilitate, reverentia, fervore, et attentione Deum exora.565758 Atque, ut jussit Salvator, dimitte, si quid habes contra aliquem. Et noli esse quasi homo qui tentat Deum : id est, qui infideliter orat et irreverenter, quærendo experimentum divinæ sapientiæ sive potentiæ, seu omittendo quod secundum viam humanam facere potest et debet, et incaute se committens providentiæ Dei.

24

Memento iræ in die consummationis, id est, attende rigorem et ultionem divinæ justitiæ : quæ ira erit in die universalis judicii, consummationisque mundi; et tempus retributionis in conversione faciei, id est, remunerationem divinam considera in conversione mentis tuæ ad Deum, et sic terrena facilius spernes. Aliqui legunt, In conversatione facies : quia ad bene conversandum confert quamplurimum consideratio retributionis divinæ.

25

Memento paupertatis in tempore abundantiæ. Hoc primo sic potest exponi, ut dum divites sumus et in temporalibus prosperamur, pensemus nos eisdem posse privari, ac depauperari. Idcirco nec ea prodigaliter expendamus. Secundo sic, ut divites exsistendo, consideremus et relevemus aliorum inopiam. Tertio, ut tempore opulentiæ memores simus indigentiæ infernalis, in qua dives guttam aquæ non accepit. Quarto, ut in temporalibus abundantes, attendamus nos pauperes esse in spiritualibus bonis gratiæ, virtutum, donorum, ac meritorum : in quibus ut abundare mereamur, debemus temporalia liberaliter communicare, et in pios usus quotidie convertere. Et necessitatem paupertatis attende in die, id est in tempore, divitiarum, ponderando quam onerosa sit paupertas iis, qui eam dura necessitate magis, quam devota tolerant voluntate. A mane usque ad vesperum mutabitur tempus, quum sit de numero successivorum, et in continuo fluxu. Unde Amos ait de Deo : Convertens tenebras in mane, et diem nocte mutans.59 Et606162 hæc omnia citata in oculis Dei : id est, sicut tempus celerrime defluit ac mutatur, sic paupertas et abundantia et consimilia possunt subito evenire, et invicem sibi succedere, secundum dispositionem providentiæ Dei. Omnia quoque tempora ac temporalia, comparatione æternitatis citata sunt, id est accelerata, et cito pertranseuntia. rit. Propter quod Jacobus dicit : Quis sapiens et disciplinatus inter vos ? Ostendat ex bona conversatione operationem suam.63 Et intellexerunt veritatem Scripturæ, et justitiam Dei in regimine atque judicio universorum ; et imploraverunt proverbia et judicia, id est, pro intelligentia proverbiorum judiciorumque Dei, ipsum Dominum suppliciter imploraverunt, postulantes edoceri ab eo : de quo loquitur Paulus, Dabit tibi Dominus in omnibus intellectum. Inspiratio enim Omnipotentis dat intelligentiam.

27

Ps. LXV, 5.

Homo sapiens in omnibus metuit, id est, in omni loco, tempore, actu, negotio, veretur occulta Dei judicia, qui terribilis est in consiliis suis super filios hominum ; et ne Deum offendat, atque ne ab ejus caritate et fruitione beatifica separetur, sciens se in laqueorum medio ambulare, invisibilibus, callidissimis, atrocissimis inimicis circumdari, ac offendisse in multis, imo quotidie in multis peccare, saltem in venialibus, quæ ad mortale disponunt. Ideo Salomon asserit : Beatus homo qui semper est pavidus ; et rursus : Sapiens timet, et declinat a malo ; stultus transilit, et confidit. Hinc sanctus Job : Verebar, inquit, omnia opera mea, sciens quod non parceres delinquenti. Et in diebus delictorum, id est, quamdiu vivit in statu isto periculoso delictis pleno, attendet ab inertia, id est, a pigritia præcavebit, bona opera viriliter aggrediendo, et contra vitiorum incursum sollicite vigilando, quum Dominus dicat : Si non vigilaveris, veniam ad te tanquam fur. In tantis namque periculis omnis pigritia est vitanda. Hinc increpatorie scriptum est in Proverbiis : Usquequo, piger, dormis ? Quando consurges de somno tuo ? Et alibi : Omnis piger in egestate est.

Jacob III, 2.

Prov. XXVIII, 14. Ibid. XIV, 16.

Job IX, 28.

Apoc. III, 3.

Prov. VI, 9.

Ibid. XXI, 5.

28

Omnis astutus, id est sagax et perspicax, agnoscit sapientiam : quia ad eam obtinendam et conservandam est studiosus ; et invenienti eam dabit confessionem, id est, eos laudabit qui sapientiam inveniunt seu acquirunt, sciens sapientiam esse pretiosiorem omni auro et gemmis. Sensati in verbis, et ipsi sapienter egerunt : id est, sicut sunt sapientes in verbis, ita etiam in opere, sicut sapientia vera requi-

29

Ne oblecteris in turbis, id est in societate carnalium strepituque vulgarium, vel in grandi familia. Princeps tamen seu rex potest in exercitu et multitudine subditorum gaudere, in quantum condecent statum suum, et sibi utiles aut necessarii sunt, quum in Proverbiis scriptum sit : In multitudine populi, dignitas regis ; in

Post concupiscentias tuas non eas, sed reprime ipsas : sicut princeps Apostolorum hortatur : Abstinere a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam. Paulus quoque : Caro (ait) concupiscit adversus animam, ut non quæcumque vultis, faciatis ; et rursus, Si secundum carnem vixeritis, moriemini. Et a voluptate tua avertere, id est a delectatione carnali, ut in cibo et potu, conjugalique copula, non voluptatem, sed necessitatem, aut fecunditatem, aut debiti persolutionem intendas. In copula tamen carnali non potest voluptas vitari, nec est peccatum, quando non quæritur, et ipse actus debite exercetur. Similiter delectatio in cibo et potu, in quantum naturalis, et ad spiritualem finem relata, non est culpa. Si præstes animæ tuæ, id est vitæ animali, seu tibi ipsi, concupiscentias ejus, eis consentiendo aut exsecutionem præbendo, faciet te in gaudium inimicis tuis dæmonibus, qui de carnalibus vitiis et animarum perditione in eis lætantur, seu complacentiam habent. Ideo ait Psalmista : Qui tribulant me exsultabunt, si motus fuero ; et, Neque irrideant me inimici mei.

30

I Petr. II, 11.

Galat. V, 17.

Rom. VIII, 13.

31

32

Prov. XIV, 28. paucitate plebis, ignominia principis. Fastus tamen, pompa, et superfluitas in talibus sunt vitandi. Nec in modicis, id est, nec in societate paucorum, aut minori familia delecteris, communicando eis moderate in verbis aut factis :64 quia in multiloquio non deest peccatum. Et unus sapientium ait : Quoties inter homines fui, minor homo redii. Arsenio quoque cœlitus dictum est : Si vis salvari, fuge, tace, quiesce. Propter quod ait vir sanctus : Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine.65 Assidua enim est commissio illorum, id est, frequenter peccant, et trahunt ad vitia.

Ne fueris mediocris, id est lentus et tardus, in contentione ex fœnore, id est in multiplicatione pie contentiosa, qua unus contendit alium superare in eleemosynarum largitione, quæ fit ex fœnore, id est ex rebus accommodatis a Deo, de quibus et rationem requiret : per quam etiam largitionem homo fœneratur Deo, juxta illud, Fœneratur Domino, qui miseretur pauperi. Et non est tibi nihil in sæculo :66 id est, si hoc feceris, habes aliquid tibi repositum, scilicet meritum magnum, quo tempore suo juvaberis. Eris enim invidus animæ tuæ : id est, nisi subveneris, propriæ derogabis saluti, nec spiritualiter diliges animam tuam, sed odies. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.67 Unde scribitur in libro Tobiæ : Qui faciunt iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.68

Footnotes

  1. 1 Tim. vi, 16. ↩

  2. Gen. 1. ↩

  3. Job xl, 10. ↩

  4. In Gen., art. v. ↩

  5. Is. LXIV, 6. ↩

  6. Marc. x, 18. ↩

  7. Rom. XVI, 27. ↩

  8. Ps. CXLII, 2. ↩

  9. Job IV, 17. ↩

  10. Job xv, 14. ↩

  11. Esther xiii, 9. ↩

  12. Jer. xlix, 19. ↩

  13. Ps. ix, 2. ↩

  14. Job xxxvii, 23, 24. ↩

  15. Matth. xi, 27. ↩

  16. Philipp. vii, 13, 12. ↩

  17. Ibid. 13. ↩

  18. Philipp. iii, 13, 12. ↩

  19. Esther xiii, 9. ↩

  20. Luc. xvii, 10. ↩

  21. Ps. lxxxix, 10. ↩

  22. Ps. sxliii, 4. ↩

  23. Il Petr. iii, 8. ↩

  24. II Petr. iii, 8. ↩

  25. Sap. xi, 24. ↩

  26. Is. xxx, 18. ↩

  27. Thren. iii, 22. ↩

  28. Sap. XVI, 14. ↩

  29. Amos IV, 11. ↩

  30. Ps. CXLIV, 16. ↩

  31. Matth. V, 45. ↩

  32. Ephes. V, 8. ↩

  33. 1 Petr. V, 2, 3. ↩

  34. Jer. III, 15. ↩

  35. Ps. XL, 2. ↩

  36. Matth. XXV, 34, 35. ↩

  37. Luc. I, 6. ↩

  38. Philipp. II, 14, 15. ↩

  39. Philipp. II, 14, 15. ↩

  40. Jacob. II, 15, 16. ↩

  41. Jacob. II, 15, 16. ↩

  42. Prov. xii, 25. ↩

  43. Prov. xv, 1. ↩

  44. Eccli. vi, 5. ↩

  45. Prov. xvi, 21. ↩

  46. Prov. xiv, 3. ↩

  47. Hebr. ix, 27. ↩

  48. Luc. xii, 40. ↩

  49. Amos iv, 12. ↩

  50. II Cor. xii, 9. ↩

  51. Marc. xi, 25. ↩

  52. Luc. xviii, 1. ↩

  53. 1 Thess. iv, 1. ↩

  54. 1 Cor. xii, 31. ↩

  55. Rom. viii, 18. ↩

  56. Apoc. xxii, 11. ↩

  57. 1 Thess. v, 17. ↩

  58. Luc. xvi, 24-26. ↩

  59. Amos v, 8. ↩

  60. Philipp. iii, 13. ↩

  61. Thren. iii, 41. ↩

  62. Hebr. iii, 13. ↩

  63. Jacob. III, 13. ↩

  64. Prov. x, 19. ↩

  65. Ps. liv, 8. ↩

  66. Prov. xix, 17. ↩

  67. Ps. x, 6. ↩

  68. Tob. xii, 10. ↩

Chapter 19 of 54