Skip to the text

Articulus 19

DECLARATIO CAPITULI NONIDECIMI : OPERARIUS EBRIOSUS NON LOCUPLETABITUR.

CERTUM est in capitulis et processu hujus libri parum et raro eamdem continuari materiam, nec scholastico modo procedi, sed eadem multoties sub verbis aliis iterari, et in eisdem capitulis de una virtute transiri ad aliam, similiter de uno peccato in aliud. Idcirco, quod aliqui hic nituntur facere divisiones et continuationes ad subtilitatem scholasticam pertinentes, parvi vigoris est aut nullius, et undique instantiam patitur : quamvis hoc prosequi et probare, propter vitandam prolixitatem, omittam.

Operarius ebriosus non locupletabitur : quia mercedem suorum laborum gulose consumit, et sæpe indebitatur. Sic et Salomon loquitur : Qui amat vinum et pinguia, non ditabitur ;1 et rursus : Noli esse in conviviis potatorum, nec in comestionibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :2 quia vacantes potibus et dantes symbola, consumentur. Et qui spernit modica, id est, qui non curat vitare parva peccata, paulatim decidit, id est, successive corruit ad majora. Venialia namque minora disponunt ad venialia grossiora, et omnia simul ad mortalia. Ideo asserit Augustinus : Hoc facit sentina neglecta, quod fluctus irruens. Ideo in Ecclesiaste dictum est :3 Qui timet Deum, nihil negligit. Nempe quo quis magis illuminatur a Deo, tanto amplius ponderat et abhorret etiam minimas culpas, præsertim quum de omni verbo otioso reddenda sit ratio.4

Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes, id est, immoderatus amor et usus vini ac mulierum, ipsos quoque sapientes decipiunt, atque a Deo avertunt : quod etiam mulieres multipliciter, occasionaliter, efficienter, objectiveque faciunt verbis, incessu, ornatu, decore, tactu, affectu. Hinc scriptum est apud Osee :5 Fornicatio et ebrietas auferunt cor. Et arguunt, id est probant, sensatos, qui eis non paucitate plebis, ignominia principis. Fastus tamen, pompa, et superfluitas in tibus sunt vitandi. Nec in modicis, id est, nec in societate paucorum, aut minori familia delecteris, communicando eis inmoderate in verbis aut factis :6 quia in multiloquio non deest peccatum. Et unus sapientium ait : Quoties inter homines fui, minor homo redii. Arsenio quoque cœlitus dictum est : Si vis salvari, fuge, tace, quiesce. Propter quod ait vir sanctus :7 Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. Assidua enim est commissio illorum id est, frequenter peccant, et trahunt ad vitia.

Ne fueris mediocris, id est lentus et tardus, in contentione ex fœnore, id est in multiplicatione pie contentiosa, qua unus contendit alium superare in eleemosynarum largitione, quæ fit ex fœnore, id est ex rebus accommodatis a Deo, de quibus et rationem requiret : per quam etiam largitionem homo fœneratur Deo, juxta illud, Fœneratur Domino, qui miseretur pauperi.

Et non est tibi nihil in sæculo : id est, si hoc feceris, habes aliquid tibi repositum, scilicet meritum magnum, quo tempore suo juvaberis. Eris enim invidus animæ tuæ : id est, nisi subveneris, propriæ derogabis saluti, nec spiritualiter diliges animam tuam, sed odies. Qui enim diligit iniquitatem, odit animam suam.8 Unde scribitur in libro Tobiæ : Qui faciunt iniquitatem, hostes sunt animæ suæ.

Footnotes

  1. Prov. xxi, 17. ↩

  2. Prov. xxiii, 20, 21. ↩

  3. Eccle. vn, 19. ↩

  4. Matth. xu, 36. ↩

  5. Osee iv, 11. ↩

  6. Prov. x, 19. ↩

  7. Ps. liv, 8. ↩

  8. Ps. x, 6. ↩

Chapter 20 of 54