Articulus 19
DECLARATIO CAPITULI NONIDECIMI :1 OPERARIUS EBRIOSUS NON LOCUPLETABITUR.
CERTUM est in capitulis et processu hujus libri parum et raro eamdem continuari materiam, nec scholastico modo procedi, sed eadem multoties sub verbis aliis iterari, et in eisdem capitulis de una virtute transiri ad aliam, similiter de uno peccato in aliud. Idcirco, quod aliqui hic nituntur facere divisiones et continuationes ad subtilitatem scholasticam pertinentes, parvi vigoris est aut nullius, et undique instantiam patitur : quamvis hoc prosequi et probare, propter vitandam prolixitatem, omittam.
Operarius ebriosus non locupletabitur : quia mercedem suorum laborum gulose consumit, et sæpe indebitatur. Sic et Salomon loquitur : Qui amat vinum et pinguia, non ditabitur ;23 et rursus :4 Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessionibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt : quia vacantes potibus et dantes symbola, consumentur. Et qui spernit modica, id est, qui non curat vitare parva peccata, paulatim decidit, id est, successive corruit ad majora. Venialia namque minora disponunt ad venialia grossiora, et omnia simul ad mortalia. Ideo asserit Augustinus : Hoc facit sentina neglecta, quod fluctus irruens. Ideo in Ecclesiaste dictum est : Qui timet Deum, nihil negligit.56 Nemo quo quis magis illuminatur a Deo, tanto amplius ponderat et abhorret etiam minimas culpas, præsertim quum de omni verbo otioso reddenda sit ratio.7
Vinum et mulieres apostatare faciunt eam sapientes, id est, immoderatus amor usus vini ac mulierum, ipsos quoque sapientes decipiunt, atque a Deo avertunt : quod etiam mulieres multipliciter, occasionaliter, efficienter, objectiveque faciunt verbis, incessu, ornatu, decore, tactu, affectu. Hinc scriptum est apud Osee :8 Fornicatio et ebrietas auferunt cor. Et argunt, id est probant, sensatos, qui eis non9
The left part of this page is covered by a curled page and by the reader's hands, so I have transcribed only the legible text. Line beginnings hidden by the curl are marked […]. The lower lines are too obscured to read. contumeliosi : id est, quædam est in- […]atio, quæ non est vera, justa et cari- […]a delinquentis correptio, sed objurga- […]nimosa, procedens ex ira increpatoris […]umeliosi, et tamen sub specie corre- […]is exhibita. Vera autem correptio, ex […]ate et æquitate debet procedere, vel […]a per zelum ; et humiliter fieri debet […] propriæ defectuositatis attentione, et […]nter, quum sit quædam instructio : […]ina autem viri per patientiam nosci- […]orro ira viri justitiam Dei non ope- […] ; atque, ut ait Isidorus, Quidquid […]laceratoque animo dicitur, furor est […]gantis, non caritas corripientis. Ideo […]almista de vera correptione : Corri- […]e justus in misericordia, et arguet […]tpote læsioni animæ meæ compa-
Et est judicium, quod non proba- […]se bonum, videlicet judicium teme- […], usurpatorium, suspiciosum, dum […]le incertis præsumit certam ferre […]tiam, vel judicat non sibi subje- […]vel ex levibus signis dictat et asse- […]m esse vitiosum : quod est mortale […]m, caritati, sapientiæ atque justi- […]nino contrarium. Unde ait Salvator : […]udicare, et non judicabimini. […]t tacens, utpote a tali falsa corre- […]t inordinato judicio se refrenans, […]s usque ad tempus opportunum ; et […]prudens : quia hoc totum, est ma- […]dentiæ effectus ac signum. Et valhæc omnia citata in oculis Dei: id est, rit. sicut tempus celerrime defluit ac mutatur, pie. sic paupertas et abundantia et consimilia ex. possunt subito evenire, et invicem sibi E. succedere, secundum dispositionem providentiæ Dei. Omnia quoque tempora ac temporalia, comparatione æternitatis citata sunt, id est accelerata, et cito pertranseuntia.
Homo sapiens in omnibus metuit, id est, in omni loco, tempore, actu, negotio, veretur occulta Dei judicia, qui terribilis est in consiliis suis super filios hominum;10 ene Deum offendat, atque ne ab ejus cartate et fruitione beatifica separetur, sciese in laqueorum medio ambulare, invibilibus, callidissimis, atrocissimis inimcircumdari, ac offendisse in multis, quotidie in multis peccare, saltem in nialibus, quæ ad mortale disponun-
Salomon asserit: Beatus homo qui sest pavidus;11 et rursus: Sapiens tiadeclinat a malo;12 stultus transilit, n sfidit. Hinc sanctus Job: Verebarim acosus non icupletabitur.13 omnia opera mea, sciens quod nolres delinquenti. Et in diebus deid est, quamdiu vivit in statu ist. Seriest, qui non curat vitare parva loso delictis pleno, attendet ab inderpaulatim didit, id est, succesest, a pigritia præcavebit, bona op- Hiruit ad majca. Venialia namque liter aggrediendo, et contra vitico; isponunt adrenialia grossiora, et cursum sollicite vigilando, quum iui caul ad morlia. Ideo asserit Audicat: Si non vigilaveris, veniaritu. Hoc facit satina neglecta, quod tanquam fur. In tantis namque l, oruens. Ideon Ecclesiaste dictum omnis pigritia est vitanda. Hinc su timet Deumnihil negligit. Nemtorie scriptum est in Proverbiis:14 apuis magis ilmquo, piger, dormis? Quando consusus ponderat. Deo, tan- 19. somno tuo? Et alibi: Omnis piger rulpas, præstate est. sotioso reddi-
Omnis astutus, id est.15 set met mtare faccax, agnoscit sapientia. sapientnoderatus obtinendam et consersus; et invenienti ca- 28. et res. 19. id est, eos laudabietiam. niunt seu acquirupretiosiorem omsati in verbis, s- 29. id est, sicut 19. etiam in op-
Omnis astutus, id est. set met mtare faccax, agnoscit sapientia. sapientnoderatus obtinendam et consersus; et invenienti ca- 28. et res. 19. id est, eos laudabietiam. niunt seu acquirupretiosiorem omsati in verbis, s- 29. id est, sicut 19. etiam in opseducuntur.161718 Vel, Arguunt, id est, reprehensibiles esse ostendunt eos qui vincuntur. Et qui se jungit fornicariis, erit nequam : quia a sociis suis omnem inhonestatem, procacitatem, lasciviam discet. Putredo et vermes hereditabunt eum, id est, corpus ejus exanime totaliter occupabunt; vel, Putredo infernalis fœtoris et vermis conscientiæ, hereditabunt animam condemnatam: talisque pœna congruit ei qui fœtore et corruptione luxuriæ delectatur. Et extolletur in exemplum majus, id est, publice punietur ad aliorum terrorem; et tolletur de numero anima ejus, id est de consortio electorum, secundum id Psalmi: Deleantur de libro viventium.19
Qui cito credit hominibus de quibus sibi non constat quod sint fide digni, levis corde est, id est incircumspectus et inconsideratus, et minorabitur, quia ex tali levi credulitate incidit varia mala pœnæ et culpæ, et inquietatur in animo, malaque suspicatur de proximis, imo etiam sæpius infert damna. Contra hoc vitium acriter loquitur S. Bernardus libro de Consideratione, et quam periculosum sit, maxime in eis qui præsunt. Unde in sacra Scriptura habetur: Nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus, si ex Deo sunt.20 Hincque fertur: Innocens credit omni verbo;21 astutus considerat gressus suos. Et qui delinquit in animam suam, eam spiritualiter occidendo, sicut os quod mentitur, occidit animam suam, insuper habebitur, supple, inter stultos;22 vel, Habebitur insuper, id est, reputabitur inter eos qui foris sunt.
Qui gaudet in iniquitate propria vel aliena: juxta illud in Proverbiis, Lætantur quum malefecerint;23 et in Psalmo, Quid gloriaris in malitia?24 denotabitur, id est, digito ostendetur tanquam malevolus. Caritas enim non gaudet super iniquitate, sed rancor aut malitiositas.25 Et qui odit correptionem, minuetur vita. Talis enim est incorrigibilis: ideo omni spirituali vita virtutum privatur, et interdum ob suos excessus occiditur. Et qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam: id est, in se ipso ac aliis vitat mala quæ ex loquacitate nascuntur; et quum ipsa loquacitas sit malitia, odiendo loquacitatem perimit in se ipso malitiam. Hinc in Proverbiis legitur: Ubi plurima sunt verba, ibi frequenter egestas.26 Et Jacobus ait: Universitas iniquitatis lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus nostrum;27 inquietum malum, plenum veneno mortifero. Paulus quoque: Corrumpunt mores bonos colloquia mala.28 Qui peccat in animam suam, pœnitebit: quia aut in sæculo isto pœnitebit salubriter, aut in hora judicii sui sero; et qui jucundatur in malitia, denotabitur.
Ne iteres verbum nequam et durum: id est, verba pungitiva et malitiosa ab aliis prolata non resumas ad contendendum, seu insultandum ei qui protulit ea, vel referendo aliis qui inde poterunt lædi; et si tu ipse talia protulisti, pœniteas statim, non iteres ea; et non minoraberis: quia ex hoc proficies in gratia, dilectione et fama.
Amico et inimico noli narrare sensum tuum : id est, mentis tuæ secretum non pandas indifferenter amico et inimico, sed soli amico; nec omni amico, sed fideli, probato ac certo, ut dictum est supra.29 Et si est tibi delictum, noli denudare: id est, inimico, seu cuicumque amico, non manifestes peccata tua occulta. Hoc tamen in sacramentali confessione locum non habet. Audiet enim te attonite, quasi compatiens, et custodiet, id est observabit, te ad accusandum tempore suo; et quasi defendens peccatum, id est sub specie excusantis culpam tuam in tua præsentia, odiet te, quærendo tibi occulte nocere; et sic aderit tibi semper cum tali simulatione atque fallacia.
Audisti verbum adversus proximum tuum, id est verbum prolatum ab aliquo contra honorem seu commodum proximi tui? commoriatur in te, id est, ultra non proferatur, fidens quoniam non te dirumpet. Hoc intelligendum est de verbis mendose prolatis: quæ ultra proferri non expedit, sed discordiam generarent. Si autem sint verba certe aut probabiliter vera, admonendus seu advisandus est proximus, de quo et contra quem prolata sunt, ut se emendet, sive discutiat; non tamen insinuandum est ei, quis dixerit contra eum hujusmodi verba. A facie verbi parturit fatuus, id est, ex verbo audito procedit ad imaginandum et fabulandum de illo, nec valet illud celare: parturit, inquam, tanquam gemitus partus infantis, id est, sicut erumpit gemitus ab infantulo nato. Sagitta infixa femori canis, sic verbum in corde stulti : id est, sicut canis impatienter sustinet jaculum sibi infixum, et extrahere illud molitur; sic homo loquax et infidelis verba audita patienter in suo corde non potest tenere, sed festinat illa effundere, juxta illud : Conceptum sermonem tenere quis poterit?
Corripe amicum, quum scis eum peccasse, observato ordine correptionis fraternæ, sicut jubet Salvator: Corripe eum inter te et ipsum solum; ne forte non intellexerit culpam suam, id est, ne forsan ignoret aut non advertat se peccasse, et dicat: Non feci, id est, non peccavi; aut si fecerit, supple, scienter, ne iterum addat facere, si non corripueris eum. Corripe proximum, ne forte non dixerit, id est, ne forte negaverit culpam suam; et si dixerit, id est, si eam recognoverit, ne forte iteret culpam suam. Corripe amicum, quoties id meretur, et justitia exigit, ac caritas dictat. Nam fraterna correptio est eleemosyna spiritualis, et cadit sub præcepto, pro loco et tempore opportuno. Sæpe enim fit commissio mali, et etiam omissio boni, et de utroque peccato corripiendus est proximus. Et non omni verbo credas: sicut jam dictum est. Et difficilius credendum est verbis accusationum, detractionum, diffamationum, quam verbis caritativis et commendatoriis. Est qui labitur lingua sua, excedendo aliquo modo in verbis, sed non ex animo, id est non ex deliberatione, sed inadvertentia aut ignorantia. Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua, omittendo quod dicendum est, aut exprimendo quod tacendum est? quasi dicat, Nullus, aut, Pauci: quum scriptum sit, Linguam nullus domare potest.30
Corripe amicum, antequam commineris, id est, corripe eum secrete, priusquam commineris ei quod velis eum publice increpare aut judici denuntiare, ne fama amici tui lædatur. Et da locum timori Altissimi, id est, Deum intra te filialiter time, cujus timor exigit ut sic facias; quia omnis sapientia, timor Dei, id est, in filiali timore Dei consistit sapientia perfecta infusa, ut dictum est sæpe. In hoc enim consistit atque cognoscitur quod homo sit sapiens, quod sollicite vitat et fugit ex caritate omnem Dei offensam. Et in illa, id est, in sapientia situm est, timere Deum: quia sapientia docet Deum filialiter formidare, et omnem culpæ fœditatem abhorrere, ac verecundari de ea in divini vultus præsentia; et in omni sapientia, dispositio legis: id est, lex divina hominibus tradita, sapientissime est disposita, ordinata, sincera.
Et non est sapientia, nequitiæ disciplina: id est, scientia qua quis scit peccare latenter seu nequiter et sub specie boni, ita ut faciliter nequeat deprehendi, non est sapientia vera, sed fallax: imo versutia est, et vulpina calliditas. De qua fertur in Isaia: Sapientia tua decepit te.31 Et non est cogitatus bonus, peccatorum prudentia: id est, prudentia, seu potius versutia iniquorum, qua norunt ad finem intentum per prava media devenire, non est cogitatio bona, sed vitiosa, dicente Apostolo:
Prudentia carnis, mors est. Unde loquitur Jeremias: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt. Est nequitia falsæ prudentiæ, et in ipsa exsecratio, id est, ipsa exsecrabilis seu abominabilis exstat: quia simulata æquitas, est duplex iniquitas; et simulatores ac callidi provocant iram Dei. Et est insipiens, id est idiota et simplex, non litteratus, qui minuitur sapientia scholastica acquisita, id est, modicum aut nihil habet de ea. Habet
Rom. VIII, 6. Jer. IV, 22.
20
Job XXXVI, 13.
11
12
Job IV, 2.
13
Matth. XVIII, 15.
14
15 vers. 4.
17 tamen sapientiam quæ est donum, secundum aliquem gradum : ideo absolute loquendo, melior est eo qui multum habet de sapientia acquisita, nihil vero de sapientia infusa, eo quod non timeat Deum, nec ejus observet mandata. Et hoc est quod subditur.
Melior est homo qui minuitur sapientia, id est, modicum habens de sapientia philosophica et theologica per studium acquisita, in timore, id est in filiali timore, Dei exsistens, vel ex timore tali a secretorum et subtilium non necessariorum investigatione abstinens, et deficiens sensu, id est a mystico intellectu, quam qui abundat sensu, id est subtili et mystico intellectu, et transgreditur legem Altissimi. Imo, ut Dominus asserit, Servus qui cognovit voluntatem domini sui, et non fecit, plagis vapulabit multis;32 et ibidem, Cui plus datum est, plus requiretur ab eo.33 Hinc Salomon loquitur :34 Cum simplicibus sermocinatio ejus; et rursus, Melius est modicum cum timore Domini, quam thesauri, etc.35
Est solertia certa, id est subtilis industria, et ipsa iniqua : quando videlicet ordinatur ad vitiosa, scilicet ad aliorum deceptionem. Et est qui emittit, id est, profert aut mandat, verbum certum, id est certitudinaliter verum, enarrans veritatem, id est, sincera loquens intentione ad instruendum audientes de veritate vitæ et doctrinæ atque justitiæ. Est qui nequiter humiliat se : sicut hypocritæ, qui signa humilitatis monstrant in verbis, in inclinatione et consimilibus, ut humiles reputentur, et efficacius lædant aut fallant. Ideo sequitur : et interiora ejus plena sunt dolo. De talibus dixit Salvator : Attendite vobis a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.36 Sic quidam, ut consequantur honores, fingunt se honores abhorrere ac fugere. Frequenter equidem pessima vitia colore quodam virtutum se contegunt.
De tali simulatore vere vitioso, et putative virtuoso, paulo post subditur. Primo tamen de vere excellenterque humili subinfertur : Et est justus, qui se nimium submittit, id est, vehementer subdit etiam inferioribus, a multa humilitate, id est ex abundanti humilitate interna, qua considerat se secundum ea quæ habet a se ipso, et alios secundum ea quæ habent a Deo. Unde dictum est supra :37 Quanto magnus es, humilia te in omnibus. Ad hoc sacratissimus Petrus nos hortans :38 Subjecti, inquit, estote omni humanæ creaturæ
B (id est omni homini) propter Deum. Ad quod Filius Dei suo nos informavit exemplo, subditus non solum inclytissimæ Matri suæ virgineæ, sed etiam S. Joseph.39 Ita humiliavit se Paulus, dicens : Venit Jesus peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.40 Sequitur de justo putativo : et est justus, qui inclinat faciem suam, id est, vultum deprimit ab adspectu delectabilium objectorum, ut castus et timoratus putetur, et fingit non videre se quod ignoratum est : id est, simulat se non intueri nec imaginari faciem aut personam sexus feminei : quod eum facere alii nesciunt, quia occulte id facit, non metuens Dei judicium. Et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, id est, quamvis impediatur quod concupiscit opere adimplere, ex impossibilitate aut virium debilitate ad tempus durante, si invenerit tempus malefaciendi, id est, si occurrerit ei hora opportuna, qua potens sit concupiscentiam adimplere, malefaciet : sicut patuit in duobus presbyteris circa Susannam :41 qui tamen non potuerunt actum nefarium plenarie exsequi in eadem.
D Qualiter autem interiora aliqualiter queant agnosci, adjungitur. Ex visu cognoscitur vir, id est, ex dispositione corporalium oculorum probabiliter conjicitur qualis sit dispositio cordis : quia incustoditus, lascivus vagabundusque oculus, incustoditi et immundi cordis est index. Timor quoque, tristitia, jucunditas, tranquillitas, audacia, malitia, et consimiles qualitates cordis, dispositiones passionesque animæ, apparent in facie: præsertim in oculis, quorum dispositio ex varia dispositione cordis facilius alteratur, ob distentionem cohærentiamque nervorum, ab uno ad aliud, et propter ipsius organi visus humorem. Et ab occursu faciei cognoscitur sensatus, id est, sapiens esse quis conjicitur ex apparatu dispositioneque vultus sui: in quo si moralis venustas, maturitas, et honestas resplendeant, probabiliter elicitur quod sit prudens. Nam et in vultu omnes exteriores sensus amplius vigent, et in eo est sedes pudoris. Hinc scriptum est: In facie prudentis lucet sapientia, oculi autem stultorum in finibus terræ;42 et rursus, Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus.43 Verumtamen qualiter ista cognitio non sit certa, dictum est supra.
27 Amictus corporis, id est curiositas ornatusque vestium, et risus dentium, id est risus dissolutus, in quo dentes apparent, et ingressus hominis, id est indecens, levis, exquisitusque corporis motus, juxta illud: Pro eo quod elevatæ sunt filiæ Sion, et ambulaverunt collo extenso, et nutibus oculorum, et composito gradu incedebant, etc.;44 enuntiant de illo, id est, interiorem ejus vanitatem, levitatem, elationem, insipientiamque demonstrant: juxta quod Salomon loquitur, Sicut sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus fatui.4546 Ex his probatur error dicentium non esse curandum de dispositione exteriorum, dummodo interiora sint bona. Nam et exteriora possunt esse mortaliter scandalizativa, et interiorum sunt signa; atque ab omni specie mala est abstinendum, secundum Apostolum.47
28
Postremo distinguitur inter duplicem correptionem. Est correptio mendax in ira contumeliosi: id est, quædam est increpatio, quæ non est vera, justa et caritativa delinquentis correptio, sed objurgatio animosa, procedens ex ira increpatoris contumeliosi, et tamen sub specie correptionis exhibita. Vera autem correptio, ex caritate et æquitate debet procedere, vel ex ira per zelum; et humiliter fieri debet cum propriæ defectuositatis attentione, et patienter, quum sit quædam instructio: doctrina autem viri per patientiam noscitur.48 Porro ira viri justitiam Dei non operatur;49 atque, ut ait Isidorus, Quidquid irato laceratoque animo dicitur, furor est objurgantis, non caritas corripientis. Ideo ait Psalmista de vera correptione:50 Corri-piet me justus in misericordia, et arguet me, utpote læsioni animæ meæ compatiens. Et est judicium, quod non probatur esse bonum, videlicet judicium teme-rarium, usurpatorium, suspiciosum, dum quis de incertis præsumit certam ferre sententiam, vel judicat non sibi subjectum; vel ex levibus signis dictat et asserit alium esse vitiosum: quod est mortale peccatum, caritati, sapientiæ atque justitiæ omnino contrarium. Unde ait Salvator: Nolite judicare, et non judicabimini.51
Et est tacens, utpote a tali falsa correptione et inordinato judicio se refrenans, et silens usque ad tempus opportunum; et ipse est prudens: quia hoc totum, est magnæ prudentiæ effectus ac signum. Et valde detestandum ac stultum est, sub specie correptionis, proximum publice increpare ex ira, improperando ei aliquem excessum notabilem, quamvis verum, quum scriptum sit: Quæ viderunt oculi tui, ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, quum dehonestaveris amicum tuum.5253
Footnotes
-
Tob. xii, 10. ↩
-
Prov. xxi, 17. ↩
-
Prov. xxi, 17. ↩
-
Tob. xxxi, ↩
-
Eccle. xii, ↩
-
Eccle. vii, 19. ↩
-
Matth. xii, 36. ↩
-
Osee iv, 11. ↩
-
Eccle. xxiii, 20, 21. ↩
-
Ps. lxv, 5. ↩
-
Prov. xxviii, 14. ↩
-
Prov. xiv, 16. ↩
-
Job ix, 28. ↩
-
Prov. vi, 9. ↩
-
Prov. xxi, 5. ↩
-
Eccle. vii, 19. ↩
-
Apoc. iii, 3. ↩
-
Jacob iii, 2. ↩
-
Ps. LXVIII, 29. ↩
-
1 Joann. IV, 1. ↩
-
Prov. XIV, 15. ↩
-
Sap. I, 11. ↩
-
Prov. II, 14. ↩
-
Ps. LI, 3. ↩
-
1 Cor. XIII, 6. ↩
-
Prov. XIV, 23. ↩
-
Jacob. III, 6, 8. ↩
-
1 Cor. XV, 33. ↩
-
Prov. XXV, 9. ↩
-
Jacob. III, 8. ↩
-
Is. XLVII, 10. ↩
-
Luc. xii, 47. ↩
-
Ibid. 48. ↩
-
Prov. III, 32. ↩
-
Prov. xv, 16. ↩
-
Matth. vii, 15. ↩
-
Eccl. III, 20. ↩
-
I Petr. II, 13. ↩
-
Luc. II, 51. ↩
-
I Tim. I, 15. ↩
-
Dan. XIII, 8-24. ↩
-
Prov. xvii, 24. ↩
-
Prov. xxvii, 19. ↩
-
Is. III, 16 et seq. ↩
-
Eccle. vii, 7. ↩
-
Eccle. vii, 7. ↩
-
1 Thess. v, 22. ↩
-
Prov. xix, 11. ↩
-
Jacob. I, 20. ↩
-
Ps. cxl, 5. ↩
-
Matth. v, 1. ↩
-
Matth. vii, 1. ↩
-
Prov. xxv, 8. ↩
Chapter 21 of 54