Skip to the text

Articulus 20

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI : QUAM BONUM EST ARGUERE, QUAM IRASCI !

DE fraterna correptione, unde præcedenti capitulo aliqua dixit, hic plenius tractat. Quam bonum est arguere, quam irasci! id est, multo melius est peccantem, pie, seriose, et discrete corripere cum propriæ defectuositatis recordatione, quam ei irrefrenate irasci, indignari, aut insultare, sicut et ait Apostolus : Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.1 Hinc conscriptum est in Proverbiis : Qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis, quam ille qui per blandimenta decipit;2 in Ecclesiaste quoque, Ne sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.3 Et confitentem in oratione non prohibere, id est, eum qui Deum devote laudat, vel se accusat in confessione sacramentali seu alia, non impedire ab hujusmodi actu in sua oratione, id est in tali sua locutione; vel eum qui peccata sua confitetur in oratione qua postulat sibi ignosci a Deo, prælato seu judice, vel ab eo cui forefecit.

Concupiscentia spadonis devirginavit juvenculam : sic qui facit per vim judicium iniquum : id est, sicut eunuchus castratus, seu spado, fœdat puellam sine spe prolificationis; sic qui sola auctoritate, sine pietate, seu eum immoderato coactivo rigore corripit atque dijudicat proximum, lædit et magis perturbat ipsum, violatque justitiam, nec fructum emendationis producit.

Quam bonum est correptum, etiam si nimis pungitive et sine suo demerito increpetur, manifestare pœnitentiam, id est coram Deo intus se humiliare et culpam agnoscere, et coram corripiente signa interioris pœnitentiæ demonstrare, ipsam correptionem gratanter ac æquanimiter tolerando, seque culpabilem acclamando, atque ad satisfactionem et emendationem se exponendo! Nam etsi in eo quod sibi objicitur, non exsistat culpabilis, tamen in aliis multis culpabilis est : propter quod et illam correptionem æquanimiter debet suscipere, præsertim consideratione et amore Christi totiusque patientiæ et acerbissimæ passionis ipsius, et propter multiplicem fructum correptionis patienter et gratanter susceptæ. Hinc in Proverbiis legitur : Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur. Sic enim effugies voluntarium peccatum : id est, correptionem taliter sustinendo, consequeris præteritarum remissionem culparum, et gratiam præcavendi futuras.4 Peccatum autem personale proprie dicitur voluntarium, quod voluntate personæ peccantis committitur, aut sponte admittitur. Sed, ut ait Hieronymus, libenter vitiis nostris favemus, et quod propria voluntate gerimus, ad naturæ necessitatem referimus.

Est tacens, qui invenitur sapiens. Hoc est quod in fine præcedentis capituli dictum est atque expositum : Et est tacens, et ipse est prudens. Vel, taciturnus est prudens coram hominibus, et sapiens coram Deo. Nam et taciturnitas ipsa, est sapientiæ ac prudentiæ signum, juxta illud : Stultus si tacuerit, sapiens reputabitur.5 Et alibi Scriptura ait : Utinam taceretis, ut putaremini esse sapientes.6 Econtra loquacitas est imprudentiæ et insipientiæ signum. Propter ea subditur : et est odibilis, qui procax est, id est imprudens et promptulus, ad lo-

1 quendum, et garrulus ac verbosus. Talis enim incustoditus est corde, nec propriam læsionem attendit. Scandalizat quoque et gravat audientes; et communiter vult sapientiam suam monstrare, ac vanus est. Idcirco quamvis amandus sit, in quantum homo viator, tamen in quantum loquax, odibilis est Deo atque hominibus. Ideo ait Propheta: Vir linguosus non dirigetur in terra. Est autem tacens, non habens sensum loquelæ, id est peritiam ad loquendum: ideo conscius sibi suæ indiscretionis ac ignorantiæ tacet, ne loquendo excedat: et quantum ad hoc, sapienter et laudabiliter se habet; et est tacens, sciens tempus apti temporis, id est discretus, et bene advertens quando sit congrua hora loquendi, et tunc loquitur: quod quam laudabile sit et acceptum, in Proverbiis exprimitur: Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo.

Ps. cxxxix, 12.

Prov. xxv, 11.

Ibid. xv, 2.

Homo sapiens tacebit usque ad tempus aptum loquendi, nec ex impetu passionum prorumpet in verba, juxta illud Proverbiorum: Os fatuorum ebullit stultitiam. Lascivus autem, id est petulans, et imprudens non servabunt tempus opportunum ad loquendum, et in loquendo per superfluitatem excedunt: quia corde sunt inquieti, ac instar vitulorum de armento, mente indomiti.

Ibid. x, 19.

Act. xx, 7.

Ibid. xxviii, 23.

Ibid. u, 40.

Qui multis utitur verbis, id est superfluis, lædit animam suam, ad minus veniali peccato, et faciliter incidit in mortale, quoniam, Salomone testante, in multiloquio non deerit peccatum. Dicitur autem aliquis uti multis verbis, non quia loquitur diu, quum in Actibus scriptum sit, quod Paulus protraxit sermonem usque ad mediam noctem; et rursus, Exponebat suadens eis de Jesu ex lege Moysis et Prophetis, a mane usque ad vesperam. Et si ad numerum verborum respiciamus, Sancti frequenter leguntur usi multis verbis: sicut lex Moysis multa continet verba, et eadem sæpe repetuntur in ea; in Actibus quoque narratur, quod princeps Apostolorum aliis verbis plurimis exhortatus est eos. Sed proprie dicitur uti multis verbis, qui inutiliter verba multiplicat, et plus quam requirit materia de qua refert. Quocontra asseritur: Sicut urbs patens, et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Quo constat, quod verbosus multa incurrit animæ damna ac vulnera. Ideo in Ecclesiaste inducitur: Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo.

Prov. xxv, 28.

Eccle. v, 1.

Et qui potestatem sibi assumit injuste, id est, auctoritatem docendi, judicandi, aut præsidendi inordinate usurpat, odietur a Deo et homine, tanquam ambitiosus, injustus et violentus. De talibus Dominus ait in Osee: Ipsi regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et non cognovi. Quocontra loquitur Paulus: Nemo assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron. Et quoniam uno inconvenienti dato, plura sequuntur, et modicus error in principio, paulatim augetur et magnus in fine efficitur, recte mox sub-

Osee vii, 4.

Hebr. v, 4. ditur: Est processio in malis viro indisciplinato: id est, vir indomitus, incompositus, sicut qui potestatem assumit sibi injuste, procedit de malo in pejus; et est inventio in detrimentum, id est, nova invenit sive excogitat in damnum sui ac aliorum: sicut econtrario vir bonus humilisque prælatus procedit de virtute in virtutem, et salubria multa instituit. Hinc dixit Apostolus: Impii proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. De quibus in Psalmo: Ibunt in adinventionibus suis.

Est datum quod non est utile, nec danti, si ex vanitate aut libidine donet, nec accipienti, qui dono abutitur: quemadmodum in Judicum libro leguntur viri Sichem dedisse vitioso Abimelech septuaginta pondo argenti: qui conduxit ex eo viros vagos et inopes, occiditque fratres suos septuaginta viros super lapidem unum. Et est datum, cujus retributio duplex: quod scilicet datur ex caritate et pietate homini grato: sicque dans, recipit vi-

Ps. lxxxiii, 8.

Il Tim. iii, 13.

Ps. lxxx, 13.

Judic. ix, 4, 5. ejus secum consumunt. Et non erit gratia, id est retributio gratiosa, in bonis illius, quia inutiliter ea expendit: et improbi sunt qui adjuvant eum bona sua dilapidare, quærentes ei placere per blandimenta et verba placentia. De quibus subjungitur: Qui enim edunt panem illius, falsæ linguæ sunt, id est adulatores et mendaces, approbantes, non corripientes malum regimen ejus. Quoties et quanti irridebunt eum? id est, a multis et frequenter irridebitur propter tam stultam et prodigalem consumtionem bonorum suorum. Neque enim quid habendum erat, id est temporalem possessionem, seu rem quam sibi merito rescaret, directo sensu, id est recta intentione ac sapienter, distribuit, pauperibus et gratis hominibus, sed lecatoribus potis. Similiter et quod non erat habendum id est, res male acquisitas dedit non his quibus sunt dandæ, videlicet his a quibus sunt male acquisitæ, seu in pios Ecclesiæ ac pauperum usus.

Lapsus falsæ linguæ, quasi qui in pavimento cadit: id est, verba iniqua hominis mendosi graviter lædunt, sicut qui super pavimentum lapide stratum ruit, dire se lædit; si casus malorum, id est ruina eorum in malum culpæ et pœnæ, festinanter venit: quia unum vitium trahit ad aliud, et cito peribunt. — Homo acharis, id est non gratiosus seu gratia carens, quasi fabula vana in ore indisciplinatorum erit assidua: quia indisciplinati de tali achari sæpe loquuntur, et aliqua ejus verba irrident, aliqua laudant. — Ex ore fatui reprobabitur parabola, id est, parabola prolata ex ore insipientis vituperabitur a sapientibus auditoribus; non enim dicit illa in tempore suo, scilicet opportuno. Nec decet eum parabolice, sed simpliciter loqui, juxta illud: Quomodo pulchras frustra habet claudus tibias, sic indecens est in ore stultorum parabola; et item, Quomodo si spina nascatur in manu temulenti, sic parabola in ore stultorum.

Est qui vetatur præ inopia peccare, id est, propria paupertate impeditur ab opere vitioso, ad quod inclinatur atque procederet, si adesset facultas: sic pauper a multis vitiis gulæ ac superbiæ impeditur, et multi se vindicarent, nisi virium inopia vetarentur; et in requie sua stimulabitur, id est, in cessatione a motu et exsecutione peccati tristabitur, dolens se non posse implere quod appetit. — Est qui perdet animam suam præ confusione: sicut multi manent in suis peccatis ex verecundia confitendi hæc ipsa, sicut dictum est supra: Est confusio adducens peccatum.

B Multi quoque sic appetunt statum magnificum, et tantum de sua verecundantur inopia, quod sceleratissime acquirunt pecuniam per furta, rapinas et diabolicas opes. Et ab imprudenti persona perdit eam, id est consilio hominis imperiti ac vitiosi, cujus acquiescit suggestioni ad practicas sceleratas; personæ autem acceptione, id est obtemperando consilio talis personæ, perdet se, peccando mortaliter, aut etiam committendo facinus aliquod, propter quod corporaliter occidetur. Talis etiam facili occasione fit personarum acceptor: quod est contra justitiam atque perditio animæ. Propter quod ait apostolus

Jacobus: Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri. — Est qui præ confusione promittit amico: id est, quidam spondent se aliquid proximis suis daturos ex verecundia, ne notentur de instabilitate aut tenacitate, si non promiserint; et lucratus est eum inimicum gratis: id est, sine fructu et rationabili causa faciunt eos sibi inimicos, non persolvendo quod eis promiserunt, quos ante habuerunt amicos. Sic Sedecias rex Juda incurrit inimicitiam regis Nabuchodonosor, non servando ei promissam fidelitatem. Propter quod incidit manus illius, juxta illud Ezechielis: Qui dissolvit pactum, numquid effugiet?

Opprobrium nequam in homine mendacium: id est, perniciosum mendacium, maxime quod fit contra promissionem aut juramentum, est valde opprobriosum turpeque vitium in homine, qui rationabilis

24

Eccl. IV,

25

IV Reg. XXIV, 20.

Ibid. XXV, 6.

Ezech. XVII, 15.

26

18

19

20

21

22

Prov. XXVI, 7.

Ibid. 9.

23 cem tam a Deo, quam ab homine tali. Et specialiter opera misericordiæ, persolutio decimarum ac primitiarum, ædificatio ecclesiarum et religiosorum locorum, multiplicem et exuberantem sortiuntur retributionem a Deo, non solum in futuro, sed etiam in præsenti, sicut in Aggæo, et Malachia, ac aliis locis invenitur Scripturæ.78 Unde et in Evangelio loquitur Veritas :9 Omnis qui reliquerit patrem aut matrem, etc., propter me, centuplum accipiet, scilicet in hac vita ;10 et vitam æternam possidebit, in patria.

Est propter gloriam minoratio : id est, quidam propter suam ambitionem, elationem, promotionem indebitam, dejiciuntur et minuuntur fama, potestate, honore : ut patet in libris Regum de regibus Israel, qui successive occiderunt se invicem ob regni usurpationem.111213 Julius quoque fuit occisus, eo quod usurpavit imperium. Ideo Christus fatetur : Qui se exaltat, humiliabitur. Et in Isaia scriptum est : Dominus exercituum cogitavit hoc, ut detraheret superbiam omnis gloriæ, et ad ignominiam deduceret universos inclytos terræ.14 Et est qui ab humilitate levabit caput : id est, quidam a subjectione et dejectione, inferiorique statu, merito promoventur ad prælationem altioremque statum, et potissime ad altitudinem regni cœlorum. De quibus asserit Dominus :15 Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Et primo Regum de Deo inducitur : Suscitans de pulvere egenum, ut sedeat cum principibus.16 Sicut humillimi Apostoli constituti sunt principes super omnem terram.17

Est qui multa redimat modico pretio, id est, qui humili confessione, eleemosynarum largitione, mediocri satisfactione eruat se a multis debitis et magnis vitiorum suorum, et a pœnis inferni, variisque periculis, et restituens ea in septuplum, id est, copiosam acquirens spiritualium charismatum infusionem et sacrum septenarium Spiritus Sancti, ita quod ubi abundavit iniquitas, abundent virtus et gratia.18

A Hinc scriptum est in Daniele :19 Peccata tua eleemosynis redime. Et Dominus apud Ezechielem protestatur :20 Si impius egerit pœnitentiam, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius. — Sapiens in verbis se ipsum amabilem facit : quia utilia loquitur, salubria profert, caritativeque redarguit, et opportuno loco et tempore fatur : propter quæ merito est amandus, et tanto plus, quanto plus loquitur ita. Interdum tamen veritas odium parit, quemadmodum Christus impiorum odium displicentiamque incurrit. Sed benevoli sapientem propter verba sapientiæ suæ amant. Est enim pretiosissimum bonum, secundum quod Scriptura narrat :21 Aurum et multitudo gemmarum et vas pretiosum, labia scientiæ. His consonat et Sapientis illud : Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam.22

Datus insipientis non erit utilis tibi : id est, donum callidi et iniqui erit tibi nocivum, quia quamvis donum illud in se ipso sit pretiosum ac utile, tamen propter annexa mala inutile tibi reddetur. Oculi enim illius septemplices sunt, id est intentio ejus multipliciter dolosa et varia. Exigua dabit, et multa improperabit : quia dum is cui aliquid contulit non est ei ad manum, indignatur, et improperat ei quæ dedit, quasi multa majora dedisset ; et apertio oris illius inflammatio est : id est, verba ejus ex igne iræ et impatientiæ oriuntur, et inflammativa sunt ejus cui improperat, juxta illud : Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.23 — Hodie fœneratur, id est accommodat, quis proximo, et cras expetit sibi persolvi, id est nimis tempestive ; et odibilis est homo hujusmodi, secundum quod talis, quoniam agit contra legis præceptum, quod in Exodo habetur : Si pecuniam mutuam dederis populo meo pauperi, non urgebis eum quasi exactor.24

Fatuo non erit amicus. Amicitia etenim vera ac mutua, non nisi inter virtuosos habetur. Et potest per fatuum hic intelligi prodigus, cujus amici non sunt qui bona

1 Mach. vii, 9, 8, 15, 16.

Ibid. 18.

Ezech. xiii, 19.

Apoc. xxi, 8.

Ps. v, 7.

Judith xi, 18, 19. et verax esse tenetur. Imo reddit eum diffamem, et omni fide indignum, prout primo Machabæorum narratur de impio Alcimo ac Bacchide, qui contra juramentum suum occiderunt plurimos sacerdotes. Propter quod residui sacerdotes dixerunt : Non est in eis veritas, neque judicium. Et in ore indisciplinatorum assidue erit : id est, homines sine jugo disciplinæ, frequenter committunt tale mendacium. Tales enim pro modico lucro aut commodo deserunt veritatem, quemadmodum per Ezechielem Dominus dixit : Decipiunt populum meum propter fragmen panis. Quod quam impium sit, subditur :

Potior fur, quam assiduitas viri mendacis, id est, minus detestabilis et iniquus est fur, quam homo mendosus. Mendacium namque, de quo nunc sermo, magis directe contrariatur veritati æternæ et increatæ, quam furtum, et frequenter magis nocivum est proximis, qui per mendacia graviter decipiuntur, diffamantur, et contra se invicem provocantur. Hinc, secundum Glossam, Mendacium computatur hic inter maxima crimina. Perditionem autem, id est æternam damnationem, ambo hereditabunt, scilicet fur et mendax, juxta illud : Timidis, et incredulis, et exsecratis, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulfure, quod est mors secunda. Mores hominum mendacium sine honore : id est, actus et gestus hominum mendosorum merito contemnuntur tanquam honore indigni ; et confusio illorum cum ipsis sine intermissione : quia non solum in vita hac, sed demum in inferno æternæ confusioni traduntur in divino confusi judicio, juxta illud in Psalmo : Perdes omnes qui loquuntur mendacium.

Sapiens in verbis producet se ipsum, id est, per verba sua sapientialia manifestat se esse sapientem, quoniam verba ostendunt quid lateat intus. Unde quum Judith locuta fuisset ad Holofernem, dixerunt adstantes : Non est talis mulier super terram in adspectu et in sensu verborum. Hoc est quod in Evangelio asserit Christus : Non potest civitas abscondi supra montem posita. Verumtamen sapiens non ob hoc loquitur sapienter, ut ipse sapiens reputetur, sed ad Dei honorem, proximorumque ædificationem. Et homo prudens placebit magnatis. Excellentes namque et præsidentes præcipue indigent viris prudentibus, quorum consilio dirigantur. Unde Philosophus ait, quod principes debent sibi conjungere viros sensatos, ut quasi multos habeant oculos. Hinc in Proverbiis habetur : Gloria regum, investigare sermonem ; et rursum, Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum amicum habebit regem. Sic Banaias placuit David regi, Mardochæus Assuero, Daniel Nabuchodonosor, Joseph Pharaoni. Istud tamen de bonis magnatis accipitur. Interdum vero aliqui tanto plus displicent magnatis, quanto prudentius in verbis et factis se habent : præsertim quando magnati suspicantur se per illos suo privari honore, ut primo Regum patet de David et Saul.

Qui operatur, id est, exercet et colit, terram suam, inaltabit acervum, id est, in altum levabit massam, frugum : quia copiosum colligit fructum, sicut in Proverbiis legitur : Qui operatur terram suam, saturabitur panibus. Et qui operatur justitiam, ipse exaltabitur : quia fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum. Ab hominibus quoque ac principibus sæpius honorantur. Qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem, ne illos offendat, coram quibus timet de injustitia argui et convinci. Tamen, ut dictum est supra, Secundum judicem populi, sic et ministri ejus. Unde et Salomon ait : Rex injustus omnes ministros habet impios. Ideo de justis magnatis hic sermo est.

Xenia et dona excæcant oculos judicum, id est, corda eorum inficiunt privato amore, cupiditate et personarum acceptione : per quæ retrahuntur a reorum debita correctione, et a justæ prolatione sententiæ. Imo et sæpe ad falsa judicia, inno-

Matth. v, 14.

Prov. xxv, 2.

Ibid. xxii, 11.

II Reg. xxiii, 23.

Esther vi, 10; vii, 1, 2.

Dan. ii, 46-49.

Gen. xli, 37-45.

I Reg. xviii-xx; xxiii, xxiv, xxvi.

Prov. xii, 11.

Matth. xiii, 43.

Eccli. x, 2.

Prov. xxix, 12. centiumque reprobationem alliciuntur. Et quasi mutus in ore, avertit correptiones eorum, id est, ab increpatione pravorum facit eos silere, quemadmodum mutus facit obmutescere canem. Mutus quippe, prout sumitur hic, est (ut asserit Strabus) genus quoddam ranæ, quod calamitum nominatur : quod in os canis latrantis projectum, facit eum statim mutescere. Sic narratur, quod quidam habens causam, appropinquante die proferendæ sententiæ, misit judici bovem : quo cognito, adversarius misit conjugi judicis pinguem vaccam. Conjux itaque maritum suum traxit ad partem suam. Ventum est ad judicium. Quo instante, quum judex inciperet loqui in favorem causæ ejus qui miserat vaccam, alter admirans clamavit : Bos, loquere. Responditque judex : Bos loqui non potest, quoniam vacca non sinit. Hinc scriptum est : Non accipias munera, quæ excæcant etiam prudentes, et subvertunt verba justorum.25

32

Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quæ utilitas in utrisque? Sapientia illa, præsertim quæ est donum, est per se appetibilis et magna perfectio sapientis, per quam actibus vitæ contemplativæ insistit; nec ordinatur directe ad commodum aliorum, nisi in casu. Ideo quamvis abscondita maneat, propriam habet utilitatem ac meritum et profectum in suo subjecto; sed nisi tempore opportuno aliis communicaretur, inutilis esset ac perderetur. Porro sapientia quæ est donum gratiæ gratis datæ, ordinatur directe ad commodum aliorum : ideo si abscondatur, inutilis est. Nec obstat his, quod in Proverbiis legitur, Sapientes abscondunt sapientiam :26 quia hoc intelligitur, quod eam non pandunt ob propriam laudem, imo interdum celant, ne ab hominibus honorentur;27 congruo tamen tempore eam aperiunt.

Melior est, id est minus malus, qui celat insipientiam suam, ne reprehendatur de ea, et ne alios scandalizet, quam homo qui abscondit sapientiam suam indiscrete, ut dictum est, et tempore quo caritas seu justitia exigit eam manifestari, et proximis communicari, quum beatissimus Petrus hortetur : Unusquisque sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes.28 Hoc enim esset talentum sibi concessum in terra abscondere, contra id quod ait Salvator :29 Negotiamini dum venio. Et servo id non facienti, per increpationem dicitur :3031 Serve male et piger, etc.

Footnotes

  1. Galat.vi,1. ↩

  2. Prov. xxviii, 23. ↩

  3. Eccle. vii, 10. ↩

  4. Eccli. xix, 28. ↩

  5. Prov. xvii, 28. ↩

  6. Job xiii, 5. ↩

  7. Malach. III, 10-12; ↩

  8. Agg. i, 8; II, 19, 20; ↩

  9. Is. I, 17-19. ↩

  10. Matth. XIX, 29. ↩

  11. III Reg. XV, 27-30; XVI, 9-13, 21, 22; ↩

  12. IV Reg. XV, 10, 14, 25, 30. ↩

  13. Luc. XIV, 11; XVIII, 14. ↩

  14. Is. XXIII, 9. ↩

  15. Matth. V, 3. ↩

  16. I Reg. II, 8. ↩

  17. Ps. XLIV, 17. ↩

  18. Rom. V, 20. ↩

  19. Dan. IV, 24. ↩

  20. Ezech. XVIII, 21, 22. ↩

  21. Prov. XX, 15. ↩

  22. Prov. XVI, 23. ↩

  23. Prov. XXVI, 21. ↩

  24. Exod. XXII, 25. ↩

  25. Exod. xxiii, 8. ↩

  26. Prov. x, 14. ↩

  27. * scientiam ↩

  28. 1 Petr. iv, 10. ↩

  29. Matth. xxv, 18. ↩

  30. Matth. xxv, 26. ↩

  31. Luc. xix, 13. ↩

Chapter 22 of 54