Articulus 21
EXPLANATIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : FILI, PECCASTI? NON ADJICIAS ITERUM.
AD detestationem vitiorum hic rationabiliter ac multipliciter admonemur. Fili, peccasti? In multis enim offendimus omnes. Non adjicias iterum peccare :1 secundum quod dictum est supra, Non adjicias peccatum super peccatum.2 Hinc perseverantibus in peccatis dicitur apud Isaiam : Væ qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis, et quasi vinculum plau-
Sed et de præteritis deprecare, ut tibi dimittantur :34 id est, Dominum invoca, ut tibi ignoscat peccata tua præterita, imo tantam tibi contritionem infundat, ut etiam quoad culpam et pœnam, tibi indulgeantur.
Quasi a facie colubri, id est venenosi et infectivi serpentis, fuge peccata, ea mentaliter abhorrendo, et eorum occasiones sollicite devitando, atque pervigili mentis custodia contra ea te præservando. Quemadmodum enim coluber inficit corpus, sic dabit dolorem; stultus labiis verberabitur. vitia animam. Idcirco, quo nobilior est anima et gratiæ vita, quam corpus et vita naturæ; eo vehementius fugiendum est a peccatis, quam a serpentibus etiam basiliscis. Imo, sicut a colubro infernali diabolo, et sicut a pœnis inferni, fugere nos oportet a vitiis, præsertim quum malum culpæ sit incomparabiliter pejus et fugibilius malo pœnæ; et summe vitandum ne recidivemus eadem iterando, quum Salomon dicat: Sicut canis revertens ad vomitum suum, sic homo qui iterat stultitiam suam; et rursus scriptum sit, Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! Et si accesseris ad illa per consensum, suscipient te, id est, cades in ea, et sua delectatione te sibi allicient, ac paulatim pravo habitu vitiosoque usu involvent. Ideo dicit
Prov. xxvi, 11.
Jer. II, 36.
Jacobus: Unusquisque tentatur a propria concupiscentia abstractus et illectus: deinde concupiscentia quum conceperit, parit peccatum; peccatum vero quum consummatum fuerit, generat mortem. Dentes leonis, dentes ejus, scilicet peccati, interficientes animas hominum: id est, peccatum instar leonis crudeliter perimit animam peccantis morte culpæ. De qua morte loquitur Christus: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Apostolus quoque: Vidua, inquit, quæ in deliciis vivit, vivens mortua est.
Jacob. I, 14, 15.
Quasi rhomphæa bis acuta, omnis iniquitas: quia ex omni parte lædit et necat omnis culpa mortalis, peccantem occidens, adspicientem scandalizans, et corpus et animam ad mortem trahens gehennæ. Unde subjungitur: plagæ illius non est sanitas, id est, damnationis quam infert, non est finis, juxta illud: Insanabilis dolor tuus. — Objurgatio, id est contentio seu corrixatio, et injuriæ, id est irrogatio injuriarum, annullabunt substantiam, id est, temporalia inferent damna quæ sequuntur ex rixis et injuriis. Nam et teste Sallustio, Sicut per concordiam res minimæ crescent, sic per discordiam maximæ dilabuntur. Ideo scriptum est: Qui annuit oculo,
Matth. vii, 22.
1 Tim. v, 6.
Prov. x, 10.
Jer. xxx, 15.
Et domus quæ nimis dives est, id est familia ultra modum abundans et locuples, annullabitur superbia, id est, per superbiam destruetur, inopiamque incurret. Quemadmodum enim aliqui ex superbia inducuntur ad divitiarum amorem, sic quidam ex consideratione divitiarum suarum superbiunt, et ex superbia ad irrogandum convitia, ad contentiones et bella, et ad sumptus moventur superfluos, ex quibus depauperantur et pereunt. Ideo subjungitur: sic substantia superbi eradicabitur. Unde Salomon: Ubi fuerit, inquit, superbia, ibi erit et contumelia.
B
Prov. xi, 2.
Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures veniet: id est, oratio fusa a paupere, præsertim injuriam passo a divite ac superbo, mox ut de ore pauperis exierit, ab auribus divinæ pietatis exaudietur, juxta illud Psalmistæ: Desiderium pauperum exaudivit Dominus; præparationem cordis eorum audivit auris tua. Et judicium festinato adveniet illi, id est, Deus velociter faciet ei justum judicium et vindictam. Hinc scribitur: Clamor eorum in aures Domini Sabaoth introiit. Hoc est quod in Evangelio asserit Christus: Dico vobis, Deus cito faciet vindictam illorum. — Qui odit correptionem justam et caritativam pro suis peccatis, vestigium est peccatoris, id est signum et index propriæ iniquitatis: quoniam eo ipso quo odit correptiones, ostendit se esse superbum, vanum, insipientem, atque impatientem, non recognoscens se ipsum ac vitia sua, nec fructuositatem correptionis perpendens.
C
Jacob. v, 4.
Ideo scribitur in Proverbiis: Qui odit increpationes, insipiens est. Induravit enim cor suum, ne veritati obtemperet: estque indicium sui peccati, et imitator diaboli, qui ex eo quo cecidit, non adjecit neque adjiciet ut resurgat. Et qui timet Deum filiali aut initiali timore, convertetur ad cor suum, id est ad considerationem proprii cordis ac suorum defectuum, atque ad discussionem conscientiæ suæ: sicque advertens se in multis culpabilem, gratanter
Luc. xvi, 8.
Prov. xii, 1. et hilariter suscipit correptionem, quia ut in Proverbiis legitur, Melior est manifesta correptio, quam amor absconditus.5
Notus a longe potens lingua audaci, id est homo animosus et potens, per verborum suorum præsumptuosam audaciam a remoto cognitus qualis sit ab audientibus eum: quem et Deus a longe cognoscit, juxta illud Psalmistæ, Quoniam excelsus Dominus, et humilia respicit, et alta a longe cognoscit;6 et sensatus scit labi se ab ipso, id est, advertit quod caderet in adversa, si commisceret se ei. Vel, Scit se labi, id est declinare, ab eo, vitando ipsius consortium: quoniam scriptum est, Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit, et homo perversus suscitat lites;7 et rursum, Ei qui dilatat labia sua, non commiscearis.8
— Qui ædificat domum suam impendiis, id est expensis, alienis, hoc est bonis injuste acquisitis, quasi qui colligit lapides suos in hieme, id est, similis ei est, qui tempore frigido saxa unit in fabrica:9 quod stultum est, quum saxa tempore congelationis in ædificio posita, non firmiter sibi cohæreant.10 Unde Habacuc ait: Væ ei qui multiplicat non sua; Michæas quoque, Væ qui ædificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate. Sic et hæresiarchæ ædificant conventicula sua auctoritatibus Scripturarum, ab eorum erroribus alienarum, quas extorte exponunt.
Stuppa collecta, synagoga peccantium, id est, collectio impiorum instar stuppæ est vilis et levis, atque incendio apta; et consummatio illorum, flamma ignis: quia igne conflagrationis in fine sæculi involventur, deinde incendio infernali tradentur. Ideo scriptum est: Sicut devorat stipulam lingua ignis, et calor flammæ exurit;11 sic radix eorum quasi favilla erit, et germen eorum ut pulvis ascendet. Malachias quoque ait:12 Erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem, stipula, et inflammabit eos dies veniens.13 Hinc ait et Apostolus: Terra proferens spinas ac tribulos, reproba est et maledicto proxima: cujus consummatio in combustionem.14
Via peccantium complantata lapidibus: id est, conversatio iniquorum multis duritiis asperitatibusque permixta est, sicut Dominus per Osee ait: Ecce sepiam viam tuam spinis.15 Et Ecclesiastes dicit:16 Homini bono dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam; peccatori autem, afflictionem et curam superfluam.1718 Unde et Augustinus fatetur, quod malis suavitatibus ipsorum Deus multas asperitates admiscuit. Et in finem illorum, inferi, et tenebræ, et pœnæ: id est, finaliter corruent in inferna, et in tenebras infernales ac pœnas perpetuas.
B
Qui custodierit justitiam, id est, actum justitiæ exsecutus fuerit circa Deum et proximum per observationem præceptorum, continebit sensum ejus, id est, sententiam ac censuram justitiæ firmiter conservabit, et vere per gustum intelliget quid sit ipsa justitia. Vel, Continebit sensum ejus, id est, ipsa justitia merito suæ adimpletionis conservabit intellectum hominis justi in bono, sicut et in Proverbiis asseritur: Rex qui in æquitate judicat pauperes, thronus ejus in æternum firmabitur;19 et rursus, Justitia elevat gentem, miseros facit populos peccatum.20 — Consummatio timoris Dei, sapientia, id est, perfectio filialis timoris Dei, consistit in dono et actu sapientiæ. Ad hoc etenim ordinatur, tendit et terminatur timor offensæ, ut Deo per contemplationem vacemus, sicut jam sæpe præhabitum est. Et sensus ejus non erudietur, qui non est sapiens in bono, id est intellectus ejus, qui imbutus est sapientia sæculari: de qua ait Apostolus, Sapientia hujus mundi inimica est Deo. Et iterum Jacobus sanctus:21 Non est, inquit, sapientia ista a Deo, sed terrena, animalis et diabolica.2223 Imbutus ergo hac sapientia, seu potius vulpina versutia, non est bene capax instructionis divinæ, nec ab hominibus bonis informari dignatur, reputans se omnibus illis prudentiorem. Hinc ait Apostolus:24 Volo vos simplices esse in malo, et sapientes in bono. Christus quoque loquens ad Patrem:252627
Confiteor (ait) tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus.28
Est autem insipientia, vel, ut aliqui legunt, sapientia, quæ abundat in malo. Hæc est prudentia carnis et sæculi, quæ transumptive atque improprie sapientia nuncupatur: quoniam sicut justi per veram sapientiam recte disponunt se ad ultimum finem, sic carnales et mundani per sapientiam istam fallacem apte disponunt media sua ad obtinendum honores, voluptates, divitias, quas exoptant. De quibus Apostolus: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo.2930 Isaias quoque: Ubi est litteratus? ubi legis verba ponderans? ubi doctor parvulorum?31 De talibus autem ait in Evangelio Christus:
Filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.32 Et non est sensus, id est sapientia vera et spiritualis, ubi abundat amaritudo, id est inordinata amaricatio cordis, et fellea evaporatio, indignatiove amara adversus proximum, de alienis peccatis potius quam de suis. Hinc hortatur Apostolus: Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor tollatur a vobis;3334 et rursus, Videte ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi.35 Unde et Moyses jubet: Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. De qua beatissimus Archiapostolus cuidam dixit: In felle amaritudinis et obligatione peccati video te esse.36 Hæc autem amaritudo signum est quod vera sapientia desit, quoniam scriptum est: Non habet amaritudinem conversatio ejus, videlicet sapientiæ, nec tædium convictus ejus, sed gaudium et lætitiam.37 Denique, ubi abundat amaritudo conscientiæ remordentis atque synderesis remurmurantis de peccatis, in quibus quis adhuc manet, non est in eo sapientiæ donum, nec caritas.
Scientia sapientis tanquam inundatio abundabit, id est, ipsum scientem copiose perficiet, et mentem ejus reficiet, atque ad alios se effundet. Ideo subditur: et consilium illius sicut fons vitæ permanet: rivulos namque doctrinæ ac consiliorum communicat aliis. Nam et de dono scientiæ seu actu sapientiæ accipi potest quod ait Salvator: Qui biberit ex aqua quam ego dabo, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.38 Unde dixit et Isaias:39 Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Hinc et in Proverbiis dicitur:40 In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet; et rursus, Fons vitæ, eruditio possidentis;41 sed et rursus, Aqua profunda verbum ex ore viri, et torrens inundans fons sapientiæ;42 itemque, Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri, sed homo sapiens exhauriet illud.43
Cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non tenebit. Quamvis hoc verum sit de naturaliter fatuo, et prorsus obtuso et incapace, melius tamen exponitur de quolibet homine in vitiis habituato, præsertim de luxurioso. Tales etenim stulti sunt, quoniam donis sapientiæ atque scientiæ carent, et carnalitatem sequuntur ratione postposita. De quibus Salomon contestatur: In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui;44 itemque, Non recipit stultus verba prudentiæ.45 Tales ergo non retinent verba salubrium doctrinarum, quoniam cor eorum vitiis est confractum, concupiscentiis dissipatum. Hinc dictum est in libro Sapientiæ: In malevolam animam non introibit sapientia.46 — Verbum sapiens quodcumque audierit scius, id est sciens seu docilis, laudabit: quia acceptum est sibi, et audit illud libenter; et ad se adjiciet, id est, sibi applicabit, et scientiæ suæ apponet, ut augeat eam: ideo dictum est supra, Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam.4748 Unde in Proverbiis legitur: Doce justum, et festinabit accipere;49 sed et iterum, Auris sapientium quærit doctrinam.50 Audiet luxuriosus verba sapientiæ, et displicebit sibi talis doctrina suæ voluntati ac voluptati contraria; et projiciet illud post dorsum suum, id est, aspernanter repellet, sicut de talibus Dominus loquitur per Zachariam: Noluerunt attendere, et averterunt scapulam recedentes; cor suum posuerunt ut adamantem, ne audirent legem.51
Narratio fatui quasi sarcina in via: id est, sermo seu recitatio insipientis gravat audientes peritos, sicut onus seu pondus ambulantem per viam: quoniam in Proverbiis veraciter scriptum est, Os stultorum pascitur imperitia;52 et rursus, Lingua immoderata conteret spiritum.53 Nam in labiis sensati invenietur gratia, id est gratiosa, apta, amabilisque doctrina: secundum quod Salomon ait, Cor sapientis erudiet os ejus;54 et denuo, Sermo opportunus est optimus.55 Unde de Christo in Psalmo cantatur: Diffusa est gratia in labiis tuis;56 atque in Evangelio, Mirabantur omnes in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ejus.57 — Os prudentis quæritur in ecclesia: id est, congregatio fidelium cupit, quærit, et libenter audit doctrinam periti et eloquentis, qui gratiam habet docendi; et verba illius cogitabunt in cordibus suis, id est, diligenter advertent, revolvent, ac recolent, ad proficiendum ex eis. De talibus ait ad Timotheum Apostolus: Hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere.58 De quibus in Proverbiis dicitur:59 Labia sapientium disseminabunt scientiam.
Tanquam domus exterminata, sic fatuo sapientia: id est, peccator sapientiam vilipendit, perdit ac deserit, tanquam domum destructam, juxta illud: Exosam habuerunt disciplinam.6061 Paulus quoque: veritate, inquit, auditum avertent, ad fabulas autem convertentur. Et scientia insensati, inenarrabilia verba. Scientia insensati non est vera et salutaris scientia, sed informis quædam notitia aut falsa doctrina. Cujus verba sunt inenarrabilia, id est recitatione indigna atque erroribus involuta, seu ita superflua, quod omnia repeti nequeunt, juxta illud:62 Stultus verba multiplicat. — Compedes in pedibus, stulto doctrina: id est, sicut catenæ graves sunt pedibus, sic salubris doctrina iniquis et fatuis; et quasi vincula manuum super manum dexteram: quæ utique vincula multum molestant sic vinctam manum habentem, et eam a motu et operatione impediunt: juxta illud, Sapientiam atque scientiam stulti despiciunt.63
Fatuus in risu exaltat vocem suam, cum cachinno ridendo: quod solet esse signum intimorati dissolutique cordis, quemadmodum ex Ecclesiaste præallegatum est:64 Quasi sonitus spinarum ardentium sub olla, sic risus fatui. Vir autem sapiens vix tacite ridebit. Sic sanctus Job de se ipso testatur: Si quando ridebam ad eos, non credebant mihi, et lux vultus mei non cadebat in terram.65 Sic quoque fertur de S. Bernardo, quod nunquam sic risit, quin faceret sibi majorem vim ad risum, quam ad risus repressionem. Denique Christus flevisse legitur, nunquam autem risisse. Qui et terribiliter comminatur:66 Væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Hinc in Ecclesiaste habetur:67 Risum reputavi errorem. Et certe si ponderemus, quam multa et enormia peccata omni hora contingant, quot animæ quotidie pereant, quot sint in mundo afflicti, tentati, oppressi, angustiati; intelligemus non esse tempus ridendi, sed flendi et ululandi.
Ornamentum aureum, prudenti doctrina: id est, actus docendi decet et ornat prudentem tanquam aureum ornamentum; et quasi brachiale in brachio dextro. Unde scriptum est: Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, quasi stellæ in perpetuas æternitates.68 — Pes fatui, facilis in domum proximi: id est, homo indiscretus et levis, cito et faciliter ingreditur proximi domum, quemadmodum de quibusdam scribit Apostolus:69 Discunt circuire domos, non solum otiosæ, sed et curiosæ, loquentes quæ non oportet. Et homo sensatus confunditur a persona potentis, id est, sapiens verecundatur coram magnatis imperite se habere in verbis aut factis. Vel sensus est, quod potentes superbi frequenter injuste confundunt sensatos, eorum sapientiæ invidentes, præsertim dum
26 corripiuntur ab eis. — Stultus a fenestra, id est per fenestram, respiciet in domum, quando statim non aperitur ei, dum pulsat. Nam importune cupit videre quid agatur vel habeatur in domo. Vir autem eruditus foris stabit patienter, quousque ei aperiatur, cogitans quod exsistens intus homo forsan sit occupatus, vel reponat seorsum quæ non vult ab extraneis conspici, aut ordinet domum.
27 Stultitia hominis, id est, stultum et improbum est homini, auscultare per ostium alterius ad cognoscendum secreta illius. Hoc enim est curiositatis et doli. Nam in propria domo debet homo esse securus: nisi forsan fiat ex divino præcepto, quemadmodum legitur Gedeon, Deo jubente, descendisse in castra Madian, ad cognoscendum quid diceretur ibidem. Hinc in Job inducitur: Si ad ostium amici mei insidiatus sum. Sed hujus contrarium agunt quidam curiosi et stolidi, circa vitam propriam negligentes, circa aliorum secreta sciend a fervientes. Et prudens gravabitur contumelia, id est, grave ei esset contumeliam inferre alicui, aut contumeliosa verba audire, præsertim in quantum sunt Dei offensiva.
28 — Labia imprudentium stulta narrabunt. Sic et Christus dixit: Quomodo potestis bona loqui, quum sitis mali? Et in Proverbiis scriptum est: Os impiorum redundat malis. Verba autem prudentium statera ponderabuntur: id est, vir prudens cum moderamine et discretionis mensura ac fidei regula loquitur, secundum illud: Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt, et reservat in posterum. Rursus, Verba prudentium statera ponderantur ab audientibus bonis, qui ea ponderant digne.
29 In ore fatuorum, cor illorum: id est, quidquid occurrerit menti, mox proferunt, non pensantes an expediat exprimi; et in corde sapientium, os illorum: id est, os suum gubernant per sapientiam cordis, sine deliberatione et præconsideratione nil proferendo, juxta illud: Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis illius addet gratiam.
Hinc Seneca docuit: Prius sermo veniat ad limam, quam ad linguam. Sanctus quoque Gregorius: Pravi (inquit) homines, sicut in sensu sunt leves, ita in locutione præcipites: quia quod levis mens concipit, levior protinus lingua prodit. Narratur in Vitis Patrum, quod Fratres quidam cum quodam sene perrexerunt ad sanctum patrem Antonium, et loquebantur nunc de ista, nunc de illa materia, attamen bona, prout animo occurrebat; senex autem tacebat. Qui quum ad S. Antonium devenissent, dixit beatissimus pater Antonius seni: Bonos itineris tui comites invenisti hos Fratres, Abba? Respondit senex: Boni sunt, sed domus eorum ostium non habet: quicumque vult, intrat stabulum, et solvit asinum. Oremus igitur cum Psalmista, Pone, Domine, custodiam ori meo; et dicamus: Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea.
30
Dum maledicit impius diabolum, vituperando iniquitates illius, vel mala pœnalia imprecando eidem, maledicit ipse impius animam suam: quæ est diaboli adultera, et vitiorum diaboli imitatrix: ideo contra se ipsum profert sententiam, juxta illud Apostoli: In quo alium judicas, te ipsum condemnas; eadem enim facis. Unde in Evangelio legitur: De ore tuo te judico, serve nequam. Hæc dicuntur, non ut non maledicamus diabolum, sed ut satagamus non esse maledictione condigni.
31
Susurro coinquinabit animam suam: id est, murmurator seu silens detractor, susurrans in aure alterius, fœdat et necat in primis propriam animam; deinde, quantum in se est, animam audientis; et in omnibus odietur, id est, odibilis erit, secundum quod talis. Unde in Proverbiis dicitur: Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad intima ventris. Et qui manserit susurro, non pœnitens de tanto peccato; vel, Qui manserit, id est, cum susurrone contraxerit societatem et communionem in vitio tali; odiosus erit, sicut susurro, juxta illud: Amicus stulto-
Ps. cxl, 3.
Ps. xxxviii, 2.
Rom. ii, 1.
Luc. xix, 22.
Prov. xxvi, 22.
Ibid. xiii, 20.
Judic. vn, 9-11.
Job xxxi, 9.
28
Matth. xn, 34.
Prov. xv, 28.
Ibid. xxix, 11.
29
Ibid. xvi, 23. rum similis erit. Tacitus et sensatus honorabitur : tum quia tempore opportune tacet, tum quia sensatus, tum quia non tacet ex imperitia, sed ex discretione, ideo meretur suo tempore reverenter audiri, juxta illud : Verba sapientis audiuntur in silentio magis, quam clamor principis inter stultos. Hinc Seneca dicit : In hoc incumbe, ut libentius audias, quam loquaris; qui nescit tacere, nescit loqui. Quidquid dictu-rus es, prius dic tibi, quam aliis. Sanctus quoque Hieronymus : Diu, inquit, considera quid loquendum sit, ne quid dixisse pœniteat. Sapiens antequam loquatur, mul-ta considerat : quid, cui, quando, ubi, quare et qualiter.
Footnotes
-
1 Jacob. III, 2. ↩
-
Eccl. v, 5. ↩
-
* pristinis ↩
-
Is. v, 18. ↩
-
Prov. xxvii, 5. ↩
-
Ps. cxxxvii, 6. ↩
-
Prov. xvi, 27, 28. ↩
-
Prov. xx, 19. ↩
-
Habac. u, 6. ↩
-
Mich. u, 10. ↩
-
Is. v, 24. ↩
-
Mälach. iv, 1. ↩
-
Malach. iv, 1. ↩
-
Hebr. vi, 8. ↩
-
Osee ii, 6. ↩
-
Osee u, 6. ↩
-
Eccle. ii, 26. ↩
-
Eccle. ii, 26. ↩
-
Prov. xxix, 14. ↩
-
Prov. xiv, 34. ↩
-
Rom. vii, 7. ↩
-
Jacob. u, 15. ↩
-
Jacob. iii, 15. ↩
-
Rom. xvi, 15. ↩
-
Rom. viii, 7. ↩
-
Mich. iii, 10. ↩
-
Habac. ii, 6. ↩
-
Matth. xi, 25. ↩
-
Is. xxix, 14. ↩
-
1 Cor. i, 19; ↩
-
Is. xxxiii, 18. ↩
-
Luc. xvi, 8. ↩
-
Ephes. iv, 31. ↩
-
Deut. xxix, 18. ↩
-
Hebr. xii, 15. ↩
-
Act. viii, 23. ↩
-
Sap. viii, 16. ↩
-
Joann. iv, 13, 14. ↩
-
Is. xii, 3. ↩
-
Prov. xiv, 33. ↩
-
Prov. xvi, 22. ↩
-
Prov. xviii, 4. ↩
-
Prov. xx, 5. ↩
-
Prov. xxiii, 9. ↩
-
Prov. xviii, 2. ↩
-
Sap. i, 4. ↩
-
Eccl. m, 31. ↩
-
Eccli. iii, 31. ↩
-
Prov. ix, 9. ↩
-
Prov. xviii, 15. ↩
-
Zach. vii, 11, 12. ↩
-
Prov. xv, 14. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Prov. xvi, 23. ↩
-
Prov. xv, 23. ↩
-
Ps. xliv, 3. ↩
-
Luc. iv, 22. ↩
-
II Tim. ii, 2. ↩
-
Prov. xv, 7. ↩
-
Ibid. 1, 29. ↩
-
II Tim. iv, 4. ↩
-
Eccle. x, 14. ↩
-
Prov. 1, 7. ↩
-
Eccle. vii, 7. ↩
-
Job xxix, 24. ↩
-
Luc. vi, 25. ↩
-
Eccle. u, 2. ↩
-
Dan. xii, 3. ↩
-
II Tim. v, 13. ↩
Chapter 23 of 54