Skip to the text

Articulus 22

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI :1 IN LAPIDE LUTEO LAPIDATUS EST PIGER.

  1. CONTRA vitia omissionis hic agitur In lapide luteo lapidatus est piger : id est, negligens, acediosus seu tepidus, ob suam pigritiam punitus est, viliterque tractus luteo lapide, id est aspero contemptibilique tormento, sicut vilis sua culpa meretur, quatenus pœna correspondeat culpa ; et omnes loquentur super aspernationem illius, id est, quam contemptibilis sint inter se conferent. De stercore boum, id est sordenti pœnæ et squalori, lapidatus id est subjectus, est piger ; et omnis qui tetigerit eum, excutiet manus, id est, fœa-tum se reputabit ex contactu illius. Potest autem per lapidem luteum designari duritia seu punitio pigri pro obstinatione pe-cati avaritiæ, quæ est circa terrena ; et per stercus boum, induratio peccati luxure, juxta illud, Computruerunt jumenta in stercore suo. Per hæc insinuantur vilitas ac gravitas pigritiæ, præsertim acediæ, de-stabilisque teporis : quæ omnia caritas fervori, spirituali profectui, et diligente sollicitudinis sanctæ contrariantur. Unde in Apocalypsi cuidam Dominus loquitur : Quia tepidus es, incipiam te evomere ex ore meo.2 Hinc contra pigritiam ubertim et confusibiliter loquitur in Proverbiis Sal-mon, dicens : Usquequo, piger, dormis? Quando consurges ex somno tuo? Paul-lum dormies, paululum dormitabis ; et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus.3

  2. Confusio patris est de filio indiscipli-nato :45 id est, indisciplinatio filii carnalis, seu subditi, sive discipuli, redundat in pa-trem carnalem ac spiritualem, magistrum sive doctorem, juxta illud : Dolor patris, filius stultus. Unde in eodem libro scri-bitur : Natus est stultus in ignominiam suam ; sed nec pater in fatuo lætabitur. Parentes etenim et prælati, prædicatores et præsidentes, tenentur subditis discipli-nam, directionem, doctrinam, secundum quod Paulus hortatur : Patres, nolite ad iracundiam provocare filios vestros, sed educate illos in disciplina et correptione Domini.6 Filia autem fatua in deminora-tione fiet, id est, minuetur honore, fama, divitiis, et quod gravius est, donis gratiæ atque virtutibus ; eritque etiam confusio suis parentibus.

Filia prudens, hereditas viro suo, id est, a marito separanda non est, sicut nec hereditas, pertinetque ad virum tanquam aliquid ejus, et est ei amabilis velut he-reditarium bonum : imo et plus, quanto et ipsa melior est possessione terrena.7 Nam quæ confundit virum sive dem-ticos per peccati-nis consuet tumeliam fiet, id est, conet opprobravit suo panon refrenaverit eam tempestive. Imo quandoque irrationabiliter adscribitur patri ejus perversitas filiæ, vel quia non potuit eam reprimere, vel quia post mariti acceptionem indomita facta est: et sic fit contumelia patri illius, dum ei imputatur malitia filiæ. — Patrem et virum confundit audax, id est, frontosa et impudens non solum patrem carnalem, sed maritum quoque perturbat; et ab impiis non minorabitur, id est, iniquis viris erit par in vitiis; vel, Ab impiis non minorabitur, quia frequenter laudatur in suis vanitatibus ac perversitatibus ab iniquis hominibus. Ab utrisque autem inhonorabitur: quia tam pater quam maritus corripiunt eam et spernunt.

Musica in luctu, importuna narratio: id est, sicut melodia ad lætitiam provocans, indecens est in funeris luctu; sic narratio importuna, loco et tempori non congruens, gravat et male sonat in audientium aure. Flagella et doctrina in omni tempore, sapientia: id est, per assiduam castigationem seu disciplinam, et per informationem, ad sapientiam pervenitur. — Qui docet fatuum, quasi qui conglutinat testam: id est, sicut inaniter laborat, qui vas fictile fractum nititur reparare per partium conjunctionem; ita qui docet perversum, indocilem, derisorem seu induratum. Ideo in Proverbiis dicitur: Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit; et qui arguit impium, generat maculam sibi.8 — Qui narrat verbum non audienti, id est non advertenti, neque curanti, quasi qui excitat dormientem de gravi somno, id est, cum indisposito loquitur. Ideo scriptum est: Ubi non est auditus, non effundas sermonem.9 — Cum dormiente loquitur, qui narrat stulto sapientiam, id est, non proficit, qui obstinatum, indirigibilem, et incapacem, vult informare. Ideo scriptum est: In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui.10 Et in fine narrationis dicit stultus ille auditor: Quis est hic? id est, cur præsumit me informare? Quemadmodum leguntur Scribæ et Pharisæi indurati dixisse cæco illuminato: In peccatis natus es totus, et tu doces nos?11

Supra mortuum plora, id est, mortem proximi tui defuncti defle: tamen cum moderamine, non quasi non sit vita alia post præsentem, nec spes felicitatis futuræ. Propter quod ait Apostolus: Nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et ceteri qui spem non habent. Hinc Seneca dixit: Amico defuncto, nec sicci sint oculi, neque fluant. Magis autem plorandum est orando pro ipso, ut Dominus ei ignoscat. Defecit enim lux ejus, id est corporalis vita ipsius: quæ comparatione mortis lux nominatur, juxta illud Job: Quare misero data est lux, et vita iis qui in amaritudine animæ sunt?12 Vel, Defecit lux ejus, id est, status ac tempus promerendi in eo finitum est. Idcirco per opera pietatis succurrendum est ei. Unde ait Salvator: Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis;13 et rursus, Venit nox, id est tempus post mortem, quando nemo potest operari, id est meritorie agere. Et supra fatuum plora, defecit enim sensu. Potest per fatuum accipi quicumque in mortali peccato existens, in quo est vitium puerilitatis, seu stultitia, sapientiæ dono contraria: et talis est præcipue deplorandus, tanquam spiritualiter mortuus. Potest quoque per fatuum accipi is, qui usu rationis vel in toto aut in magna parte privatus est: et talis deflendus est, utpote præcipuo bono hominis destitutus, quia ut D. Dionysius loquitur, Optimum hominis est, esse secundum rationem.

Modicum plora supra mortuum corporiter, et moderate, et parum respectu ejus qui spiritualiter mortuus est; quoniam requievit ab inquietudine, periculis, tædiis atque laboribus vitæ præsentis, secundum illud in Job: Ibi impii cessaverunt a tumultu, et ibi requieverunt fessi robore. Nequissimi enim nequissima vita super mortem fatui: id est, vita impii (qui nequissimus dicitur) nequissima est,141516

10

11

12 id est multo pejor magisque deploranda, quam corporalis mors fatui, vel quam mors ipsius nequissimi, qui fatuus dicitur ratione prætacta: ut sit sensus, quod vita iniqui magis deflenda est, quam mors ejus. Luctus mortui, septem dies, id est, septem diebus durat luctus mortui corporaliter: non tamen sine interpolatione, nec præcise; sed quod juxta morem quorumdam, intensius renovatur septem diebus, et signa mœroris præferuntur tam diu. Porro Jacob patriarcham defunctum legitur deflevisse Ægyptus septuaginta diebus;1718 Aaron vero pontificem filii Israel triginta diebus; totidem quoque Moysen. Fatui autem et impii, omnes dies vitæ illorum.19

Cum stulto non multum loquaris: quia nihil importat, quum nec ipsum possis instruere, nec te ipse; et cum insensato ne abieris: juxta illud, Cum audace non eas in via, ne impingat super te malum.20

Unde et scriptum est:21 Ne ambules cum homine furioso, ne sumas scandalum animæ tuæ. Ideo subditur: Serva te ab illo, ut nec corporaliter, nec spiritualiter eum sequaris in malum, ut non molestiam habeas, id est, ne gravamen incurras ex societate illius; et non coinquinaberis in peccato illius, participando secum in vitiis, aut cooperando vel consentiendo ei in malis. Deflecte ab illo, et invenies requiem mentis et corporis, evadendo malæ societatis incommoda, et non acedieris in ejus stultitia, id est, indignabundus, remissus seu acediosus non fias ex fatuis verbis et factis ipsius. Hinc in libro Numerorum jubetur: Recedite a tabernaculis hominum istorum, et nolite tangere quæ ad eos pertinent, ne involvamini in peccatis eorum.22

Super plumbum quid gravabitur? id est, quid gravius plumbo? quasi dicat: Fatuus plumbo est gravior, ad sustinendum mores, verba et gesta ipsius: quemadmodum Salomon ait: Grave est saxum et onerosa arena, sed ira stulti utroque gravior.23 Et quod illi aliud nomen, quam fatuus? id est, hoc nomen præcipue competit ei, quia in omnibus stulte se habet. Attamen vocatur, homo, Joannes, etc. Vitare tamen debemus, ne inconsulte aut sine ratione condigna, aliquem stultum vocemus, quum dicat Salvator:24 Qui dicit fratri suo, Fatue, reus erit gehennæ ignis. Arenam et salem, id est molem arenæ ac salis, et massam ferri facilius est ferre, quam hominem imprudentem in rebus humanis, et fatuum in divinis, et impium. Ideo scriptum est: Expedit magis occurrere ursæ raptis fetibus, quam fatuo confidenti sibi in stultitia sua.25

Sicut loramentum ligneum colligatum in fundamento ædificii non dissolvetur, quia forte est, et firmiter sibi cohæret in partibus suis. Siquidem loramentum vocatur, connexio congeriesque lignorum in fundamento domus locata. Sic et cor confirmatum in cogitationibus consilii, id est in meditationibus sapientialibus et discretis atque consultis, supple, stabile erit in Domino: quemadmodum et in Proverbiis scribitur, Cogitationes justorum, judicia, id est per judicium discretionis examinatæ ac roboratæ.26 Hinc iterum legitur: Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium.27 Pensemus ergo omnem cogitatum nostrum a Deo considerari, et ejus præsentiam attendendo, erubescamus coram eo inania meditari. Sicque cum Psalmista dicamus: Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.28 Cogitatus sensati in omni tempore vel metu non depravabitur, id est, inordinata et vitiosa formidine carnali et mundana non vincetur, secundum quod est cogitatus sensati. Sapiens namque contra impugnationem pravi timoris armatus est dono sapientiæ, spe subventionis divinæ, virtute constantiæ, fortitudine quæ est virtus cardinalis, et fortitudine quæ est donum. Ideo, juxta Christi doctrinam, non timet eos qui corpus occidunt.29 Unde sanctus Job dixit: Si expavi ad multitudinem nimiam; et Psalmista, Dominus illuminatio mea, quem timebo?3031 In Proverbiorum quoque libro asseritur: Justus quasi leo confidens, absque terrore erit.323334

21

22

Prov. xxviii, 1. Ibid. vii, 1, juxta LXX.

23

Ibid. xxiv, 9.

Ps. xiii, 5.

Sicut paleæ in excelsis, et cæmenta sine impensa contra faciem venti non permanebunt : paleæ enim in alto collocatæ, in aere mox disperguntur a vento; cæmentum quoque calce non mixtum, contra vim venti non potest subsistere; sic et cor timidum timore carnali, aut sæculari, seu pure servili, in cogitatione stulti contra impetum timoris non resistet : id est, impugnationi timoris vitiosi mox cedit, quia non cogitat de his quæ Dei sunt, scilicet de adjutorio, præsentia, protectioneque Dei et sanctorum angelorum, sed vanis et phantasticis apprehensionibus immoratur, et considerationi propriæ infirmitatis, pusillanimitatisque cordis intentus est; nec ad sustinendum adversa propter Deum se armat dominicæ passionis exemplo. Ideo Salomon dixit : Fugit impius, nemine persequente. Qui iterum ait : Honora Deum, et valebis; præter eum vero ne timueris alinum. Et certe, qui Deum efficaciter metuit, et divini rigorem judicii, pericula mortis, ac sequentis vitæ supplicia impiis præparata perpendit, vanam et effeminatam faciliter repellit formidinem. Sed ista non veretur iniquus. Propterea subditur :

Sicut ornatus arenosus in pariete limpido : id est, quemadmodum linitio facta cum arenis non manet fixa in pariete polito lapideo, imo mox decidit; sic et cor trepidum inordinato timore : nam subditur, in cogitatione fatui : de quo in Proverbiis habetur, Cogitatio stulti peccatum est; omni tempore non metuet, id est, nunquam timebit filiali et virtuoso timore, secundum quod tale. Poterit tamen pœnitere, et conversus salubriter formidare. Tales enim Deo non innituntur, sicut de eis in Psalmo cantatur : Deum non invocaverunt; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Sic et qui in præceptis Dei permanet semper, non metuet inordinato, sed bono et salubri timore. Aliqui tamen libri habent, Sed qui in præceptis, etc. ; et sic textus est planior. Porro quidam ex naturali dispositione sunt timidi, habentes cor leporinum, magnum et frigidum : loquendo de corde corporali, quod est in animali primum vivens et ultimum moriens, secundum Philosophum. Illis ergo incumbit contra passionem timoris specialiter præliari, Deum jugiter invocando pro virtute constantiæ, confidentia filiali, fortitudine sancta, et ad bonum ac salubrem timorem se dando; remedia quoque inordinatæ formidinis addiscendo et assumendo : de quibus Cassianus, Climacus, et alii scribunt.

Pungens oculum, deducit lacrimas : dum enim corporalis oculus pungitur, humor egreditur. Similiter qui pungit oculum cordis stimulo divini timoris, educit lacrimas compunctionis. Et qui pungit cor, profert sensum : id est, qui mentem exercet investigatione pervigili, acuta et penetrativa, producit ex ea sapientiam, vera et sapientialia verba, juxta illud : Si quæsieris sapientiam quasi pecuniam, et sicut thesauros effoderis illam, tunc intelliges timorem Dei, et scientiam Dei invenies.

24

Prov. vii, 4, 5.

C — Mittens, id est projiciens, lapidem in volatilia, dejiciet ea a loco suo, id est, disperget; sic et qui convitiatur, id est, convitium seu contumeliosa verba dicit, amico, dissolvit amicitiam. Nam violat eam in semetipso, contra jus amicitiæ veniendo; et quantum in se est, corrumpit eam in proximo suo, quum scriptum sit, Sermo durus suscitat furorem; et rursus, Homo perversus suscitat lites. Hinc iterum Salomon protestatur : Sicut avis ad alta transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet.

25

Ibid. xv, 1.

Ibid. xvi, 28.

Ibid. xxvi, 2.

Ad amicum etsi produxeris gladium, ne desperes : id est, quamvis extraxeris ensem adversum amicum ex impetu passionis, non tamen diffidas de amici reconciliatione. Est enim regressus ad amicum : id est, potes eum pia intentione accedere, veniamque humiliter postulare, et sic amicitiæ jura recuperare, præsertim quum vera amicitia non nisi inter virtuosos exsistat, qui ad reconciliationem et indulgen-

26 tiam proni sunt.35 Ideo jussit Salvator: Vade reconciliari proximo tuo.

27

Si aperuerit os triste, contra te conquerendo, ne timeas timore superfluo, quasi non possis eum placare. Est enim concordatio, id est, post discordiam potest esse ad concordiam priorem reditio; excepto convitio, quo unus imponit alteri vitium criminosum et morte dignum, non vere, et improperio, quo vere id agit, tamen perversa intentione, et non observato debito ordine caritatis seu juris, vel fraternæ correptionis. Quidam tamen per improperium, intelligunt aliquid turpe, reputationi seu dignitati contrarium, quamvis non sit vitiosum, ut esse spurium, aut servum empticium. Hoc tamen non videtur tam grave aut implacabile, ut excipi debeat. Et superbia, id est injuriatione ex arrogantia procedente, ut est amicum viliter contrectare, aut suppeditare. Unde in Numeris legitur: Anima quæ per superbiam aliquid commiserit, quoniam adversus Dominum rebellis fuit, peribit de populo suo.36 Et mysterii, id est secreti, revelatione: quod est directe contra fidelitatem et caritatem, juxta illud: Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana;37 qui autem fidelis est, celat amici commissum. Unde rursus scriptum est: Ei qui revelat mysteria, non commiscearis.38 Et plaga dolosa, id est læsione proditorie, fraudulenter, aut quasi sub specie joci aut amicitiæ irrogata, prout legitur in Proverbiis: Sicut noxius est, qui mittit lanceas et sagittas in mortem; sic vir qui fraudulenter nocet amico suo, et quum fuerit deprehensus, dicit, Ludens feci.39 Et denuo Salomon fassus est:40 Quasi per risum stultus operatur scelus. In his omnibus effugiet amicus: id est, qui ista aut aliquid horum fuerit passus a suo amico, recedet ab ejus amicitia, aut nunquam, aut difficulter valde rediturus ad eam. Non tamen recedet a spirituali amore illius seu caritate, quum et inimicos jubeatur diligere;41 sed ab amicitia illa familiari, et speciali communione in consiliis et secretis. Periculosum est equidem cum illo redire ad amicitiam talem, a quo quis passus est aliquid horum, nisi forsan post longam et evidentem experientiam emendationis illius.

Fidem posside cum amico in paupertate illius, id est, tempore adversitatis, paupertatis, afflictionis, tentationis, conserva cum proximo tuo fidelitatem et caritatem: sicut de hoc dicta sunt multa in expositione sexti capituli; ut et in bonis illius læteris, id est, prosperitatis et gratiæ illius sis particeps, ei congratulando et communicando. In tempore tribulationis illius permane illi fidelis, ut in hereditate illius coheres sis, id est, in bonis ejus temporalibus ac spiritualibus bonisque gloriæ secum communices, et ejus sis consors, quoniam amicorum bona communia sunt. Hinc Christus ait Apostolis: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis;42 et ego dispono vobis regnum, ut edatis et bibatis mecum in regno. Hinc ad Corinthios ait Apostolus: Sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis;43 atque ad Timotheum, Si compatimur, et conregnabimus.44

Deinde tanguntur quæ amicitiam penitus rumpunt, homicidiumque inducunt. Ante ignem, camini vapor et fumus ignis inaltantur: nam ex fornace ardente fumus et ignis erumpunt atque ascendunt; sic et ante sanguinem, id est sanguinis injustam effusionem, maledicta, id est imprecationes mali, et contumeliæ, et minæ, id est, comminationes præcedunt. Interdum tamen absque horum præcessione, homicidia et vulnera fiunt: quemadmodum impius Tryphon occidit Antiochum regem adolescentem in dolo, et Joab Amasam, imo et Abner.45 Latrones quoque et proditores sine horum præcessu sanguinem fundunt.46

Amicum salutare non confundaris: id est, non erubescas, nec asperneris proximum tuum primo salutare, non obstante prævia dissensione habita inter illum et te. Hoc dicitur contra quosdam prattantes, qui offensi, nolunt se tantum humiliare,47

28

29

30

31 ut primo aliquod amicitiæ signum seu salutatorium verbum illi exhibeant, sed suo silentio prattativo magis exasperant illum, quam alii verbis duris, ut asserit Cassianus.48 De hoc ait Gregorius : Si contingat jurgium cum proximo, erubescimus priores satisfacere : et tamen omnipotens Deus, qui a nobis dire multotiesque offensus est, ad emendationem et reconciliationem quotidie per Scripturas et prædicatores nos exhortatur, quum dicat Apostolus : Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Erubescamus ergo, et pœniteamus de universa duritia atque superbia nostra, et signa amicitiæ etiam injuriatoribus ostendamus.49 Et a facie illius non me abscondam*, sed pie et hilariter ei occurram, ut amicitiam reparem. Tamen familiaritas in præfatis casibus est vitanda.* Et si mala*, id est adversa,* mihi evenerint per illum*, id est ab eo, vel propter eum,* sustinebo hoc patienter, ut lucrifaciam ipsum, et vincam in bono malum. Omnis qui audierit*, qualiter illum in istis prævenerim, et quanta sint bona in vera amicitia,* cavebit se ab eo*, id est, vitabit ne per convitium aut injuriam offendat amicum. Vel magis ad litteram, Omnis qui audierit, qualiter illum prævenerim, et propter hoc adversa pertulerim, et tamen ille ad amicitiam reverti abnuerit, cavebit se ab eo, tanquam ab homine duro et pertinaci, et ita non poterunt scandalizari in me, sed magis in illo, et ipse portabit iniquitatem suam.505152*

Postremo, quia frequenter atque faciliter excedit, proximumque offendit aut scandalizat homo in verbis, aut etiam in abusivo prætacto silentio, subdit : Quis dabit ori meo custodiam? id est, utinam Deus det mihi gratiam recte regendi in omnibus linguam meam; et super labia mea signaculum certum, id est discretum refrenaculum, ne imprudenter os meum aperiam ad loquendum ? ut non cadam in ipsis, id est, non peccem per indiscretam locutionem aut taciturnitatem, et lingua mea me perdat, id est, abusus linguæ damnatione me dignum efficiat, seu potius ego ipse per linguam meam : sicut os quod mentitur, occidit animam. Multum desideranda est gratia ista, a Deo assidue ac fervide postulanda, cum seriosa cooperatione et appositione diligentiæ propriæ : quia, ut in Proverbiis fertur, Hominis est animum præparare, et Domini gubernare linguam.53 Nam, Jacobo apostolo teste, Linguam nullus refrenare potest (sine Dei auxilio). Idcirco oravit Propheta : Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis. Et ne bonum istud sic postulemus, et exspectemus a Domino, ut non apponamus diligentiæ nostræ conatum, iterum fertur in Psalmo : Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea.54

Footnotes

  1. Eccle. ix, 17. ↩

  2. Apoc. iii, 16. ↩

  3. Prov. vi, 9-11. ↩

  4. Eccle. xvii, 21. ↩

  5. Prov. xix, 13. ↩

  6. Ephes. vi, 4. ↩

  7. Apoc. vi, 16. ↩

  8. Prov. IX, 7. ↩

  9. Eccl. XXXII, 6. ↩

  10. Prov. XXIII, 9. ↩

  11. Joann. IX, 34. ↩

  12. Job III, 20. ↩

  13. Joann. XII, 36. ↩

  14. Job III, 17. ↩

  15. Job IX, 4. ↩

  16. 1 Thess. IV, 12. ↩

  17. Gen. l., 3. ↩

  18. Num. xx, 30. ↩

  19. Deut. xxxiv, 8. ↩

  20. Eccl. vii, 18. ↩

  21. Prov. xxii, 24, 25. ↩

  22. Num. xvi, 26. ↩

  23. Prov. xxvii, 3. ↩

  24. Matth. v, 22. ↩

  25. Prov. xvii, 12. ↩

  26. Prov. xii, 5. ↩

  27. Prov. xv, 22. ↩

  28. Ps. xviii, 15. ↩

  29. Matth. x, 28. Job xxxi, 34. ↩

  30. Ps. xxvi, 1. ↩

  31. Ps. xxvi, 1. ↩

  32. Prov. xxviii, 1. ↩

  33. Prov. xxviii, 1. ↩

  34. Eccli. viii, 18. ↩

  35. Matth. v, 24. ↩

  36. Num. xv, 30. ↩

  37. Prov. xi, 13. ↩

  38. Prov. xx, 19. ↩

  39. Prov. xxvi, 18, 19. ↩

  40. Prov. x, 23. ↩

  41. Matth. v, 44. ↩

  42. Luc. xxii, 28-30. ↩

  43. II Cor. i, 7. ↩

  44. II Tim. u, 12. ↩

  45. I Mach. xiii, 31. ↩

  46. II Reg. xx, 9, 10; m, 27. ↩

  47. II Tim. ii, 12. ↩

  48. *alias amaro* ↩

  49. II Cor. v, 20. ↩

  50. Ps. cxi, 3. ↩

  51. Jacob. iii, 8. ↩

  52. Rom. xii, 21. ↩

  53. Prov. xvi, 1. ↩

  54. Ps. xxxviii, 2. ↩

Chapter 24 of 54