Skip to the text

Articulus 24

ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI QUARTI: SAPIENTIA LAUDABIT ANIMAM SUAM.

POSTQUAM de sapientia creata infusa introducta sunt multa, nunc de increata ac genita Sapientia agitur: quæ in divinis personaliter dicitur, quia est persona distincta a Patre, estque æternum et unicum Verbum ejus: de quo Joannes ait evangelista, In principio erat Verbum; et dictum est supra, Fons sapientiæ, verbum Dei in excelsis.

Primo itaque tangitur hic de actibus Sapientiæ hujus. Sapientia laudabit animam suam. In hoc, mysterium Incarnationis insinuatur: quia Verbum æternum Christus Dominus assumpsit naturam humanam, et in ea inter homines conversando protestatus est se esse unigenitum Filium Dei; et per verba atque miracula, imo per conversationem sanctissimam, manifestavit suam sanctitatem, et testimonium perhibuit de se ipso, dicens: Quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vos dicitis, Quia blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum? Si non facio opera Patris mei, nolite credere mihi; si autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite. Insuper potest exponi hoc modo: Sapientia laudabit animam suam, id est mentem suam, seu spiritum, hoc est se ipsam, secundum quod Deus dicitur habere animam, juxta illud: Deus solus est, et cogitationem ejus nemo avertere potest; et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. Qui et alibi protestatur: Si steterit Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum. De quo et Amos ait: Juravit Dominus in anima sua. Sic itaque Sapientia ista laumysterium, quo tabernacule hujus est natura assumpta, psius, quod fuit templum in atiosissime habitavit. De quo it: Solvite templum hoc, et bus suscitabo illud. Nec enim expositio dicentium, In taeo, id est in me ipsa, quum tur proprie tabernaculum sui1 sequitur quid Pater præcerit ei. In Jacob inhabita, et editare. Potest per Jacob, qui dictus est Israel, designari sona, quam populus ab eo in quibus Sapientia ista per habitavit, et eos in herediposit, præsertim quantum ad ex eis.2 De quibus subjunelectis meis mitte radices, id atiarum charismata, per quæ atque finaliter radicentur ectum producant virtutum, et uasi radiceris fructificesque t ante sæcula creata sum, id seu creari provisa, sicut ex- Nec valet objectio cujusdam Imtimam particulam facta, ut e primi capituli est ostenmen tangam et aliam hujus ionem.3 Præterea, Sapientia ur genita ab initio, non temernitatis, hoc est in instanti nvariabilissimæ æternitatis, entre, qui est primum fontale otius emanationis ad intra. in Psalmo: Tecum principium s tuæ in splendoribus Sanchæas:4 Egressus, inquit, ejus diebus æternitatis.5 Et in pientia hæc fatetur: Domine in initio viarum suarum, dquam faceret a principio.6 uturum sæculum non desinquam esse desistam, quum ri sæculi:7 ut Isaias testatus bitatione sancta coram ipso8

31

Et erit dedecus omnibus, id est, ab contemnetur, eo quod non intelle. morem Domini, id est, propter ad suum et scelera, quæ incidit, qu

32

Sic et mulier omnis relinquens suum, id est, marito suo fidem con non servans, et statuens hereditate alieno matrimonio, id est, filium ex alio viro conjugato, ac per hoc eum hereditate veri ac proprii faciens eum heredem patris putati licet sui mariti : quod dupliciter terque injustum est. Quid autem casu esset agendum secundum et consulendum adulteræ pot in foro confessionis, ex Decreto I et in Summis doctorum docetur. H adultera, sicut adulter, multiplic est. Primo enim in lege Altissimum dibilis fuit, id est divino præceptum prohibenti incredula ac rebone quod fidem formatam de verit non habuit, quamvis informem for buerit ; et secundo virum suum den cui fidelitatem promisit : quod est voti; tertio in adulterio fornicata est corpore suo abusa, cujus pot non habuit, sed vir suus : et sic commisit, subtrahens corpus suu9

33 davit se in Scripturis, et per ora Sanctorum; et in omni creatura atque effectu suo ostendit se esse laudabilem.

Et in Domino honorabitur, id est, simul cum Deo Patre cultu latriæ extolletur, secundum quod ait: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum;10 et rursus, Creditis in Deum, et in me credite.11 Et in medio populi sui gloriabitur, id est inter fideles, cum quibus et in quorum cordibus gloriatur atque hilariter commoratur, juxta quod fassa est: Deliciæ meæ, esse cum filiis hominum.12 Gloriata est quoque, populum inducendo ad Dei Patris honorem. Unde per Jeremiam locuta est:13 Dabo eis cor unum et animam unam, et lætabor super eis, quum benefecero eis. Hinc in Luca scriptum est: In illa hora exsultavit Jesus Spiritu Sancto, et ait:14 Confiteor tibi, Pater, etc.

Et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum. Docuit enim in synagogis Judæorum, conventibusque fidelium, sicut asseruit: Ego semper docui in synagogis ubi Judæi omnes conveniunt.15 Aperuit quoque os suum mentale in Ecclesiis triumphante et militante, illuminando mentes angelicas et humanas.16 Unde dixit Propheta: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. In Job quoque legitur: Utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet tibi secreta sapientiæ suæ.17 Hinc in Sapientiæ libro dictum est, quod in animas sanctas se transfert, Prophetas et amicos Dei constituit.18 Et in conspectu virtutis illius gloriabitur, id est in præsentia majestatis ac omnipotentiæ Dei Patris, quemadmodum fatetur: Delectabar per singulos dies, ludens coram eo, ludens (id est delectabiliter et jucunde agens) in orbe terrarum.1920 Vel, In conspectu virtutis Altissimi, id est in evidenti exhibitione et operatione miraculorum, quæ fecit virtute divina ad ostendendam omnipotentiam Patris, gloriabitur: quia in illis gloriabatur Filius Dei in Patre.

Et in medio populi sui exaltabitur, id est, gloriosa esse monstrabitur, et ab eis sublimiter excoletur, sicut et in Evangelio ipsa ait: Justificata est Sapientia a filiis suis.21 Hinc dixit: Venit hora ut clarificetur Filius hominis. Et rursus exoravit:22 Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui antequam mundus esset.23 Exaltatus est itaque Unigenitus Dei secundum naturam divinam per hoc, quod majestas ejus innotuit, et reverenter honorata est. Porro secundum naturam humanam, est multipliciter exaltatus, præsertim in sua resurrectione et ascensione. Unde ab Isaia prædictum est: Ecce intelliget servus meus, et exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde.24 Atque in Michæa: Et nunc magnificabitur in medio universæ terræ. Pater quoque exaltavit eum in baptismo et transfiguratione:25 Hic est, inquiens, Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui.26 Et in plenitudine sancta admirabitur, id est, in admiratione digna habebitur a fidelibus ex consideratione plenitudinis suæ divinæ ac infinitæ perfectionis, qua æqualis est Patri; in plenitudine quoque gratiæ et divinorum charismatum suæ animæ collatorum. Unde ait

C Apostolus: In ipso habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. De quo scriptum est in Joanne: Non ad mensuram dat Deus Spiritum Sanctum (homini Christo);2728 et denuo, De plenitudine ejus nos omnes accepimus;29 itemque, Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiæ et veritatis.30

Et in multitudine electorum habebit laudem: juxta illud: Audivi vocem angelorum multorum in circuitu throni, et erat numerus eorum millia millium, dicentium voce magna:31 Dignus est Agnus qui occisus est, accipere virtutem, et divinitatem, et sapientiam, et fortitudinem, et honorem, et gloriam, et benedictionem. Et omnem creaturam, quæ in cœlo est, et super terram, et subtus terram, et mare, et quæ in eo sunt: omnes audivi dicentes: Sedenti in throno et Agno, benedictio, et honor, et gloria, et potestas in sæcula sæculorum.3233

Et inter benedictos benedicetur, id est, omnium benedictissima esse scietur ac asseretur, et a benedictis bona et optima esse laudabitur. De quo fertur in Psalmo: Benedictus qui venit in nomine Domini. Denique in die Palmarum inter benedictos Apostolos veniens, benedicebatur ab obviantibus et comitantibus turbis, secundum illud: Quum appropinquaret ad descensum montis Oliveti, cœperunt omnes turbæ descendentium gaudentes laudare Deum super omnibus quas viderant virtutibus, dicentes: Benedictus qui venit rex in nomine Domini; pax in cœlo, et gloria in excelsis. Dicens hæc ipsa Sapientia de se ipsa:

Ego ex ore Altissimi prodivi, id est, ex intellectu et generativa potentia Dei Patris processi processione intellectuali, immanente, invariabili, et æterna; primogenita ante omnem creaturam, id est æternaliter genita ante omnem creaturam, quæ simul incepit cum tempore. Unde loquitur eadem Sapientia: Exivi a Patre, et veni in mundum; et Pater ad Filium, Ex utero ante luciferum genui te. De quo Michæas ait: Egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis. De qua incomprehensibili generatione uno modo exponitur illud Isaiæ: Generationem ejus quis enarrabit? De hac re dictum est plenius in expositione Proverbiorum, ubi Sapientia hæc testatur: Ab æterno ordinata sum; ante colles ego parturiebar. Hinc de Christo ait Apostolus: Qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ. Unde et Sapiens dicit: Emanatio est claritatis omnipotentis Dei sincera.

Ego feci in cœlis ut oriretur lumen indeficiens. Potest per lumen indeficiens, sol seu lux ejus intelligi: de quo secundum unam expositionem accipitur illud Genesis: Dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux. Rursus, per lumen indeficiens, potest intelligi natura angelica, et claritas ejus naturalis, seu supernaturalis. Nam et supra dictum est: Prior omnium creata est sapientia. Cœlum autem empyreum, ab exordio sanctis angelis fuit repletum. Et sicut nebula texi omnem terram, id est, corporalem creaturam, seu regionem elementarem, elementumque terræ, in principio mundi caligine quadam operui: juxta illud, Tenebræ erant super faciem abyssi. Quidam vero per nebulam intelligunt aquam, quæ vaporabiliter operuit terram, ut dicunt, quousque Dominus jussit: Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et appareat arida. Vel sensus est, quod Sapientia increata ac genita, instar nebulæ universam operit terram sua immensitate, juxta illud in Job: Longior terra mensura ejus, et latior mari. Per Jeremiam quoque ait: Numquid non cœlum et terram ego impleo?

Ego in altissimis habitavi, id est in corde et sinu Patris: juxta illud, Unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit. Item in angelicis mentibus, illis præsertim qui Throni dicuntur: nam et anima justi sedes est sapientiæ. In cœlo quoque empyreo: quia a summo cœlo egressio ejus. Et rursus in cœlis, de quibus quotidie dicimus: Pater noster, qui es in cœlis. Hinc legitur in Deuteronomio: Habitaculum ejus sursum, et subter brachia sempiterna. Et ut ait Apostolus, Solus Deus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem. Et sicut habitat in sua luce immensa, ita in sua potentia, pietate, clementia.

Et thronus meus in columna nubis. Deus incircumscriptibilis et immensus, in se ipso intemporalis est et illocalis: sed in his specialiter habitare et esse asseritur, in quibus evidentius et eminentius apparet et operatur. Et quia in eductione filiorum Israel, sæpissime describitur apparuisse et locutus fuisse Moysi in nube, tamen per subjectam creaturam, videlicet angelum, ut patet in Exodo et aliis Moysis libris; recte dicitur thronus ejus in columna nubis. Denique et in Daniele scriptum est: Ecce in nubibus cœli Filius hominis veniebat. Christus quoque ascendit in nube in cœlum; et rursus descendet in nube

Ps. cxvii, 26.

Luc. xix, 37, 38.

Joann. xvi, 28.

Ps. cix, 3.

Mich. v, 2.

Is. liii, 8.

Prov. viii, 22 et seq.

Ibid. 23, 25.

Coloss. i, 15.

Sap. vii, 25.

Gen. i, 3.

Eccl. i, 4.

Gen. i, 2.

Ibid. 9.

Job xi, 9.

Jer. xxiii, 24.

Joann. i, 18.

Cf. Prov. xiv, 33.

Ps. xvi, 7.

Matth. vi, 9.

Deut. xxxvii, 27.

1 Tim. vi, 16.

Exod. xvi, 10; xix, 9; xx, 21; xxiv, 16; xxxiv, 5;

Lev. xvi, 2;

Num. xi, 25;

Deut. xxxi, 15, 16.

Dan. vii, 13.

Act. i, 9.

Ibid. 11. ad judicandum, ut in Actis patet. Amplius, in nube est thronus, seu sedes ipsius: quia per sapientiam suam, nubium generationem, motum, resolutionem, et irrigationem disponit, juxta illud:34 Magnificentia ejus discurrunt nubes; et iterum, Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum;35 rursus quoque, Nubes spargunt lumen suum, quæ lustrant cuncta per circuitum, quocumque eas voluntas gubernantis duxerit, ad omne quod præceperit illis.36 Hinc etiam fertur in Psalmo: Qui ponis nubem ascensum tuum.37

Gyrum cæli circuivi sola, id est, omnium cœlestium corporum ambitum circumplexa sum, et mea immensitate continui et conclusi, ac intra me comprehendi, et mea gubernatione direxi. Et quod ait, Sola, excludit quidquid substantialiter a Sapientia ista diversum est, omnem scilicet creaturam, non Patrem et Spiritum Sanctum, qui sunt unum cum Filio protestante:38 Ego et Pater unum sumus. Et profundum abyssi penetravi: quia immensa nullis terminis limitor, sed penetro universa, et essentiis illabor rerum, sumque rebus intimior, quam essentialia earum principia; verumtamen absque omni commixtione et contaminatione ac variatione.

Ideo ait Psalmista: Si ascendero in cœlum, tu illic es; si descendero in infernum, ades;39 si sumpsero pennas meas diluculo, et habitavero in extremis maris, etc. Et in fluctibus maris ambulavi: non locum mutando, aut localiter progrediendo, sed potestative ac sapienter omnia quæ in mari fiunt et sunt, disponendo. Attamen Sapientia ista incarnata in propria persona super aquas maris deambulavit, ut Evangelistæ testantur.4041 De qua in Marco scriptum est:42 Surgens Jesus, comminatus est vento, et dixit mari, Tace et obmutesce;43 et facta est tranquillitas magna. Juxta prætactum sensum, scriptum est in Job et alibi: Qui graditur super mare.4445

Et in omni terra steti, cuncta terrena regendo.46 Itaque, In omni terra steti, id est, fui et dominando quievi. Et in omni populo, et in omni gente primatum habui, id est principatum altissimum, tanquam universorum provisor et rector, a quo omnis potestas descendit et conservatur. Nec obstat, quod multi Deo rebelles sunt, quoniam ejus providentiæ atque judicio cuncti subduntur, et ipse per se ac per angelos sanctos atque per homines præsidentes dirigit omnem gentem, tribum et linguam, quamvis non compellat eas ad bonum.4748 Attingit quippe a fine usque ad finem fortiter, et disponit cuncta suaviter. De quo in Job habetur: Quem constituit alium super terram?49 aut quem posuit super orbem, quem fabricatus est? Et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi: id est, majoribus atque minoribus dominata sum, et corda universorum per omnipotentiam meam ad nutum meum dispono, immuto, subjicio; et sicut superbos per pœnas coarcto, sic humiles spiritu per pietatem et obedientiam mihi prosterno.

Et in his omnibus requiem quæsivi, id est, in omnium nationum ac gentium cordibus habitare per gratiam prona fui, et corda omnium, quantum in me fuit, per divinos angelicosque instinctus, ac aliis variis modis, ad hoc inclinavi atque disposui. Nam, ut ait Apostolus, Deus omnes homines vult salvari, et ad agnitionem veritatis venire.5051 Hinc in Scripturis frequenter loquitur per modum desiderantis universorum salutem. Sic etenim ait: Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et custodiant universa mandata mea in omni tempore, ut bene sit eis in sempiternum?52 Apud Isaiam quoque ait: Utinam attendisses mandata mea; facta fuisset quasi flumen pax tua.5354 Et per Jeremiam: Quis est iste, qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? Itaque Deus omnibus offert gratiam suam, sed multi eam repelunt, et instinctui salubri rebelles sunt. Ideo post diluvium ceteris gentibus pro maxima parte ad idololatriam corruentibus, Deus gentem Hebræorum sibi elegit, et sequestravit ab aliis, ac gratiose inhabitavit. Hinc subditur : et in hereditate Domini morabor, id est in Israelitico populo : qui fuit hereditas Dei, juxta illud in Isaia, Hereditas mea Israel, id est res gratiose firmiterque possessa a Deo, prout in Deuteronomio inducitur :55 Jacob funiculus hereditatis ejus.56 Unde rursus Moyses ait : Vos autem tulit Dominus, et eduxit de fornace ferrea Ægypti, ut haberet populum hereditarium.57

Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium, et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo, et dixit mihi. Sapientia ista increata ac genita, consubstantialis et coæqualis est Patri. Ideo loquendo de ea secundum naturam divinam, non convenit ei præcipi et creari, proprie et stricte loquendo de præceptione et creatione passiva. Si autem sumatur Creari extense pro Produci et generari, sic convenit ei creari, ut dictum est sæpe. Similiter si sumatur Præcipere extense pro Mittere, committere, seu insinuare, sic convenit ei juberi. Nam Sapientia ista invisibiliter missa est a Patre ad electos in lege naturæ et sub lege Mosaica, et Pater ei æternaliter insinuavit quidquid ipsa in tempore gessit, secundum quod ait : Non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem; Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei, quæ ipse facit.58

Planius vero dici potest, quod ordinante Spiritu Sancto, auctor libri istius usus est verbis istis ad designandum beatissimæ Incarnationis mysterium, ita quod ratione humanitatis assumptæ competit huic Sapientiæ aliquo modo creari et præcipi, secundum quod ait :59 Sicut mandatum dedit mihi Pater, etc. Porro quid Pater præceperit ei, paulo post subditur. Sed interponitur istud : et qui creavit me, secundum duplicem expositionem jam tactam, id est, generando produxit, vel secundum assumptam naturam creavit, seu creare præordinavit, requievit in tabernaculo meo. Ex hoc videtur verum esse, quod tactum est, quod scilicet ista dicuntur ad insinuandum Incarnationis mysterium, quo tabernaculum Sapientiæ hujus est natura assumpta, seu corpus ipsius, quod fuit templum in quo Pater gratiosissime habitavit. De quo Sapientia dixit : Solvite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud.6061 Nec enim apta videtur expositio dicentium, In tabernaculo meo, id est in me ipsa, quum res non dicatur proprie tabernaculum sui ipsius.

Deinde prosequitur quid Pater præceperit, et dixerit ei. In Jacob inhabita, et in Israel hereditare. Potest per Jacob, qui alio nomine dictus est Israel, designari tam ejus persona, quam populus ab eo descendens :62 in quibus Sapientia ista per dona gratiæ habitavit, et eos in hereditatem assumpsit, præsertim quantum ad prædestinatos ex eis. De quibus subjungitur : et in electis meis mitte radices, id est stabilia gratiarum charismata, per quæ perseveranter atque finaliter radicentur in Deo, et fructum producant virtutum, et tu firmiter quasi radiceris fructificesque in eis.

Ab initio et ante sæcula creata sum, id est producta seu creari provisa, sicut expositum est. Nec valet objectio cujusdam contra hanc ultimam particulam facta, ut in expositione primi capituli est ostensum.63 Infra tamen tangam et aliam hujus verbi expositionem. Præterea, Sapientia increata dicitur genita ab initio, non temporis, sed æternitatis, hoc est in instanti et momento invariabilissimæ æternitatis, seu ab ipso Patre, qui est primum fontale principium totius emanationis ad intra. Unde fertur in Psalmo :64 Tecum principium in die virtutis tuæ in splendoribus Sanctorum. Et Michæas : Egressus, inquit, ejus a principio, a diebus æternitatis.65 Et in Proverbiis Sapientia hæc fatetur : Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio.66 Et usque ad futurum sæculum non desinam, id est, nunquam esse desistam, quum sim Pater futuri sæculi : ut Isaias testatus est. Et in habitatione sancta coram ipso6768

Lacuna: pp. 142–143 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. est arbor in virtute sua seu viribus proxima cedro, ob suam soliditatem oneri nunquam cedens, quæ præcisa, non revirescit. Cypresso igitur Sapientia ista se comparat ob suam insuperabilem firmitatem, solidissimamque virtutem, cui nil valet resistere. Et sicut cypressus in monte Sion exaltatur, sic Sapientia fortitudinem suam in populo Israel eminenter monstravit, faciens populum illum cunctis suis hostibus fortiorem, quando Deo fideliter deservivit. Unde in Deuteronomio Moyses ait : Nullus stabit contra vos, persequetur unus ex vobis centum alienos;6970 et rursus, Faciet te Dominus excelsiorem cunctis gentibus.71

Quasi palma exaltata sum in Cades. Cades hic sumitur pro loco seu oppido in tribu Juda, non pro parte deserti de quo fertur :72 Sedistis in Cadesbarne multo tempore.73 Itaque, sicut in Cades, arbor nomine palma crescit in altum, sic Sapientia in præfato populo est sublimata. At vero palma est arbor inferius parva, radicem habens amaram in terra latentem; superius vero est decora, et suavis adspectu, præbens umbraculum, et post centesimum annum faciens fructum dulcem. Quam (ut Glossa tangit) Græci vocant phœnicem, quoniam phœnix est avis diutissime vivens : et habet hæc arbor folia diuturna, ac poma suavia, cujus ramis coronantur victores. Huic arbori comparatur Sapientia increata ob suam interminabilem vitam, et superpulcherrimam venustatem, ac suavissimos fructus : quæ in inferioribus terræ austeritatem ostendit suæ justitiæ in damnatis, ac Israeliticam plebem post longa temporum intervalla sæpe refecit suaviter, decoravit sublimiter, ac justos coronavit feliciter. Et quasi plantatio rosæ in Jericho. Rosa, est herba frigida et sicca in primo gradu, proprietatibus multis distincta : rubet, aut multum alba est, et multiplicia folia habet; redolet bene, et consurgit a spinæ asperitate; et miro modo dicitur contra sacrum ignem valere, sistitque fluxum ventris; et inde fit aqua rosacea mitigativa doloris, et clarificativa luminis oculorum : et in Jericho urbe crescit præcipue. Quemadmodum ergo rosa exaltatur, et viret in Jericho, sic Sapientia in Israelitico populo : cujus interiores oculos clarificavit, quem a doloribus multis sanavit, fluxum vitiorum restringens, et concupiscentiæ ignem refrigerans.

Quasi oliva speciosa in campis. Oliva est arbor in campis et montibus crescens, jugiter virens, fructum tarde producens, et signum pacis exsistit : cujus succus est oleum. Huic arbori Sapientia comparatur : quæ nunquam marcescit, pacemque pectoris tribuit;74 quæ post diuturnam Israelitici populi oppressionem in Ægypto, tandem copiosum in eis protulit fructum, in territorio eis promisso. Et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis. Platanus arbor est, a latitudine foliorum nomen sortita : πλατύς enim Græce, Latine dicitur latus. Estque foliis mollis, et vitibus similis. Per quam Sapientia æterna exprimitur : quæ in populo Israelitico exstitit dilatata, mitis, et pia ad suos cultores ; fuitque lata in suis doctrinis, consiliis, et præceptis, juxta illud :75 Latum mandatum tuum nimis. Et crescit hæc arbor juxta fluenta aquarum.

Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi. Cinnamomus seu cinnamomum, est aromatica arbor, subtilem et acutum habens saporem dulcedine immixtum, subrufi vel subnigri coloris, cujus cortex instar cannæ rotundus et gracilis. Gignitur autem in India et Æthiopia; frutice brevi, duorum circiter cubitorum, et tenuissimarum virgarum est. Nam quod crassum est, vilipenditur; gracilius vero, est carius. Confortativam habet virtutem, et valet contra stomachi debilitatem et indigestionem. Cui comparatur hæc Sapientia, cordium confortatrix, occultissime mentem reficiens, stomachum animæ roborans ad ruminandum et digerendum spiritualia alimenta : quæ omnia fecit in plebe præfata. Balsamum quoque seu balsamus, arbor est aromatica valde, regalis, quia rara et plurimum pretiosa, vim habens calefaciendi et confortandi :76 cujus succus oleo junctus, efficit chrisma; nec crescit ultra altitudinem duorum cubitorum. Per quam Sapientia increata exprimitur : quæ est lignum vitæ dulcissimum omnibus apprehendentibus eam, incomparabilis pretiositatis, et unica tantum;77 quæ populum Israel calefecit, et confortavit in Spiritu Sancto. Reges quoque, pontifices et Prophetas inunxit, et famosissimum effecit populum illum, præsertim reges quosdam ipsius, ac vates sanctos.

Quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris. Myrrha interdum pro arbore, interdum pro gummi ejus accipitur. Estque sicca et calida, in Arabia et India nascens, cubitis quinque alta, similis spinæ : cujus gutta est viridis et amara, sed boni odoris, præsertim quæ sponte manat, quæ et præstantior est. Unde hic dicitur, Myrrha electa. Cui hæc Sapientia comparatur : quæ populo Israelitico compunctionis amaritudinem indidit ac præcepit, per quam ad dulcissimam consolationem eum perduxit, ac suavissimæ famæ fragrantia respersit eumdem, ita quod multi gentilium confluebant ad eum, et legem Moysis assumpserunt.

Et quasi storax et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi libanus non incisus, vaporavi habitationem meam. Storax vocatur et species resinæ (et bona eligitur, quæ manibus potest malaxari; hæc confortat matricem), et arbor Arabiæ : et crescit in locis aquosis, atque immensum et jucundum reddit odorem, estque similis arbori malo citonii : cujus virgulæ lacrimam fluunt, et quasi mellosum emittit liquorem. Galbanus in Syria invenitur, et est lacrima cujusdam herbæ similis ferulæ : et apud medicos inter pretiosa censetur pigmenta; valet etiam contra morbum caducum. Porro ungula est aromatica species similis ungui humano in magnitudine : unde et ungula nominatur, et in Exodo onycha appellatur :78 et dicitur ostrea parva, dulciter redolens. Et fuit una de quatuor speciebus aromaticis ex quibus fiebat79 thymiama boni odoris, quod incendebatur super altare thymiamatis in tabernaculo Moysis et in templo.8081 At vero gutta significat tria, videlicet stillicidium, ac morbum, ac fruticem : et hoc tertio modo hic sumitur ; estque aromatica species duritiam mitigans, tumorem et inflationes expellens. Libanus vero non incisus, hic capitur pro arbore Arabiæ, quæ cortice et foliis est similis lauro, et succum velut amygdali fundit, et est boni odoris. Itaque instar harum rerum aromatice redolentium, Sapientia increata vaporavit, id est dulci vapore adspersit, habitationem suam, id est synagogam, tabernaculum, templum, et corda quæ inhabitavit, quibus bonam dedit fecunditatem, et elationis abstulit inflationem. Et quasi balsamum non mixtum odor meus, id est similis odori pretiosissimi purique balsami.

Ego quasi terebinthus extendi ramos meos. Terebinthus arbor est Macedoniæ ac Syriæ fructuosa : cujus resina carissima est, et etiam terebinthus vocatur, sed hic pro arbore sumitur ; et in Damasco Syriæ magna est, habens racemos sicut oliva ; et est odoris jucundi. Itaque instar terebinthi Sapientia æterna ac genita extendit ramos suos, id est gratiarum charismata, actiones virtutum, protectionis suæ subsidia, vel personas fideles quas procreavit. De quibus omnibus subditur : Et rami mei honoris et gratiæ, id est honorabiles et gratiosæ, misericorditerque collatæ, et in se nobiles ac præclaræ.

Ego quasi vitis fructificavi, id est, fructuose emisi, suavitatem odoris, id est suavem odorem, famam exemplarem, consolationem tranquillitatis internæ dulcissimam : quæ omnia a me procedunt, et meis devotis infunduntur cultoribus. Hinc Sapientia ista ait : Ego sum vitis vera.82 Vitis quippe in autumno suavissimos profert fructus. Et flores mei, fructus honoris et honestatis. Flores isti sunt sanctæ meditationes, saluberrimæ affectiones, informativæ locutiones : quæ in se honorabiles sunt et honestæ, atque a Sapientia inspirantur, et procedunt in opera virtuosa, modesta, composita, quibus honor debetur et merces beata. De quibus omnibus Sapientia ista æterna ac genita, tanquam de præclaris suis effectibus subdit :

Ego mater pulchræ dilectionis. Ex quo Unigenitus Patris, Verbum æternum, loquitur hic de se sub nomine Sapientiæ, vocat se matrem magis, quam patrem donorum sequentium. Itaque creatrix Sapientia est mater pulchræ dilectionis, id est caritatis, et actus ipsius, qui est gratuita dilectio, qua diligitur Deus pure atque præcipue propter infinitam bonitatem et amabilitatem ipsius, non principaliter propter dona vel beneficia, seu promissa ipsius: quia sic eum diligere, est amor reciprocus, mercenarius et reflexus, non sincere in Deum directus; ideo non est pulchra et meritoria dilectio, sicut nec amor sensualis, qui fœdus est, nec amor naturalis, nec socialis, qui sunt indifferentes, id est nec meritorii, nec demeritorii in se. Pulchræ ergo dilectionis Sapientia increata ac genita mater est, quoniam parit, conservat, nutrit, atque ad perfectionis incrementa eam perducit. Simili modo est mater et timoris initialis ac filialis, et agnitionis, id est sapientialis contemplationis, qua intellectum illuminat, sicut testatur, Ego dabo vobis os et sapientiam;83 et sanctæ spei, quæ est formata exspectatio futuræ felicitatis; et etiam spei, quæ est theologica virtus, ac confidentiæ bonæ, quæ ad constantiam pertinet.

In me, tanquam in fontali et causali principio, est gratia omnis vitæ: quia a me procedit gratia gratificans, et actus ejus, qui vita gratiæ nuncupatur: qui actus est, essentiam intellectualis gratiæ ponere in esse supernaturali, spirituali, deiformi, ad promerendum idoneo, et per consequens ipsam substantiam animæ rationalis facere Deo acceptam, in ordine ad supernaturalem finem, qui est beatitudo æterna. Est quoque in Sapientia increata omnis gratia, id est perfecta gratiositas, seu pia voluntas totius gratiæ creatæ effectiva, quæ dicitur gratia increata et gratians, sicut dicitur natura naturans. Sicque dici solet, quod Verbum æternum sola gratia assumpsit naturam humanam. Et veritatis: quia a me procedit et datur veritas vitæ, veritas doctrinæ, veritasque justitiæ. In Christo autem secundum assumptam humanitatem, fuit gratiæ plenitudo, et veritas triplex præfata, juxta illud:84 Vidimus eum plenum gratiæ et veritatis.

In me omnis spes vitæ et virtutis. In Christo comprehensore non fuit subjective spes quæ est theologica virtus; sed hæc spes est in eo secundum suam deitatem objective atque causaliter, quia in ipso spes nostra consistit, et ipse est spei objectum ac causa. Porro secundum assumptam humanitatem, consistit spes nostra in ipso, sicut in causa meritoria, instrumentali et mediatrice. Sic ergo in Christo est omnis spes vitæ, id est, plenam habemus fiduciam obtinendi ab eo et per eum, vitam gratiæ in præsenti, et vitam gloriæ in futuro. Sic item in ipso est spes virtutis, id est, spem habemus obtinendi ab eo et per eum, omnem virtutem infusam, et profectum in ea. Ideo ait Psalmista: In Deo salutare meum et gloria mea: Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est.85 Et Joannes asserit:86 De plenitudine ejus omnes accepimus, et gratiam pro gratia. Isaias quoque docet: Quis ambulat in tenebris, et non est lumen ei? Speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum.87

Transite ad me per cordis conversionem et devotam orationem, et præparando corda vestra ad gratiarum mearum infusionem, omnes qui concupiscitis me concupiscentia pura ac spirituali; qui desideratis mihi uniri, et perfici in me, ac me beatifice frui in patria. De qua concupiscentia ait Propheta:88 Concupiscit anima mea in atria Domini. Et de qua alibi scriptum est:89 Concupiscentia sapientiæ deducet ad regnum perpetuum. Sic et in Psalmo monemur:90 Accedite ad eum, et illuminamini. Ipsa quoque Sapientia inquit: Venite ad me, omnes qui laboratis, et onerati91

27

28

29 estis, et ego reficiam vos. Hinc hortatur Apostolus: Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.92 Et a generationibus meis, id est pietatis meæ effectibus reformationibusque internis, implemini. Quasi dicat: Si ista petieritis a me, exaudiam vos. Imo admoneo ut petatis, et exauditionem promitto, sicut in Evangelio dixi:93 Petite, et accipietis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis.

Spiritus enim meus, id est Spiritus Sanctus, Patri Filioque communis: de quo ait Apostolus, Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus;94 et Propheta, Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.95 Super mel dulcis, imo omni creatura infinite suavior, quum sit ipsa superessentialis, immensa, separata, et in se subsistens dulcedo, cujus rivuli sunt cunctæ suavitates creaturarum; et hereditas mea, id est beata retributio, quam paravi electis, seu opulentia mea æterna, immensa et increata, dulcis est super mel et favum. Imo oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt divitiæ et deliciæ, quas præparavi ac tribuam justis.9697 Unde ait vir sanctus:98 Dominus pars hereditatis meæ, id est hereditaria portio mea (ut sit ibi constructio intransitiva). Et Jeremias in Threnis:99 Pars mea Dominus, dixit anima mea. De qua fertur in Psalmo: Quum dederit dilectis suis somnum, ecce hereditas Domini.100 Memoria mea in generatione sæculorum. Increata memoria Sapientiæ invariabilis est, nec eorum quæ scit, obliviscitur. Sancti quoque et devoti, jugiter memores erunt Sapientiæ ejus. Si enim memoria justi cum laudibus, quanto magis memoria justificatoris omnium justorum manebit absque fine cum laude, quam laudat indesinenter militans, et præsertim triumphans Ecclesia?101

Qui edunt me, id est, qui spiritualiter reficiuntur a me, bonitatem meam suaviter degustando: juxta illud, Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.102 Fitque degustatio ista per contemplationem, et dilectionem summæ et increatæ veritatis ac bonitatis, et consolationem internam desuper accipiendo. Adhuc esurient, id est, plenius degustare me cupient, et ad fruitionem mei beatificam adspirabunt. Propter quod ait Gregorius: Spiritualis refectio tanto plus a comedente esuritur, quanto ab esuriente amplius comeditur. Corporales quippe deliciæ per saturitatem in fastidium vertunt; spirituales vero dum habentur, appetitum magis accendunt.

Et qui bibunt me, id est, rivos sapientiæ a me obtinent, et gratiarum fluenta suscipiunt, ac torrente voluptatis meæ potantur, prout in vita fieri valet, ita ut dicant:103 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine!104 Adhuc sitient, id est, plenius potari optabunt, et ad cœlestis convivii plenitudinem pertingere concupiscent. Hinc videmus, quod quanto amplius quisquam proficit, tanto ardentius cupit proficere. Sed his obviare videtur, quod ait Salvator: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum.105 Et respondendum, quod sitis uno modo denotat carentiam necessariæ refectionis per potum: et sic habens gratiam gratum facientem, et aquam sapientiæ salutaris, non sitit, nec sitiet unquam, dummodo in eis permaneat. Alio modo sitis dicit appetitionem plenioris potationis: et sic loquitur littera præsens. Alii autem respondent dicendo, quod sitis primo accipitur pro desiderio alterius rei: sicque temporalia acquisita, magis generant sitim, quoniam faciunt alia appeti; secundo, pro desiderio rei habitæ, ut perfectius habeatur: sicque habentes Deum per gratiam imperfectam, cupiunt eum habere per gratiam pleniorem, et tandem per gloriam. Primo modo loquitur Christus; secundo modo, hic textus. Tertio, sumitur sitis pro exclusione fastidii a delectatione adepta: et sic Beati ac comprehensores dicuntur Deum sitire, sicut princeps ait Apostolorum, In quem desiderant angeli106

Qui audit me auribus cordis, id est, præceptis meis obtemperat, et meis acquiescit consiliis, non confundetur in divino judicio, nec inordinatam sustinebit confusionem, sed in adversis gaudebit;107 et si irrideatur, æquanimiter feret. Et qui operantur in me, id est, secundum præcepta mea vivunt, et juxta divinæ legis regulam conversantur, non peccabunt, in quantum sic operantur. Tamen in quantum deficiunt a plena observantia regulæ legis divinæ, bonis eorum actibus multa venialia admiscentur peccata, ex fragilitate, distractione, negligentia, subreptione, et ignorantia. Possunt quoque peccare mortaliter, ex vertibilitate liberi arbitrii, nondum in gratia confirmati. Juxta hunc sensum dictum est supra : Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis;108 atque in prima Joannis Canonica, Omnis qui natus est ex Deo, non peccat.109 Circa quod loquitur Augustinus : Quantum ad hoc, quod ex Deo natus est, non peccat. Et rursus ibidem : Omnis qui peccat, non vidit Deum, nec cognovit eum.110 Qui elucidant me, id est, majestatem meam publice prædicant, et hominibus notam me faciunt, ac sacra Scripturarum mysteria et difficiliora quæque exponunt, vitam æternam habebunt pro præmio, juxta illud : Qui docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti; et qui multos erudiunt ad justitiam, quasi stellæ in perpetuas æternitates.111 Tales quippe in novo Testamento, secundum Ambrosium et Haymonem, vocantur Prophetæ, juxta illud : Prophetæ duo vel tres dicant, et ceteri taceant.112

Hæc omnia, liber vitæ, id est, ista jam dicta de Sapientia et ejus emanatione, et gratiosis effectibus ejus, sunt salubris et vitalis scientia, et in sacra continentur Scriptura, quæ est unus totalis liber, docens per vitam gratiæ ad vitam gloriæ pervenire. In libro quoque vitæ increato, qui est notitia prædestinationis, contenta sunt hæc quæ de piis effectibus Sapientiæ æternæ in suis electis sunt introducta. De præfato libro vitæ, accipi potest id quod in Baruch dicitur : Hic liber mandatorum Dei, et lex quæ est in æternum : omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam; qui autem derelinquunt eam, ad mortem.113 Et testamentum Altissimi : quia in veteri Testamento hæc continentur, atque ad ordinationem Dei de bonis gratiæ et gloriæ dandis suis electis, hæc pertinent. De quo in Exodo legitur : Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Et in Psalmo :114115 Peccatori autem dixit Deus : Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Et agnitio veritatis, id est, ad notitiam pertinentium ad salutem hæc spectant.

Legem mandavit nobis Moyses, id est, ex divina commissione dedit et servari jussit legem, quam a Deo accepit per angelos, sicut in Actibus loquitur Stephanus ad Judæos : Accepistis legem in dispositione angelorum;116 in præceptis justitiarum, id est dando justa præcepta, et ad exercendam justitiam circa Deum ac proximos pertinentia : quia præcepta primæ tabulæ continebant præcepta justitiæ circa Deum; alia, circa proximum. Dedit quoque præcepta cærimonialia, cultum Dei respicientia, atque præcepta judicialia, modum observandi justitiam inter homines determinantia. Et hereditatem domui Jacob, et Israel promissiones.

Posuit David puero suo, id est, ipsi David regi Deus statuit et promisit, excitare regem ex ipso fortissimum, id est ex semine ejus procreare potentissimum regem. Quod quidam de Salomone intelligendum putarunt; sed sequentia non concordant. Nam subditur : et in throno honoris sedentem in sempiternum : quod nulli mortali regi puroque homini convenit; sed Christo Deo ac homini in unitate personæ, qui in primo suo adventu spiritualiter sedit in throno regalis et judicialis honoris, quia rex fuit et pontifex, judexque omnium, sicut ipse ait :117 Pater non judicat quemquam, sed judicium omne dedit Filio. Et per fidem ac gratiam regnavit in suis fidelibus, quibus et evangelicam dedit legem.118 Unde Archangelus dixit Virgini gloriosæ : Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis.119 Quod totum Isaias prædixit : Super solium, inquit, David et super regnum ejus sedebit, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia a modo et usque in sempiternum.120 Hoc est quod de Antiquo dierum, id est Patre æterno, et Filio hominis, utpote Dei Filio incarnato, apertissime dicitur : Dedit ei potestatem, et honorem, et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ servient ei : potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur.121 Verumtamen regnum Christi in primo adventu spirituale fuit, non sæculare in exteriori primatu et solio corporali aut virtute armorum, prout obstinati et excæcati Judæi exspectant Messiam in suo adventu regnaturum. Propter quod Christus dixit Pilato : Regnum meum non est de hoc mundo.122

— Dicitur quoque David puer Dei, id est, fidelis minister ipsius, familiarisque Deo : sicut in Genesi procurator Abrahæ dicitur puer ejus; et in tertio Regum libro habetur :123 Venit Elias in Bersabee, et dimisit ibi puerum suum. Hinc Sancti primitivæ Ecclesiæ leguntur orasse :124 Domine, qui Spiritu Sancto per os David patris nostri pueri tui dixisti, etc.125

35

Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum. Quemadmodum in Genesi habetur : Fluvius egrediebatur de paradiso, qui inde dividitur in quatuor capita, id est in quatuor fluvios capitales ac principales, procedentes ex fluvio illo originali. Nomen uni, Phison; nomen secundi, Gehon; nomen tertii, Tigris; nomen quarti, Euphrates.126127 Et hæc omnia hic ponuntur, ad insinuandum quod sicut hæc flumina sunt præcipua et aquis plenissima, sic Christi doctrina copiosissima et elegantissima fuit : quæ in quatuor Evangeliis quasi in quatuor fluviis continetur, quæ Evangelia ex doctrina et sapientia cordis Christi, quasi ex primo et originali fluvio, profluxerunt.

Itaque ait : Qui, scilicet Christus rex potentissimus, qui aerias potestates dejecit. De quo fertur in Psalmo : Quis est iste rex gloriæ?128 Dominus fortis et potens, Dominus potens in prælio; Dominus virtutum, ipse est rex gloriæ. Qui alibi protestatur : Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra.129 Quem regem Deus promisit nasciturum esse ex semine David, juxta illud Psalmi : Juravit Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum :130 De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Quod sacratissimus Archiapostolus in Actis allegans : Propheta, inquit, quum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus, de fructu lumborum ejus sedere super sedem ejus.131132 Itaque ait : Qui, scilicet Christus, implet, id est, perficit, et plene, exuberanter, fructuoseque docet, sapientiam Evangelicæ legis, sicut fluvius ille nomine Phison aquis exuberat, terramque irrigat et fertilem reddit; et sicut Tigris in diebus novorum, id est copiose atque fertiliter, quemadmodum fluvius ille Tigris nomine præsertim abundat aquis, et terras fecundat tempore novorum fructuum terræ, puta in vere, in quo terræ nascentia innovantur.

Qui adimplet quasi Euphrates sensum : id est, sicut fluvius nomine Euphrates abundanter aquas diffundit, sic Christus proprio ore ante suam passionem, et etiam postea, ac potissime post ascensionem, per Spiritus Sancti infusionem, copiosissime et præclare docuit verum intellectum Scripturæ, et multiplicem sensum ejus : videlicet litteralem, allegoricum, tropologicum, et anagogicum. Unde ante passionem suam dixit Apostolis : Vobis datum est nosse mysterium regni Dei.133 Et alibi scriptum est :134 Tunc (scilicet post resurrectionem) aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas. Atque in sermone post Cœnam, promisit :135 Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Qui multiplicat doctrinam prædicationis suæ,136137

36 et legi veteri superaddit quædam præcepta atque consilia : ut patet præcipue Matthæi quinto sextoque capitulis, multisque aliis Evangelii locis; quasi Jordanis in tempore messis in terra promissionis magis abundat in aquis : juxta illud in Josue, Jordanis ripas alvei sui tempore messis impleverat.138

37

Qui mittit disciplinam sicut lucem, id est, scientiam Scripturarum et fraternæ correptionis doctrinam clare docuit, non obscure, ut multi Prophetæ; et adsistens quasi Gehon in die vindemiæ, id est, cunctis ad se accedentibus copiose diffundens doctrinam et gratiam influens (juxta illud, Eum qui venit ad me non ejiciam foras) sine personarum acceptione, quemadmodum fluvius ille paradisi nomine Gehon copiosius fluit et rigat terram in autumno, dum tempus est vindemiarum, juxta illud Michææ:139 Factus sum, sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ.140

38

Qui perficit primus scire ipsam, id est, perfecte ostendit quod ipse prius sciat sapientiam, id est, præ ceteris principalius eam intelligat. Vel sensus est, quod ipse Christus, primus exsistens, prout fatetur, Ego sum Alpha et Omega, principium et finis141, primus et novissimus, perfecte facit ipsos homines scire sapientiam, quia præ ceteris eminentius docuit eam, et suos Apostolos ac primitivam Ecclesiam excellentissime implevit sapientia salutari et Scripturarum notitia, prout apud Joannem legitur: Paracletus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.142 Et infirmior non investigabit eam: id est, ceteri homines, qui puræ sunt creaturæ, Christo Deo incarnato infirmiores, sapientiam ejus nequeunt perscrutari, nec ipsum comprehendere Christum, qui ait: Nemo novit Filium nisi Pater.143

39 A mari enim abundabit cogitatio ejus: id est, meditatio seu cognitio Christi exuberantior est in se ipsa, quam aqua Oceani intra se; plusque transcendit cogitationes atque notitias hominum, quam abyssus minimam guttam. Unde apud Isaiam locutus est: Quomodo exaltantur cœli a terra, sic exaltatæ sunt cogitationes meæ a cogitationibus vestris.144 Apostolus quoque:145 Quis, inquit, cognovit sensum Domini? Et consilium illius in abysso magna: id est, profunditas consilii mentis divinæ plus transcendit capacitatem perscrutationemque hominum, quam magnum mare stillicidium aquæ, vel investigationem mentis humanæ. Qualiter autem consilium competat Deo, dictum est supra. Etenim consilium proprie sumptum, prout est inquisitio de agendis, est ignorantis naturæ, nec convenit supersapientissimo Creatori; sed quantum ad id quod perfectionis est in ratione consilii, convenit ei. Hinc scriptum est: Quis adfuit in consilio Domini, et vidit et audivit sermonem ejus?146 Et Paulus: Quis, ait, consiliarius ejus fuit?147

40

Ego sapientia increata effudi flumina, id est charismata gratiarum, fluenta documentorum cœlestium, exuberantes doctrinas quatuor Evangeliorum, imo omnium divinorum voluminum.148 Quod et in Proverbis scriptum est, prout Sapientia ista allegat, dicendo: Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ.149

41

Ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio: id est, ex fecundissimo et exuberantissimo corde Patris manavi, sicut trames, via, seu rivus copiosissimæ aquæ, fluit ex fluvio redundantissimo: juxta quod scriptum est, Sapientia vapor est virtutis Dei, et emanatio quædam claritatis omnipotentis Dei sincera.150 Ego quasi fluvius Dorix. Dorix, secundum Glossam, fluvius est, qui ab eodem monte cum Euphrate defluit, et rapidissimo atque celerrimo currit motu, ita quod omnia sibi substernit. Unde quum Alexander Magnus eum transgressurus, pontem super eum fecisset, fluvius ipse concita vi diruit pontem. Itaque huic fluvio se comparat Sapientia, tum quoniam ipsa celerrime, imo in instanti seu momento æternitatis, profluxit de Patre; tum quoniam velocissime instruit corda, et celerime sua diffundit bona, nec ulla in discendo est mora, dum mentem tetigerit illuminatio sua. Hinc legitur: Fluvius igneus rapidusque a facie ejus egrediebatur.151 Et sicut aquæductus exivi de paradiso, id est, de cœlo altissimo descendi ad corda hominum illustranda et inhabitanda, a Patre missa. Juxta quod Sapiens orat: Mitte illam de cœlis sanctis tuis, et a sede magnitudinis tuæ.152 Hæc fuit invisibilis missio. Deinde visibiliter missa est, descendens per Incarnationis mysterium in inferiores partes terræ, secundum illud: summo cœlo egressio ejus.153 Unde ipsa loquitur: Exivi a Patre, et veni in mundum.154 Exivi quoque per generationem æternam, sicut aquæductus, de paradiso, id est ex deliciosissimo corde Patris, qui ait in Psalmo: Eructavit cor meum verbum bonum.155

42

Dixi: Rigabo hortum plantationum, id est Ecclesiam, quæ est hortus, ager et vinea: in qua plantatæ sunt diversæ personæ fideles, tanquam fructuosæ decoræque arbores, juxta illud in Canticis: Hortus conclusus soror mea sponsa.156 Quem hortum Sapientia irrigavit suis doctrinis et gratiis, secundum illud Psalmi: Rigans montes, id est Apostolos, prælatos atque doctores, de superioribus suis. Porro Apostolus dicens, Neque qui plantat, est aliquid, neque qui rigat, loquitur de plantatore et rigatore extrinsecus operante, instrumentali, ac dispositivo. Sapientia vero increata effective operatur in cordibus, charismata sua influens eis.157 Et inebriabo partus mei fructum, id est, ipsos fideles, spirituales filios meos, quos regeneravi in Spiritu Sancto, copiose implebo sacris muneribus. Quod præsertim impletum est in die sacro Pentecostes, quando Apostoli cum primitiva Ecclesia eis associata, receperunt exuberantissime Spiritum Sanctum, et spiritualiter ebrii facti sunt caritatis fervore et vino quod propinavit Sapientia, protestans:158 Venite, comedite panem meum, et bibite vinum quod miscui vobis;159 et in Canticis:

Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi.

43 Et ecce factus est mihi trames abundans, id est via magna et patens, per quam doctrinam meam gratiamque diffudi: quia non solum per terram et corda Judæorum, sed per totum mundum in cordibus gentilium effudi hæc dona mea, per Apostolorum et aliorum discipulorum meorum prædicationem, miracula et gubernationes: sicut prædictum fuit, In omnem terram exivit sonus eorum.160161 Quibus et dixit: Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judæa et Samaria, et usque ad extremum terræ.162 Unde et Pater ait ad Filium: Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.163 Hinc subditur: et fluvius meus appropinquavit ad mare, id est, documentorum et gratiarum mearum diffusio extendit se usque ad terminos terræ et insulas maris. Hinc in Isaia ait: Mittam ex eis qui salvati fuerint, etc.164 Quoniam doctrinam quasi antelucanum omnibus illumino, id est, illuminando infundo cunctis gentibus evangelica documenta clare et copiose, sicut sol diffundit auroram; et enarrabo illam usque in longinquum, id est, per Apostolorum prædicationem et inspirationem internam notificabo eam gentibus ubique terrarum.

45 Penetrabo omnes inferiores partes terræ, id est, corda habitantium in inferioribus partibus mundi intime illustrabo, etiam corda carnalium, ea reformando et convertendo. Vel, ut quidam exponunt, limbum patrum intrando (quem Christus post suam passionem mox introivit, quantum ad animam illuc descendens), et animas sanctas beatifica visione illustrans, quas merito passionis meæ ab originalis peccati reatu absolvi, ob quem reatum a beata fruitione differebantur. Et inspiciam omnes dormientes, id est, torpore peccati et negligentia prægravatos excitabo ad cordis vigiliam atque custodiam. Vel, omnes defunctos in fine sæculi suscitabo, et ad judicium convocabo: juxta illud: Veniet hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus;165 et procedent, qui bona egerunt, in resurrectionem vitæ. De quibus subjungitur: et illuminabo omnes sperantes in Domino: quia illi tunc illuminabuntur lumine gloriæ et felici visione Trinitatis superdignissimæ, qui et nunc illustrantur quotidie per incrementa gratiæ ac virtutum atque donorum sapientiæ et scientiæ.

Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam. Hoc multi exponunt in persona auctoris istius libri: quasi dicat, Adhuc multa utilia proferam documenta instar prophetiæ vera ac solida, et de futuris prænuntiantia. Et relinquam illam, in libro isto descriptam, quærentibus sapientiam, qui ex sacris libris quærunt doceri, et sapientiam adipisci per studium; et non desinam in progenies illorum, id est, successores eorum illuminare non cessabo per libri hujus scientiam, usque in ævum sanctum, id est sæculum futurum, in quo cessabit humana instructio. Potest quoque hoc totum de Sapientia increata exponi, quæ in Ecclesia sua non cessat dona cœlestium doctrinarum multiplicare, et per doctores nova volumina compilare.

Postremo auctor subjungit: Videte, o omnes studiosi, quoniam non solum mihi laboravi, id est, quod vacando studio sapientiæ, et conscribendo hunc librum, non solum mihi ipsi profeci, sed et omnibus exquirentibus veritatem, qui ex meis laboribus et doctrinis possunt proficere; quibus et me in exemplum exhibeo, ut consimiliter agant. Hinc dictum est:166 Fili, si sapiens fueris, tibi et proximis tuis eris. Unde alibi conscriptum est: Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.167

Footnotes

  1. Joann. II, 19. ↩

  2. Gen. xxxii, 28. ↩

  3. Eccl. I, 4. ↩

  4. Ps. cix, 3. ↩

  5. Mich. v, 2. ↩

  6. Prov. viii, 22. ↩

  7. Is. IX, 6. ↩

  8. Eccli. i, 4. ↩

  9. Prov. vi, 34. ↩

  10. Joann. v, 23. ↩

  11. Joann. xiv, 1. ↩

  12. Prov. vii, 31. ↩

  13. Jer. xxxii, 39, 41. ↩

  14. Luc. x, 21. ↩

  15. Joann. xviii, 20. ↩

  16. Ps. lxxxiv, 9. ↩

  17. Job xi, 5, 6. ↩

  18. Sap. vii, 27. ↩

  19. Prov. viii, 30, 31. ↩

  20. Prov. viii, 30, 31. ↩

  21. Matth. xi, 19. ↩

  22. Joann. xii, 23. ↩

  23. Joann. xvii, 5. ↩

  24. Is. lii, 13. ↩

  25. Mich. v, 4. ↩

  26. Matth. iii, 17; xvii, 5. ↩

  27. Joann. iii, 34. ↩

  28. Coloss. ii, 9. ↩

  29. Coloss. i, 16. ↩

  30. Ibid. 14. ↩

  31. Apoc. v, 11-13. ↩

  32. Joann. xviii, 20. ↩

  33. Prov. viii, 31. ↩

  34. Deut. xxxiii, 26. ↩

  35. Job xxvi, 8. ↩

  36. Job xxxvii, 11, 12. ↩

  37. Ps. cm, 3. ↩

  38. Joann. x, 30. ↩

  39. Ps. cxxxviii, 8 et seq. ↩

  40. Marc. vi, 48; ↩

  41. Matth. xiv, 25; ↩

  42. Joan. vi, 19. ↩

  43. Marc. iv, 39. ↩

  44. Ps. lxxxvi, 20; ↩

  45. Job ix, 8; ↩

  46. Habac. ii, 15. ↩

  47. Sap. viii, 1. ↩

  48. Apoc. xiv, 6. ↩

  49. Job xxxiv, 13. ↩

  50. 1 Tim. ii, 4. ↩

  51. 1 Tim. ii, 4. ↩

  52. Deut. v, 29. ↩

  53. Is. xlviii, 18. ↩

  54. Jer. xxx, 21. ↩

  55. Is. xix, 25. ↩

  56. Deut. xxxii, 9. ↩

  57. Deut. iv, 20. ↩

  58. Joann. v, 19, 20. ↩

  59. Joann. xiv, 31. ↩

  60. Joann. u, 19. ↩

  61. Joann. ii, 19. ↩

  62. Gen. xxxu, 28. ↩

  63. Eccli. i, 4. ↩

  64. Ps. cix, 3. ↩

  65. Mich. v, 2. ↩

  66. Prov. viii, 22. ↩

  67. Gen. xxxii, 28. ↩

  68. Is. ix, 6. ↩

  69. Is. xxxii, 30; ↩

  70. Deut. xi, 25. ↩

  71. Lev. xxvi, 8. ↩

  72. Deut. xxviii, 1. ↩

  73. Ibid. 1, 46. ↩

  74. Sap. vi, 13. ↩

  75. Ps. cxviii, 96. ↩

  76. Ps. i, 46. ↩

  77. Prov. III, 18. ↩

  78. Exod. XXX, 34. ↩

  79. Ibid. 35. ↩

  80. Exod. XXX, 1, 8; ↩

  81. III Reg. IX, 25. ↩

  82. Joann. XV, 1. ↩

  83. Luc. xxi, 15. ↩

  84. Joann. i, 14. ↩

  85. Ps. lxi, 8. ↩

  86. Joann. i, 16. ↩

  87. Is. l, 10. ↩

  88. Ps. lxxxiii, 3. ↩

  89. Sap. vi, 21. ↩

  90. Ps. xxxiii, 6. ↩

  91. Matth. xi, 28. ↩

  92. Hebr. iv, 16. ↩

  93. Matth. vii, 7. ↩

  94. Rom. viii, 9. ↩

  95. Ps. cxlii, 10. ↩

  96. 1 Cor. ii, 9. ↩

  97. Is. lxiv, 4; ↩

  98. Ps. xv, 5. ↩

  99. Thren. iii, 24. ↩

  100. Ps. cxxvi, 2, 3. ↩

  101. Prov. x, 7. ↩

  102. Ps. xxxiii, 9. ↩

  103. Ps. xxxv, 9. ↩

  104. Ps. xxx, 20. ↩

  105. Joann. iv, 13. ↩

  106. 1 Petr. i, 12. ↩

  107. Ps. cxlii, 10. ↩

  108. Eccli. vii, 40. ↩

  109. 1 Joann. v, 18. ↩

  110. 1 Joann. vii, 6. ↩

  111. Dan. xii, 3. ↩

  112. 1 Cor. xiv, 29. ↩

  113. Baruch. iv, 1. ↩

  114. Hebr. ix, 20. ↩

  115. Exod. xxiv, 8; ↩

  116. Act. vii, 53. ↩

  117. Joann. v, 22. ↩

  118. Joann. iii, 6. ↩

  119. Luc. 1, 32, 33. ↩

  120. Is. ix, 7. ↩

  121. Dan. vii, 14. ↩

  122. Joann. xviii, 36. ↩

  123. Gen. xviii, 7. ↩

  124. III Reg. xix, 3. ↩

  125. Act. iv, 24, 25. ↩

  126. Gen. ii, 10, 11, 13, 14. ↩

  127. Gen. ii, 10, 11, 13, 14. ↩

  128. Ps. xxiii, 8, 10. ↩

  129. Matth. xxviii, 18. ↩

  130. Ps. cxxxi, 11. ↩

  131. Act. ii, 30. ↩

  132. Act. ii, 30. ↩

  133. Luc. viii, 10. ↩

  134. Luc. xxiv, 45. ↩

  135. Joann. xvi, 13. ↩

  136. Is. ix, 7. ↩

  137. Luc. i, 32, 33. ↩

  138. Josue III, 15. ↩

  139. Joann. VI, 37. ↩

  140. Mich. VII, 1. ↩

  141. Apoc. I, 8; XXII, 13. ↩

  142. Joann. XIV, 26. ↩

  143. Matth. XI, 27. ↩

  144. Is. LV, 9. ↩

  145. Rom. XI, 34. ↩

  146. Jer. XXIII, 18. ↩

  147. Rom. XI, 34. ↩

  148. Prov. XVIII, 4. ↩

  149. Joann. VII, 38. ↩

  150. Sap. VII, 25. ↩

  151. Dan. VII, 10. ↩

  152. Sap. IX, 10. ↩

  153. Ps. XVIII, 7. ↩

  154. Joann. XVI, 28. ↩

  155. Ps. XLIV, 2. ↩

  156. Cant. IV, 12. ↩

  157. 1 Cor. III, 7. ↩

  158. Ps. CII, 13. ↩

  159. Prov. IX, 5. ↩

  160. Ps. XVIII, 5. ↩

  161. Ephes. IV, 9. ↩

  162. Act. I, 8. ↩

  163. Is. XLIX, 6. ↩

  164. Is. LXVI, 19. ↩

  165. Joann. V, 28, 29. ↩

  166. Prov. IX, 12. ↩

  167. Prov. v, 16. ↩

Chapter 26 of 54