Skip to the text

Articulus 26

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI QUINTI : IN TRIBUS PLACITUM EST SPIRITUI MEO.

REDIT jam auctor ad moralia documenta. In tribus placitum est spiritui meo, quia sunt valde bona, quæ sunt probata, id est commendabilia et approbata, coram Deo et hominibus, id est a Deo et hominibus probis, imo a cunctis intellectualibus creaturis prudentibus. Concordia fratrum, id est pax mutua, et unanimitas bona consanguineorum, domesticorum, affinium, propinquorum : inter quos solet oriri discordia propter temporalia dividenda, quum tamen debeant tanto concordiores exsistere, quanto propinquiores sunt. Nec tamen unus alteri debet favere, adsistere, cooperari in rebus illicitis, aut partialitates fovere, sicut faciunt multi, qui trahunt se invicem in multa pericula, et in mortem ac tartarum, sequentes tribum Benjamin, qui de urbibus suis convenerunt in Gabaa in auxilium sceleratissimorum :1 propter quod viginti quinque millia ex eis fuerunt occisi. Istud est primum. Sequitur secundum. Amor proximorum :2 sicut jubetur in lege, Diliges proximum tuum sicut te ipsum.3 Quod de spirituali amore præcipue est intelligendum; tamen inter contribules et vicinos, debet etiam dilectio civilis, naturalis, familiaris et socialis haberi.

Tertium est, et vir et mulier bene sibi consentientes : inter quos frequenter contentiones et displicentiæ oriuntur, ita quod amarissimam mutuo ducunt vitam, et mirabile odium contra se invicem habent, quum tamen sint una caro. Unde hortatur Apostolus : Viri, diligite uxores vestras, et nolite esse amari ad eas. Princeps quoque apostolici agminis :4 Mulieres, inquit, subditæ sint viris suis; viri similiter cohabitan-tes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impertientes honorem, tanquam coheredibus gratiæ vitæ, ut non impediantur orationes vestræ. Spiritualiter autem, per virum potest intelligi prælatus ac sponsus Ecclesiæ, et per mulierem, Ecclesia ei commissa : inter quos vera et virtuosa concordia est multum laudanda, dum prælatus in verbo et opere exhibet subditis suis quod eis tenetur, et subditi suo prælato recte obediunt, et ei sunt grati. Rursus, per virum et mulierem intelligi possunt spiritus rationalis seu intellectus, et caro seu pars sensitiva : in quibus dum inferius suo superiori obtemperat, commendabilis exstat concordia.

Præterea quidam dicunt hæc tria specialiter pertinere ad activos, quum tamen concordia fratrum et amor proximorum, ad contemplativos et religiosos, ac spirituales personas potissime spectent, sicut in regula sua sanctus docet Hieronymus. Nam et Psalmista ait de Deo : Qui inhabitare facit unius moris in domo;5 et item, Ecce quam bonum et quam jucundum, habitare fratres in unum.6 Imo ad omnes hæc pertinent Christianos : quibus ait Apostolus, Solliciti sitis servare unitatem spiritus in vinculo pacis; itemque, Implete gaudium meum, ut idem sapiatis, unanimes, id ipsum sentientes.789

Tres species, id est distinctiones hominum, odivit anima mea, in quantum sunt tales, non in quantum sunt homines: quia persona et natura amandæ sunt, vitia odienda; et aggravor valde animæ illorum, id est, de perversitate animarum eorum magno mœrore conficior, condolendo eisdem. Pauperem superbum: quem decet esse tanto humiliorem, quanto pauperior fuit, quia nec habet incitamentum superbiendi, ut dives. Similiter qui virtutibus et vera caret devotione, et tamen virtuosum se jactat, aut de spirituali professione religiosoque habitu inaniter gloriatur, aut de eminentia auctoritatis seu præsidentiæ suæ extollitur, est pauper superbus, et specialiter detestandus, juxta quod Dominus in Apocalypsi ait hujusmodi homini infelici: Dicis, Quia dives sum, et nullius egeo;10 et nescis quia tu es miser, et miserabilis, et pauper, et cæcus, et nudus. Ista est prima species detestanda. Secunda est, et divitem mendacem. Divites enim solent honorari, et ad officia promoveri, et magis creditur eis communiter. Ideo specialiter abominabile est in eis, esse mendosum: præsertim si et nobiles sint, et in dignitatibus constituti; quia tunc eorum mendositas valde nociva est aliis, et plurimos habet imitatores, quemadmodum in Proverbiis scriptum est:11 Princeps qui libenter audit verba mendacii, omnes ministros habet impios. Tertia species est, et senem fatuum et insensatum: qui scilicet ex sua negligentia, pravitate, seu quavis causa culpabili, caret prudentia et sapientia tempore senectutis, quum ad senes potissime spectet prudentia, juxta illud in Job:12 In antiquis est sapientia, et in multo tempore prudentia. De tali sene fertur in Isaia: Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit.13 Tales senes, heu! modo sunt multi: de quibus illud poterit dici, Non sunt longævi sapientes, nec senes intelligunt judicium.14

Quæ in juventute tua non congregasti, scilicet sapientiam et virtutes, temporalia quoque necessaria victui tuo, quomodo in senectute tua invenies? quasi dicat, Nequaquam aut difficulter. Hoc dicitur contra pigros, qui juventutem consumunt infructuose. Quorum unicuique dicitur in Proverbiis: Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam:15 quæ quum non habeat ducem nec præceptorem, parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat. Hoc est quod in Proverbiis legitur: Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis.16

Quam speciosum canitiei judicium! id est, valde pulchrum ac decens est ætati senili seu senibus habere judicium discretionis et veram prudentiam; et presbyteris cognoscere consilium, id est habere facultatem dandi consilia vere salubria. Quam speciosa veteranis sapientia! id est, eis valde congruit et eos ornat; et gloriosus intellectus, id est, intelligentia Scripturarum, legum ac jurium, est gloriosa et præclara in eis, et simili modo consilium!

Ideo Eliu dixit: Putabam quod ætas prolixior responderet, et annorum multitudo doceret sapientiam.17 Corona senum, multa peritia: id est, venerabilitas et reverentia senum consistit in hoc, quod sint multum periti, ut possint dirigere atque instruere juniores, juxta illud:18 Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Et gloria illorum, timor Dei: id est, dignitas, salus, et claritas eorum in hoc consistit, ut sint timorati, maturi, non leves et dissoluti, aut de sapientia, senio, famave tumidi, ne scientia inflet eos; sed quo plura sciunt, et magis propinqui sunt morti, eo timoratiores exsistant. Sic enim, ut in Ecclesiaste asseritur, Qui addit scientiam, addit et dolorem.19 Atque in Job legitur:20 Ecce timor Domini, ipsa est sapientia.

Novem insuspicabilia cordis magnificavi: id est, novem sunt, de quorum utilitate cor nullum suspicari debet sive ambigere, quæ magna esse reputavi; et decimum dicam in lingua, id est distincte, hominibus. De quorum primo subjungitur : Homo qui jucundatur in filiis vivens, id est, qui ante mortem suam, seu per gratiam vivens, lætatur ordinata jucunditate in sobole sua, videns eam prosperari in Deo, et sapientiæ virtutibusque studere, secundum illud : Audi, fili mi, et esto sapiens;21 si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum, et exsultabunt renes mei, quum locuta fuerint rectum labia tua. Quod de spiritualibus quoque filiis seu subditis accipi potest :22 de quibus ait S. Joannes, Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes.23 Et videns subversionem, id est justam punitionem, inimicorum suorum, id est hostium boni communis : de quorum morte ac justa dejectione gaudendum est, non livore invidiæ, sed zelo justitiæ; secus de propriis inimicis, quum scriptum sit, Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas;24 et sanctus Job dicat : Si gavisus sum ad ruinam ejus qui oderat me.25 Hoc est secundum.

Sequitur tertium. Beatus qui habitat cum muliere sensata, conversando cum ea caritative atque concorditer, quia hoc ipsum est donum gratiæ Dei, et via aliqua ad salutem. Nam et Apostolus ait :26 Sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem. Verumtamen sola cohabitatio corporalis non ita felicitaret maritum, ut constat de stulto et impio Nabal, qui habitavit cum sapientissima conjuge sua Abigail.27

Sequuntur et alia septem : et qui lingua sua non est lapsus, id est, qui non peccavit per locutionem culpabilem, neque per taciturnitatem indiscretam, sicut Jacobus dicit : Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir.28 Nec servivit indignis se, id est malignis spiritibus, aut peccatis, vel iniquis hominibus, cooperando, consentiendo, aut communicando eis in vitiis : quia iniqui sunt servi corruptionis;29 a quo enim quis superatus est, hujus et servus est. Juxta quem sensum ait Apostolus :30 Nolite fieri servi hominum. Denique tam vilis servitus indecens est dignitatem creaturæ rationalis, quæ tali servitute spiritualiter enervatur et devoratur. Ideo Salomon docet : Ne des alienis honorem tuum, et annos tuos crudeli;31 ne forte impleantur extranei viribus tuis, et labores tui sint in domo aliena. Sic esse et vita gratiæ ac virtutum, peccando consumitur, juxta quod in Osee recitatur :32 Comederunt alieni robur ejus, et ipse nescivit.

Beatus qui invenit amicum verum :33 quoniam hoc est donum præcipuum, sicut de hoc dictum est plenius supra, ubi inter cetera ostensum est, quid ad amicitiam veram pertineat; et qui enarrat justitiam auri audienti, id est, benevolo ac obedienti auditori loquitur de pertinentibus ad salutem : quia per hoc adjuvat proximum, veneraturque Deum, et redundat hoc in proprium bonum. Ideo scriptum est : Inauris aurea et margaritum fulgens, qui arguit sapientem et aurem obedientem;34 et, Qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operit multitudinem peccatorum.35 Sic primo audierunt Galatæ Paulum : quibus scripsit, Sicut angelum Dei excepistis me, sicut Jesum Christum. Quam magnus, qui invenit sapientiam et scientiam!36 id est, spiritualiter valde magnus est, qui acquirit et possidet sapientiam atque scientiam, ut sunt dona caritati semper annexa; vel, Sapientiam, id est intelligentiam Scripturarum de Deo tractantium, et scientiam, id est veram rerum creatarum notitiam : quæ sunt dona gratiæ gratis datæ, et magnificant hominem, præsertim si caritati conjunctæ sint, prout sæpe istud præhabitum est, clariusque expositum. Sed non est super timentem Dominum, id est, nullus major est homine timorato : non quod timor sit dignior caritate, sed loquitur de filiali timore prout caritatem includit. Nam subditur :

Timor Dei super omnia cetera charismata gratiæ se superposuit. Circa quod quidam scribit, quod timor Dei majus bonum sit quam sapientia quæ est donum : quod stare non potest, loquendo de ipso timore filiali secundum se, absque caritatis inclusione. Nam inter septem dona, sapientia primum est atque dignissimum, quemadmodum Thomas, Albertus, Bonaventura, aliique testantur. Beatus est jam in spe et merito, cui donatum est habere timorem Dei filialem, castum, et sanctum : quem qui habet, nil negligit. Qui tenet illum, id est, timorem perseveranter custodit, cui assimilabitur? quasi dicat : Talis est tantæ dignitatis et perfectionis, ut vix aliquis possit ei æquari. Timor Dei, initium dilectionis ejus. Ex quo sequitur, quod absolute loquendo, timor Dei non sit major dilectione ipsius, sed econverso.37 Porro timor pure servilis, est initium sapientiæ et caritatis dispositivum ad eas nondum habitas seu infusas;38 timor vero initialis et etiam filialis, initium est sapientiæ et caritatis dispositivum et meritorium ad earum jam habitarum profectum. Timor namque retrahendo a vitiis, et sollicitando ad bona agenda, caritatem ac sapientiam ceterasque virtutes conservat, auget ac perficit. Fidei autem initium, id est ipsa fides initialis infusa, quæ est fundamentum virtutum et spiritualis vitæ exordium, juxta illud :39 Justus ex fide vivit; agglutinandum est ei timori filiali, quia in multis conveniunt : utrumque enim subjicit mentem Deo, et munimentum est meritoriæ vitæ, et fundamentum ac custos virtutum.

Præterea, quia de sensata muliere inductum est quod beatus sit vir ei cohabitans, subditur de femina insensata seu vitiosa, et passionibus suis subjecta. Omnis plaga tristitia cordis est, id est, mœstitia cordis est consummata et maxima plaga sive afflictio hominis, utpote major corporali dolore, ceteris paribus.40 Propter quod in Christo tempore passionis, dolor compassionis seu tristitia cordis de ingratitudine perditioneque hominum, excessit corporalem suæ passionis dolorem. Ideo in Proverbiis dictum est :41 Sicut tinea vestimento, ita tristitia nocet cordi. Et omnis malitia, nequitia mulieris, id est, perversitas, pravitas, passionatio impiæ feminæ, est consummata malitia, id est major malitia viri. Verumtamen in eodem genere culpæ, et ceteris paribus, major est iniquitas viri, quam feminæ, quum vir caput sit mulieris, et fortior ea in ratione, et beneficia majora sortitus a Deo, loquendo in generali. Tamen, quia mulieres communiter sunt debiles ratione, atque ad ea quibus afficiuntur, nimis inordinate afficiuntur; ideo pravitates et passiones earum sunt valde intentæ ac vehementes, et quantum ad hoc, pejores censentur. Hinc Aristoteles docet, quod quales sunt, tales nimis : quæ enim ex naturali dispositione vel usu crudeles sunt, sunt valde crudeles; et quæ piæ sunt, sunt nimis piæ, quia molles sunt corde. Et omnem plagam, et non plagam videbit cordis. Intricata est littera ista, et subintelligendum est aliquid, ut sit sensus : Omnem plagam, supple, corporis, videbit homo peritus seu medicus, et non videbit plagam cordis, id est latentem malitiam mulieris : quia mulier prava solet malitiam suam occultare magis quam vir. Simili sensu subjungitur : et omnem nequitiam, et non nequitiam mulieris : id est, homo prudens potest per exteriora signa perpendere malitias hominum interiores probabili modo frequenter, præter latentem mulierum nequitiam; et omnem obductum, et non obductum odientium : id est, omnem seductionem latentem potest homo aliquo modo per signa conjicere, præter deceptionem et fictionem odientis inveterati : qui quanto plus odit, tanto majorem amicitiam prætendit; tunc maxime, dum intendit nocere, sicut Joab volens fortissimum Amasam proditorie trucidare, tenuit mentum ejus, quasi osculans eum, salutavitque dicens :42 Salve, mi frater.43 Hinc in Proverbiis scriptum est : Qui operit odium fraudulenter, revelabitur in consilio iniquitas ejus.44 Et omnem vindictam, et non vindictam inimicorum : id est, omnem ultionem sibi ab aliquo imminentem potest homo ante aliquo modo perpendere, præter vindictam sibi ab hoste occulto approximantem. In hoc enim differunt ira et odium, secundum Philosophum, quod ira quærit nocere aperte, odium vero occulte. Ideo Absalon volens fratrem suum Amnon occidere, nullum inimicitiæ signum ei ostendit:45 ideo Amnon non observavit se ab illo.

Non est caput nequius, id est magis infectivum, super caput, id est quam caput colubri: qui est genus serpentis, colligens venenum suum in capite, ut mordendo magis inficiat; et non est ira super iram mulieris, id est intensior, periculosior, pertinacior, quam sit iracundia feminæ passionatæ, malitiosæ, crudelis. Commorari leoni et draconi placebit magis, quam habitare cum muliere nequam. Hoc per hyperbolen dicitur, ad innuendum quam molestum sit cohabitare feminæ vitiosæ: quæ interdum secrete et sub amicitiæ apparatu suum intoxicat virum. Attamen propter matrimonii jura, patienter manendum est cum tali, nisi forsan evidens appareret mortis periculum.

23

24

Nequitia mulieris immutavit faciem ejus: quia tanta est interior passio sua, quod facit alterationem grandem in facie. Interdum quoque latens nequitia mulieris est tanta, quod omnino occultat se, et signa benevolentiæ præfert, ut amplius noceat. Et occæcavit vultum suum tanquam ursus: id est, mulier talis ardore suæ perversitatis, excæcat oculos cordis sui, interiorisque faciei, ne consideret quam periculosa sint ea quæ agere machinatur: sicut excæcatur ursus per patellam accensam oculo ejus oppositam, vel sicut excæcatur ursus per iram suam, ita quod ea invadit quibus resistere nequit. Et quasi saccum ostendit in medio proximorum: id est, mulier prava passionata, faciem suam monstravit deformem atque distortam, secundum quod intus in mente disposita est. Vel, juxta prætacta, sensus est, quod ex nequissima simulatione ostendit faciem quasi hilarem et amantem, quum tamen sit rancorosa; et sic occultat quod latet in corde suo, sicut saccus celat contenta in se. Ingemuit vir ejus ex dolore, et audiens, suspiravit modicum, id est, ipsa audiens gemitum sui mariti, finxit se compati ei, aliqualiter suspirando.

Brevis omnis malitia super malitiam mulieris, id est, aliorum pravitas parva est comparatione pravitatis feminæ vitiosæ: quod juxta moderamen prætactum est intelligendum, seu hyperbolice. Sors peccatorum cadat super illam: id est, impio viro eveniat sorte, ut similis simili condungatur, et quotidie puniatur mutuo pravitas unius ab alio. Vel, Sors peccatorum cadat super illam, id est, pœna impiorum seu condemnatio infernalis eveniat hujusmodi mulieri: quæ condemnatio est sors iniquorum, quemadmodum beatitudo æterna est sors electorum, juxta illud:46 Quomodo computati sunt inter filios Dei, et inter Sanctos sors illorum est? Ascensus arenosus in pedibus veterani, sic mulier linguata homini quieto: id est, sicut grave et laboriosum est homini seni ire atque ascendere per viam arenosam, sic molestum est homini pacem et quietem amanti esse cum femina garrula et loquaci.

Ne respicias in mulieris speciem, visum incaute et morose figendo in eam, ne ad concupiscentiam exciteris, et inconsiderate accipias in conjugium feminam passionatam propter ipsius formositatem; et non concupiscas mulierem in specie libidinose, sed desiderio prolis ad Dei obsequium educandæ. Hinc scriptum est: Non concupiscat pulchritudinem ejus cor tuum, ne capiaris nutibus illius; pretium enim scorti vix unius est panis, mulier autem viri pretiosam animam capit.47

Mulieris ira et irreverentia, confusio magna: id est, viro confusibile est, quod uxor sua iracunde et irreverenter se habet ad ipsum sive ad alios, quum sit caput mulieris, et debeat eam compescere.4849 Ira quoque et irreverentia mulieris magna est confusio ejus, et confusionem seu condemnationem perpetuam promeretur per iram et irreverentiam suam, qua nec Deum

30

31

32

33 timet, nec hominem reveretur. Mulier si primatum habeat, id est, si permittatur esse principalis in regimine domus et possessionis, sobolis atque familiæ, contraria est viro suo, id est, despicit suum maritum, et contradicit ei de facili, imo et derogat dignitati mariti, quum scriptum sit :50 Sub viri potestate eris, et ipse dominabitur tui. Unde et Paulus apostolus :51 Mulieri, inquit, docere non permitto, nec dominari in virum. Hinc etiam scriptum est : Misit Assuerus rex epistolas per universas provincias regni sui, viros esse principes ac majores in domibus suis.52 Istud totum secundum communem legem sic est. Potest tamen in multis casibus evenire, ut expediat mulierem principaliter regere domum, viro ad hoc inepto ex infirmitate, insipientia, aut simili causa, et muliere ad hoc idonea exsistente.

Cor humile, et facies tristis, et plaga mortis, mulier nequam : id est, femina vitiosa est suo marito causa, quod ipse maritus habet mentem dejectam, vultum tristem, et afflictionem quasi morti consimilem. Manus debiles et genua dissoluta, mulier quæ non beatificat virum suum : id est, sicut manus debiles ad operandum, et genua ægra ad ambulandum, disconveniunt homini; sic mulier vitiosa quæ parvi pendit maritum, est inconveniens atque nociva eidem. Nam, ut ait Chrysostomus super Matthæum, Mulier nullum virum debet intelligere esse pulchriorem, sapientiorem, aut fortiorem suo marito, ne magis afficiatur ad alienum, quam ad proprium suum contoralem. A muliere initium factum est peccati, id est, prima mulier, scilicet Eva, virum suum induxit ad originale peccatum, quod fuit primum inter vitia hominum.53 Diabolus tamen jam ante peccaverat, et ejus invidia mors introivit in orbem terrarum :5455 nam et ipse mulierem decepit. Et per illam omnes morimur, id est, necessitatem moriendi corporaliter incurrimus demerito peccati originalis, cujus pœna est mors corporalis, ad quod mulier instigavit.

Non des aquæ tuæ exitum, nec modicum : id est, aquam tibi necessariam non permittas per aliquam viam quantumlibet parvam decurrere, quia paulatim tota efflueret; nec mulieri nequam veniam prodeundi : id est, simili modo compesce feminam pravam ab evagatione, nec des ei licentiam transeundi remotius, seu alibi quam videris expedire. Si non ambulaverit ad manum tuam, id est, si non vixerit, neque perrexerit secundum tuam directionem ac voluntatem, confundet te in conspectu adversariorum, id est, tam enormiter excedet adulterando seu alio modo, quod adversarii tui te deridebunt. A carnibus tuis abscinde illam, id est, a commixtione seu cohabitatione tua eam repelle, si fuerit incorrigibilis atque adultera, ne semper te abutatur, id est, inique te tractet, alteri se commiscendo, et tibi non obediendo, sed resistendo. Fiebat autem in veteri lege repudiatio :56 quod tamen fuit permissum, ne fieret gravius malum. Christus vero edocuit, non licere virum a muliere discedere, nisi ob fornicationem seu adulterium conjugis;57 nec tamen vinculum conjugale tunc solvi, nec aliam posse duci illa vivente. Et intelligendum est, quando vir adulterium non commisit, nec fuit patronus adulterii conjugis.

34

35

36

Footnotes

  1. Judic. xx, 14, 35. ↩

  2. Matth. xxii, 39; ↩

  3. Lev. xix, 18. ↩

  4. Coloss. iii, 19. ↩

  5. Ps. lxvii, 7. ↩

  6. Ps. cxxxii, 1. ↩

  7. Philipp. ii, 2. ↩

  8. Ephes. iv, 3. ↩

  9. Gen. ii, 24. ↩

  10. Apoc. iii, 17. ↩

  11. Prov. xxix, 12. ↩

  12. Job xii, 12. ↩

  13. Is. lxv, 20. ↩

  14. Job xxxii, 9. ↩

  15. Prov. vi, 6-8. ↩

  16. Prov. x, 5. ↩

  17. Job xxxii, 7. ↩

  18. Is. xxxviii, 19. ↩

  19. Eccle. i, 18. ↩

  20. Job xxxviii, 28. ↩

  21. Prov. xxiii, 19, 15, 16. ↩

  22. Eccli. vi, 14-16. ↩

  23. III Joann. 4. ↩

  24. Prov. xxiv, 17. ↩

  25. Job xxxi, 29. ↩

  26. I Cor. vii, 14. ↩

  27. I Reg. xxv, 3. ↩

  28. Jacob. iii, 2. ↩

  29. II Petr. ii, 19. ↩

  30. I Cor. vii, 23. ↩

  31. Prov. v, 9, 10. ↩

  32. Osee vii, 9. ↩

  33. Ibid. 7-12. ↩

  34. Prov. xxv, 12. ↩

  35. Jacob. v, 20 ↩

  36. Galat. iv, 14. ↩

  37. 1 Cor. xi, 3; ↩

  38. Ephes. v, 23. ↩

  39. Eccle. vii, 19. ↩

  40. 11 Reg. xx, 9. ↩

  41. Prov. xxv, 20. ↩

  42. Rom. i, 17. ↩

  43. II Reg. xx, 9. ↩

  44. Prov. xxvi, 26. ↩

  45. II Reg. xiii, 22. ↩

  46. Sap. v, 5. ↩

  47. Prov. vi, 25, 26. ↩

  48. Ephes. v, 23. ↩

  49. I Cor. xi, 3; ↩

  50. Gen. III, 16. ↩

  51. 1 Tim. II, 12. ↩

  52. Esther I, 22. ↩

  53. Gen. III, 6. ↩

  54. Gen. III, 13. ↩

  55. Sap. II, 24. ↩

  56. Deut. XXIV, 1-4. ↩

  57. Matth. V, 32; XIX, 9. ↩

Chapter 28 of 54