Skip to the text

Articulus 27

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI SEXTI : MULIERIS BONÆ BEATUS VIR.

QUIA opposita juxta se posita clarius patent, postquam tractavit de muliere vitiosa, nunc tractat de virtuosa. Mulieris bonæ beatus vir : quia prosperitas magna est habere virtuosam uxorem. Et si vir sit similis uxori in bonitate, beatus est in spe et merito felicitatis æternæ. Si autem sit malus, tamen beatitudinem quamdam habet in convictu domestico et reputatione humana : nam ab hominibus felix quodammodo reputatur. Numerus enim vitæ annorum illorum duplex : id est, diutius simul vivunt, quia delectabiliter mutuo conversantur, et sua bonitate prolongationem vitæ merentur, sed et vita gratiæ continuatur in eis. Vel ideo dicitur numerus annorum vitæ ipsorum duplex, quoniam melius est modico tempore cum jucunditate et virtute convivere, quam diu cum amaritudine et peccato, præsertim quum et infra dicatur :1 Melior est mors quam vita amara. Mulier fortis, id est virtuosa et agilis, non pigra et loquax, oblectat virum suum, non solum in copula sua carnali, sed in omni mutua conversatione, quia ex amore suo ad illam jucunde vivit cum illa; et annos vitæ illius in pace implebit, id est, faciet virum suum pacifice vivere. Pars bona, mulier bona, id est, speciale donum beneficiumque præcipuum est uxor virtuosa, cui dici potest illud, Scit omnis populus mulierem te esse virtutis.2 Nempe quam magnum donum sit, experimentaliter norunt qui perversas habent uxores. In parte bona timentium Deum, dabitur viro pro factis bonis : id est, ex divina providentia tribuetur mulier talis viro bono propter opera sua virtuosa, quorum aliquantula merces est istud. Dabitur, inquam, ei in parte bona pro munere bono, seu in bona retributione, quod vel quam decet dari timentibus Deum initiali aut filiali timore.

Mystice possunt hæc applicari ad prælatum et Ecclesiam, seu animam sibi commissam : quæ Ecclesia vel anima si obediens et virtuosa exstiterit, prælatum valde lætificat, et ejus beatitudinem auget, ipsumque delectabiliter ac pacifice vivere facit. Propter quod dicitur : Obedite præpositis vestris, et subjacete illis; ipsi enim pervigilant, tanquam rationem pro animabus vestris reddituri, ut cum gaudio hoc faciant, et non gementes :3 hoc enim expedit vobis. Prælatus quoque debet hoc magnum Dei beneficium reputare si tales habuerit subditos : imo frequenter meritis boni prælati, dantur ei subditi tales a Domino.

Præterea his quæ dicta sunt de bona uxore, consonat illud :4 Mulier gratiosa inveniet gloriam, et robusti habebunt divitias, id est, virtuosi tantum bonum acquirunt. Unde iterum scriptum est :5 Fruere vita cum uxore quam sortitus es, in timore Dei;6 et : Lætare cum muliere adolescentiæ tuæ : cerva carissima et gratissimus hinnulus; et in amore illius delectare jugiter.7

Divitis autem et pauperis cor bonum, id est, tam dives quam pauper boni est animi, si bonam habuerit conjugem; in omni tempore vultus illorum hilaris : id est, habitualem acquirit hilaritatem in corde, et signa hilaritatis in facie, ex conversatione pacifica cum conjuge virtuosa. Pauperi enim in sua paupertate solatium est bona conjux, cum qua necessaria vitæ lucratur cum jucunditate.

Consequenter tanguntur quatuor mala horrenda, quæ sunt culpabilia atque pœnalia. A tribus timuit cor meum, formidando eorum eventum, et in quarto facies mea metuit, id est, de quarti mali eventu tantus mihi inerat horror, quod apparebat id in vultu pallente. Delaturam civitatis, id est communitatis seu politiæ proditionem et devastationem : malum enim rei publicæ est præcipue horrendum, sicut et bonum commune est maxime appetendum, quia quo bonum communius, eo divinius. Et collectionem populi, id est tumultum, seditionem, conspirationemque plebis ad perpetrandum violenter aliquid mali, potissime contra suum superiorem, vel contra justos, sicut Babylonii convenerunt contra regem, dicentes :8 Trade nobis Danielem ; alioqui interficiemus te et domum tuam : ut legitur Danielis ultimo. Et calumniam mendacem, id est accusationem injuriosam et falsam, præsertim in foro judicii per testificationem. Quod quam pravum sit, pandit Salomon, dicens : Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium.9 Super mortem omnia gravia : id est, tria hæc graviora sunt morte corporali, quia periculosiora sunt morte unius personæ, et deteriora, in quantum sunt vitia valde enormia. Ideo justus mallet corporaliter mori quam talia operari. — Maxime quoque mala sunt et horrenda, proditio Ecclesiæ, et congregatio perfidorum adversus eam, atque hæreticorum aliorumque incredulorum injuriosa detractio contra fideles.

Dolor cordis et luctus, mulier zelotypa : id est, uxor male suspicans de suo marito, quod scilicet aliis misceatur, est suo bono marito causa interioris doloris et luctus : quia ad maritum suum perverse se habet, et machinatur contra eumdem. Sic et ecclesia hæreticorum contra verum prælatum. In muliere zelotypa flagellum linguæ omnibus communicans : id est, zelotypa uxor sua loquacitate et detractione proprium virum affligit apud quoscumque, occasione detrahendi oblata : imo undique discurrit et ingerit se ad loquendum inique de suo marito. Ideo subditur : Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam : id est, nequitiosa femina agitatur et currit hinc inde ad male loquendum ac practicandum, sicut jugum boum movetur assidue ex boum motu. De tali muliere scriptum est : Mulier garrula et vaga, quietis impatiens, nec valens in domo consistere pedibus suis, nunc foris, nunc in plateis, nunc juxta angulos insidians.1011 De talibus ait Apostolus : Simul autem et otiosæ discunt circuire domos ; non solum otiosæ, sed et verbosæ et curiosæ, loquentes quæ non oportet.12 Qui tenet illam, quæ tamen non est deserenda, nisi ob fornicationem, quasi qui apprehendat scorpionem. Quemadmodum enim bestiola illa vultu blanditur et cauda pungit, infundendo venenum ; sic mulier talis adulatur viro in facie, et insidiatur ei secrete : sicut uxores Samsonis deceperunt eum suis blanditiis. De qua in Proverbiis dicitur :13 Qui retinet eam, quasi qui ventum teneat, et oleum dextræ suæ evacuet.14

Mulier ebriosa, ira magna et contumelia, id est, virum suum et alios sæpe ad iracundiam concitat, et contumeliosa irrogat verba. Ideo durum est habitare cum ea, juxta illud Proverbiorum : Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere litigiosa et iracunda.15 De qua rursus asserit Salomon : Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.16 Et turpitudo illius non tegetur, id est, inhonestas seu impudicitia ejus cunctis patebit. Fornicatio, id est incontinentia, mulieris, in extollentia, id est elevatione et lascivo adspectu, oculorum, et in palpebris illius agnoscetur : quia visu gyrovaga est, juxta quod scriptum est : Ecce mulier occurrit ornatu meretricio, procacique vultu blanditur.

In filia non avertente se a vanis adspectibus, a juvenibus1718 atque spectaculis, firma custodiam, id est, firmiter eam custodi ac reprime, ne inventa occasione abutatur se, exponendo se voluptati. Hinc dictum est supra : Filiæ tibi sunt ?19 serva corpus earum.20 Sic quoque prælatus diligentissime debet custodire, reprimere, gubernare personam seu animam sibi commissam, si eam viderit moribus dissolutam, et visu incustoditam. Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, id est, oculos filiæ tuæ ac proprios ab omni inverecundo adspectu custodi: sicut orat vir sanctus, Averte oculos meos ne videant vanitatem.21 De hoc dictum est plenius supra. Et ne mireris, si te neglexerit, id est, si filia talis reliquerit te, nisi custodieris eam: quia magna valde est feminei sexus fragilitas, et ab occurrentibus objectis cito alliciuntur.

Hinc subditur: Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, id est, mox quum invenerit fontem, os suum aperiet ad potandum, et ab omni aqua proxima, id est de quacumque aqua potabili sibi primo occurrente, bibet: intelligendo per aquam quodlibet poculum, sicut per panem intelligitur in Scripturis quilibet cibus; et contra omnem palum sedebit, id est, sic filia talis incustodita, ponet se ad sedendum in umbra cujuscumque pali occurrentis, ad præstolandum desiderabile oculorum suorum; et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat, id est, exponet se omni petenti, juxta illud Ezechielis: Divaricasti pedes tuos omni transeunti.22

Gratia mulieris sedulæ, id est virtus et gratiositas uxoris diligentis ac bonæ, delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit: quia ex consideratione et communione talis uxoris vir delectatur, et floridam agit ætatem, et ossa ejus irrigantur medullis. Quemadmodum enim putredo ossium, invidia, ut in Proverbiis legitur;23 sic impinguatio ossium, amicitia atque lætitia.24 Ideo scriptum est: Spiritus tristis exsiccat ossa.25 Disciplina illius datum Dei est: id est, compositio talis uxoris in moribus, et custodia qua se refrenat, est spirituale donum Dei, quum mulieres soleant esse leves. Hinc in Proverbiis inducitur: Qui invenit mulierem bonam, invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino.26

Mulier sensata et tacita non est immutatio eruditæ animæ: id est, vir prudens et doctus, pro nulla re relinqueret, daret, aut commutaret mulierem sapientem, quietam, et discrete silentem. Gratia super gratiam, id est, beneficium valde præcipuum et gratiosissimum donum est, mulier sancta et pudorata: quæ decoratur verecundia bona, quæ in juvenibus et personis feminei sexus præcipue commendatur. Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ, id est, nullum bonum corporale æquivalet continentiæ seu homini continenti. Hoc allegat Albertus, ad probandum quod Pontifex summus dispensare non possit in voto religionis solenni circa castitatem, ut scilicet religiosa persona castitatem professa, societur conjugio. Ad quod etiam allegat, quod S. Matthæus apostolus noluit sanctam Iphigeniam sanctimonialem, regis Æthiopum filiam, dare regi cuidam in conjugem, quum tamen rex ille cum toto regno suo, assumere vellet fidem Christi.

Deinde per quædam exemplaria commendat magnifice virtuosam matronam. Sicut sol oriens in mundo in altissimis Dei, id est in cœlestibus sphæris seu orbibus: nam et sol medius dicitur planetarum; sic mulieris bonæ species, id est habitudo ac præsentia, in ornamentum domus suæ: id est, domum et domesticos suos perornat, clarificat, dirigit, sicut sol visibilia universa. Lucerna splendens super candelabrum sanctum, id est, sicut lucerna super candelabrum templi collocata, illuminat templum; et species faciei super ætatem stabilem, id est, sic ornat familiam modestia vultus in muliere maturæ ætatis exsistens. Columnæ aureæ super bases argenteas, scilicet, speciosæ ac solidæ sunt; et pedes firmi super plantas stabilis mulieris, id est, sic ornati sunt pedes quietæ matronæ, quæ pedibus suis non discurrit, sed residet domi super proprias plantas quasi super bases argenteas. Fundamenta æterna, id est diutissime permansura, super petram solidam situata non commoventur, sicut in Evangelio loquitur Christus: Omnis qui audit verba hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram.27 Unde et fundamenta æterna super solidam petram, sunt Apostoli in Christo firmati. Et mandata Dei in corde mulieris sanctæ stabiliter permanent.

In duobus contristatum est cor meum, quia mala sunt et dolenda; et in tertio iracundia mihi advenit, id est ira per zelum, eo quod tertium istud sit valde pravum ac miserum. Deinde exprimuntur duo illa. Vir bellator deficiens per inopiam. Hoc est primum et miserabile, quod scilicet homo strenuus, pugnans pro rei publicæ defensione, deficiat paupertate: ita quod communitas ejus caritati, laboribus, periculisque ingrata est, non subministrans ei necessaria vitæ ac suo officio. Aliud est, vir sensatus contemptus, quum tamen sapienti reverentia debeatur. Porro improbi et superbi, abhorrentes inferiores et indoctiores videri, solent aspernari ac deridere sensatos. Unde in Ecclesiaste habetur de sapiente, qui per sapientiam suam liberavit urbem ab obsidione, et deinceps nemo memor fuit illius.28 Sequitur tertium. Et qui transgreditur a justitia ad peccatum, id est, justam conversationem, in qua vixit, relinquit, et ad iniquitates divertit. Peccare namque est pejus, quam depauperari, aut honorem non consequi. Deus paravit eum ad rhomphæam, id est ad ultionem et pœnam gehennalem, quia ingratus est Deo, nec perseverat usque in finem. De quo per Prophetam Dominus loquitur: Si averterit se justus, et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ quas fecerat, non recordabuntur, sed in prævaricatione sua morietur.2930 De hac rhomphæa in Job scriptum est: Fugite a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est; et scitote esse judicium.31

Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt: id est, duo genera seu officia hominum consideravi, quæ difficulter vitant vitia magna, et periculis sunt propinqua: quæ tamen officia non sunt in se illicita, neque prohibita, sed potius necessaria communitati. De quorum primo subjungitur: Difficile exuitur negotians a negligentia: id est, negotiator mercantiis suis intentus, raro ac difficulter evadit vitia cupiditatis, et negligentiam suæ salutis; imo mortaliter peccat, si finaliter quærat lucrum, aut immoderate, aut per vias prohibitas, puta per fraudes, perjuria, mendacia, inhiet lucris. Unde in Psalmo quo habemus, Quoniam non cognovi litteraturam, introibo in potentias Domini;32 antiqua translatio habet, Quoniam non cognovi negotiationem, introibo in potentias Domini. Circa quod quidam expositorum affirmant, quod negotiator de domo Dei ejicitur.3334 In Zacharia quoque fertur: Non erit mercator ultra in domo Domini. Porro, si negotiator ordinet suum laborem et lucrum ad finem honestum ac spiritualem, puta ad sui ipsius et suorum sustentationem, et deinde ad Dei obsequium, ad quod se ipsum et propriam vitam tenetur referre, nec per inordinata media quærat lucrum, nec immoderate afficiatur ad illud, sed solum in quantum sibi ac suis necessarium est aut utile ad bene vivendum; non est officium illud illicitum, sed virtuosum meritoriumque efficitur, sicut et cetera mechanica opera. Verum hoc raro et difficulter invenitur. Circa hoc ait Glossa: Actus pessimus, non res honesta, damnatur. Ille negotiator abominandus est, qui per immoderatam ambitionem seu cupiditatem, merces suas onerat perjurio magis quam pretio. Et non justificabitur caupo a peccatis labiorum: id est, tabernarius raro et difficulter immunis est a vitiis linguæ, quibus tales solent assidue implicari.

Footnotes

  1. Eccli. xxx, 17. ↩

  2. Ruth m, 11. ↩

  3. Hebr. xiii, 17. ↩

  4. Prov. xi, 16. ↩

  5. Eccle. ix, 9; ↩

  6. Eccli. vii, 21. ↩

  7. Prov. v, 18, 19. ↩

  8. Dan. xiv, 27, 28. ↩

  9. Prov. xxv, 18. ↩

  10. Prov. vii, 10-12. ↩

  11. Prov. vii, 10-12. ↩

  12. 1 Tim. v, 13. ↩

  13. Judic. xiv, 16-18; xvi, 6-21. ↩

  14. Prov. xxvii, 16. ↩

  15. Prov. xxi, 19. ↩

  16. Prov. xxvii, 15. ↩

  17. Prov. vii, 10, 13. ↩

  18. Ibid. vii, 10, 13. ↩

  19. Eccl. vn, 26. ↩

  20. Eccli. vii, 26. ↩

  21. Ps. cxviii, 37. ↩

  22. Ezech. xvi, 25. ↩

  23. Prov. xiv, 30. ↩

  24. Eccl. ix, 5, 7-11. ↩

  25. Prov. xvii, 22. ↩

  26. Prov. xviii, 22. ↩

  27. Matth. vii, 24. ↩

  28. Eccle. ix, 15. ↩

  29. Ezech. xviii, 24. ↩

  30. Ezech. xviii, 24. ↩

  31. Job xix, 29. ↩

  32. Ps. lxx, 15, 16. ↩

  33. Zach. xiv, 21. ↩

  34. Matth. xxi, 12. ↩

Chapter 29 of 54