Skip to the text

Articulus 28

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI SEPTIMI : PROPTER INOPIAM MULTI DELIQUERUNT.

MODO expressit in fine præcedentis capituli duos modos vivendi, in quibus ex avaritia contingunt multa et magna peccata. Hinc generaliter loquitur hic contra avaritiæ vitium.

Propter inopiam multi deliquerunt, vel ipsam paupertatem impatienter tolerando, atque divitibus invidendo, aut aliorum bona desiderando, vel impie obtinendo per furtum, rapinam, latrocinium. Ideo Christus paupertatem spontaneam beatificat, dicendo:1 Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei; atque se ipsum exemplum paupertatis extremæ præbendo, dicens: Vulpes terræ foveas habent, et volucres cœli nidos;2 Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. Et qui quærit locupletari, id est plus quam sibi secundum suum statum et onus necessarium aut utile est quoad virtuose vivendum, acquirere de rebus terrenis, avertit oculum suum, id est, mentis intuitum ac rationem avertit a Deo et ejus præceptis, in quibus hoc prohibet, dicens per Isaiam, Væ qui conjungitis domum ad domum, et agrum agro copulatis;3 imo in Evangelio per se ipsum, Cavete ab omni avaritia;4 itemque, Possibilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem intrare in regnum cœlorum.5 Unde et in Proverbiis scriptum est:6 Noli laborare ut diteris, sed prudentiæ tuæ pone modum. Ideo ait Apostolus: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli.7 Et certe his auditis et cognitis, mirum quod homo christianus fidem habens divini judicii, et cui promissum est regnum cœlorum, quærit in temporalibus abundare, per quæ a spiritualibus impeditur, atque diversis periculis implicatur.

Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, id est, inter juncturas saxorum ponitur lignum, quod hinc inde gravitate saxorum comprimitur; sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatis: id est, ipsi vendentes et ementes in suis contractibus implicantur periculis vitiorum, dum vendens rem suam nimis commendat, et plus quam valet vendere nititur; emens vero eam nimis vituperat, et minus justo pretio pro ea dare molitur, juxta illud Proverbiorum: Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et quum recesserit, tunc gloriabitur.8 Unde, ut in libro de Trinitate recitat Augustinus, quidam volens verbum proferre, in quo omnes concorditer assentirent, locutus est: Omnes vultis carius vendere, ac vilius emere. Et tamen, ut asserit Augustinus, verbum illius instantiam patitur, quoniam vere timorati et justi, nec carius cupiunt vendere, nec vilius emere. Nempe, etsi secundum leges humanas liceat rem carius vendere, dummodo ultra medium justi pretii hoc non fiat; tamen in foro conscientiæ non licet ultra justum pretium pro re venali exigere, nec minus pretio justo dare, nisi de vendentis consensu. Qualiter autem justus valor rerum pensandus sit, Henricus de Hassia in libro suo de Contractibus docet magistraliter ac diffuse.

Conteretur cum delinquente delictum, id est, peccatum cum suo actore damnabitur, juxta illud: Iter impiorum peribit;9 et rursus: Exibit spiritus ejus, et revertetur in terram suam;10 in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Quamvis etiam iniqui male agant Deumque blasphement ac odiant in inferno, amplius tamen non demerentur, quum in termino sint, non in via, nec in statu merendi et demerendi: sic peccatum, secundum quod dicit actionem demeritoriam, terminatur in morte.

Si non in timore Domini filiali aut initiali tenueris te instanter, id est indesinenter ac firmiter, exemplo sancti Job asserentis, Semper quasi tumentes super me fluctus timui Deum;11 cito subvertetur domus tua, id est mens seu conscientia, vel virtutum et meritorum tuorum structura: hoc est, cito incides peccatum mortale, si paululum cesses Deum timere, quum timor iste sit virtutum custodia. Ideo Salomon in Proverbiis ait: In timore Domini esto tota die, et habebis spem in novissimo;12 itemque, Timor Domini fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.13 Sicut igitur rivuli cito siccantur, nisi suo fonti continuentur; sic spiritualis vita corrumpitur, si a timore Dei diutius separetur. Homo enim ex propria fragilitate, ex diabolica suggestione, ex proximorum attractione impellitur ad peccandum, ita quod in Genesi merito dicitur: Sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum.14 Ideo nisi per timorem Dei retrahatur, cito evacuatur. Siquidem timor est diligentiæ sollicitator, et cautio mentis. Itaque, sicut navis vi et impulsu aquarum descendit, nisi per ancoram teneatur, aut cum vi sursum pellatur; sic homo per fomitem ac per alia incitamenta peccandi in peccata dilabitur, nisi per timorem ad Deum assidue dirigatur. Ideo scriptum est:15 Per timorem declinat unusquisque a malo. Et si dicatur quod ad ista sufficiat caritas, respondendum, quod caritas directe inclinat ad bona et ad vitandum mala opposita; sed nisi adsit ei fuga et abominatio horrorque culpæ, seu detestatio et formido divinæ offensæ, cito obruitur, et per incautelam prosternitur: velut si fortis vir vadat per campum hostibus plenum, cito periclitatur, nisi indesinenter sollicitus sit custodire se ipsum.

Sicut in percussura cribri remanebit pulvis. Quamvis enim cribrum dividat grana a paleis immunditiisque admixtis, tamen in foraminibus cribri remanet aliquid pulveris, et velut reliquiæ quædam materiæ vilis. Sic aporia hominis, id est stimulus et angustia seu remorsus de præteritis vitiis, in cogitatu illius, id est, in recordatione hominis manet. Quamvis enim actus peccati pertransit et cessat, tamen in recordatione de ipso, stimulus in synderesi, et remorsus in conscientia manet. Unde in Isaia fertur, Vermis eorum non morietur;16 atque in Psalmo, Quæ dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.17

Vasa figuli probat fornax ardens, id est, ostendit quæ sint bona lutea vasa seu ollæ. Nam bonæ ollæ in igne fornacis consolidantur; malæ crepant, exsiliunt, dissipantur. Et homines justos probat tentatio tribulationis, id est examinatio seu visitatio per adversa, per infirmitates, damna, irrisiones, injurias et diabolicas suggestiones. Si ergo in fervore et igne adversitatum istarum homo permaneat fixus in Deo, proficiensque in gratia et virtute, signum est quod vere sit virtuosus; si vero murmuret et impatiens fiat, seu malis consentiat, signum est quod non vere virtuosus exsistat. Hinc patientia vocatur probatrix virtutum, et de his qui canonizandi occurrunt, præsertim investigatur an in adversis fuerint patientes. Hinc scriptum est: Tanquam aurum in fornace probavit justos Dominus.18 In Proverbiis quoque: Sicut igne probatur argentum, et aurum camino, ita corda probat Dominus.19 Qui et per Zachariam testatur: Ducam eos per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum, et exaudiam eos quos in igne adversitatis invenero patientes, firmiterque constantes.20 Itaque unusquisque consideret et examinet semetipsum, an vere sit devotus ac virtuosus; nec credat suæ devotioni sensibili aut fletui, sed perpendat an in omni correptione et correctione, in omni aspernatione, tentatione, afflictione, damno, diffamatione et persecutione sit constans et patiens. Si enim per impatientiam, verbositatem, indignationem, iram seu ultionem, seu alterius criminationem, exsilit, crepitat, frangitur, sciat se non virtuosum.2122 Ideo subditur :

Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, id est, cultura rustici circa arborem, facit apparere et nasci arboris fructum; sic verbum ex cogitatu cordis hominis, id est, sic locutio procedens ex cogitatione mentis, ostendit quale sit cor, an scilicet sit intus tranquillum, et glorians in adversis, an turbulentum ac murmurans. Hoc est quod in Evangelio asserit Christus : Unaquæque arbor ex fructu suo cognoscitur; et rursus, Bonus homo de bono cordis sui thesauro profert bona, et malus similiter mala. Verumtamen, sicut est qui se nequiter humiliat, sic pessimi quidam patientiam fingunt in verbis, quum intus sint pleni impatientiæ motibus. His consonat illud Proverbiorum : Quomodo probatur in conflatorio argentum, et in fornace aurum; sic probatur homo ore laudantis, et etiam vituperantis.23

Matth.xii, 33; Luc. vi, 44.

Luc. vi, 45.

Prov.xvii, 21.

Qui enim propriis laudibus delectatur, et vituperationibus ac correptionibus frangitur, non est homo virtutis. Hinc excusatio in peccatis est comes et effectus superbiæ, similiter impatientia in correptionibus. Patientia vero et accusatio sui ipsius in omni correptione et correctione, comites sunt et effectus humilitatis. Denique fundamentalis causa, cur patientia in adversis sit probatrix virtutum, est, quoniam patientia talis signum est exstirpationis privati amoris, quo homo afficitur ad propria commoda et honores, sicque abhorret ac refugit vituperationes, aspernationes, correptiones.

Ante sermonem non collaudes virum, id est, non dicas eum esse virtuosum, quousque complete perceperis quid in adversitibus correptionibusque respondeat. Quia ex verbis, et præcipue ex fine et conclusione sermonis, innotescit qualitas cordis, intentioque loquentis. Idcirco in Proverbiis inducitur : Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et24

Ibid. xvi, 13. confusione dignum. Hæc enim tentatio est hominis : id est, per verba sua tentatur et probatur, qualis sit ipse qui loquitur : quia ex abundantia cordis os loquitur. Vel, Hæc tentatio est hominis, id est, humana tentatio est, et levitatis indiscretionisque signum, laudare hominem antequam audiatur.

Matth.xii, 34.

Si sequaris justitiam, actibus ejus inhærendo, vel ad eam obtinendam debite laborando, apprehendes illam, id est acquires, et proficies in eadem. Et potest per justitiam intelligi omnis virtus. Hinc dictum est supra : Qui continens est justitiæ, apprehendet eam. Nam et si homo fecerit quod in se est, Deus mox gratiam tribuit, justitiamque infundit, auget, seu perficit. Propter quod ait Salvator : Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam, quoniam ipsi saturabuntur. Et indues quasi poderem honoris illam, id est, æquitate ornabis et spiritualiter vesties animam tuam, sicut corpus vestitur et decoratur honorabili illa veste sacerdotali, quæ poderis25

Eccl. xv, 1.

Matth.v, 6. dicebatur. De qua in libro Sapientiæ fertur, quod in veste poderis Aaron, orbis erat descriptus. Hinc sanctus Job : Justitia, inquit, indutus sum; et Isaias, Indumento justitiæ circumdedit me. Et inhabitabis cum ea : id est, justitiæ adhærebis, et per eam vere eris in mystico corpore Christi et in ejus Ecclesia manens; et proteget te in sempiternum, ne tentationibus vitiisve succumbas, et ab æterna damnatione te eruet per modum meritoriæ causæ; et in die agnitionis, id est judicii, quando illi26

Sap. xviii, 24.

Job xix, 14.

Is. lxi, 10. minabuntur abscondita tenebrarum, et omnia deducentur in lucem, invenies firmamentum, id est forte præsidium et Dei auxilium, juxta illud in Psalmo : Non vidi justum derelictum. Tunc enim, ut Salvator ait, oves statuet ipse Judex a dextris, et ibunt justi in vitam æternam, et fulgebunt ut sol in regno Patris cœlestis.2728

1 Cor. iv, 5.

Ps. xxxvi, 25.

Matth.xv, 33.

Ibid. 46.

Ibid. xii, 43.

Volatilia ad sibi similia conveniunt : id est, quæ ejusdem sunt speciei, congregantur ad invicem, sicut de hoc dictum est plenius supra, ubi habetur : Omne ani-

Eccl. xii, 19, 20. mal diligit sibi simile, et omnis caro ad sibi similem conjungetur.29 Et veritas ad eos, qui operantur illam, revertetur, id est, redundabit in eos per remunerationem beatam, et verum copiosumque præmium eis acquiret. Quod intelligi potest, non solum de veritate vitæ atque justiæ, sed et de veritate doctrinæ moralis, quam opere exercere oportet. Hinc in Evangelio Veritas summa affirmat: Si manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis, et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos; et rursus, Qui facit veritatem, venit ad lucem.

Leo venationi insidiatur semper, id est animalibus, quorum libenter vescitur carnibus; sic peccata operantibus iniquitatem insidiantur, quia improvise et subito nocent eis, ita quod ab infernalibus devorantur leonibus, juxta illud Proverbiorum: Iniquitates suæ capiunt impium, et funibus peccatorum suorum constringitur. Hinc Tobiæ angelus ait: Qui faciunt iniquitatem, hostes sunt animæ suæ. Et Proverbiis: Stultis illudit peccatum.

Homo sanctus in sapientia manet sicut sol, id est, rationi inhæret stabiliter, nec nebulis passionum lumen sapientiæ suæ exstinguitur; imo passionibus dominatur et spiritualiter fortis et constans est contra tentationes ac vitia, utpote habituatus in bonis. Propter quod in suis orationibus, meditationibus, affectionibus et exercitiis virtuosis Deo stabiliter est intentus. Hinc scriptum est: Vir sapiens fortis est; et vir doctus, robustus et validus. Nam stultus, sicut luna mutatur, id est, diversis passionibus agitatur, et de malo in pejus præcipitatur. Et per stultum, intelligitur quicumque homo passionatus et vitiosus. Idem fertur in Psalmo: Non sic impii, non sic; sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. Impii ergo, qui tentationibus et vitiis non resistunt, mutantur assidue instar lunæ.

In medio insensatorum serva verbum tempori, id est, inter insipientes non multum loquaris, nec doceas, sed verbum doctrinæ reserva tempori opportuno, in quo audientiam videris te habere. Hoc est quod in Proverbiis dictum est: In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui. Et infra: Ubi non est auditus, non effundas sermonem. In medio autem cogitantium assiduus esto, id est, libenter et frequenter sis inter eos qui meditantur salubria, et considerationibus fructuosis intenti sunt: qui dicere Deo possunt, Meditatio cordis mei in conspectu tuo semper. Unde in Proverbiis dictum est: Cogitatio stulti, peccatum; et cogitationes autem justorum, judicia; et rursus, Cogitationes justi, semper in abundantia.

Narratio peccantium odiosa: quia fatua verba loquuntur. Et dato quod prædicent bona, tamen quia prædicare indigni sunt, eorum prædicatio Deo odibilis est, juxta illud: Peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas? In Proverbiis quoque legitur: Os impiorum pascitur imperitia. Et risus illorum in delictis peccati, id est, in suis ac aliorum peccatis inaniter gloriantur, sicque alienis communicant vitiis. De quibus ait Scriptura: Lætantur quum malefecerint. — Loquela multum jurans, horripilationem capiti statuet, id est, horrorem cum pilorum erectione incutiet auditoribus timoratis, qui vehementer exhorrent vitiosam jurationem. Porro de horripilatione Scriptura ait: Inhorruerunt pili carnis meæ. Et irreverentia ipsius, obturatio aurium: id est, inhonoratio quam infert Deo, est causa quod boni audientes aures suas obturant atque avertunt, ne audiant eam, juxta dictum Prophetæ dicentis: Qui obturat aures suas ne audiat sanguinem, id est verba iniquitatis et sanguinis. — Effusio sanguinis superborum, id est, ex contentione et jurgio superborum oriuntur vulnerationes et homicidia: quia unus...

17

Qui denudat arcana amici, id est ea quæ secrete et in fide ab illo audivit, vel quæ ipse solus cognoscit, et manifestari non expedit, fidem perdit, id est, fidelitatem violat in se ipso, et quantum in ipso est, destruit fidelitatem amici sui ad ipsum: imo, quum peccet mortaliter, perdit fidem formatam (quæ est theologica virtus) in se, quantum ad fidei formationem per caritatem, et retinet fidem informem; et non inveniet amicum ad animum suum, id est fidelem amicum juxta desiderium suum. Qui enim cognoverint infidelitatem ipsius, vitabunt amicitiam ejus.30 Hinc scriptum est: Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana;31 qui autem fidelis est, celat amici commissum.

18

19

20

21

22

23

Dilige proximum spirituali et constanti amore, et conjungere fide cum illo, id est, vera fidelitate ei adhære: Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum, id est, non apprehendes plenarie pristinam amicitiam ejus. Dictum est enim, quod familiaritas talis hominis sit vitanda. Ideo subditur: Sicut enim homo qui perdit amicum suum per mortem illius, sic qui perdit amicitiam proximi sui, offendendo illum per revelationem secreti ipsius: quia in tali casu familiaris amicitia vix aut non recuperatur, ut dictum est plenius supra. Et sicut homo qui dimittit avem de manu sua, non potest eam recuperare, loquendo de avibus indomitis; sic qui reliquisti proximum tuum, offendendo eum modo prætacto, ita quod merito te reliquit quoad amicitiam familiarem, et non eum capies, id est, amicitiam pristinam ejus non recuperabis. Non sequaris illum, ad renovandum amicitiam pristinam, quoniam longe abest, id est, cor suum omnino avertit ab amicitia speciali et familiari tecum habenda. Effugit enim quasi caprea de laqueo, id est, de vinculo amicitiæ tuæ celeriter exsiliit, sicut capra silvestris de retinaculo sibi expanso; quoniam vulnerata est anima ejus, id est dolore grandi percussa et læsa, eo quod experta sit tantam infidelitatem in te. Ultra eum non poteris colligare, id est prioris amicitiæ vinculo tibi connectere; et maledicti est concordatio: id est, si ipse rursus concordaverit tecum ad renovandum amicitiam pristinam, multi maledicent ei tanquam stulte agenti, et periculis magnis se exponenti. Denudare autem amici mysteria, id est secreta, desperatio est animæ infelicis, id est, ad æternam desperationem et condemnationem tartaream trahit, estque causa quod talis denudator irrecuperabiliter perdidit amicitiam proximi quem offendit. Hinc scriptum est: Ei qui revelat mysteria, ne commiscearis.

24

25

26

27

B

C

D

Annuens oculo, id est, signum seu nutum proditionis aut læsionis cum oculo faciens: de qualibus fertur in Psalmo, Qui oderunt me gratis, et annuunt oculis; fabricat iniqua32, id est, nocere quærit insidiose et clam ei cujus se fingit amicum; et nemo eum abjiciet, id est, nullus societatem et communionem ejus vitabit, quia adhuc ignorat calliditatem nequitiamque ipsius. In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, id est, quasi amorose et dulciter tibi loquetur in tua præsentia, et super sermones tuos admirabitur, id est, apparatum ostendet quasi miretur, quod tam sapientissima protuleris verba. Novissime autem pervertet os suum, id est, perverse loquetur de te, quum viderit tempus sibi ad hoc opportunum, et in verbis tuis dabit scandalum, id est, confundet te in propriis verbis. Multa audivi, et non coæquavi ei: id est, diversa hominum scelera cognovi, et nullum vitiorum illorum reputavi æquale huic scelerato præfato facinori; et Dominus odiet illum, id est, Deus talem simulatorem abominabitur et damnabit. His consonat illud Proverbiorum: Homo apostata, vir inutilis, graditur ore perverso, annuit oculis, terit pede, digito loquitur, pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat; huic extemplo veniet perditio sua.33

Consequenter per multa similia probat, quod peccatum uniuscujusque redundat in suum auctorem. Qui in altum mittit

28 lapidem, super caput ejus cadet, si lineali rectitudine projiciat lapidem sursum, nec ipse mutet locum; et plaga dolosa dolosi dividet vulnera: id est, læsio aut damnum, quod homo fraudulentus infert proximo suo dolose, sibi ipsi in primis nocebit, et vulnera animæ ejus augebit. Nam peccat mortaliter, et pœnam meretur æternam. Hinc subditur:

Et qui foveam fodit, id est, deceptionis laqueum alteri parat, incidet in eam, id est, suæ deceptionis demerito cadet in vitiorum profundum, deinde in ima inferorum. Sic ait Christus:34 Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt. Et qui statuit lapidem proximo suo, ut proximus impingat in lapidem illum, offendet in eo: id est, sic faciendo, per lapidem corruit in peccatum, et legem Dei offendit. Et qui laqueum alio (juxta antiquam grammaticam) ponit, peribit in illo: quia sic agens, peccat mortaliter. Sæpe quoque contingit eum temporalia incommoda ac tormenta incurrere, et eadem specie tolerare, qui aliis quærit nocere, et deceptionum machinamenta extendere: juxta illud in Psalmo, In laqueo isto, quem absconderunt, comprehensus est pes eorum.35 Ideo additur:

Facienti, id est danti seu excogitanti, nequissimum consilium, qualiter scilicet aliis sit nocendum, super ipsum devolvetur: sicut in libris Regum narratur de Zambri et aliis quibusdam regibus Israel, qui traditorie interfecerunt suos dominos, ut regnarent, et ipsi paulo post similiter fuerunt occisi, etiam ab his de quibus non suspicabantur, et improvise.363738 Idcirco subjungitur: et non agnoscet unde adveniet illi, id est sibi tale et tantum periculum, nisi forte quum actualiter sibi infertur, et viderit eos a quibus sibi infligitur. Illusio, et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi: id est, sicut leo insidiatur venationi, sic homini tali imminet et contingit irrisio et contumelia a superbis, a quibus sustinebit talia, qualia intulit proximis, et ultionem debitam sustinebit.

Laqueo peribunt, id est, propria deceptione cadent, et dæmonum insidiis capientur, qui oblectantur casu justorum, id est, de justorum hominum persecutione, aut ruina eorum in culpam lætantur: sicut hæretici, quando aliquis catholicorum patrum cadit in vitium carnis; dolor autem, id est gravis infirmitas aut mœror et desolatio, consumet illos antequam moriantur: sicut secundo Paralipomenon libro narratur de Joas rege Juda, qui Zachariam pontificem jussit lapidibus obrui;39 et de Joram filio Josaphat regis, qui fratres suos se meliores occidit.404142 Simili modo contigit Antiocho regi fraudulentissimo et crudeli, qui septem fratres sanctos cum matre ipsorum ferocissime interfecit, ut secundo Machabæorum describitur;43 atque Herodi, qui Jacobum occidit apostolum:44 qui consumptus a vermibus, exspiravit miserrime, ut fertur in Actibus.45 Hinc in Proverbiis scriptum est: Qui fodit foveam, incidet in eam; et qui volvit lapidem, revertetur ad eum.46 In Ecclesiaste quoque: Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber;47 atque in Psalmo, Lacum aperuit atque effodit eum, et incidit in foveam quam fecit.48

Ira et furor utraque exsecrabilia sunt. Nam et ira per vitium, ex suo genere est mortale peccatum. Ideo scriptum est:49 Virum stultum interficit iracundia. Et Jacobus ait apostolus: Ira viri justitiam Dei non operatur.50 Et vir peccator continens erit illorum, id est, vitia illa in suo corde recipiet et servabit, juxta illud in Psalmo: Peccator videbit et irascetur, dentibus suis fremet et tabescet.51 Quidam vero etiam boni, cito moventur ad iram, sed non retinent eam; qui autem retinent eam, sicut hic dicitur, sunt iniqui.

Footnotes

  1. Luc. vi, 20. ↩

  2. Matth. viii, 20. ↩

  3. Is. v, 8. ↩

  4. Luc. xii, 15. ↩

  5. Matth. xix, 24. ↩

  6. Prov. xxiii, 4. ↩

  7. 1 Tim. vi, 9. ↩

  8. Prov. xx, 14. ↩

  9. Ps. 1, 6. ↩

  10. Ps. cXLV, 4. ↩

  11. Job xxxi, 23. ↩

  12. Prov. xxiii, 17, 18. ↩

  13. Prov. xiv, 27. ↩

  14. Gen. viii, 21. ↩

  15. Prov. xv, 27. ↩

  16. Is. lxvi, 24. ↩

  17. Ps. iv, 5. ↩

  18. Sap. iii, 6. ↩

  19. Prov. xvii, 3. ↩

  20. Zach. xiii, 9. ↩

  21. Gen. viii, 21. ↩

  22. Prov. xxiii, 17, 18. ↩

  23. Prov. xxvii, 21. ↩

  24. Prov. xviii, 13. ↩

  25. Eccli. xv, 1. ↩

  26. Job xxix, 14. ↩

  27. Job xiii, 43. ↩

  28. Matth. xxv, 33. ↩

  29. Eccli. xiii, 19, 20. ↩

  30. Prov.xx,19. ↩

  31. Prov.xi,13. ↩

  32. Ps. xxxiv, 19. ↩

  33. Prov. vi, 12-15. ↩

  34. Matth. xxvi, 52. ↩

  35. Ps. ix, 16. ↩

  36. III Reg xvi, 9-13; xv, 27-30; ↩

  37. IV Reg. xv, 10, 14, 25, 30. ↩

  38. II Mach. ix, 5-10. ↩

  39. II Par. xxiv, 24, 25. ↩

  40. Ibid. 4. ↩

  41. II Par. xxI, 18, 19. ↩

  42. Ibid. 21. ↩

  43. II Par. vii. ↩

  44. Act. xii, 2. ↩

  45. Ibid. 23. ↩

  46. Prov. xxvi, 27. ↩

  47. Eccle. x, 8. ↩

  48. Ps. vii, 16. ↩

  49. Job v, 2. ↩

  50. Jacob. I, 20. ↩

  51. Ps. cxi, 10. ↩

Chapter 30 of 54