Articulus 29
ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI OCTAVI : QUI VINDICARI VULT, A DOMINO INVENIET VINDICTAM.
CONTRA iram et contra ejus effectus iniquos hic plenius loquitur. Ira autem per zelum, quæ rationem comitatur et adjuvat in exsecutione justitiæ, non est prava, sed bona; et fuit in Christo, juxta illud in Marco :1 Contristatus est Jesus super cæcitate cordis illorum, circumspicens eos cum ira.
Qui vindicari vult, id est, injuriam sibi aut suis illatam cupit aut conatur ulcisci propria auctoritate, non servato ordine juris, aut etiam publica auctoritate secundum juris processum, cum intentione iniqua et ex rancore, et ultionis, non æquitatis, amore ; a Domino inveniet vindictam, id est, divinam ultionem pro suis sustinebit peccatis; et peccata illius servans servabit, id est, Deus reservabit peccata illius ad puniendum. Hoc est quod ait Salvator : Quum statis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem :2 quod si non dimiseritis, nec Pater vester qui in cœlis est, dimittet vobis peccata vestra.
Relinque, id est ignosce, proximo tuo nocenti te, id est damnum tibi seu injuriam inferenti. Semper enim remittenda est proximo ipsa offensa. Satisfactio autem, secundum ordinem juris, recta intentione et æquitatis amore exigi potest, quamvis melius sit eam quoque propter Deum dimittere : nisi forsan injuriator ex tali remissione fiat improbior, ac pronior ad injuriandum, aut res publica patiatur inde jacturam, ac ipsi justitiæ derogetur : quia in talibus casibus commendabilius est modo prætacto pro culpa infligere pœnam, quatenus qui peccavit, in præsenti castigetur, ne in æternum damnetur. Omnes etenim pœnæ præsentis vitæ, quæ secundum juris ordinem infliguntur, sunt medicinales. Et tunc deprecanti tibi pro remissione culparum tuarum, peccata solventur, id est, vitia tua tibi dimittentur a Deo, ad minus quoad culpam, et in parte seu totaliter quoad pœnam, quando propter Deum dimittis alteri culpam et pœnam, id est injuriam tibi illatam, ejusque ultionem, dum expedit ita. Alias sufficit præparatio animi ad dimittendum ipsam quoque satisfactionem, quando sic convenit. Hinc in Evangelio loquitur Christus : Dimittite, et dimittemini;3 eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur vobis.
Homo homini reservat iram, quærendo opportunitatem vindicandi se de proximo suo, et in ira contra proximum concepta pertinaciter remanendo; et a Deo quærit medelam, id est vitiorum suorum curam et veniam? quasi dicat : Inaniter agit hoc. In hominem similem sibi in natura et fragilitate ac periculositatibus multis, non habet misericordiam, ignoscendo eidem; et de peccatis suis deprecabitur Altissimum? id est, Deum orat ut sibi dimittat sua peccata, quum tamen multo plus forefecerit Deo, quam proximus suus sibi. Hinc Christus docuit nos orare, Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, quatenus scilicet misericordiam faciendo cum proximo, misericordiam impetremus a Deo. Ipse dum caro sit, id est fragilis, carnalis, mortalis, reservat iram suo injuriatori;4 et propitiationem petit a Deo, id est indulgentiam? Quis exorabit pro peccatis illius? quasi dicat, Tam enormiter peccat talis, quod frustra oratur pro illo : imo orare non possumus, ut sibi tali manenti Deus ignoscat.
Possumus tamen et debemus orare, quatenus Omnipotens dignetur illum misericorditer prævenire, compungere, illustrare, ut abjecta omni ira atque malitia, convertatur ad Dominum, et diligat inimicos. Hinc etenim in Evangelio asserit Christus: Sic Pater cœlestis faciet vobis (videlicet omnia debita exigendo), si non remiseritis unusquisque fratri suo.5
Memento novissimorum: quorum consideratio valde retrahit a peccatis, sicut dictum est supra super illud, In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.67 Et desine inimicari: quia hoc repugnat caritati, quæ cunctis viatoribus in Deo et propter Deum est impendenda, sicut præcipit Dominus: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos.8 Ideo ait David: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.9 Tabitudo enim, id est spiritualium gratiarum viriumque defectio, et mors imminent in mandatis, id est prævaricatione mandatorum: in quorum prævaricatione consistit mors culpæ mortalis, cui debetur mors infernalis. De quibus malis in Ecclesiaste dictum est: Qui custodit mandatum, non experietur quidquam mali.10
Memorare timorem Domini filialem, id est, quam necessarius utilisque consistat timor Dei jugiter pondera, ut semper habeas illum in te; et non irascaris proximo ira per vitium: de qua in Genesi Joseph fratribus suis dixit, Ne irascamini in via.11 Unde et Ecclesiastes ait: Non sis velox ad irascendum, quia ira in sinu stulti requiescit.1213 Memorare testamenti Altissimi, id est veteris testamenti dati per Moysen, hoc est præceptorum illius, in quibus ira et inimicitia prohibentur; et despice ignorantiam proximi tui, id est, injuriam et improbitatem tibi illatam per ignorantiam a proximo, parvi pende atque dimitte. Superbi autem, iracundi, et impatientes, etiam modicam injuriam eis factam reputant magnam, imo frequenter quod injuriosum non est, reputant injuriosum, et pro parva offensa inferre cupiunt grandem vindictam, non pensantes illud Levitici: Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.14
Abstine te a lite: sicut hortatur Apostolus: Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.1516 Et rursus: Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?17 Et minues peccata, id est, multa peccata vitabis, quæ oriuntur ex lite. Apostolus quoque contentionem inter mortalia computat crimina. Homo enim iracundus incendit litem, id est, se ipsum ac alios provocat ad litigandum, secundum illud Proverbiorum: Sicut carbones ad prunas, et ligna ad ignem, sic homo iracundus suscitat rixas.18 Et vir peccator, scilicet habituatus in vitiis, turbabit amicos, id est, proprios amicos offendet et inquietabit, et eos qui mutuam habent amicitiam, convertet ad aversionem.19 Unde subjungitur: et in medio pacem habentium immittit inimicitiam, seminando discordiam: sicut Siba provocavit David regem contra justum Miphiboseth per accusationem mendosam, in tantum quod David dixit:20 Tua sint omnia quæ erant Miphiboseth. Hinc in Proverbiis asseritur: Detestatur anima mea eum qui seminat inter fratres discordiam.21
Secundum enim ligna silvæ, sic ignis exardescit, id est, sicut ignis materialis tanto fit major atque calidior, quanto plura ligna ei apponuntur; et secundum virtutem hominis, sic iracundia illius erit, id est, sic homo tanto majorem concipiet iram contra injuriantem, quo majoris est potestatis et auctoritatis: sicut communiter cernimus, quod magnates et potentes intentius irascuntur, similiter divites. Propter quod subditur: et secundum substantiam suam, id est, quo opulentior fuerit, exaltabit iram suam, ostendendo eam etiam per gestus ac signa seu opera, secundum illud Proverbiorum:22 Qui impatientis est, exaltat stultitiam suam. Isti enim sunt communiter magis superbi: ideo amplius ponderant suam injuriam.2324 Propter quod amplius irascuntur: quoniam ira est appetitus vindictæ propter parvipensionem. Nihilo minus quidam potentes ac divites, ex naturali dispositione seu acquisita vel infusa virtute, sunt mites et patientes. Unde quum quidam vocasset Octavianum potentissimum imperatorem, tyrannum, dixit: Si essem, non diceres. Julius quoque multas injurias sustinuit patienter. Scriptura autem loquitur secundum id quod communiter accidit. Hinc periculosum est et vitandum, contra potentiores et ditiores contendere, sicut præhabitum est: Non litiges cum homine potente.25
Eccl. viii, 1.
Certamen festinatum incendit ignem, id est, disceptatio seu increpatio impetuosa, inflammat iræ furorisque impetum atque incendium; et lis festinans, id est, sine refrenatione in verba prorumpens ac verbera, effundit sanguinem; et lingua testificans, id est, aliquem litigantium approbans, seu causæ suæ testimonium tribuens quod sit justa, vel adjuvans eum in litigando, adducit mortem, id est, eum quem juvat et approbat, ad alterius occasionem inducit et animat. Unde in Proverbis habetur: Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui commiscetur rixæ alterius. Circa hoc ait Glossa: Disciplina immoderata excitat ardorem furoris, et procax locutio, effusionem sanguinis.
Prov. xxvi, 17.
Si sufflaveris, id est, verba provocativa protuleris, quasi ignis exardebit, id est, ex hoc ira alterius fortius succendetur; et si exspueris super illam, id est, verba refrigerativa protuleris, vel linguam procacem, vilem esse ostenderis, exstinguetur, id est, per hoc ira proximi minuetur. Quemadmodum enim immoderata et dura locutio excitat iram, sic moderata et pia exstinguit eamdem. Et utraque ex ore proficiscuntur, videlicet tam verba iram inflammantia, quam verba eam mitigantia. Sic et Jacobus ait apostolus: Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio.26
Jacob. vii, 10.
Susurro et bilinguis maledictus: id est, tam susurro, qui in aure malum de proximo loquitur detrahendo, quam bilinguis, qui duabus utitur linguis, aliud et aliter loquens in absentia, et aliud aliterve in præsentia, volens ubique etiam injuste placere, est maledictus; vel, susurro, qui etiam est bilinguis, est maledictus. Multos enim turbavit pacem habentes, seminando inter eos inquietudinem, dissensionem, discordiam. Ideo scriptum est: Quum defecerint ligna, exstinguetur ignis; et susurrone subtracto, jurgia conquiescent.
Prov. xxvi, 20.
Lingua tertia, quæ scilicet male mediat inter duos aut plures, obloquendo, aut alio sermone repetendo, multos commovit ad inquietudinem, odium, indignationem, dissensionem, et dispersit illos de gente in gentem, post bella et dejectionem, ita quod victi fugerunt ad loca diversa. Civitates muratas divitum destruxit: quia ex ejus impia locutione divites contra se invicem concitantur, et eorum qui vincuntur, muri ac domus a victoribus destruuntur. Unde subjungitur: et domos magnatorum effodit, virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit: ita quod unus populus alium impugnat, et se invicem vastaverunt. Hinc legitur: Qui alio sermone repetit, separat fœderatos; et rursus, Vir impius fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit; itemque, Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes. Lingua tertia mulieres viratas, id est viriles et probas, ejecit de domibus maritorum suorum, faciendo discordias, suspiciones, rixas inter conjugatos, et privavit illas laboribus suis, id est fructu laborum, seu bonis domesticis ac opibus, ita quod abeuntibus mariti nil dare voluerunt. Qui respicit illam, id est, linguam tertiam advertit, credendo eidem, non habebit requiem mentis, nec habebit amicum in quo requiescat cum plena confidentia. Ideo non simus faciles ad credendum loquentibus mala de proximis. Imo (ut ait S. Bernardus libro de Consideratione) qui non audet dicere coram alio, quod dicit de eo in secreto, habeatur suspectus.
Ibid. xvii, 9.
Ibid. xvi, 27. Ibid. 28.
D
Flagelli plaga livorem facit, id est signum percussionis in cute; plaga autem linguæ, videlicet susurratio, detractio, seminatioque discordiæ, comminuet ossa, id est, lædit interiora, sicut et spiritus tristis dicitur ossa siccare.27 Ideo in Proverbiis scriptum est: Verba susurronis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris.28 Multi ceciderunt in ore gladii, id est, gladio materiali occisi sunt; sed non sic quasi qui interierunt per linguam suam: id est, plures per vitiosa verba propriæ linguæ sunt spiritualiter interfecti, videlicet mentiendo, perjurando, susurrando, discordiam seminando, secreta manifestando: qui etiam periculosius sunt occisi, quia mors culpæ deterior multo est morte naturæ. Recte igitur ait Jacobus sanctus: Linguam nullus homo domare potest:29 inquietum malum, plena veneno mortifero.
Beatus qui tectus est a lingua nequam, id est, qui vitia linguæ non incidit, quod nec sua lingua exstat nequitiosa, nec aliarum linguarum pravitate dejectus est, sed per gratiam Dei, et per discretionem evasit hæc mala. Nam, ut in Proverbiis legitur, Domini est gubernare linguam.30 Qui in iracundiam illius non transivit, id est, non vixit, nec ambulavit in vitiis quæ per linguam ex iracundia oriuntur, vel in quæ Deus justo judicio permittit hominem cadere propter alia sua demerita, juxta illud Isaiæ:31 Ecce tu iratus es, et peccavimus. Et qui non attraxit jugum illius, et in vinculis ejus non est ligatus, id est, miseræ servituti vitiorum linguæ subjectus non fuit, nec consuetudinem talium incidit vitiorum. Jugum enim illius, id est prava consuetudo linguæ, jugum ferreum est: quia difficulter dissolvitur, et crudeliter animam lædit, atque ad inferni supplicia trahit; et vinculum illius, id est, delectatio loquacitatis, qua detinetur in vitiis illis, vinculum æreum est, id est difficillime separabile. Vel vinculum istud est obligatio, qua tenetur ad pœnas, et diabolo subditur.
Mors illius, mors nequissima, id est, vitiositas linguæ est mortale peccatum, valde enorme et periculosum, et pejus omni malo pure pœnali, quod non est nisi privatio boni creati, aut pœna sensibilis. Ideo sequitur: et utilis potius infernus, quam illa, id est, pœna infernalis, secundum quod pœna tantum, minus mala est, imo utilior est, quam lingua iniqua ac tertia. Siquidem pœna illa est effectus divinæ justitiæ, punitivus peccati, et declarativus æquitatis divinæ, reparativus quoque deordinationis culpæ per ordinationem pœnæ, et augmentativus gloriæ electorum: quia justus lætabitur quum viderit vindictam. Possent tamen per infernum, limbus et purgatorium designari, quæ in Scripturis quandoque infernus vocantur. Quocirca quæri potest, an homo debeat malle pati pœnas inferni reproborum, quam peccare mortaliter. Quam quæstionem Thomas et alii quidam super quartum Sententiarum determinant. Cancellarius quoque Joannes et Henricus de Hassia super hoc scribunt. Quod prolixitatem devitans, pertranseo.
Perseverantia illius non permanebit, id est, inveterata malitia linguæ iniquæ cito damnabitur; sed obtinebit vias injustorum, id est deductionem et lapsum in infernum. In flamma sua non comburet justos, id est, quum fuerit deputata infernali incendio, non affliget de cetero justos. Vel, In flamma sua, id est fervore et cupiditate suæ loquacitatis ac pravitatis, non incendet justos, constantes, perfectos, ad vitia, sed pusillos. Unde scriptum est: Lingua ignis est, etc., inflammata a gehenna.
Qui relinquunt Deum, incident in illam, id est in linguæ abusum et vitiositatem. Nudati enim caritate et gratia incidunt in diversa et magna peccata, sicut in Psalmo Dominus loquitur:32 Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis. Et exardebit in illis, et non exstinguetur: id est, fervor et cupiditas peccandi per linguam, manebit in eis usque in finem vitæ ipsorum; deinde ignis infernalis æternaliter fervebit in ipsis, sicut in divite epulone, qui dixit: Mitte Lazarum ut refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Et immittetur in illos pœna hæc quasi leo, id est dure ac fortiter, et quasi pardus lœdet illos. Estque pardus bestia varii coloris atque celerrima, et pœnaliter mordens, juxta quod scriptum est: Si potest pardus mutare varietates suas, etc.
Quum ergo tantum malum sit lingua nequam, subditur seriosissima admonitio, et valde salubris doctrina. Sepi aures tuas spinis: id est, per divini timoris acutissimas considerationes undique custodi, et rege tuum auditum; et noli audire linguam nequam, id est verba detractoria et iniqua, sine displicentia et detestatione, reprehensione et fuga, atque mœstitia: quia, ut scriptum est, Ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem.33 Et ori tuo facito ostia, id est, discretionem silentii adhibe, ne aliquid proferas ad complacendum aut favendum obloquenti, seu per linguam peccanti, et seras, id est repressionem ab omni audientia curiosa, auribus tuis, ne habeant pruritum ad verba inania et perversa.
Aurum tuum et argentum tuum confla, id est, sapientiam et facundiam tuam contempera, et per discretionem ac caritatis ardorem examina, ne abutaris eisdem; et verbis tuis facito stateram, id est debitam ponderationem, considerando quid, quantum et qualiter expediat loqui, et quid taceri, et frenos ori tuo rectos, id est, justam moderationem ac refrenationem adhibe ori tuo:34 sicut orat Psalmista, Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.35 Qui enim moderatur labia sua, prudentissimus est. Et denuo ait Scriptura:36 Verba sapientis statera ponderabuntur.
Et attende ne forte labaris in lingua tua: quia sic facere debes prætacta pro linguæ custodia, ut ores tibi a Deo hæc dari, et innitaris auxilio gratiæ Dei magis, quam diligentiæ tuæ: quam tamen debes apponere. Juxta quod scriptum est:37 Dixi: Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea. Et cadas in culpam, et corruas in gehennam, in conspectu inimicorum insidiantium tibi, præsertim invisibilium hostium, et sit casus tuus insanabilis, in mortem æternæ damnationis præcipitans.
Footnotes
-
Marc. III, 5. ↩
-
Marc. XI, 25, 26. ↩
-
Luc. VI, 37, 38. ↩
-
Matth. VI, 12. ↩
-
Matth. xviii, 35. ↩
-
Galat. v, 20, 21. ↩
-
Eccl. vii, 40. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
Ps. vii, 5. ↩
-
Eccl. viii, 5. ↩
-
Gen. xiv, 24. ↩
-
Eccl. vii, 10. ↩
-
Eccle. vii, 10. ↩
-
Lev. xix, 18. ↩
-
II Tim. ii, 14. ↩
-
II Tim. ii, 14. ↩
-
I Cor. iii, 3. ↩
-
Prov. xxvi, 21. ↩
-
II Reg. xvi, 3. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Prov. vi, 16, 19. ↩
-
Prov. xiv, 29. ↩
-
Eccle. viii, 5. ↩
-
Eccli. vii, 40. ↩
-
Eccli. viii, 1. ↩
-
Jacob. iii, 10. ↩
-
Prov. xvii, 22. ↩
-
Prov. xxvi, 22. ↩
-
Jacob. III, 8. ↩
-
Prov. xvi, 1. ↩
-
Is. lxiv, 5. ↩
-
Ps. lxxx, 13. ↩
-
Prov. xxv, 23. ↩
-
Ps. cxi, 3. ↩
-
Prov. x, 19. ↩
-
Eccl. xxi, 28. ↩
-
Ps. xxxviii, 2. ↩
Chapter 31 of 54