Articulus 30
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI NONI: QUI FACIT MISERICORDIAM, FŒENERATUR PROXIMO SUO.
AD opera misericordiæ hic monemur. Qui facit misericordiam, fœneratur, id est accommodat, proximo suo. Quasi dicat: Hoc spectat ad hominem misericordem ac pium, proximo subvenire per accommodationem rerum quibus est indigens: sicut in Evangelio ait Salvator, Date mutuum, nihil inde sperantes. Nam et hoc ad naturalem pertinet legem, facere proximo, sicut tibi vis fieri in simili casu. Hinc ait Hieronymus: Partiantur divites sua egenis, ut accipiant egeni quod non habent et quo indigent, divitesque deponant quod amplius habent. Seneca quoque: Alium (inquit) consilio, alium auxilio, alium juva præcepto. Et qui prævalet manu, id est, qui large communicat sua, mandata servat, quæ de operibus pietatis sunt data. Unde Timotheo scribit Apostolus: Divitibus præcipe, facile communicare, divites fieri in operibus bonis.1
Fœnerare, id est accommoda, proximo2 tuo in tempore necessitatis illius. Quod enim fit pauperi propter Deum, hoc Deus sibi reputat factum. Propter quod scriptum est: Qui miseretur pauperis, fœneratur Domino. Et in Deuteronomio jussum est: Non claudes viscera a paupere fratre tuo, sed dabis ei, quo eum indigere perspexeris.34 Nempe, ut Salomon protestatur, Frater et amicus in angustiis comprobatur.56 Hinc in prima sua Canonica sanctus ait Joannes: Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem (id est proximum) suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo:7 quomodo caritas Dei manet in illo? Per hæc usurarii reprobantur. Præterea, sicut ad ditiorem spectat pie et caritative accommodare, ita ad eum cui accommodatum est, pertinet toto posse diligentiam adhibere ad persolvendum tempore præstituto. Ideo subditur: et iterum redde proximo tuo in tempore suo, id est, tu qui fœnus seu accommodatum accepisti, persolve id tempore præfixo accommodanti. Confirma verbum, id est, imple quod asseruisti de facienda persolutione, et fideliter age cum illo, qui tibi accommodavit; et in omni tempore invenies, quod tibi necessarium est. Qui enim fideliter solvit, bonæ fit fidei, et meretur ut sibi etiam alia vice, quum indiguerit, accommodetur. Deus quoque propter ipsius fidelitatem movet corda aliorum ut ei succurrant.
Multi quasi inventionem æstimaverunt fœnus, id est, ita accipiunt quod eis accommodatur, ac si eis gratis præstetur, non exsistentes solliciti ut persolvant, sed velut rem inventiciam reputant illud. Et loquitur auctor de re vaga inventa, quæ invenienti et occupanti conceditur, ita quod nec secundum leges, nec secundum conscientiam ad ejus restitutionem tenetur. Et præstiterunt molestiam his qui se adjuverunt, id est, accommodantibus fuerunt ingrati, molesti, et tædiosi, vel non, vel tarde solvendo, aut accommodatum negando.
Donec accipiant, osculantur manus dantis, id est, quamdiu eis fit accommodatio, dilectionem et reverentiam grandem ostendunt ad accommodantem, quasi grati eidem; et in promissionibus humiliant vocem suam, id est, accommodanti cum ficta humilitate promittunt gratitudinem, obsequium, et celerem persolutionem. Et in tempore redditionis, id est tempore persolutioni præfixo, postulabit, quicumque talis est, tempus, id est prolongationem temporis ad solvendum; et loquetur verba tædii, ostendendo se desolatum, gravem et impotentem ad restituendum, et murmurationum, id est, contra accommodatorem murmurabit, vel publice, aut seorsum, sive in corde, quasi importunus sit repetendo quod concessit; et tempus causabitur, id est, conqueretur de sterilitate et inconvenientia temporis.
Si autem potuerit reddere, adversabitur, cum indignatione reddendo, aut contentionem provocando inter accommodatorem et se, sicque recedendo, nec persolvendo, quasi injuriam passus ab illo. Solidi vix reddet dimidium, id est, valde parum restituet accommodatori pro tota summa sibi ab illo concessa; et computabit illud quasi inventionem, id est, hoc ipsum modicum quod persolvit, reputabit quasi donum gratis exhibitum accommodanti, non quasi debitum illi. Ideirco non satisfecit, præsertim quum dicat Gregorius: Absolutus est debito, non qui multa, sed qui omnia reddidit; itemque, Considerare debemus non solum quantum jam egimus, sed quantum superest ut agamus. Sin autem, id est, si hoc non fecerit, sed compulsus fuerit totum persolvere, fraudabit illum pecunia sua, id est, creditori et accommodatori non dabit bonam et valentem pecuniam, sed magis falsatam, vel ita per partes, quod parum proderit creditori; et possidebit illum inimicum gratis, id est, creditor habebit illum cui accommodavit, adversarium sine rationabili causa: quia ille injuste fit inimicus accommodatoris, eo quod cogatur satisfacere ei. Et convitia et maledicta reddet illi, videlicet creditori, et pro honore, quem merito impenderet accommodatori, et pro beneficio, quod ab eo recepit, qui sibi pie subvenit per mutuum, reddet illi contumeliam.
Multi non causa nequitiæ non fœnerati sunt, id est, accommodare abnuerunt, non ex crudelitate ad proximum, sed fraudari gratis timuerunt, id est ideo, quia formidarunt non persolvi, et pro bono irrationabiliter recipere malum, sicut jam tactum est interdum accidere. Mendosi enim et impii sæpe sunt causa quod nec veracibus creditur. Verumtamen ex tali timore non est accommodatio omittenda, nisi multum probabiliter timeatur hoc malum, et nisi is qui mutuum petit, possit aliunde juvari. Si enim necessitate prematur, impendendum est ei mutuum tanquam eleemosyna, ut si possit, restituat, alioqui pro eleemosyna teneat illud. Hinc sequitur:
Verumtamen super humilem animo, id est pauperem, cui aliquid commodasti, et qui inopiam impotentiamque solvendi humiliter confitetur, fortior, id est, virtuosior, esto, utpote liberalis et pius, non angariando eum ad persolvendum, et pro eleemosyna non trahas illum, id est non ducas eum in causam ad judicem, ut tibi persolvat quod ei ad hoc impotenti, merito debes pro eleemosyna dimittere, neque repetere. Nam sicut in Actibus Paulus allegat Christum dixisse, beatius est dare, quam accipere.8 Propter quod Seneca dixit: Mallem beneficia non recipere, quam non dare. Propter mandatum assume pauperem, id est, pie tracta proximum indigentem, quoniam Deus hoc jussit in Exodo et Deuteronomio in pluribus locis.910 Nam et in Deuteronomio ait: Omnino indigens et mendicus non erit inter vos. Quasi dicat: Sic mutuo subveniatis, ut nullus inter vos mendicare cogatur. Et propter inopiam ejus non dimittas eum vacuum: id est, non ideo deneges ei mutuum, quia videtur non posse persolvere; imo, quoniam pauper est, subveni ei: quia, ut scriptum est, Qui despicit pauperem, exprobrat factori ejus.11
Perde pecuniam propter fratrem et amicum, id est, potius elige damnum pecuniarum et temporalium rerum incurrere, quam proximis indigentibus non subvenire, aut eorum amicitiam injuste violare ac perdere. Hinc scriptum est:12 Qui negligit damnum propter amicum, justus est. Nempe in tali casu non perditur pecunia absolute, sed a Deo rependitur merces, non solum in futuro, sed et remuneratio copiosa etiam in præsenti, et multiplicatio temporalium spiritualiumque bonorum, sicut in ceteris misericordiæ actibus. Hinc loquitur Christus: Omni petenti te, tribue;13 et qui aufert quæ tua sunt, ne repetas. Itemque: Date, et dabitur vobis;14 mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Et non abscondas illam sub lapide in perditionem: id est, pecuniam, qua tam pie et meritorie uti potes, non occultes in terra ad tui ipsius damnationem: quia, ut ait Basilius, Redemptio captivorum, subventio egenorum, est pecunia sic absconsa; et tot indigentibus injuriaris, quot succurrere posses. Idcirco Dominus jubet:15 Nolite thesaurizare in terra, ubi ærugo et tinea demolitur; thesaurizate autem vobis in cœlo. Talibus avaris dicit Jacobus: Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis quæ advenient vobis. Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum æruginavit, et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis.16 Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus.
Pone thesaurum tuum in præceptis Altissimi: id est, in hoc reputa veram et salubrem opulentiam tuam consistere, ut impleas divina præcepta, et materiales tuos thesauros expone in usus pios, sicut Deus præcepit; et proderit tibi magis quam aurum, id est quam cuncta terrena incomparabiliter. Conclude eleemosynam in corde pauperis, id est, secrete propter Deum, non ob laudes humanas, da eleemosynam indigenti, et cordis sui mœstitiam sic consolare; et hæc pro te exorabit ab omni17 malo, id est, merito suo impetrabit tibi omnium remissionem culparum ac futurarum evasionem pœnarum, eos quoque qui ipsam recipiunt, obligat et inducit ad orandum pro dante: sicque eleemosynarius multos habet intercessores. Ideo Christus præcepit:18 Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis; et rursus: Quum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi.19
Eleemosyna viri quasi sacculus cum ipso, id est, meritum æternæ retributionis continet, et necessaria ad vitam gratiæ, sicut in sacculo continetur sustentaculum vitæ corporeæ; et gratiam hominis quasi pupillam conservabit, id est, gratiam et virtutes ac merita, per quæ homo gratus et acceptus est Deo, fideliter nutriet, roborabit, perficiet, sicut asserit Christus: Beati misericordes, quia ipsorum miserebitur Deus. Unde fertur et in Tobia:20 Noli avertere faciem tuam ab ullo paupere; ita enim fiet, ut nec a te avertatur facies Domini.21 Et postea resurget homo misericors in die judicii resurrectione beata; et retribuet illis retributionem unicuique in caput ipsorum, id est, eleemosyna per modum causæ meritoriæ faciet misericordibus justam reddi mercedem in corde et corpore, prout ipsa loquitur Veritas: Tunc dicet Rex his qui a dextris ejus erunt: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi: esurivi enim, et dedistis mihi manducare, etc.22 Super scutum potentis et super lanceam adversus inimicum tuum pugnabit, id est, fortius et infallibilius proteget te contra invisibiles hostes animæ tuæ, quam quæcumque exterior armatura contra visibiles inimicos. Ideo Salomon ait: Benefacit animæ suæ vir misericors.23 Et Tobias: Fiducia, inquit, magna erit eleemosyna omnibus facientibus eam;24 et non patietur animam ire in tenebras, quoniam eleemosyna ab omni peccato liberat. Quæ omnia intelligenda sunt, dummodo fiant ex caritate in statu salutis.
Vir bonus fidem facit proximo suo, id est, fidelitatem conservat ad illum, subveniendo ei omni quo potest modo, etiam fidejubendo pro ipso; et qui perdiderit, id est, fidem ad proximum non conservaverit, nec in necessitate illius subvenerit illi, confusionem derelinquet sibi, id est, se ipsum reddet confusibilem ob suam inviscerositatem; vel, Sibi, id est, proximum in sua necessitate permittet confundi.25 Qui enim crudelis est, et propinquos abjicit, omni tempore erit exsecrabilis. Sic et bonus præsidens fideliter agit cum subditis suis, exhibendo eisdem quod suum requirit officium: quod si neglexerit, perdit se ipsum et illos:26 quia si cæcus cæco ducatum præbeat, ambo in foveam cadunt.
Gratiam fidejussoris, id est pietatem et caritatem quam tibi exhibuit fidejubendo pro te, ne obliviscaris; dedit enim pro te animam suam, id est rem victui suo necessariam. Interdum quoque aliquis ponit se in captivitate pro suo amico morti adjudicando, et ita exponit vitam suam periculo pro amico: idcirco sis gratus ei. Repromissorem fugit peccator et immundus, id est, ingratus recedit a suo fidejussore, dum instat tempus solvendi, et eruendi fidejussorem ab onere quod propter eum subivit. Bona repromissoris sibi adscribit peccator, dicendo quod bona illius spectent ad se, vel quod sibi debebat tantumdem; et ingratus sensu, id est mente, derelinquet liberantem se, id est fidejussorem. Vir repromittit de proximo suo, id est, spondet pro ipso; et quum perdiderit reverentiam, id est, quum proximus ille pro quo promisit, cœperit esse infidelis, ingratus, inverecundus, ita quod omni reverentia est indignus, derelinquetur fidejussor, ab eo, tam irreverenter habente se, qui non curat fidejussorem ab onere liberare.
Repromissio nequissima multos perdit diligentes: id est, dolosa promissio eorum pro quibus fidejubetur, promittentium quod satisfacient fidejussori, sæpe damnificavit in rebus terrenis ipsos fidejussores, qui caritative promiserunt pro illis; et commovit illos quasi fluctus maris, id est, vehementer turbavit, contristavit, et a propriis habitaculis expulit ipsos fidejubentes. Unde subjungitur: Viros potentes gyrans migrare fecit: id est, nequissima illa repromissio gyrans, id est circuiens et undique fallens, compulit potentes et divites viros relinquere propria, quia non potuerunt solvere ea pro quibus fidejusserunt, propter quod capti fuissent, nisi abissent. Vel fugerunt, ne cogerentur totum persolvere, et ita depauperarentur. Ideo et vagati sunt in gentibus alienis.
Peccator transgrediens mandatum Domini, incidet in promissionem nequam, id est, prioris transgressionis suæ demerito permittetur justo Dei judicio cadere in fidejussionem indiscretam, vel in præfatam repromissionem nequissimam, qua dolose promittet suo fidejussori quod eruet eum de onere; et qui conatur multa agere, id est impertinentia sibi, et quæ vires suas excedunt, vel plura quam expedire potest infra tempus quo ea nititur expedire, incidet in judicium indiscretionis, vel humanum judicium in foro contentioso, aut etiam damnationis sententiam coram Deo. Omni enim negotio tempus est opportunum, et rationabile debet esse nostrum obsequium.2728 Ideo in Jeremia habetur:29 Quia plus fecit quam potuit, idcirco periit. Salomon quoque: Qui festinus est, inquit, pedibus offendet.30
Recupera proximum tuum secundum virtutem tuam, id est, necessitatem atque inopiam ejus releva, secundum quod tibi possibile est, nec ad impossibilia, aut illicita te obliges propter eum. Ideo subditur: et attende tibi ne incidas, id est, provide tibi ne incaute promittas, sicque in prætacta cadas pericula. Quasi dicat: Quamvis pium sit fidejubere pro alio, hoc tamen non fiat, nisi cum ingenti cautela. Hinc quippe Salomon ait: Noli esse cum his qui defigunt manus suas, et qui vades se offerunt pro debitis;3132 et iterum, Homo stultus plaudit manibus, quum spoponderit pro amico. Quid vero agendum sit fidejussori, docetur in Proverbiorum libro, ubi legitur: Fili mi, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam, illaqueatus es verbis oris tui;33 fac ergo quod dico tibi, et temetipsum libera, discurre, festina, suscita amicum tuum.
Consequenter docet frugalitatem. Initium vitæ hominis, id est sustentationis vitæ humanæ, sunt panis et aqua, id est simplex cibus et potus, et præcipue panis pro cibo, et aqua pro potu:34 sicut et filii Israel usi sunt manna et aqua;35 et qui carnes edere petierunt, cæsi sunt; et vestimentum, contra nocumenta immoderati caloris ac frigoris, et domus protegens turpitudinem, id est, hominem ab aliorum adspectu abscondens in his quæ turpe est agere in aliorum adspectu, quamvis non sint culpabilia in se, ut concubitus conjugalis, egestio, et consimilia.36 Melior est vid ctus pauperis sub tegmine asserum, id est sub domuncula lignea propria, quam epulæ splendidæ in peregre, id est in locorum instabilitate, et vago itinere, sine domicilio, præsertim proprio. Minimum pro magno placeat tibi, id est, modicum sustentaculum vitæ, quod habes in propria domo, plus ama quam multa et delicata apud alienos, et improperium peregrinationis non audies, id est verba convitiosa, quæ sæpe dicuntur pergentibus hinc inde ad alienos, ut lautiora acquirant. Hinc in Proverbiis scriptum est:37 Melius est parum cum timore Domini, quam thesauri magni; et iterum, Sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos, et in necessaria domus tuæ, et ad victum ancillis tuis.38
Vita nequam hospitandi de domo in domum, id est gyrovagari, et quotidie mutare hospitia ex curiositate aut carnalitate. Per hoc tamen non reprobatur justa et pia peregrinatio. Hinc et S. Benedictus in regula sua dicit, pessimum genus esse monachorum discurrentium de claustro ad claustrum, qui in quovis claustro manent tribus quatuorve diebus, sicque vacant ingluviei et otio.39 Et ubi hospitabitur, non fiducialiter aget: quia societatem cui confidat, non cito inveniet, et per furtum, aut alio modo damnificari verebitur; nec aperiet os, id est, audaciam seu confidentiam loquendi ibidem de his quæ timet sibi de nocte posse occurrere, non habebit, quum sit ibi ignotus, et ne ipsemet habeatur suspectus. Hospitabitur in domo aliena, et pascet, et potabit ingratos, id est, de cibis ac potibus suis distribuet hospiti, et ejus uxori ac soboli, et ad hæc amara audiet, id est, ultra prædicta audiet verba pungitiva, amara, videlicet ista aut consimilia : Transi, hospes, et orna mensam, id est, discede de loco isto, et alibi provide tibi refectionem; et quæ in manu habes, id est de his quæ habes in promptu, ciba ceteros, apud quos hospitaberis. Exi a facie honoris amicorum meorum, id est, propter reverentiam amicorum venerabilium, qui supervenerunt mihi, recede hinc, quia non valeo hospitari vos omnes; necessitudine domus meæ, id est propter angustiam habitaculi mei, hospitio mihi factus est frater, id est, cognati mei venerunt ad me, quibus alienos præferre non debeo. Gravia hæc homini habenti sensum, id est, sapienti molestum est audire talia aspernatoria verba, quæ sunt correptio domus, id est correptio facta hospiti ab ipsis domesticis, et improperium fœneratoris, id est convitiatio illata hospiti a patrefamilias hospitii, qui instar fœneratoris, victualia sua vendit hospitatis in domo sua, carius quam valeant.
34
35
32
33
Footnotes
-
I Tim. vi, 17, 18. ↩
-
Eccli. xxi, 28. ↩
-
Matth. xxv, 40. ↩
-
Deut. xv, 7, 8. ↩
-
Prov. xvii, 17. ↩
-
Prov. xvii, 17. ↩
-
1 Joann. III, 17. ↩
-
Act. xx, 35. ↩
-
Exod. xxii, 25-27; ↩
-
Deut. xv, 4. ↩
-
Prov. xvii, 5. ↩
-
Prov. xii, 26. ↩
-
Luc. vi, 30. ↩
-
Ibid. 38. ↩
-
Matth. vi, 19, 20. ↩
-
Jacob. v, 1-3. ↩
-
Deut. xv, 7-11; xxiv, 12-15; ↩
-
Luc. xI, 41. ↩
-
Matth. VI, 3, 4. ↩
-
Tob. IV, 7. ↩
-
Ibid. iv, 7. ↩
-
Matth. XXV, 34-36. ↩
-
Prov. xI, 17. ↩
-
Tob. IV, 12, 11. ↩
-
Prov. xI, 17. ↩
-
Matth. XV, 14. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Eccle. viii, 6. ↩
-
Jer. xlviii, 36. ↩
-
Prov. xix, 2. ↩
-
Prov. xxii, 26. ↩
-
Prov. xvii, 18. ↩
-
Prov. vi, 1-3. ↩
-
Exod. xvi, 35; ↩
-
Num. xx, 11. ↩
-
Num. xi, 4, 13, 33, 34. ↩
-
Prov. xv, 16. ↩
-
Prov. xxvii, 27. ↩
-
Eccle. viii, 6. ↩
Chapter 32 of 54