Skip to the text

Articulus 31

EXPLANATIO CAPITULI TRICESIMI : QUI DILIGIT FILIUM SUUM, ASSIDUAT ILLI FLAGELLA.

QUI diligit filium, etc. Docet hic autor, qualiter a parentibus gubernanda sit proles. Qui diligit filium suum, id est sobolem, dilectione ordinata et sapientiali, non sensuali, assiduat illi flagella, id est, frequenter corripit et corrigit illum, quoties scilicet promeruerit, ne in domitus sit et lascivus. In pueris namque parva est ratio, prudentia modica, experientia nulla. Ideo non inducuntur ad proficiendum in scientia atque virtutibus, et ad recedendum a negligentiis, trufis, ludis ac jocis, amore boni; sed ad hæc oportet eos assuefieri ac induci timore pœnarum ac pœnis. Ideo scriptum est : Qui parcit virgæ, odit filium suum; qui autem diligit illum, instanter erudit.1 Et ad Ephesios scribit Apostolus : Patres, educate filios vestros in disciplina et correptione Domini. Hinc Heli sacerdos fuit desuper reprobatus, eo quod filios suos non satis acriter castigavit.2 Parentes enim non solum tenentur sobolem suam qualitercumque corripere, sed condigne secundum exigentiam culpæ. Ut lætetur ipse pater, in novissimo suo, id est in extrema sua ætate, de profectu et morigeratione filii sui, et non palpet proximorum ostia, id est, ne filius suus in caligine palpando quærat januas aliorum ad ingrediendum, ut furetur aut fornicetur ibidem : quia, sicut in Job legitur, Oculus adulteri observat caliginem, et fures nocte effodiunt [domos], sicut in die condixerant sibi.3 — Denique, quod de carnalibus patre ac filio dictum est, de spirituali quoque patre et subditis ejus est intelligendum. Prælatus enim et omnis qui præest, quidquid in subditis suis reprehensibile est, assidue debet corripere atque corrigere, et ipsos ad patientiam ad-

Ephes. vi, 4. discendam exercitare, quousque sint fracti ac bene mortificati.

Qui docet exemplo et verbo, filium suum carnalem aut spiritualem, in pertinentibus ad salutem, laudabitur in illo, id est, a Deo et hominibus laudem habebit, propter actus suos virtuosos in filium suum exhibitos, etiamsi filius exsistat dyscolus et rebellis. Si vero filius docilis sit atque obediens, laudabitur ex consideratione probitatis ac sapientiæ filii sui, cujus virtutes et merita redundabunt in patrem, juxta illud Proverbiorum :4 Doce filium tuum, et refrigerabit te. Et in medio domesticorum in illo gloriabitur, id est, de filii sui bonitate atque scientia gaudebit in Deo, a quo omne bonum, et qui filio tali dedit intellectum ac docilitatem.5 Quemadmodum enim filius stultus est dolor patris, sic filius sapiens est gaudium illius.67 Ideo scriptum est : Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus, gaudebit tecum cor meum;8 et exsultabunt renes mei, quum locuta fuerint rectum labia tua.

Qui docet filium suum, modo prætacto, in zelum mittit inimicum, id est, occasio est quod inimici sui ac filii sui invidiam concipiant de profectu filii, quem odiunt. Sicut enim caritas congratulatur profectui personæ dilectæ, sic invidia tristatur de ejus, quem odit, profectu. Si autem quis ea intentione instrueret filium suum, ut faceret adversarios suos inde tristari, esset prava intentio. Maxime autem zelantur de profectu hominum invisibiles hostes. Et in medio inimicorum, gloriabitur in illo, id est in filio suo, ut dictum est. Nam filius ejus inter insipientes sapiens apparebit, et adversariis idonee respondebit.

Mortuus est pater ejus, et quasi non est mortuus : similem enim sibi reliquit post se, scilicet filium probum et heredem : qui est memoriale sui parentis, in quo pater relucet, sicut in suo effectu et successore. Hinc in tertio et quarto Regum frequenter legitur Dominus dixisse, quod daret David regi lucernam in Jerusalem,910 id est successorem, in quo clare resplenderet memoria David. In vita sua vidit, id est, pater adhuc vivens conspexit filii sui profectum, et lætatus est in illo; et in obitu suo non est contristatus de filii pravitate et insipientia, aut sicut alii contristantur, qui bona sua relinquunt filio indisciplinato, nec confusus est coram inimicis, quasi male gubernaverit filium suum. Reliquit enim defensorem domus contra inimicos, id est filium prudentem, idoneum ad defendendum bona paterna, familiam, et propinquos, ab adversariorum impetitione atque injuria, et amicis reddentem gratiam, id est gratum ac beneficum suis ac parentum suorum amicis. Pro animabus filiorum colligabit vulnera sua: id est, talis filius quum tempore procedente habuerit filios, exponet se mortis periculis pro illorum vita ac salute conservanda et obtinenda. Quod et de spiritualibus patribus accipi potest, quum scriptum sit : Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis.11 Et super omnem vocem turbabuntur viscera ejus, id est, cunctis gementibus et flentibus condolebit : sicut ait Apostolus, Flere cum flentibus;12 et rursus, Quis infirmatur, et ego non infirmor? Et sanctus Job : Flebam, inquit, super eo qui afflictus erat.1314

Equus indomitus evadet durus, et filius remissus evadet præceps : id est, sicut equus irrefrenatus currit dure in præceps, sic filius a rigore disciplinæ solutus discurrit præcipitanter in foveam vitiorum et perditionis, juxta illud Proverbiorum : Inclinata est ad mortem domus ejus, et ad inferos semitæ ipsius.15

Lacta filium tuum, id est, blande tracta eum, non castigando, sed adulando eidem, et paventem te faciet : id est, tam vagus et dyscolus fiet, quod eris inde admirans, et metuens quod pro suis excessibus occidetur; vereberis quoque simul cum eo damnari, eo quod non compescueris eum tempestive. Lude cum eo, et contristabit te, id est, dissolutus fiet, nec curabit de te, sed in propriis voluntatibus crescet. Porro quod ait, Lacta eum, et, Lude cum eo, ironice dicit, quasi diceret:16 Si lactaveris eum, et luseris secum, experieris mala prædicta. Non corrideas illi, id est, non rideas secum in levitatibus suis, ne condoleas, id est, ne ipse fiat tam irrefrenatus quod pœnis adjiciatur, et sic compatiaris ei confusibiliter; et in novissimo obstupescent dentes tui, id est, acriter affligeris in corde, sicut qui comedit uvam acerbam, acriter dolet in ore.

Non des illi potestatem in juventute: id est, tempore pueritiæ et adolescentiæ ejus, reprime libertatem ipsius, nec permittas eum ad libitum evagari, quia tunc adhuc disciplinabilis est; et ne despicias cogitatus illius, id est, quantum potes, ex verbis et factis ipsius considera cogitationes et inclinationes ipsius: quæ si bonæ fuerint, fove et robora eas in corde ejus; si malæ, corripe et evelle eas pro posse: et instrue eum, quas et quales cogitationes inclinationesque assumere, et quas ac quales abjicere debeat. Curva cervicem ejus in juventute sua, id est, subjice atque humilia eum, ne per superbiam erigatur, et tunde, id est, cum virga percute, latera ejus, dum infans est, id est puer, ne forte induret cervicem suam, et non credat tibi, quum fuerit induratus, et erit tibi dolor animæ, si fuerit pertinax et indocilis factus. Doce filium tuum, et operare in illo, id est, profectum gigne in ipso, et factis ædifica ipsum:17 juxta illud Proverbiorum: Erudi filium tuum, ne desperes; ad interfectionem autem ejus ne ponas animam tuam, id est, non eum damnabiliter scandalizes; ne in turpitudinem illius offendas, id est, ne reus sis indisciplinationis ejus, non impendendo ei debitam informationem et disciplinam. Scriptum est enim:18 Noli subtrahere a puero disciplinam; si enim percusseris eum virga, non morietur. Tu virga percutis eum, et animam ejus de inferno liberabis.

At vero quæ dicta sunt de filio, de filia quoque sunt intelligenda; et quod de patre dictum est, etiam de matre accipi debet. Sed ad patrem correctio sobolis principaliter pertinet. De spiritualibus quoque filio et filia intelligenda sunt ista. Parentes ergo tenentur soboli suæ hæc tria, instructionem, castigationem, et educationem.

Melior est pauper sanus et fortis viribus, quam dives imbecillis et flagellatus malitia, id est proprii animi inordinatione ac pravitate seu conscientiæ remorsu afflictus: dummodo pauper ille non sit in sua paupertate impatiens aut malitiosus. Dona namque naturæ, ut sanitas roburque corporis, appetibiliora sunt donis fortunæ, puta divitiis. Salus animæ in sanctitate justitiæ, id est, beatitudo animæ consistit in sinceritate justitiæ communiter sumptæ, quæ est omnis virtus, hoc est puritate et integritate virtutum: in quibus consistit salus tanquam in merito; in visione autem Deitatis clara per speciem consistit sicut in præmio. Hinc scriptum est Sapientiæ sexto: Custodia legum consummatio est incorruptionis;19 incorruptio autem facit proximum esse Deo. Et prima ad Thessalonicenses ait Apostolus: Deus pacis sanctificet vos per omnia, ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.20 Et melior est omni auro et argento incomparabiliter animæ salus, sicut et anima melior corpore, et corpus validum, quam census immensus, id est, corpus proprium sanum et forte, appetibilius et melius est, secundum quod tale, quam quicumque thesaurus: quia, ut dictum est, dona naturæ præstantiora sunt bonis fortunæ. Si tamen corpus sanum sit vitiis subditum, vilius luto est, juxta illud Sapientiæ: Cor iniqui cinis est, et terra supervacua spes illius, et luto vilior vita ejus.21

Non est census super censum salutis corporis, id est, nullus thesaurus exterior æqualis est bonæ habitudini corporis; et non est oblectatio super cordis gaudium, id est, gaudium intellectuale et spirituale præferendum est omni delectationi carnali. Porro, an voluptates spirituales sint intentiores voluptatibus carnalibus, an econtra, magna est quæstio: quæ super quartum Sententiarum a doctoribus determinatur. Certum est autem quod voluptates spirituales sint nobiliores, puriores, diviniores, et magis continuæ possint esse, quam delectationes carnales.

17

Ps. cxv, 15.

Melior est mors, quam vita amara. Certum est quod melior sit mors justorum, quam vita iniquorum amara amaritudine vitiorum, quum scriptum sit: Pretiosa in conspectu Domini mors Sanctorum ejus. Melior quoque videtur mors, id est terminatio vitæ amaræ, quam vita multum amara et doloribus plena, loquendo de dolore et amaritudine ut sunt pœnæ dumtaxat. Vita tamen amara amaritudine compunctionis et dolore contritionis seu piæ compassionis, aut afflictione ex futuræ felicitatis dilatione, melior est morte, quum sit vita virtuosa. Similiter vita amara amaritudine pœnali, in quantum pœna æquanimiter toleratur, et per eam peccata purgantur, atque ad patriam tenditur, melior est morte, secundum se sumpta; sed in quantum mors est janua felicitatis futuræ, melior dicitur, et magis appetitur; in quantum vero mors est janua ad infernum, pejor videtur vita amara, quemadmodum scriptum est: Mors peccatorum pessima. Ex quibus elicitur, qualiter sancti viri interdum leguntur mortem optasse, ut Elias, qui ait: Sufficit mihi, Domine; tolle (quæso) animam meam. Et requies æterna, quam languor perseverans. Certum est hoc, si per requiem æternam intelligatur quies Sanctorum in patria, secundum illud Apocalypsis: Beati mortui, qui in Domino moriuntur; amodo jam dicit Spiritus, ut requiescant a laboribus suis. Si autem per requiem æternam accipiatur quies in monumento usque ad finem mundi, tunc verum est istud eo modo, quo mors corporalis dicitur melior vita pœnali, in quantum hujusmodi. Unde scriptum est in Job: Ibi requieverunt fessi robore. Concordat quoque prædictis, quod in ejusdem Job libro habetur: Quare misero da-

Ps. xxxiii, 22.

III Reg. xix, 4.

Apoc. xiv, 13.

Job iii, 17.

Ibid. 20-22. ta est lux, et vita his qui in amaritudine animæ sunt, qui exspectant mortem, et non venit, gaudentque vehementer quum invenerint sepulcrum?

18

Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumpositæ sepulcro: id est, talentum verbi Dei, seu facultas docendi, infructuosa est in eo qui os suum non aperit ad docendum, quum possit ac debeat, sicut inutile est apponere epulas sepultis: quod tamen quidam fecerunt gentilium. Hoc est quod infra habetur: Sapientia abscondita et thesaurus

Eccl. xli, 17.

19

20

21 invisus, quæ utilitas in utrisque? Quid proderit libatio idolo? id est, oblatio de liquidis facta simulacro, nil prodest eidem. Nec enim manducabit, nec odorabitur: quia non vivit. Sic qui effugatur a Domino, id est, a Deo judice reprobatur, et ab electorum consortio projicitur, et portans mercedes iniquitatis, id est, sustinens supplicia seu demerita negligentiæ impietatisque suæ, qua creditis sibi talentis uti neglexit. Videns oculis suam calamitatem, et ingemiscens, per seram et infructuosam pœnitentiam, in quantum scilicet culpa sua est sibi tantæ miseriæ causa, non in quantum est Dei offensiva, juxta illud Sapientiæ: Videntes turbabuntur timore horribili, gementes præ angustia spiritus, pœnitentiam agentes. Tali etenim servo dicitur: Serve piger et nequam; et rursus, Servum inutilem projicite in tenebras exteriores. Itaque, sicut libatio idolo facta exstat inutilis, sic homo talis inutilis est sibi ipsi ac aliis. Sicut spado, id est eunuchus, complectens virginem, et spirans: quia ex ea non potest fructum producere.

Sap. v, 2, 3.

Matth. xxv, 26; Luc. xix, 22.

Matth. xxv, 30.

22

Tristitiam non des animæ tuæ, id est, inordinatam, carnalem, sæcularem mœstitiam non admittas. Hæc est tristitia de malo pœnali superflua, ut de damno rerum, de infirmitate, adversitate, aut obitu proximorum: contra quam tristitiam necessaria est virtus moralis quæ patientia appellatur, quæ tristitiam talem moderatur, refrenat, expellit, sicut mititas iram. Et non affligas te ipsum in consilio tuo : id est, inquirendo et discutiendo quid tibi agendum sit aut vitandum, non contristes te ipsum contristatione præfata, quæ est desolatio mordax et irrefrenata; sed bonam et rationabilem consolationem require, patientiam habe, in adversis lætare, in quantum proficiunt ad salutem. Multi quippe in suo consilio se afflixerunt afflictione ad pusillanimitatem, ad tædium vitæ, ad desperationem atque violentam injectionem in se ipsos damnabilissime inducente. Propter quod dixit Apostolus :22 Tristitia sæculi mortem operatur.

Jucunditas cordis, hæc est vita hominis, id est, vita hominis boni consistit in spirituali et moderata lætitia, quæ virtuosis actibus est annexa. Homo enim sine amore et gaudio diu esse non valet. Vivere autem et gloriari in vitiis, mors potius est quam vita. Idcirco ad spiritualem lætitiam sæpissime Scriptura nos hortatur, dicente Apostolo : Gaudete in Domino semper;23 iterum dico, gaudete. Atque Psalmographo :

Servite Domino in lætitia;24 introite in conspectu ejus in exsultatione. Valde equidem placet Altissimo, ut alacri corde, mente jucunda, prompto ac fervido animo ei deserviamus. Hoc namque potissimum spectat ad caritatem. Et thesaurus sine defectione sanctitatis, id est, jucunditas illa interna ac spiritualis, quæ est pax pectoris, est thesaurus, ornamentum, sequela, effectus, opulentia et conservatio sanctitatis : quia ad sanctitatem, seu virtutum perfectionem, consequitur, et ei connectitur jucunditas illa, quam perfecti assidue experiuntur et gustant suaviter. Thesaurus, inquam, sanctitatis sine defectione, id est indeficiens, quia hic incipit, et in futuro perficitur ac perpetuatur. Et exsultatio viri est longævitas, id est, exsultatio hominis bona est vitæ ipsius prolongativa, quemadmodum tristitia prava est vitæ corruptiva.

Miserere animæ tuæ placens Deo, id est, tu, homo virtuose, tibi ipsi esto in primis bonus, pius, misericors, ne peccando te lædas, et spirituali jucunditate te prives, sicque inordinatam tristitiam incidas. Caritas etenim incipit a se ipso : et qui sibi nequam est, cui bonus erit? Et contine, id est, a vitiis, præsertim a venereis, abstine; et congrega cor tuum in sanctitate ejus, id est, recollige mentem tuam in Deo et in pura adhæsione atque dilectione ipsius, distractiones vitando et in bonis stabiliter permanendo :2526 juxta illud, Omni custodia custodi cor tuum; et, Oculi mei semper ad Dominum. Hoc Deo auxiliante facere poteris, si assuescas in omni actu, loco et tempore considerare præsentiam Dei, et dicere intra te cum Elia :27 Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie. Et tristitiam longe expelle a te, id est præfatum inordinatum mœrorem, dando te ad considerationem eorum quæ bonam gignunt lætitiam, sicut docet Apostolus, Spe gaudentes;28 et ad patientiam, juxta illud Jacobi, Omne gaudium existimate, quum in tentationes varias incideritis;29 atque ad actus virtutum, præsertim ad latriæ actus, orationem et psalmodiam, secundum illud Jacobi ultimo, Tristatur aliquis vestrum? oret æquo animo, et psallat;30 potissimum ad dilectionem contemplationemque Dei, et ad considerationem multiplicium et magnarum utilitatum adversitatis; ad considerandum quoque, quam nociva et prava in se ipsa sit ipsa inordinata tristitia. Unde subjungitur :

Multos enim occidit tristitia. Nam illa quæ est mortale peccatum, interimit animam, et corporis breviat vitam; quæ autem est pœna tantum, vel cum veniali culpa, etiam aliquo modo corruptiva est bonæ habitudinis corporis, et dispositiva ad mortem mentis. Ideo in Proverbiis dictum est:31 Spiritus tristis exsiccat ossa; et, Sicut tinea vestimento, sic tristitia nocet cordi.32 Imo nulla passio tam corruptiva est vitæ, sicut tristitia. Ideo proximum, potissime justum et innocentem, contristare, est valde iniquum, et in Ezechiele inter gravissima numeratur peccata.33 Propter quod, per eumdem Prophetam Dominus ait iniquis :34

Mœrere fecistis cor justi mendaciter, quem ego non contristavi.35 Et non est utilitas in ea, sed inutilitas, culpa et mors. Hinc quoque de irrecuperabili et inevitabili malo non est immoderate tristandum.

Zelus et iracundia minuent dies, id est, invidia et ira intenta abbreviant vitam. Sunt enim passiones corporalis appetitus, et fiunt cum transmutatione corporali innaturali læsiva, et sunt velut quædam corrosiones punctionesque cordis: præsertim invidia, quæ est tristitiæ species. Ira quoque est quasi insania hominis. Qui ergo vitia ista in se ipsis pœnosa admittit, se ipsum in primis excruciat, ac sævissimis stimulis torquet, et velut infernum intra se portat. Idcirco abjicienda essent hæc vitia, etiam quamvis non punirentur in vita futura. Et ante tempus senectam adducent cogitatus: id est, cogitationes graves, sollicitæ, anxiæ, faciunt hominem canescere, et signa senectutis prætendere ante tempus a natura determinatum canitiei signisque senectutis:36 et hoc ideo, quia pœnales sunt, et corporales transmutationes naturæ disconvenientes inducunt. Quod si cogitationes illæ sint de rebus vere salubribus, sicut de quatuor novissimis, de propriis culpis deflendis, de passione dominica, de malis totius sæculi deplorandis, bonum videtur: alioqui esset malum.

Splendidum cor, bonum in epulis est: id est, cor liberale et jucundum bene se habet in epulis, præsertim spiritualibus, in quibus mens ipsa in Deo reficitur; et etiam corporalibus quibus utitur moderate, et cum congrua jucunditate, pro recuperatione et sustentatione naturæ, ut idonea sit ad divina opera prosequenda, et si pauperibus eas communicat. Epulæ enim illius diligenter fiunt, id est, laudabiliter præparantur, administrantur, atque sumuntur.

Postremo pensandum, quod sicut est quædam inordinata, carnalis, mundana et vana lætitia in rebus illicitis et actibus vitiosis (de qua scriptum est in Ecclesiaste, Cor stultorum ubi lætitia;37 in Proverbiis quoque, Lætantur quum malefecerint; et apud Joannem, Mundus gaudebit); sic est quædam bona, spiritualis et ordinata tristitia, potissime de propriis et proximorum peccatis, de adversitatibus boni communis, de propria imperfectione, et futuræ felicitatis dilatione: de qua tristitia ait Apostolus, Quæ secundum Deum tristitia est, pœnitentiam in salutem stabilem operatur;38 Salomon quoque, Cor sapientium ubi tristitia; et Salvator, Tristitia vestra vertetur in gaudium.39 De hac salutari tristitia non sunt intelligenda jam præinducta. De adversitatibus autem et damnis, infirmitatibus, morteque amicorum, moderate tristari, in quantum sunt quædam mala pœnalia, non est peccatum, quum et Apostolus de uno discipulorum suorum infirmato ac sanato testetur: Deus misertus est ejus; non solum ejus, sed etiam mei, ne tristitiam super tristitiam haberem.40 Sed moderanda est talis tristitia, considerando talia mala pœnalia, secundum quod ex providentia divina contingunt, et multipliciter nobis expediunt, dummodo eis bene utamur.

Footnotes

  1. Prov. xiii, 24. ↩

  2. 1 Reg. iii, 12-14. ↩

  3. Job xxiv, 15, 16. ↩

  4. Prov. xxix, 17. ↩

  5. Jacob. 1, 17. ↩

  6. Jacob. x, 1. ↩

  7. Prov. xix, 13. ↩

  8. Prov. xxiii, 15, 16. ↩

  9. III Reg. xi, 36; xv, 4; ↩

  10. IV Reg. vii, 19. ↩

  11. Joann. x, 11. ↩

  12. Rom. xii, 15. ↩

  13. Job xxx, 25. ↩

  14. II Cor. xi, 29. ↩

  15. Prov. ii, 18. ↩

  16. Jacob. i, 17. ↩

  17. Prov. xix, 18. ↩

  18. Prov. xxiii, 13, 14. ↩

  19. Sap. vi, 19, 20. ↩

  20. 1 Thess. v, 23. ↩

  21. Sap. xv, 10. ↩

  22. II Cor. vii, 10. ↩

  23. Philipp. iv, 4. ↩

  24. Ps. xcix, 2. ↩

  25. Ps. xxiv, 15. ↩

  26. Prov. iv, 23. ↩

  27. III Reg. xvi, 1. ↩

  28. Rom. xii, 12. ↩

  29. Jacob. i, 2. ↩

  30. Jacob. v, 13. ↩

  31. Prov. xvi, 22. ↩

  32. Prov. xxv, 20. ↩

  33. Ezech. xvi, 12. ↩

  34. Ezech. xviii, 12. ↩

  35. Ezech.xiii, 22. ↩

  36. Prov. u, 14. ↩

  37. Eccle. vii, 5. ↩

  38. II Cor. vii, 10. ↩

  39. Joann. xvi, 20. ↩

  40. Philipp. ii, 27. ↩

Chapter 33 of 54