Skip to the text

Articulus 33

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI SECUNDI : RECTOREM TE POSUERUNT ? NOLI EXTOLLI.

SPECIALIA quædam documenta ad præsidentes spectantia, hic ponuntur. Rectorem te posuerunt ? id est, si fueris electus vel constitutus rector, prælatus, judex, aut princeps, noli extolli, id est, non intumescat cor tuum, quasi sis aliis melior atque prudentior, et ex consideratione præeminentiæ tuæ ac dignitatis : quum subditi sæpe sint virtuosiores quam præsidentes; et quanto quis plura ac majora desuper beneficia est sortitus, tanto gratior Deo atque humilior esse debet, magisque timoratus :1 quoniam cui plus datum est, plus requiretur ab eo, et quia rigorosissimum judicium præsidentibus imminet, juxta illud :2 Judicium durissimum in his qui præsunt, fiet. Esto in illis quasi unus ex ipsis, id est, parem te exhibe, humilem, socialem : quemadmodum de se ipso summus disseruit rector, Ego in medio vestrum sum sicut qui ministrat;34 et rursus, Qui major est vestrum, sit vester minister. Itaque ex consideratione naturæ, se parem illis exhibeat; ex consideratione defectuositatis suæ, onerisque annexi, humilior sit; ex consideratione autem debiti auctoritatis et præsidentiæ suæ, majoritatem suam ostendat per disciplinæ discretum rigorem, per pastoralium actuum adimpletionem, et per exemplaris vitæ præcessionem condignam. Et certe specialis gratiæ donum est taliter se habere, quum dicat Gregorius : Magnum est, dum in corde sublimium regnat humilitas morum; itemque, Summa vivendi ars est, culmen tenere, et gloriam spernere.

Curam illorum habe, id est, sollicite rege, custodi, informa eos, quibus prælatus es, utpote rationem daturus pro eis, et quoniam eos tanquam filios debes diligere. Quasi dicat : Si pondus et pericula regiminis tui bene pensaveris, non te extolles, sed formidabis, et in exsecutione tui officii eris sollicitus. Hinc in Deuteronomio Dominus ait de rege :5 Non elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos. Et beatissimus Archiapostolus jussit prælatis : Pascite qui in vobis est, gregem Dei, non ut dominantes in cleris, sed forma gregis facti, et ex animo.6 Et sic considera, id est, sapienter perpende quæ ad officii tui pertinent debitum, et qualiter sis ab Altissimo judicandus, ac quomodo habeant se subditi tui;78 et omni cura tua explicita, id est expedita atque exhibita sollicitudine ad tuum officium pertinente, pro subditorum pace, profectu, salute, recumbe, id est, quiesce, et propriis necessitatibus ac directionibus vaca. Oportet enim in primis debitum officii circa subditos adimplere, quia ingratum est Deo quidquid ei offertur, eo omisso, ad quod homo tenetur.

Ut læteris propter illos, id est, ex consideratione pacis ac profectus subditorum glorieris in Domino, videns quod labor tuus et cura non sint inanes, et ex caritate de subditorum bona dispositione reflorens, ac potissime de honorificentia Deo impensa jucundans. Ista sunt præcipua virtuosorum præsidentium gaudia, et spiritualium gaudiorum incitamenta, sicut et S. Joannes ait:9 Majorem horum gratiam non habeo, quam ut audiam filios meos in veritate ambulantes. Et Paulus scribens Hebræis:10 Obedite, inquit, præpositis vestris; ipsi enim pervigilant: ut cum gaudio hoc faciant.1112 Et ornamentum gratiæ accipias coronam, id est felicitatem æternam, quæ est consummatio gratiæ, et decor ipsius, juxta illud Apostoli:13 Gratia Dei vita æterna. Unde scriptum est:14 Ideo accipient regnum decoris et diadema speciei de manu Domini. Et dignitatem consequaris congregationis, vel, ut aliqui habent libri, Corrogationis, et idem est sensus, id est, cœlestem consequaris honorem pro regimine congregationis a te bene directæ, et glorificeris ab ea perpetue: sicut suis discipulis scripsit Apostolus: Quæ est spes nostra, aut corona gloriæ? Nonne vos ante Dominum?1516 Hinc fructuoso prælato in Evangelio dicitur: Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam.17 Nam et princeps Apostolorum: Ut quum apparuerit, inquit, Princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriæ coronam.18 Etenim beatitudo et gloria electorum subditorum, redundant in prælatum justum eorum.

Specialiter vero, per dignitatem congregationis intelligi potest aureola, quæ bonis confertur doctoribus et prælatis.

Loquere, major natu, id est nobilior, aut senior, vel prælatione præstantior; decet enim te primum, id est primo seu principaliter, verbum diligentis scientiam, id est sermo boni prædicatoris, qui utique sacræ Scripturæ notitiam diligit; vel, Diligentis scientiam, id est Dei: qui loquitur per Prophetam, dicentem, Misericordiam volo, non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta;19 itemque, Quia tu scientiam repulisti, repellam et ego te, ne sacerdotio fungaris mihi.20 Et non impedias musicam, id est, peccando non facias dissonantiam inter documenta tua et opera; sed quod doces, in primis adimple, sicut Jesus cœpit facere et docere.21 Hæc est musica bona et concordia optima, dum voci consonat actio, et conversatio documentis, prædicationique vita. Talis musica dulcis est auribus Sponsi, qui ait ad Sponsam: Sonet vox tua in auribus meis.2223 Denique musica organorum in divino Officio non vetatur.

Ubi non est auditus, non effundas sermonem, id est, loqui et docere non præsumas, ubi non fuerint auditores capaces: juxta quod scriptum est, In auribus insipientium non loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui;24 et alibi, Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit.25 Et importune noli extolli in sapientia tua, id est, nunquam inconvenienter te erigas, quasi eo quod sapiens sis, quum et si sapiens esses, hoc ipsum Deo humiliter et gratanter adscribere deberes. Ideo scriptum est: Væ qui sapientes estis in oculis vestris.26

Gemmula carbunculi in ornamento auri, id est, sicut gemma parva nomine carbunculus, valde convenienter inseritur aureo ornamento, et comparatio musicorum in convivio vini, id est, sic congruit melodia in convivio: nam delectat aures et mentem, quemadmodum cibus et vinum reficiunt gustum. Circa hoc asserit Glossa : In ordine gemmarum principatum tenebunt carbunculus, sic vocatus, quia instar carbonis ignitus est, id est resplendens in tantum, quod nec nocte vincitur fulgor ipsius. Lucet enim in tenebris adeo, ut flammas vibret ad oculos. Huic cum auro comparat musicum melos in convivio. Sicut enim carbunculus duplicat auri splendorem, sic melodia convivii jucunditatem. Præterea quæri potest, an licitum sit in convivio uti hujusmodi melodia. Quod sic, videtur ex ista auctoritate; quod non, apparet ex eo quod scriptum est : Væ qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam; cithara et lyra, tympanum et tibia, et vinum in conviviis vestris. Et alius Propheta ait : Væ qui canitis ad vocem psalterii, in phialis vinum bibentes. Respondetur, quod ad moderatam recreationem, non ad sensualem delectationem, hæc licent. Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, id est, quemadmodum in opificio aureo bene stat smaragdus pro signo decoris, sic numerus musicorum, id est, multitudo et consonantia musicorum instrumentorum convenit et recreat, in jucundo et moderato vino, id est vini convivio. Et sicut hæc congrua proportione junguntur, sic conversatio virtuosa et salubris instructio se invicem ornant in præsidente et prædicante. Porro smaragdus virore suo herbas frondesque vincit, et aerem circa se viriditate informat, et proficit oculo.

Ostenso quid ad præsidentem pertineat, docetur subditus qualiter habere se debet. Audi tacens, id est, cum taciturnitate audi libenter atque benevole doctrinam majoris : juxta illud quod scriptum est, Sit omnis homo velox ad audiendum; et alibi, Audi, fili mi, disciplinam patris tui, ut addatur gratia capiti tuo. Unde subjungitur : et pro reverentia, quam exhibes superiori loquenti, accedet tibi bona gratia, id est, apud Deum et homines gratiam invenies, et illuminationem incrementumque gratiæ desuper obtinebis. Unde in Job propheta monemur : Si habes intellectum, audi quod dicitur, et ausculta vocem eloquii mei. Et Apostolus ait : Intellige quæ dico; dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.

Adolescens, loquere in tua causa vix, id est, in pertinentibus ad te, aut nihil aut moderate loquaris : ergo in impertinentibus tibi, vix loqui debes; quum necesse fuerit, id est, tunc solum loquaris dum expedit. Sicut enim taciturnitas valde commendatur in adolescentibus, quum sit signum prudentiæ, verecundiæ, maturitatis, humilitatis, et optimæ indolis; sic loquacitas valde vituperatur in eis, quum sit frontositatis, et malæ audaciæ, et vanitatis indicium. Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum suum, id est, signo seu motu capitis responde. Vel sensus est, quod caput seu os tunc primo respondeat pro te. In multis esto quasi inscius, id est, inter multos, vel in multis quæ proponuntur, habe te quasi ignarus, ita ut ex humilitate scientiam tuam abscondas, confidens quod alii melius sciant quod quæritur, quam tu, quousque evidens ratio exigat ut loquaris. Hinc scriptum legitur : Sapientes abscondunt scientiam. Hinc in Vitis Patrum narratur, quod quum gloriosissimus abbas Antonius patribus et fratribus quæstionem proposuisset, et singuli prout poterant respondissent, abbas Joseph interrogatus, respondit, Nescio. Et dixit sanctus pater Antonius : Solus abbas Joseph invenit quæstionis solutionem. Et audi, tacens simul et quœrens, ita ut potius sis paratus discere, quam docere. Quod totum ad juniores potissime pertinet. Cujus rei exemplum se præbuit Christus, qui duodecim factus annorum, sedit inter doctores, audiens atque interrogans illos.

In medio magnatorum loqui non præsumas, nisi requirant a te; et ubi sunt senes, non multum loquaris : juxta quod supra dictum est : Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum. Ideo scriptum est : Junior sum tempore, vos autem antiquiores; idcirco demisso capite veritus sum vobis indicare sententiam meam. Ante gran-

II Tim. 11, 7.

10

11 tuum

12

Prov. x, 14.

Luc. 11, 42, 46.

13

Eccl. vn, 15.

Job xxxii, 6.

14

Is. v, 11, 12.

Amos vi, 5, 6.

8

9

Jacob. 1, 19.

Prov. 1, 8, 9.

Job xxxiv, 15.

B

C dinem præibit coruscatio : fulgor enim coruscationis, descensum grandinis solet præcedere; et ante verecundiam præibit gratia : quia pudor sapientialis, quo homo de turpitudine culpæ coram divini vultus intuitu erubescit, est effectus gratiæ ac virtutis. Verecundia quoque, quæ ornat faciem adolescentis, ex gratia perficitur. Et pro reverentia, quam exhibes alteri, præsertim tuo superiori, accedet tibi bona gratia :27 sicut modo expositum est.

Et hora surgendi non te trices : id est, non sis piger, mœstus, pusillanimis, quando tempus est surgendi de lecto, ad procedendum ad opera bona, seu quando tempus est accedendi opera ardua; sed fervens ac agilis sis ad ea : quum dicat Apostolus, Hora est nos de somno surgere;28 et rursus, Surge, qui dormis. Alio quoque loco Scriptura ait :29 Consurge, lauda in nocte, in principio vigiliarum.30 His verbis increpantur et admonentur pigri et somnolenti, religiosi quoque, qui tristantur dum ad matutinale Officium excitantur. De quibus Sapiens asserit, dicens : Sicut ostium vertitur in cardine suo, sic piger in lectulo suo. Hinc denuo Salomon loquitur : Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat;3132 et iterum, Qui mollis et dissolutus est in opere suo, frater est opera sua dissipantis. Præcurre autem prior in domum tuam, id est, ad conscientiam tuam et mentis thalamum recurre, antequam ad exteriora procedas. De qua domo dictum est supra : Si non in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua. Et illic advocare, id est, te ipsum recollige, examinando conscientiam tuam, et meditando quæ Dei sunt, et illic lude, id est, delectabiliter age atque exerce te in actibus vitæ contemplativæ; et age conceptiones tuas, id est, concipe et meditare salubria, et eadem ad effectum perducere cura :33 secundum illud Prophetæ, facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum salutis;34 et non in delictis et verbo superbo, id est, ista non agas cum complacentia vana, aut propriarum confidentia virium, nec tibi ea adscribas, sed Deo : quemadmodum subditur :

Super his omnibus benedicito Dominum, id est, Deo gratias age de actibus istis, tanquam de beneficiis suis : quoniam virtutes nostræ et opera virtuosa seu merita, Dei sunt munera, juxta illud quod Scriptura ait : De plenitudine ejus omnes accepimus gratiam pro gratia; qui fecit te, a quo habes quidquid boni es aut habes; et inebriantem te ab omnibus bonis suis, id est, copiose replentem te universis beneficiis suis, naturalibus et supernaturalibus, generalibus et specialibus, corporalibus et spiritualibus, hoc est quibusdam omnium horum. Unde Apostolus loquitur : Benedictus Deus, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cœlestibus in Christo Jesu.35 Alio quoque loco protestatur, dicens : Deus non sine testimonio semetipsum reliquit, benefaciens de cœlo, dans pluvias et tempora fructifera, implens cibo et lætitia corda vestra.36

Hinc fertur in Psalmo : Replebimur in bonis domus tuæ; et item, Inebriabuntur ab ubertate domus tuæ, et torrente voluptatis tuæ potabis eos.37

Qui timet Deum filiali aut initiali timore, excipiet doctrinam ejus, id est, divinæ inspirationi, angelicæ suggestioni, documentis Scripturæ, informationibus vicariorum Dei obtemperabit, et eas libenter suscipiet.38 Et qui vigilaverint ad illum, id est, vigilanter quæsierint Deum, et ei placere studuerint, juxta illud :3940 Tibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea; faciem tuam, Domine, requiram. Sic Deum quærere, est velle, desiderare, conari acquirere notitiam et amorem ipsius, seu in eisdem proficere, atque ad ejus fruitionem beatificam adspirare. Invenient benedictionem illius, id est, dona gratiæ in præsenti, et dona gloriæ in futuro obtinebunt ab eo. Deus namque nulli quod in se est facienti, se negat; et quo quis plenius et affectuosius se ad ipsum disponit, adspirat ac tendit, eo copiosius invenit illum, et absorbetur in ipsum, juxta illud quod scriptum est : Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet.41 Ideo alio in loco Scriptura ait :42 Si quæsieritis Deum, invenietis. Unde et Moyses ait : Qui appropinquant pedibus ejus, accipient de doctrina illius.43

Qui quærit legem, id est, divinam legem studet agnoscere et implere, juxta illud quod scriptum est : Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo;44 replebitur ex ea, id est, merito observantiæ legis, implebitur charismatibus gratiarum. Qui autem insidiose agit, id est dolose et quærens alteri nocere, scandalizabitur ab ea, id est, corruet in peccata et mala pœnalia, recedendo a lege divina, juxta illud quod scriptum est :45 In insidiis suis capientur iniqui.46 Atque per Prophetam Spiritus Sanctus ait :47 In laqueo quem absconderunt, comprehensus est pes eorum. Talibus loquitur alter Propheta, dicens : Vos autem recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege.48 Qui timent Deum casto et sancto timore, qui est fuga culpæ, nascens ex divino amore, invenient judicium justum, id est copiosam et justam remunerationem; et nunc conservantur a Deo, gratiam quoque justi judicii, id est veræ discretionis, sortiuntur ab eo, et illuminantur a Spiritu Sancto ad inveniendum quid juste judicandum sit de causis propositis, seu occurrentibus rebus. De hoc judicio discretionis Propheta ait : Ideo non resurgunt impii in judicio.49

Et alibi dicitur :50 Numquid qui non amat judicium, sanari potest? Et Christus : Justum, inquit, judicium judicate.51 Et Propheta :52 Indicabo tibi, homo, quid sit bonum : facere judicium. Et justitias quasi lumen accendent, id est, actus justos splendide exsequentur, aliosque docebunt vias justitiæ : quia qui timet Deum, nihil negligit.5354 Unde in Psalmo legitur : Educet quasi lumen justitiam tuam.55 Et alibi Scriptura ait : Erumpet quasi lumen judicium tuum.56

Peccator homo, id est habituatus et excæcatus in vitiis, vitabit correptionem, tanquam suæ inclinationi contrariam, juxta illud Prophetæ : Odio habuerunt corripientem.57 Quocontra Salomon ait : Auris quæ audit increpationes vitæ, in medio sapientium commorabitur.58 Et secundum voluntatem suam inveniet comparationem, id est aliquem suæ voluntati conformem in vitiis, quem sequetur, vel per cujus excessum se excusabit. Vel sensus est, quod juxta exigentiam demeritorum suæ impiæ voluntatis, inveniet punitionem suæ pravitati proportionatam.

Vir consilii, id est prudens, aptus dare sana consilia, sicut primo Machabæorum legitur :59 Simon frater vester, vir consilii est.60 Vel, Vir consilii, id est consiliis bonis assidue acquiescens, juxta illud Sapientis :61 Qui cuncta agunt cum consilio, reguntur sapientia. Non disperdet intelligentiam, id est, notitiam divinorum non amittet, sed firmiter retinebit, aliisque communicabit, et crescet in ea. Alienus et superbus, id est qui a Deo aversus est, et in sua arrogantia induratus, non pertimescet timorem, id est timenda judicia Dei, et futura tormenta, ac comminationes de eis. Timor quippe in Scripturis frequenter pro re timenda accipitur. Potest quoque hic accipi pro timore illo gravissimo, quem post hanc vitam habent damnati, juxta illud in libro Sapientiæ :62 Videntes turbabuntur timore horribili. Quem timorem incurrere impius non veretur. Etiam postquam fecit cum eo, id est, postquam ad horam aliqua egit consona divino timori, sine consilio, id est potius ex subita perterritione et adversitate, quam ex electione atque constantia. Interdum namque contingit, quod iniquus, instante periculo mortis, aut ex volatili quadam compunctione, operatur aliquid boni; sed cessante tali periculo, vel occurrente objecto concupiscibili, mox redit ad pristina vitia, sicut in Evangelio asserit Dominus de quibusdam : Hi radices non habent, quia ad tempus credunt, et in tempore tentationis recedunt.63 Et suis insectationibus arguetur, id est, a summo6465

Judice reprobabitur propter solita mala, quæ agit ac sequitur. Sic quidam in gravi infirmitate pœnitere videntur; sanati vero, peccant ut ante: quia ex servili timore pœnitentia illa processit.

Fili, sine consilio nihil facias, id est, nil magnum aut arduum aggrediaris absque prævia inquisitione habita, vel cum aliis ad consulendum idoneis, vel cum propria mente et ex Scripturis, seu directionem invocando Spiritus Sancti. Unde ait Tobias: Consilium semper a sapiente perquire;66 et rursus idem, Pete a Deo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.67 Hinc per Isaiam Dominus loquitur: Væ, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me;68 et ordiremini telam, et non per spiritum meum; et os meum non interrogastis, id est sacram Scripturam, secundum Gregorium.69 Semel enim loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit, id est, in Scripturis docet quid agere debeamus, nec singulis sigillatim hoc repetit. Tale consilium accipit sapiens ex Scripturis, et præsertim per donum consilii redditur homo aptus ad suscipiendum directionem a Deo in rebus magnis ac dubiis. Hinc scriptum est in Proverbiis: Si intraverit sapientia cor tuum, consilium custodiet te, et prudentia servabit te, ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur.70 Unde subjungitur: et post factum non pœnitebis te illud egisse, quod ex sano fecisti consilio. Sic quoque Apostolus: Sine præjudicio, inquit, id est prævio discretionis judicio, nihil facias, in alteram partem declinando.71 Salomon quoque:72 Palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.

In via ruinæ non eas, id est, pravæ doctrinæ nequaquam consentias, nec per latam viam, quæ ducit ad mortem, incedas.73 Hæc via est conversatio prava, carnalis, mundana, quæ in infernum præcipitat euntem per eam. De qua in Proverbiis asseritur:74 Via impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruunt. Via quoque ruinæ, est peccandi occasio, quæ semper vitanda est.

Et non offendes in lapides, id est, dura et gravia salutis impedimenta non incides. Unde ait Psalmista: Angelis suis mandavit de te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.75 Nec credas te viæ laboriosæ, id est, non exponas te immoderatæ perscrutationi difficilium, nec actibus periculosis injustorum bellorum inaniumque congressuum, neque duris laboribus, ex cupiditate divitiarum, aut desiderio voluptatum, quemadmodum multi: qui in libro Sapientiæ fatentur, Lassati sumus in via perditionis, et ambulavimus vias difficiles.76 Quædam etiam vitia in se ipsis amara sunt, et plurimum afflictiva, ut ira, rancor, invidia, impatientia, indignatio, lis, contentio: quibus qui se exponit, viæ laboriosæ se credit. Quocontra Salomon dixit: Viæ Domini, viæ pulchræ; et omnes semitæ ejus, pacificæ.77 Ne ponas animæ tuæ scandalum, id est, ne lædas læsione iniquitatis te ipsum, nec præcipites te in culpam: juxta illud, Homo per iniquitatem occidit animam suam.78

A filiis tuis cave, ne immoderate eis credas: quia frequenter infideles sunt et ingrati suis parentibus, sicut sequenti habetur capitulo: Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te, etc., prout ibi exponetur.79 Cave etiam ne subtrahant tibi occulte, quæ habes: quod multi filii impune se agere arbitrantur. Quocontra in Proverbiis habetur: Qui subtrahit aliquid a patre suo et a matre, et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicidæ est.80 Et a domesticis tuis attende, ne infideliter tecum agant et dissipent bona tua, sicut et in Michæa legitur: Nolite credere amico (scilicet incaute, sed consulte), et nolite confidere in duce; ab ea quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui: quia filius contumeliam facit patri, filia consurgit adversus matrem suam, nurus contra socrum suam, et inimici hominis, domestici ejus.81

In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, id est, quidquid agis, age ex fide cordis, et firmiter crede, in omni loco, actu ac tempore, quoniam fides est vitæ meritoriæ fundamentum, secundum illud Habacuc: Ecce qui incredulus est, non erit anima ejus recta in semetipso; justus autem in sua fide vivet.82 Unde ait Apostolus: Quod non est ex fide, peccatum est;83 itemque, Sine fide impossibile est placere Deo. Hæc est enim conservatio mandatorum, id est, adimpletio divinorum præceptorum consistit in hoc, ut sic omnia ex fide agantur:84 et hoc ipsum Deus frequenter præcepit, juxta illud ad Hebræos:85 Justus meus ex fide vivit; quod si subtraxerit se, non placebit animæ meæ.

Qui credit Deo fide formata, quæ est fides per dilectionem operans, attendit mandatis, id est, ea diligenter observat.86

A Siquidem fides sine operibus mortua est in se ipsa.87 De qua fide in Marco legitur:88 Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit. Et qui confidit in illo, id est in Deo, spe formata, quæ ex gratia et actibus procedit, non minoratus erit, id est, spiritualiter parvus non erit, nec pauper in meritis, sed magnus et dives in Domino: de quo loquitur Isaias: Deus judicii Dominus; beati omnes qui exspectant eum.89 Et Psalmista: Domine virtutum, beatus homo qui sperat in te.90 Nempe, ut ait Apostolus, Spes non confundit. Ideo sanctus Job dixit: Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.91 In Proverbiis quoque legitur:92 Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ.93

Footnotes

  1. Luc. xii, 48. ↩

  2. Sap. vi, 6. ↩

  3. Matth. xx, 26. ↩

  4. Luc. xxi, 27. ↩

  5. Deut. xvi, 20. ↩

  6. 1 Petr. v, 2, 3. ↩

  7. Deut. xvii, 20. ↩

  8. Luc. xxii, 27. ↩

  9. III Joann. 4. ↩

  10. Hebr. xiii, 17. ↩

  11. Hebr. xiii, 17. ↩

  12. Hebr. xiii, 17. ↩

  13. Rom. vi, 23. ↩

  14. Sap. v, 17. ↩

  15. 1 Thess. ii, 19. ↩

  16. 1 Thess. ii, 19. ↩

  17. Matth. xxv, 21, 23. ↩

  18. 1 Petr. v, 4. ↩

  19. Osee vi, 6. ↩

  20. Osee iv, 6. ↩

  21. Act. i, 1. ↩

  22. Cant. ii, 14. ↩

  23. Cant. ii, 14. ↩

  24. Prov. xxiii, 9. ↩

  25. Prov. ix, 7. ↩

  26. Is. v, 21. ↩

  27. Joann. i, 16. ↩

  28. Rom. xiii, 11. ↩

  29. Ephes. v, 14. ↩

  30. Thren. ii, 19. ↩

  31. Ps. lxiv, 5. ↩

  32. Pro. xxvi, 14. ↩

  33. Ps. xx, 13. ↩

  34. Is. xxvi, 17, 18. ↩

  35. Ephes. i, 3. ↩

  36. Act. xiv, 16. ↩

  37. Ps. xxxv, 9. ↩

  38. Ps. xviii, 9. ↩

  39. Ps. xxvi, 8. ↩

  40. Eccl. xxvii, 4. ↩

  41. Job xxxiv, 14. ↩

  42. II Par. xv, 2. ↩

  43. Deut. xxxiii, 3. ↩

  44. Ps. cxviii, 34. ↩

  45. * Et qui ↩

  46. Prov. xi, 6. ↩

  47. Ps. ix, 16. ↩

  48. Malach. ii, 8. ↩

  49. Ps. i, 5. ↩

  50. Job xxxiv, 17. ↩

  51. Joann. vii, 24. ↩

  52. Mich. vi, 8. ↩

  53. Eccle. vi, 19. ↩

  54. Eccle. vii, 19. ↩

  55. Ps. xxxvi, 6. ↩

  56. Is. lxxxv, 8. ↩

  57. Amos v, 10. ↩

  58. Prov. xv, 31. ↩

  59. I Mach. n, 65. ↩

  60. I Mach. ii, 65. ↩

  61. Prov. xiii, 10. ↩

  62. Sap. v, 2. ↩

  63. Luc. viii, 13. ↩

  64. Is. lviii, 8. ↩

  65. Malach. ii, 8. ↩

  66. Tob. IV, 19. ↩

  67. Ibid. 20. ↩

  68. Is. XXX, 1, 2. ↩

  69. Job XXXIII, 14. ↩

  70. Prov. II, 10-12. ↩

  71. 1 Tim. V, 21. ↩

  72. Prov. IV, 25. ↩

  73. Matth. VII, 13. ↩

  74. Prov. IV, 19. ↩

  75. Ps. XC, 11, 12. ↩

  76. Sap. V, 7. ↩

  77. Prov. III, 17. ↩

  78. Sap. XVI, 14. ↩

  79. Eccl. XXXIII, 20. ↩

  80. Prov. XXVIII, 24. ↩

  81. Mich. VII, 5, 6. ↩

  82. Habac. ii., 4. ↩

  83. Rom. xiv, 23. ↩

  84. Hebr. xi, 6. ↩

  85. Hebr. x, 38. ↩

  86. Galat. v, 6. ↩

  87. Jacob. u., 17. ↩

  88. Marc. xvi, 16. ↩

  89. Is. xxx, 18. ↩

  90. Ps. lxxxiii, 13. ↩

  91. Rom. v, 5. ↩

  92. Job xii, 15. ↩

  93. Prov. iii, 5. ↩

Chapter 35 of 54