Skip to the text

Articulus 34

EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI TERTII: TIMENTI DEUM NON OCCURRENT MALA.

DIFFERENTIA multiplex inter justum et injustum hic ponitur; et qualiter paterfamilias habere se debeat ad conjugem ac filios ceterosque domesticos, præsertim ad servos, docetur. Aliqui autem volentes in libro hoc magistrales atque scholasticas divisiones inducere, nimis coarctant sententias capituli hujus ac aliorum, referendo eas ad certas personas seu determinatos status, et eorum supposita, quæ potius indistincte spectant ad omnes.

Timenti Deum non occurrent mala: id est, qui Deum finaliter timet, mala culpæ non incidet, secundum quod talis, quum scriptum sit: Qui timet Deum, nihil negligit.12 Et rursus in Proverbiis affirmatur: Timor Domini fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.3 Verumtamen timens Deum, sæpe tentatur de malis culpæ, sicque mala culpabilia ei occurrunt per impugnationem, sed ipse occurrit illis per superationem. Mala vero pœnalia sustinet in hac vita. Hoc est quod subditur: sed in tentatione Deus illum conservabit, ut nec tentationibus dæmonum, nec mundi, nec carnis vincatur; et liberabit a malis, id est a peccatis et ab inferni suppliciis. Quum enim sollicitus sit sincere ne Deum offendat, et ad evitandum vitia diligentiam suam apponat, meretur desuper adjuvari ac protegi. Unde in Proverbiis legitur:4 In timore Domini fiducia fortitudinis. Hinc oramus quotidie: Et ne nos inducas in tentationem;5 sed libera nos a malo.

Sapiens non odit mandata et justitias. Imo diligit eas, tanquam media ad æternam salutem, dicens cum sancto:6 Bonum mihi lex oris tui super millia auri et argenti. Et non illidetur quasi in procella navis: id est, impulsibus passionum, impugnationibus tentationum, motibus vitiorum, non concutietur, nec impelletur ex statu salutis, sicut impellitur navis in pelagi tempestate; sed Deo stabiliter adhærebit, ancoram cordis habens fixam in Deo.789 Ideo scriptum est in libro Proverbiorum : Justus quasi fundamentum æternum. Et supra dictum est : Homo sanctus in sapientia manet ut sol. In Job quoque dicitur : Si iniquitatem abstuleris, non commoveberis. Homo sensatus credit legi Dei, id est, eam vere esse desuper datam et divinitus confirmatam, pro certo tenet, in tantum ut etsi angelus de cœlo contrarium evangelizaverit, non credet. Fides enim majoris est certitudinis quam scientia, ex parte objecti et certitudine adhærentiæ, non autem certitudine evidentiæ. Et lex Dei illi fidelis, id est, verax est, et facit hominem consequi ea quæ ipsa tradit : juxta illud in Psalmo, Testimonium Domini fidele; atque in Evangelio, Unus apex de lege non præteribit.10

Qui interrogationem manifestat, id est sacerdos seu doctor, aut præsidens, cujus est respondere ad quæstionem, et ejus manifestare solutionem, juxta illud Deuteronomii : Interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi. Et Malachias ait : Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus.11 In Deuteronomio quoque Dominus jussit, ut in dubiis haberetur ad sacerdotes recursus. Et divinus Dionysius in libro de Ecclesiastica hierarchia testatur, quod ad summum hierarcham (id est episcopum) pertineat, ad difficiliora quæsita dare responsa : propter quod debet esse in lege doctissimus.12 Parabit verbum, id est, aptam responsionem dare disponet in corde suo, et capacitati interrogantis proportionabit suæ responsionis doctrinam. Et sic deprecatus, id est, quum Deum corde invocaverit pro illuminatione, et aptæ responsionis exhibitione, exaudietur a Deo : sicut ait Apostolus, Dabit tibi Dominus in omnibus intellectum ; et S. Jacobus, Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, et dabitur ei.13 In tali etenim casu frequenter illuminat Deus seniorem ac præsidentem, non solum ob merita ejus, sed etiam propter humilitatem, indigentiam, ac salutem interrogantis;1415 et per canale putridum propinat quandoque aureum poculum. Et conservabit disciplinam, id est scientiam sibi a Deo concessam, vel docendi modestiam; et tunc respondebit mature ac sapienter, juxta illud Ecclesiastæ : Tempus et responsionem cor sapientis intelligit. Invocanda est igitur divina illuminatio semper : quia, ut ait Scriptura, Inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.1617

5

Prœcordia fatui, quasi rota carri, id est, desideria iniqui passionatique hominis, omnino instabilia sunt, et de uno vitioso motu agitantur ad alium. De quibus Propheta : Deus meus, pone illos ut rotam, et sicut stipulam ante faciem venti.18 Unde dictum est supra : Stultus mutatur ut luna;19 in Proverbiis quoque, Cor stultorum dissimile erit. Gratia enim, virtus et sapientia, mentem confortant et figunt in bonis. Insipientia vero, passio, et peccatum, eam exagitant. Ideo ait Apostolus : Optimum est gratia stabiliri cor.20 Et quasi axis versatilis cogitatus illius, id est, cogitationes ejus in assidua alteratione sunt, sicut axis circa quem rota versatur. Unde in Psalmo cantatur, In circuitu impii ambulant; et in Isaia legitur, Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.21 Ideo sicut mola cui nihil ad molendum imponitur, suo continuo motu consumit se ipsam; sic cor humanum cui nil salubre infigitur, suis phantasiis et cogitationibus vanis desideriisque illicitis se ipsum interimit.

6

Equus emissarius, sic et amicus subsannator :22 id est, fictus amicus, qui amico lapso non condolet, sed eum subsannat, assimilatur equo emissario, qui ad jumentorum emittitur coitum :23 quoniam instar talis equi, lascivus et petulans mente est. Sub omni suprasedente hinnit : id est, quemadmodum talis equus emittit hinnitum, præsertim dum videt concupiscibile suum; sic subsannator amicus, orta occasione, mox petulantiam suam effundit. De tali amico in Job scriptum est : Qui deridetur ab amico suo, invocabit Deum, et exaudiet eum.242526 Sed et in Proverbiis legitur: Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam.27

Consequenter ostendit multiplicem hominum distinctionem ex divina providentia nasci, per simile in naturalibus atque cœlestibus. Quare dies diem superat? id est, cur unus dies est longior, clarior, calidior alio? Et iterum lux lucem? quia lux solis major est luce lunæ ac siderum; atque, ut ait Apostolus: Alia claritas solis, alia lunæ, alia stellarum;28 stella enim a stella differt in claritate. Et annus annum? Interdum enim est annus bisextilis; annus quoque solaris longior est anno lunari, et unus annus est fertilior, fortunatior, jucundior altero. His verbis in aliquibus libris subjungitur, a sole: id est, annus solaris ex consummatione motus ipsius solis in proprio orbe circulove causatus, superat annum lunarem. Alii libri habent, sol solem? id est, cur idem sol tam diversimode habet se, accedendo et elongando se a nobis, et influendo in alia?

Ad ista respondet: A Domini scientia separati sunt: id est, quod taliter ab invicem sunt distincti ac differentes, dies et anni, lux et sol, fontaliter et causaliter primo ex providentia Dei contingit: qui, teste Boetio, omnia certo fine gubernat, legemque pati sidera cogit; qui ab exordio fecit luminare majus, ut præesset diei, et luminare minus, ut præesset nocti. De quo in Jeremia scriptum est: Hæc dicit Dominus, qui dat solem in lumine diei, ordinem lunæ atque stellarum in lumine noctis. Et rursus in eodem Propheta legitur: Hæc dicit Dominus: Si pactum meum inter diem et noctem irritum fieri potest, et leges cœlo et terræ non posui. Qui omnia in sapientia fecit, et per lumen ac motum et influentiam solis, causat diversitatem dierum et noctium ac luminum præinductam. Unde subditur: Facto sole et præceptum custodiente, id est, indesinenter agente quod Creator per ipsum fieri justit, secundum illud in Psalmo: Statuit ea in sæculum sæculi; præceptum posuit, et

Gen. i, 16.

Jer. xxxi, 35.

Ibid. xxxiii, 20, 25.

Ps. ciii, 24.

Ps. cxlviii, 6. non præteribit; per Dei sapientiam dividuntur. Et immutabit tempora et dies festos ipsorum: id est, sol, seu Deus per motum solis, causabit diversitatem hiemis et æstatis, autumni et veris, solenniumque dierum legis, videlicet sabbatorum et festorum, Scenopegiæ et Tabernaculorum; et in illis quatuor partibus anni præfatis, dies festos celebraverunt ad horam, id est, Hebræi sua festa solenniter tenuerunt, durante cursu veteris Testamenti, seu horis in lege præfixis, ut in Levitico et Deuteronomio patet.

Lev. xxiii; Deut. xvi, 1-17.

Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, id est, ex populo Hebræorum quosdam per dona gratiæ sublimavit in reges, pontifices et Prophetas, et in viros virtutum. Vel, Ex ipsis, scilicet festivis diebus prædictis, quosdam dies fecit solenniores, atque majoribus sacrificiis honoratos. Et ex ipsis posuit in numerum dierum, id est, ex diebus anni, quosdam deputavit operibus manualibus, qui sunt dies feriales certo numero comprehensi, juxta illud in Exodo: Sex diebus operaberis.

Exod. xx, 9; xxiii, 12; xxxiv, 21.

Et omnes homines de solo, id est, de firma terra formavit, quantum ad corpora eorumdem, in quantum in corporibus hominum mixtis elementum terræ prædominatur quoad corpulentam substantiam, et ex terra, unde procreatus est Adam: qui, ut in Genesi habetur, de limo terræ formatus est, quoad corpus. In multitudine disciplinæ Domini separavit eos, id est, homines ex Adam progenitos divisit per climata terræ in multiplici disciplina et arte, seu in multiplici correctione, qua eos qui turrim Babylonis construxerunt, punit per diversitatem linguarum et operis inchoati impeditionem, atque ex eo loco separavit eos super universam superficiem terræ, prout in Genesi legitur. Unde et in Actibus Apostolorum Paulus asserit: Deus fecit ex uno, scilicet primo parente, omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ, definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum. Et immutavit vias eorum, id est, varium

Gen. u, 7.

Ibid. xi, 7-9.

Act. xvii, 26. modum vivendi eis contulit seu permisit. Immutavit quoque vias eorum, id est, corporalia eorum itinera diversificavit. Qui enim ejusdem linguæ erant, sibi invicem adhæserunt, quando recesserunt a turri incepta.

Et ex ipsis benedixit et exaltavit. Nam ceteris ad idololatriam corruentibus, elegit benedixitque Abraham et posteros ejus, quos per gratiarum charismata atque miracula sublimavit, præsertim sub Moyse et Josue. Et ex his sanctificavit, et ad se applicavit. Nam tribum Levi ipsumque Moysen et Aaron ac filios ejus specialiter deputavit cultui suo, ac ministerio templi, tabernaculi et altaris. Propter quod in libro Numerorum Moyses ait ad illos: Num parum est vobis, quod separavit vos Dominus et junxit sibi, ut serviretis ei in cultu tabernaculi?29 Quibus et secundo Paralipomenon loquitur Ezechias: Vos elegit Dominus, ut stetis coram eo, et ministretis ei, colatisque eum, et cremetis ei incensum.30 Et ex ipsis maledixit et humiliavit, id est, quosdam ex hominibus, dona gratiæ suæ subtrahendo, reprobavit, damnavit, ut Cham et posteros ejus. Vel quod ait, Ex ipsis, ad Levitas refertur: quoniam ipsum Core et ducentos quinquaginta viros complices ejus dire occidit, dejecit. Et convertit illos a separatione ipsorum, id est, propter divisionem, qua per rebellionem se separaverunt a Moyse et Aaron, convertit eos in infernum;3132 vel, separatione, id est a societate electorum Levitarum, cum quibus separati fuerunt a ceteris tribubus, ad serviendum Deo modo prætacto.

Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere, id est, sicut in potestate figuli est, formare diversa vasa ex luto eodem, omnes viæ ejus, id est dispositiones formationesque luti, secundum dispositionem ejus, id est, juxta ordinationem et præconceptionem ipsius figuli sunt et se habent; sic homo in manu illius qui se fecit, id est, sic in omnipotentia Dei est facere de homine quidquid voluerit, utpote pie salvare, et juste relinquere, et unum sublimare, aliumque dejicere. Hac comparatione utitur sæpe Scriptura, quoniam in Isaia scriptum est: Væ qui contradicit factori suo.33 Numquid dicit lutum figulo suo, Quid facis? Per Jeremiam quoque Dominus loquitur: Numquid sicut figulus non potero facere vobis, domus Israel?34 Ecce sicut lutum in manu figuli, ita vos in manu mea. Et ad Romanos scribit Apostolus: O homo, tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finxit, Quid me fecisti sic? Annon habet potestatem figulus luti, ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam?35 Atque ad Timotheum:36 In magna, inquit, domo non solum sunt vasa aurea, etc. Et reddet illi secundum judicium suum, id est, Deus secundum discretionem sapientiæ suæ, unumquemque pro suis remunerat meritis, impios citra condignum puniens, et electos ultra condignum glorificans.

Contra malum, bonum est. Hic ostendit, in cunctis operibus Creatoris esse quamdam oppositionem et contrarietatem. Nam et genus dividitur per differentias oppositas, et omnis divisio, secundum Boetium, prima facie est bimembris, utique per opposita. Contrariorum quoque eadem perhibetur scientia; et distinctio rerum ab invicem, est per quædam opposita. Contra malum, bonum est. Malum namque, loquendo in generali, opponitur bono private. Malum vero pœnæ, de quo hic magis fit mentio, bono contrariatur naturæ. Imo, sicut bono naturæ contrariatur malum naturæ, ut sanitati ægritudo; sic malo culpæ opponitur bonum virtutis, et malo infernalis miseriæ, bonum gloriæ æternalis. Et contra vitam est mors. Nam vitæ naturali contrariatur mors corporalis, vitæ gratiæ mors peccati, vitæ gloriæ mors inferni. Sic et contra virum justum, peccator, id est, iniquus justo, electusque reprobo, sapiens stulto contrariatur.

Et sic intuere in omnia opera Altissimi, id est, in cunctis creaturarum ordinibus ac generibus sic esse considera. Duo contra duo, id est, invenies quod quæcumque duo bona, habeant duo mala sibi opposita. Tamen, ut ait Philosophus, substantiæ nihil est contrarium. Sed in una substantia invenitur, quod alteri substantiæ contrariatur sive opponitur. Unum contra unum, id est, invenies unum bonum aut verum, alteri bono seu vero contrarium. Nam et Philosopho teste, quot modis dicitur unum contrariorum, tot modis et reliquum. Verumtamen non sunt duo effectiva principia rerum, ut rudis et impius mentitus est Manichæus, videlicet unum essentialiter bonum, et aliud essentialiter malum, quum et Philosophus probet, quod si esset aliquid essentialiter malum, corrumperet utique semetipsum; sed quidquid entitatis est in malis pœnæ aut culpæ, a Deo est, qui per Isaiam testatur : Ego Dominus formans lucem et creans tenebras, faciens pacem et creans malum.37 De quo in Amos propheta fertur : Si erit malum in civitate, quod Dominus non fecit?38 Porro malum culpæ, quoad suum formale, non est a Deo, nec aliquid positivum, sed casus et defectus a bonitate et veritate; nec habet causam proprie effectivam, sed potius defectivam, hoc est voluntatem creatam, prout ex nihilo est.

Consequenter auctor hujus voluminis humiliter loquens, addit : Et ego novissimus vigilavi, id est, post præcedentes auctores Scripturæ, vacavi studio Scripturarum. Sic et Vas electionis de se ipso fatetur :39 Novissime omnium mihi tanquam abortivo, etc. Et quasi qui colligit racemos, id est parvulas uvas, post vindemiatores, qui uvas deposuerunt.40 Quasi dicat : Præcedentium patrum fragmenta collegi, et dicta eorum in unum redegi. In benedictione Dei et ipse speravi, id est in auxilio gratiæ Dei, et in copiosis collationibus charismatum divinorum; et quasi qui vindemiat, replevi torcular, id est, sicut vindemiator replet torcular uvis et vino, sic ego replevi Ecclesiam, quæ multis tribulationibus premitur, sicut uvæ in torculari premuntur : hanc, inquam, Ecclesiam, seu fidelium mentes, replevi spirituali vino, hoc est salutari hujus libri doctrina. Respicite quoniam non mihi solum laboravi, id est pensate quod labor studii mei, non mihi dumtaxat ad augmentum gratiæ proficit et gloriæ, sed et omnibus exquirentibus disciplinam, id est informationem et correctionem in moribus : qui ex hoc libro studii mei valde queunt proficere. Quasi dicat : Ita et vos studeatis proximis vestris proficere verbo, exemplo et documentis. Istud quoque supra jam dixit, ubi et istud plenius fuit expositum.41

Audite me, magnati, et omnes populi, et rectores Ecclesiæ, auribus percipite sequentia documenta. Quasi dicat : Omnibus vobis, quantumlibet magnis aut parvis, expedit ea scire. Filio et mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in vita tua, id est, nec sobolem, nec uxorem, nec cognatos, neque domesticos permittas contra te agere aut prævalere, in præjudicium auctoritatis et præsidentiæ tuæ, qua caput es omnium illorum; et non dederis aliis possessionem tuam, eam totaliter ac prodigaliter expendendo, seu soboli tuæ eam præstando, ne forte pœniteat te, dum videris illos tibi ingratos, et depreceris pro illis, id est, cogaris illos rogare ut tibi subveniant. Dum superes et adspiras, id est, quamdiu vivis, non immutabit te omnis caro, id est, nullus homo te mutet, seu removeat ab hujus observantia documenti, nec immoderanter illiciat te, ut tua des ei, et postea egeas. Melius est enim, ut filii tui te rogent, ut eis de bonis tuis communices, quam te respicere in manus filiorum tuorum, id est ad munera quæ dent tibi, hoc est, quam ut roges eos quatenus tuæ subveniant paupertati. Parentes enim sunt sua sobole superiores, et habent providere eidem.42 Unde ait Apostolus : Non debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis. His consonant apostolica documenta, quoniam Paulus ait :43 Mulieri non permitto dominari in virum;44 et rursus, Filii, obedite parentibus.45

In omnibus operibus tuis præcellens esto, id est aliis exemplaris et agilis, et quibus major es auctoritate et potestate, perfectior sis in omni virtute. Idcirco et paterfamilias præfatis personis debet eminentior esse in exemplaritate et omni conversatione.

Et ne dederis maculam in gloriam tuam, id est, dignitatem tuam non fœdes per vitia et subjectionem indignam. Ideo admonet Paulus : Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum.46 In die consummationis dierum vitæ tuæ, et, pro id est, in tempore exitus tui, videlicet hora mortis, distribue hereditatem tuam filiis tuis, et quibus secundum jura debetur. Nam et in Proverbiis legitur : Hereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.47 Cautum est tamen, testamentum facere tempestive; sed sic, ut sortiatur effectum post obitum testatoris, sicut ait Apostolus : Testamentum in mortuis confirmatum est.48

Cibaria, et virga, et onus asino; panis, et disciplina, et opus servo : id est, quemadmodum asino conveniunt cibaria grossa pro sua sustentatione, et verbera pro suæ tarditatis excitatione, et onus pro commodo domini sui, cujus onera debet portare; sic servo congruunt simplex victus, ut valeat operari, et castigatio, si promeruerit, et operatio, ne torpescat. Et potest per servum intelligi corpus nostrum, quod castigandum atque in spiritus servitutem est redigendum, sobrie nutriendum, et bonis exercitationibus assuefaciendum.4950 Imo cuilibet servo, id est peccatori, qui vitiis est subjectus, hæc tria debentur : flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.51 Operatur in disciplina, id est, servus quamdiu sub virga tenetur, agit quæ sibi præcipiuntur, similiter corpus; et quærit requiescere, id est cessare ab opere; laxa manus illi, et quærit libertatem, id est, si relaxaveris eum ab opere, sæpe quæret jugum servitutis tuæ omnino evadere. Jugum et lorum, id est habena, curvant collum durum equorum, camelorum, et bubalorum; et servum inclinant, id est humiliant, operationes assiduæ, sibi a domino suo injunctæ : nam et Deus videns servum sic occupari, gravari, obedire et subjici, pronior est ei gratiam impertiri. Sic et caro est affligenda, ne insolescat.

Servo malevolo tortura et compedes, id est, tortura seu pœnarum pressura debetur, ut malitia ejus debite castigetur, vel ut compellatur aperire suam occultam nequitiam, et compedes, si aliter nequeat reprimi, et de fuga ipsius habeatur suspicio probabilis. Mitte illum in operationem, ne vacet : multam enim malitiam docuit otiositas, id est, multorum vitiorum occasio, nutrix, ministra, est otiositas ipsa, seu cessatio ab opere bono ac licito, juxta illud in Psalmo :52 In labore hominum non que, Tota die concupiscit iniquus.53 In Ezechiele quoque scribitur :54 Hæc fuit iniquitas Sodomæ, superbia, saturitas panis, abundantia, et otium ejus. Quum enim homo diu esse non valeat absque occupatione et delectatione, quando non occupat se, nec delectatur in bonis et licitis, statim ad illicita se effundit. Hinc ait Hieronymus : Semper te diabolus inveniat occupatum. Occupatus, tentatur a dæmone uno; otiosus, a multis.

In opera constitue eum : sic enim condecet illum. Nam a serviendo servus vocatur, et de servo empticio seu vernaculo, non de servo conducticio, ista dicuntur præcipue. Nam scribitur : Quod si non obaudierit, id est, si non obedierit tibi, curva illum compedibus. De tali etenim servo scriptum est in Proverbiis : Servus verbis non potest erudiri; quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.55 Et non amplifices super omnem carnem, id est, non præferas eum aliis per amplam jurisdictionem. Verum sine judicio nihil fa-56575859 cias grave, id est, absque magna discretione et discussione non facias arduum quidquam, nec servis tuis prætactas inferas pœnas, nec eos despicias quoniam servi sunt, sed honora quia proximi tui sunt. Si vero sint improbi, improbitas cum discretione compescatur et castigetur; si autem [servus] fidelis et probus exstiterit, ametur ut filius, ut frater, ut proximus. Hinc subditur :

Si est tibi servus fidelis, quærens tuum honorem et commoda tua magis quam sua, atque ex caritate magis quam ex timore obsequens tibi, non minus te absente quam præsente, sit tibi quasi anima tua, id est, cordialiter dilige eum, sicut te ipsum, et ejus quærendo salutem; quasi fratrem, sic eum tracta, id est caritative et pie, quoniam in sanguine animæ comparasti illum, id est pro necessitatibus et utilitatibus vitæ tuæ animalis, quæ consistit in sanguine, juxta illud Levitici, Anima omnis carnis in sanguine est:60 ut scilicet in necessariis vitæ tibi deserviat. Hinc

Seneca dixit: Vive cum servo fideli communiter et prudenter, et in sermone illum admitte, et in convictu. Si læseris eum injuste, in fugam convertetur: sicut timendum est, et prout tertio Regum servi Semei leguntur fugisse. Et si extollens, id est, aliquid de rebus tuis secum exportans:61 quemadmodum Onesimus aliquid tulerat secum de rebus Philemonis domini sui.62 Vel, Si extollens, id est, contra te indignans et tumens: sicut et justo zelo Jacob contra Laban tumens, dixit, Quam ob culpam meam sic exarsisti post me?63 ut in Genesi legitur. Quem quæras, id est, ubi sit quem quærere vis, et in qua via quæras, nescis.

Postremo consonant hæc apostolicis documentis, juxta illud ad Ephesios: Servi, obedite dominis carnalibus cum omni timore et tremore in simplicitate cordis, non ad oculum servientes, sed ex animo; et vos, domini, eadem facite illis, remittentes minas, scientes quia et illorum et vester Dominus est in cœlis.64

Footnotes

  1. Eccle. vn, 19. ↩

  2. Eccle. vii, 19. ↩

  3. Prov. xiv, 27. ↩

  4. Prov. xiv, 26. ↩

  5. Matth. vi, 13. ↩

  6. Ps. cxviii, 72. ↩

  7. Job xiii, 15. ↩

  8. Jacob. ii, 17. ↩

  9. Habac. ii, 4. ↩

  10. Matth. v, 18. ↩

  11. Malach. ii, 7. ↩

  12. Deut. xvii, 8-13. ↩

  13. Jacob. i, 5. ↩

  14. II Tim. ii, 7. ↩

  15. Deut. xxxii, 7. ↩

  16. Job xxxii, 8. ↩

  17. Eccle. viii, 5. ↩

  18. Ps. lxxxii, 14. ↩

  19. Eccli. xxvii, 12. ↩

  20. Hebr. xiii, 9. ↩

  21. Is. lvii, 20. ↩

  22. Prov. xv, 7. ↩

  23. Ps. xi, 9. ↩

  24. Job xii, 4. ↩

  25. Ps. xviii, 8. ↩

  26. Galat. i, 8. ↩

  27. Prov. xvi, 29. ↩

  28. 1 Cor. xv, 41. ↩

  29. Num. XVI, 9. ↩

  30. II Par. XXIX, 11. ↩

  31. Num. XVI, 31-35. ↩

  32. Ibid. 12-14. ↩

  33. Is. XLV, 9. ↩

  34. Jer. XVIII, 6. ↩

  35. Rom. IX, 20, 21. ↩

  36. II Tim. II, 20. ↩

  37. Is. XLV, 6, 7. ↩

  38. Amos III, 6. ↩

  39. 1 Cor. XV, 8. ↩

  40. * acinos ↩

  41. Eccli. XXIV, 47. ↩

  42. 1 Cor. XXI, 14. ↩

  43. Hebr. ix, 17. ↩

  44. 1 Tim. 11, 12. ↩

  45. II Cor. XII, 14. ↩

  46. 11 Cor. vi, 3. ↩

  47. Prov. xx, 21. ↩

  48. Prov. xxi, 25. ↩

  49. 1 Cor. ix, 27. ↩

  50. I Cor. ix, 27. ↩

  51. Prov. xxvi, 3. ↩

  52. Ps. lxxii, 5, 6. ↩

  53. Ibid. 26. ↩

  54. Ezech. xvi, 49. ↩

  55. Prov. xxix, 19. ↩

  56. II Cor. vi, 3. ↩

  57. Ephes. vi, 1; ↩

  58. Coloss. iii, 20. ↩

  59. 1 Tim. ii, 12. ↩

  60. Lev. xvii, 11. ↩

  61. III Reg. u, 39. ↩

  62. Philem. 18. ↩

  63. Gen. xxxi, 36. ↩

  64. Ephes. vi, 5, 6, 9. ↩

Chapter 36 of 54