Articulus 35
EXPOSITIO CAPITULI TRICESIMI QUARTI : VANA SPES ET MENDACIUM INSENSATO VIRO.
PONUNTUR hic compendiosissima documenta, ad instructionem et intelligentiam Scripturarum ac fidei opportuna. Et quoniam veritas fidei ex revelatione habetur divina, reddit nos cautos ne phantasticis apprehensionibus, tanquam divinis revelationibus, inhæreamus.
Vana spes et mendacium viro insensato, id est, insipiens homo habet spem vanam, confidendo in rebus creatis, vanis, caducis, potius quam in Deo, vel præsumendo se consecuturum vitam beatam prave vivendo, vel in fine vitæ pœnitentiam esse acturum. De quibus loquitur Isaias:1 Confidunt in nihili, et loquuntur vanitatem; et Jeremias, Maledictus vir qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum.2 In Proverbiis quoque scriptum est:3 Qui confidit in corde suo, insipiens est. De talibus loquitur Dominus per Jeremiam dicentem: Quid invenerunt in me iniquitatis, quia dereliquerunt me, et abierunt post vanitatem, et vani facti sunt?45 Denique, sicut in homine sapiente et virtuoso triplex est veritas, scilicet vitæ, doctrinæ, justitiæ; ita in homine insensato et vitioso est triplex mendacium, prætactæ triplici veritati contrarium, utpote falsitas sermonis seu instructionis, falsitas conversationis, et æquitas ficta. Ideo recte ait6
Psalmista: Filii hominum, usquequo gravi corde?7 Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Et somnia extollunt imprudentes: qui nesciunt inter revelationem et somniationem discernere. Ideo sæpe putant sua somnia esse divina oracula, persuadentque sibi, suggerente diabolo, quod sint spiritualiter magni, sapientes et virtuosi, ac ceteris meliores, seu quasi Prophetæ, eo quod divina eis et abdita revelentur.
Quasi qui apprehendit, id est, apprehendere nititur, umbram, et persequitur, id est, instanter currit post ventum, quasi volens tenere eumdem; sic et qui attendit ad visa mendacia, id est, falsis apparitionibus seu denuntiationibus factis in somno, credit. Idcirco in Levitico et Deuteronomio Dominus jussit: Non observabitis somnia.8 Ideo subditur: Secundum hoc visio somniorum, id est, ostensio seu imaginatio habita in somno, est vana et fallax:9 non quod semper sit talis, sed sæpe, prout infra dicetur. Ideo gratia discretionis, atque discretio spirituum necessariæ sunt, ut separetur pretiosum a vili, et verum a falso. Ante faciem hominis, similitudo alterius hominis, id est, in somno coram interiori vultu et oculo hominis apparet imago alterius hominis: quemadmodum in libro Job Eliphaz ait, Stetit quidam, cujus non agnoscebam vultum, imago coram oculis meis.10
Et quoniam ista dicuntur præsertim de somniis quæ diabolica fiunt illusione, subjungitur: Ab immundo quid mundabitur? tanquam dicat: Quum dæmon sit totus immundus, non exhibet nec infundit visiones salubres et purgativas; et dato quod interdum utilia dicat, hoc agit aut invite, seu compulsus ab angelo sancto, aut intentione perversa, ut scilicet tandem fallat et inquinet. Verumtamen ministri Ecclesiæ, quamvis in mortalibus sint pecatis, veraciter tamen ministrant ecclesiastica sacramenta, et instrumentaliter purgant, in quantum sunt publici ministri et officiati Ecclesiæ. Et a mendace quid verum dicetur? Non dubium quin homo mendax et impius, multa vera et salubria prædicet et affirmet, sicut de talibus ait Salvator: Quæcumque dicunt vobis, facite;11 secundum opera vero illorum nolite facere. Dæmones quoque, quamvis mendosi, tamen frequenter aliqua vera annuntiant et prædicunt. Quod igitur dictum est, mendace quid verum dicetur? de diabolo intelligendum est, quod vera non dicat nisi intentione fallendi: et sic verum quod dicit, potest falsum vocari ex fine intento, quemadmodum Apostolus loquens de Antichristo: Cujus, inquit, adventus erit in signis mendacibus.12 Circa quod Beda et Haymo dicunt, quod Antichristus faciet aliqua vera signa, quæ tamen ex fine asseruntur mendacia. Hinc in Apocalypsi legitur: Fecit (id est, faciet Antichristus) signa magna, ita ut etiam ignem faceret de cœlo descendere.13 Verumtamen miracula proprie dicta, quæ totam naturæ creatæ facultatem ordinemque excedunt, agere non valebit, nisi forsan præstigialiter tantum. De quibus ait Psalmista: Benedictus Dominus Deus Israel, qui facit mirabilia solus.14
D Circa hæc scribit quidam: In somniando apparet aliquando similitudo alterius hominis, quæ non est homo verus, sed tantum phantasticus: ideo non potest aliquid docere. Et si aliquando ibi appareat dæmon in similitudine illa, non dicit veritatem, sed falsitatem, quoniam mendax est. Sed advertendum, quod similitudo talis interdum formatur in sensu interiori ministerio angeli sancti, sicut sæpissime contigit in Prophetis.15 Et in similitudine hominis sic formata, interdum apparuit angelus bonus, vel in sua, vel in Dei persona, juxta illud Ezechielis:1617 Super similitudinem throni, quasi similitudo hominis. Unde in Apocalypsi sua ait Joannes: Vidi similem Filio hominis. Interdum vero in similitudine tali apparet diabolus, qui utique quandoque vera aliqua dicit, imo ad salubria admonet, ut postea irreparabilius fallat, prout in Collationibus et Vitis Patrum legitur multoties contigisse, et beatissimus pater Antonius in regula sua fatetur.
Divinatio erroris, id est erronea divinatio de futuris pure contingentibus diabolico spiritu facta : quæ in Levitico prohibetur.18 Et dicitur divinatio, quia quod Dei est, dæmones sibi usurpant, scilicet prænuntiare futura et abdita, juxta illud in Isaia : Quæ futura sunt, annuntiate nobis, et sciemus quia dii estis vos.19 Et auguria mendacia, id est mendosa : quia ad minus ad deceptionem ordinantur, quamvis interdum per ea aliqua cognoscuntur, juxta quod in Numeris legitur : Videns20 Balaam quod placeret Domino ut benediceret Israeli, nequaquam abiit ut augurium quæreret;21 et somnia malefacientium, id est immissa a dæmonibus decipientibus, vel somnia hominum qui ex somniis suis ad aliqua illicita inducuntur; vanitas est : quia a vera salute impediunt, et divina lege prohibita sunt, secundum illud Levitici :22 Non augurabimini, nec observabitis somnia. Et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur, nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio : id est, sicut femina prægnans, vicinaque partui, phantasiis repletur atque doloribus; ita cor tuum in somno pœnalibus imaginationibus efficitur plenum, nisi divinis illuminationibus consolationibusque juvetur. Et hoc magis accidere solet his, qui in magnis sunt tribulationibus constituti, prout in libro Sapientiæ de Ægyptiis legitur sub Moyse factum. Nam et sanctus Job dixit :23 Per somnia me terrebis.
Ne dederis in illis cor tuum, id est, non intendas, nec credas hujusmodi somniis; multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt a statu salutis, sperantes in illis. Unde in Jeremia, Ezechiele, Michæa frequenter conqueritur Dominus de pseudoprophetis : Deceperunt populum meum propter somnia sua, dicentes :24 Somniavi, somniavi. Porro de hac materia in fine hujus articuli plenius dicam.25
Sine mendacio consummabitur verbum legis, id est, scriptura legis divinæ tota vere implebitur, et sincere verificabitur, quum sit divinitus revelata; et sapientia in ore fidelis complanabitur : id est, vir fidelis et eruditus sapientiam Scripturarum plane exponet ac lucide prædicabit, sicut ait Apostolus : Sapientiam loquimur inter perfectos.26 Unde superius dixit Sapientia summa : Qui elucidant me, vitam æternam habebunt.27
Qui non est tentatus a mundo, carne, diabolo, quid scit? id est, pauca per experientiam et exercitationem cognoscit, notitia scilicet actuali et practica; nec aptus est instruere alios in tentationibus, dubiis, scrupulisque eorum, nisi forsan unctio suppleat experientiæ et exercitationis defectum. Idcirco periculosum est talibus inexpertis, nec in spirituali vita exercitatis, proprias revelare tentationes, prout Cassianus declarat. Vir in multis expertus cogitabit multa. Est enim circumspectus, et diversa considerabit, præterita et præsentia ac futura conferendo ad invicem, sicque ex Scripturis et gestis Sanctorum respondebit perite. Et qui multa didicit, per exercitationem studii, per illuminationem Spiritus Sancti, per propriam experientiam aut aliorum instructionem, enuntiabit intellectum, id est verum sensum Scripturæ, et sapientiale responsum. Qui non est expertus, pauca recognoscit : sicut expositum est. Qui autem in multis factus est, id est per diversa distractus, et corde per multa divisus, quum unum sit necessarium;28 vel, ut aliqui libri habent, Qui in multis fatuus est, id est diversis erroribus implicatus, et curiosis rebus intentus, ac salutaris sapientiæ dono privatus; multiplicabit malitiam, id est, opera vitiosa abundanter efficiet, et falsa docebit, scandalizabitque alios. Siquidem ex cordis errore atque stultitia, labitur homo ad multa et magna omissionis et commissionis peccata :29 ad quæ vitanda oportet in primis vere cognoscere quid agendum, quid omittendum. Ideo ignorantia est peccatum maxime periculosum.
Qui tentatus non est, qualia scit? quasi dicat, Permodica: secundum expositionem inductam. Qui autem tentationibus diu et efficaciter restitit, et in spirituali exercitatus militia, ex se et in se sumit formam consulendi, instruendi, consolandique alios: sicut et hi qui in corporalibus bellis sæpe fuerunt ac triti sunt, melius sciunt qualiter in tali oporteat bello procedere. Hinc divinissimi patres, Antonius, Macarius, Paphnutius, Moyses, et eis consimiles, qui manu ad manum, contra dæmones tentationesque carnis, victoriosissime atque acerrime pugnaverunt, optime noverant aliis verba consolatoria, salubria consilia, præclarissima documenta conferre. Tales quippe optime sciunt fragilitatem humanam, pietatem divinam, diabolicamque versutiam, ac remedia contra tentationes, modum quoque utendi ipsis remediis.
Qui implantatus est, id est non radicatus in Deo per timorem et humilitatem, abundabit nequitia:30 nam omni tentatione dejicitur, sicut de quibusdam loquitur Christus: Hi radices non habent, quia ad tempus credunt, facta autem tribulatione propter verbum, scandalizantur.3132 De talibus loquitur Isaias: Et quidem non satus nec radicatus in terra truncus eorum;33 repente flavit in eos, et aruerunt. De quibus in libro Sapientiæ legitur:34 Adulterinæ plantationes non dabunt radices altas. Econtra de justis ait Propheta:35 Plantati in domo Domini, in atriis domus Dei nostri florebunt. Unde et ad Ephesios loquitur Paulus: In caritate radicati sitis et fundati.36 Multa vidi enarrando, id est, plurima consideravi hæc conscribendo, et plurimorum verborum, id est rerum ac operum, consuetudines, et ita expertus sum.37 Frequenter autem in Scripturis sumitur verbum pro facto, sicut quum in Isaia de Ezechia narratur:38 Non fuit verbum quod non ostenderet eis in domo sua. Vel, diversas verborum consuetudines, id est varios idiomatum modos, cognovi. Nam unaquæque loquela suas habet proprietates ac proprios modos. Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, id est, diversa pericula incidi et viarum discrimina, ut ista per experientiam scirem, eundo per loca remota: quemadmodum S. Hieronymus primo libro Vitarum Patrum recitat, se ac sui itineris comites incidisse sex aut septem gravissima pericula, ut Patres sanctos in eremo cerneret. Qui etiam recitat de Platone, quod dum varias peragraret regiones desiderio proficiendi in scientiis, tandem incidit in piratas, a quibus captus fuit ac venditus. Et liberatus sum gratia Dei, a tantis periculis. Multæ enim tribulationes justorum, et de omnibus his liberabit eos Dominus:39 juxta illud in Job, In sex tribulationibus liberabit te, et in septima non videbis malum.40
Spiritus, id est voluntas, mens, seu animus, timentium Deum quæritur: id est, Deus requirit ut a cordibus hominum filialiter timeatur; et eos qui sic metuunt Deum, ipse Deus quærit et applicat sibi ad beatifice præmiandum. Sed et homines boni quærunt eos qui timorati sunt animi, ut orent pro ipsis, et ædificentur ab illis. Et in respectu illius benedicetur, id est, spiritus hominis timorati, augmenta virtutum in præsenti, et dona gloriæ in futuro a Deo, ipsum clementer respiciente, consequetur.4142 Oculi enim Domini super metuentes eum; et beneplacitum est Domino super timentes ipsum. Spes enim illorum in salvantem eos, id est, tendit in Deum: qui per Isaiam testatur, Deus justus et salvans non est præter me. Et oculi Dei in diligentes se amore infuso, qui caritas appellatur.43 Illos enim Deus cum speciali pietate, approbatione et complacentia intuetur, sicut in Psalmo cantatur:44 Custodit Dominus omnes diligentes se. De quibus scriptum est in libro Judicum: Qui diligunt te, Domine, sicut sol in ortu suo splendet, sic rutilent.45
Qui timet Deum, nihil trepidabit, id est, nulla adversa verebitur carnali et mundano tremore, sicut jussit Salvator:46 Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere. Et beatissimus Petrus: Timorem, inquit, eorum ne timueritis. Hinc in Proverbiis legitur: Præter Deum ne timueris alienum. Et non pavebit inordinato timore, sicut in libro Proverbiorum asseritur: Justus quasi leo confidens, absque terrore erit; quoniam ipse est spes ejus, id est ob hoc, quod Deus est objectum et causa confidentiæ suæ, secundum illud in Psalmo: Dominus illuminatio mea et salus mea: quem timebo? Dominus protector vitæ meæ: a quo trepidabo? Timentis Dominum filiali timore, beata est anima ejus jam in spe, dispositione ac merito. Ad quem respicit ipse qui timet Deum? Vel, Ad quem respicit Dominus? Et quis est fortitudo ejus, id est confortator hominis timorati? Unde per Isaiam Dominus loquitur: Ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones meos? In Jeremia quoque asserit vir timoratus: Dominus fortitudo mea, et refugium meum, et robur meum in die tribulationis.
Oculi Domini super timentes eum, protector potentiæ, id est potens protector eorum, vel protector virtutis seu potestatis quam habent ipsi qui metuunt Dominum; firmamentum virtutis: quia confortat et stabilit eos in spe; tegimen ardoris, id est, ab ardore tentationum protegens eos, juxta illud Sapientiæ: Quoniam dextera sua teget eos, et brachio suo defendet illos; et umbraculum meridiani, id est, obumbrans eis ac refrigerium præstans contra æstum persecutionum atque libidinum, prout in Isaia inducitur: Super omnem gloriam protectio erit in umbraculum diei ab æstu; et in Psalmo, Scapulis suis obumbrabit tibi. Deprecatio offensionis, id est objectum et causa orationis, qua orabunt sibi offensiones seu culpas suas ignosci. Unde ait Apostolus: Ipse Spiritus postulat pro nobis, id est, postulantes nos facit. Et adjutorium casus, id est, præservans eos a ruina peccati, et erigens ab eadem: juxta quod scriptum est, Allevat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos; itemque, Quum ceciderit, non collidetur, quia Dominus supponit manum suam. Ideo subditur: exaltans animam, ab infimo lapsu ad summum bonum, et eam dignificans, ita ut sit sponsa, heres, filia, et amica Dei sui; et illuminans oculos cordis per fidem, sapientiam, scientiam, consilium, intellectum atque prudentiam. Ideo dicit Michæas: Quum sedero in tenebris, Dominus lux mea est. Dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. Ipse namque largitur sanitatem mentis et corporis, vitam naturæ et gratiæ ac gloriæ, et multiplicationem divinorum charismatum.
Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, id est, vitiosa est immolatio qua quis offert Deo bona injuste acquisita: dummodo sciat et possit ea restituere his quibus rapuit ea, vel eorum propinquis; si autem non possit hoc, debet ea in pium convertere usum, nisi forsan sint turpi quæstu adepta, sicut in Deuteronomio Dominus prohibet sibi offerri mercedem prostibuli; et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum: id est, immolationes Deo factæ ex rebus aliorum displicent ei, et magis sunt subsannationes et irrisiones Dei, quam honorificentiæ ejus, quia prohibuit ipsas. Ideo in Proverbiis dictum est: Non respicit Dominus oblationes injustorum. Et rursus in eisdem legitur: Honora Dominum de tua substantia. Hinc primo Paralipomenon David ait ad Ornan: Non tibi auferre debeo, et sic offerre Domino holocausta gratuita.
Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ, id est, verus Deus summum et omne bonum est his qui confidunt in eo, et ipsum exspectant, finaliterque possidere desiderant. Sicque sustinent eum in via veritatis, id est in fide catholica et sana doctrina, atque in via justitiæ, id est in conversatione justa seu virtuosa. Hinc in libro Threnorum Jeremias loquitur: Pars mea Dominus, dixit anima mea; propterea exspectabo eum. Et Psalmista: In Deo salutare meum, et
Ps. xxxvi, 24.
Mich. vii, 8.
Deut. xxiii, 18.
Prov. xv, 8; xxi, 27.
Ibid. iii, 9.
1 Par. xxi, 24.
Thren. iii, 24.
Ps. lxi, 8.
1 Petr. iii, 14.
Prov. vii, 1, juxta LXX.
Ibid. xxviii, 1.
Ps. xxvi, 1.
17
18
Is. lxvi, 2.
Jer. xvi, 19.
19
Sap. v, 17.
Is. iv, 5, 6.
Ps. xc, 4.
20
Rom. viii, 26.
Ps. cXLIV, 14.
21
22 gloria mea, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est; itemque : Quid mihi est in cœlo ? et a te quid volui super terram? Deus cordis mei et pars mea Deus in æternum.47 Porro iniqui constituunt sibi ultimum finem in rebus caducis, quas colunt pro Deo.
Dona iniquorum non probat Altissimus, id est, oblata seu sacrificia impiorum Deus non approbat, etiam si ex propria fiant substantia. Qui enim in mortali est culpa, nihil potest meritorium operari. Sacrificia quoque legis Mosaicæ non erant Deo accepta ex se, sed solum ex offerentium devotione et caritate. Idcirco dum offerentes Deo non placuerunt, nec eorum oblationes placitæ ei fuerunt. Hinc subditur : nec respicit per approbationem, in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum, eorum propitiabitur peccatis, id est, peccata eorum non dimittet propter eorum sacrificia, quantumlibet multa. Solis enim vere pœnitentibus et contritis dimittuntur peccata mortalia. Ideo per
Jeremiam Dominus ait :48 Numquid carnes sanctæ auferent a te malitias tuas? Et in Michæa inducitur :49 Numquid placari potest Dominus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quam eis injuste subtraxit, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui, id est, taliter Deum offendit, sicut quis offenderet hominem cujus filium trucidaret ipso patre cernente. Sic et in Isaia legitur : Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum.50 In Proverbiis quoque fertur : Victimæ impiorum abominabiles Domino.51
Panis egentium, id est tenuis cibus, vita pauperis est, id est sustentaculum vitæ egeni; qui defraudat illum, id est, pauperem privat sustentaculo tali, homo est sanguinis, id est similis homicidæ aut vulneratori mutilatorive hominis. Nam vitam pauperis exponit periculo mortis. Imo qui de proprio non largitur in necessitudine constitutis, reus est mortis illorum,
Augustino dicente : Pasce fame morientem; si non paveris, occidisti. Qui aufert in sudore panem, id est, victualia tollit injuste ab aliquo, quæ ille cum labore et sudore acquisivit, tam graviter peccat, quasi qui occidit proximum suum : quia in scelere assimilantur, quum raptor seu fur talis tollat ab altero necessaria victui ejus. Talibus loquitur Dominus per Isaiam : Rapina pauperis in domo vestra est :52 quare faciem pauperum commolitis?53 Et per Michæam ait :54 Comederunt carnem populi mei, et pellem desuper excoriaverunt.55
Qui effundit sanguinem, occidendo vulnerandove quemquam injuste, et qui fraudem facit mercenario, non solvendo ei mercedem laboris sui, eamve minuendo, aut ejus solutionem plurimum differendo, fratres sunt, id est similes in peccatis, ob causam prætactam. Ideo in Levitico Dominus jussit :56 Non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane. Et Tobias ait :57 Quicumque tibi aliquid operatus fuerit, statim ei mercedem restitue, et merces mercenarii tui apud te omnino non maneat. Denique defraudatio mercedis mercenarii, inter quatuor peccata clamitantia coram Deo annumeratur, sicut et homicidium. Scriptum est enim : Ecce merces operariorum qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat, et clamor eorum in aures Domini Sabaoth introiit.58
Unus ædificans, et unus destruens, quid prodest illis nisi labor? id est, si unus ædificet domum pro commodo suo, non meritorie, et alius destruat eam, nullam reportant de suis laboribus utilitatem. Cur autem hoc dixerit, subdit. Unus orans, et unus maledicens, cujus vocem exaudiet Dominus? id est, si is qui abstulit aliena injuste, facit eleemosynam inde, ita quod unus, cui eleemosynam contulit, oret pro ipso, alter vero, cui intulit damnum, ex impatientia, ira, invidia maledicat ei, amborum voces inexaudibiles sunt coram Deo. Nam orans non exauditur propter indignitatem ejus pro quo orat : cui non dimittitur peccatum, nisi reddat ablatum. Maledicens vero non exauditur, quoniam imprecatur spoliatori malum ex vitiosa radice, et quoniam in Proverbiis dicitur : Ne dicas, Reddam malum pro malo;59 expecta Dominum, et liberabit te. Unde et Christus in Evangelio :60 Orate, inquit, pro persequentibus et calumniantibus vos.
Postremo, contra recidivantes subjungitur : Qui baptizatur a mortuo, id est, aqua expiationis adspergitur et purgatur, eo quod tetigit mortuum, prout in Numeris continetur, et iterum tangit mortuum, contra legis mandatum, quid proficit lavatio illius, id est purgatio ab illa irregularitate legali, quum mox inquinetur ut ante? Sic homo61 qui jejunat in peccatis suis, id est pro remissione culparum suarum, et iterum eadem faciens, quid proficit humiliando se, id est veniam postulando, seque per jejunium affligendo? Si enim de præteritis non pœnituit, jejunando nil meruit : si autem pœnituit, tamen tam cito recidivando incurrit specialem quamdam ingratitudinis aggravationisque notam, sicut et vulnera renovata sunt magis nociva; gratiam quoque quam pœnitendo et jejunando promeruit, recidivando mox perdit. Orationem illius quis exaudiet? id est, Deus eam non audiet : non quod recidivans non possit veniam promereri, pœnitere ac surgere, sed quod non exaudietur quamdiu manet in recidivo ac voluntate peccandi. Vel, non exaudietur tam cito ut ante, propter ingratitudinem recidivationemque suam irrefrenatam. Unde in Evangelio legitur, quod servum nequam, qui suo noluit misereri conservo, dominus jussit mitti in carcerem, quousque solveret universum debitum, etiam a domino suo sibi dimissum.62
Circa dicta in isto capitulo quæritur, an intendendum et credendum sit somniis. Et quod non, videtur ex verbis hujus capituli præinductis, atque ex eo quod Moyses ait : Non observabitis somnia.63 Oppositum apparet ex eo quod Dominus dixit ad Aaron et Mariam : Si fuerit inter vos Propheta, in visione apparebo ei, aut per somnium loquar ad eum.64 Joseph quoque exposuit somnia eunuchorum Pharaonis.65 Et in Job fertur : Per somnium in visione nocturna, aperit Deus aures virorum, et erudiens eos instruit disciplina.66
Circa hæc pensandum, quod in Dialogo scribit Gregorius : Imagines, inquiens, somniorum sex modis animum tangunt : quia aliquando ex ventris repletione aut vacuitate, aliquando illusione, aliquando cogitatione simul et illusione, aliquando revelatione, aliquando cogitatione simul et revelatione. Duos primos modos in nobis quotidie experimur; ceteros in Scripturis invenimus. Nempe, quod ex dæmonum illusione sæpius fiant, patuit ex isto capitulo, et quia per Moysen Dominus jussit : Non augurabimini, nec observabitis somnia.67 Valde etenim detestabilia somnia ostenduntur, quæ auguriis conjunguntur. Quod vero ex cogitatione simul et illusione interdum fiant, constat ex eo quod scriptum est :68 Multas curas sequuntur somnia. Ex revelatione autem vidit Joseph per somnium se suis fratribus præferendum.69 Ex cogitatione autem simul et revelatione processit somnium Nabuchodonosor regis. Unde Daniel dixit ad eum : Tu, rex, cœpisti cogitare in stratu.7071 Difficulter ergo credendum est somniis, quoniam quo impulsu veniant, facile non elucet. Sancti autem interno quodam sapore inter illusiones et revelationes discernunt, ut sciant quid a bono spiritu percipiant, et quid ab illusione sustineant.
Insuper de his scribit Thomas in secunda secundæ, quæstione 95 : Causa somniorum est duplex, puta interior atque exterior. Interior quoque est duplex : Una animalis, dum phantasiæ dormientis occurrunt ea, circa quæ cogitatio aut affectio sua fuit intenta tempore suæ vigiliæ : et talis causa somniorum, non est causa futurorum eventuum; imo somnia talia se habent per accidens ad futurum eventum. Alia interior causa somniorum est corporalis, quia ex interiori corporis dispositione formatur motus in phantasia tali dispositioni conformis, quemadmodum abundanti in humoribus frigidis videtur in somniis, quod sit in aqua vel nive : atque hujusmodi somniis, secundum medicos, est intendendum, ad sciendum interiorem hominis dispositionem. Causa quoque somniorum exterior duplex est : Una corporalis, in quantum phantasia dormientis immutatur ab aere continente, vel ab impressione cœlestium corporum, ex qua apparent dormienti aliquæ phantasiæ cœlesti dispositioni conformes. Alia exterior causa somniorum est spiritualis : quia quandoque est a Deo per ministerium angelorum, et talibus somniis est credendum; interdum ex operatione diaboli, qui etsi quandoque aliqua vera prænuntiet aut ostendat, tamen intentio ejus est, tandem decipere. Idcirco non est intendendum eidem.
Footnotes
-
Is. lix, 4. ↩
-
Jer. xvii, 5. ↩
-
Prov. xxviii, 26. ↩
-
Jer. ii, 5. ↩
-
Jer. ii, 5. ↩
-
III Reg. ii, 39. ↩
-
Ps. IV, 3. ↩
-
Lev. XIX, 26; ↩
-
Deut. XVIII, 10. ↩
-
Job IV, 16. ↩
-
Matth. XXIII, 3. ↩
-
II Thess. II, 9. ↩
-
Apoc. XIII, 13. ↩
-
Ps. LXXI, 18. ↩
-
Ezech. I, 26. ↩
-
Apoc. I, 13. ↩
-
Sap. xvii, 4, 6, 14. ↩
-
Lev. xix, 31. ↩
-
Is. xli, 23. ↩
-
Ezech. xiii, 8-10; ↩
-
Num. xxiv, 1. ↩
-
Lev. xix, 26. ↩
-
Job vii, 14. ↩
-
Jer. xxiii, 13, 25; ↩
-
Mich. iii, 5-7. ↩
-
I Cor. ii, 6. ↩
-
Eccli. xxiv, 31. ↩
-
*enarrabit ↩
-
Luc. x, 42. ↩
-
*alias implantatus* ↩
-
Matth. XIII, 21. ↩
-
Luc. VIII, 13; ↩
-
Is. XL, 24. ↩
-
Sap. IV, 3. ↩
-
Ps. XCI, 14. ↩
-
Ephes. III, 17. ↩
-
*plurimas* ↩
-
Is. XXXIX, 2. ↩
-
Ps. XXXIII, 20. ↩
-
Job v, 19. ↩
-
Ps. CXLVI, 11. ↩
-
Ps. XXXII, 18. ↩
-
Is. XLV, 21. ↩
-
Ps. CXLIV, 20. ↩
-
Judic. v, 31. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Ps. lxxii, 25, 26. ↩
-
Jer. xi, 15. ↩
-
Mich. vi, 7. ↩
-
Is. lxvi, 3. ↩
-
Prov. xv, 8. ↩
-
Is. m, 14, 15. ↩
-
Is. iii, 14, 15. ↩
-
Mich. m, 3. ↩
-
Mich. iii, 3. ↩
-
Lev. xix, 13. ↩
-
Tob. iv, 15. ↩
-
Jacob. v, 4. ↩
-
Prov. xx, 22. ↩
-
Matth. v, 44. ↩
-
Num. xix, 11-14, 16-21. ↩
-
Matth. xviii, 32-34. ↩
-
Lev. xix, 26. ↩
-
Num. xii, 6. ↩
-
Gen. xl, 12, 13, 18, 19. ↩
-
Job xxxiii, 15, 16. ↩
-
Lev. xix, 26. ↩
-
Eccle. v, 2. ↩
-
Gen. xxxvii, 7-10. ↩
-
Dan. ii, 29. ↩
-
Dan. ii, 29. ↩
Chapter 37 of 54