Articulus 36
ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI QUINTI : QUI CONSERVAT VERBUM, MULTIPLICAT ORATIONEM.
AGITUR hic de spirituali et per se acceptо sacrificio, quod est immediatus actus virtutis. Qui conservat verbum, id est, verba Dei fervide audit, memoriter retinet, et præcepta Dei observat, sicut beatissima Virgo Christifera conservabat omnia verba quæ erant de Christo, conferens ea in corde suo, multiplicat orationem.1 Hoc enim Scriptura sacra nos erudit, imo et jubet, ut assidue et sine intermissione oremus, quoniam indesinenter divino indigemus auxilio, ambulantes in medio laqueorum, invisibilibus circumdati hostibus.2345 Unde in Evangelio ait Salvator : Oportet semper orare, et non deficere.6
Sacrificium salutare est, attendere mandatis, id est considerationi mandatorum divinorum vacare, ut impleantur, secundum illud in Psalmo : Et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.7 Quidquid enim ad Dei honorem fit, et ad ejus reverentiam exhibetur, et ei offertur, sacrificium dici potest. Denique per mandata, hoc loco intelliguntur præcepta affirmativa, quæ obligant semper, sed non ad semper. Nam sequitur : et discedere ab omni iniquitate, id est non facere mala : quod ad præcepta pertinet negativa. Et propitiationem litare sacrificii, id est sacrificare opera misericordiæ, tam spiritualia quam corporalia : itaque, litare et sacrificare propitiationem sacrificii, id est miserationem pro sacrificio, super injustitias, id est pro injustitiis seu vitiis remittendis, est sacrificium salutare, sicut ait Salvator : Dimittite, et dimittetur vobis;8 et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia, id est, intuitu et amore Dei declinare ab omni culpa, est æquivalenter deprecatio ad obtinendum præteritarum remissionem culparum.
Retribuet gratiam, id est, sacrificium pro gratiarum actione seu immolationem Deo acceptam exhibebit, qui offert similaginem, id est purissimam tritici similam seu farinam : quæ consuevit in lege offerri, et de qua panes propositionis fiebant, ut in Exodo, Levitico, Numerorumque libro frequenter habetur;91011 et qui facit misericordiam cum proximis, offert sacrificium, id est opera Deo accepta, juxta illud Proverbiorum : Fœneratur Domino, qui miseretur pauperis.12 Hinc rursus in Proverbiis asseritur : Facere misericordiam et judicium, plus placet Deo, quam victimæ :13 quæ non erant Deo acceptæ secundum se,14
Mich. vi, 6-8.
Ps. l, 18, 19. sed ex offerentium fide et devotione. Hoc est quod per Michæam innuitur: Quid dignum offeram Domino? Numquid placari potest Dominus in millibus arietum? Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Beneplacitum est Domino, recedere ab iniquitate: id est, de præteritis malis dolere, tentationibus reluctari, vitiis dissentire, est sacrificium Deo valde acceptum, sicut David testatur: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique; holocaustis non delectaberis. Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia: quia per talem recessum homo disponitur ad divina charismata obtinenda, sicut per orationem.
Deut. XVI, 16, 17.
Exod. XXIII, 17; XXXIV, 23.
Gen. VIII, 21.
Ibid. IV, 4.
Non apparebis ante conspectum Dei vacuus, id est, semper aliquid boni age, et in templo seu ecclesia aliquid offer Deo, vel spirituale, vel corporale sacrificium offerendo: secundum quod in Deuteronomio legitur: Non apparebit vacuus ante Dominum, sed offeret unusquisque secundum quod habuerit. Hæc enim omnia jam prætacta, propter mandatum Dei fiunt, id est ob hoc, quod Deus sic jussit: qui et in Exodo præcepit, Tribus temporibus anni apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini Dei tui: videlicet in Pascha, Pentecoste, et festo Tabernaculorum; et tunc aliquid tenebantur offerre.
Oblatio justi impinguat altare: quoniam placet Deo, et justus de melioribus offert, etiam amplius quam tenetur; et odor suavitatis est, id est, oblatio ejus specialiter grata est, in conspectu Altissimi: sicut in Genesi fertur de sacrificio Noe, Odoratus est Dominus odorem suavitatis. Nempe sacrificia illa suaviter coram Altissimo redolebant solum ex fide et devotionis ac caritatis fervore offerentium ea. Sacrificium justi acceptum est, propter virtutem justi, sicut Dominus respexit ad Abel, et ad munera ejus. Non enim accepta erant sacrificia illa, nisi offerentes Deo accepti fuissent. Secus est de sacrificio illo dignissimo evangelicæ legis. Et memoriam ejus, id est commemorationem justi, non obliviscetur Dominus, sed jugiter memor est justi et justitiarum ipsius, quemadmodum ad Hebræos ait Apostolus: Non injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri et patientiæ*.*
Hebr. VI, 10.
Bono animo gloriam redde Deo, id est, omne bonum Deo adscribe, et gloriam ac honorem exhibe ei recta et prompta jucundaque mente seu intentione, quum dicat Apostolus:15 Soli Deo honor et gloria. Nam et per Isaiam Dominus contestatur: Gloriam meam alteri non dabo. Ideo oravit vir sanctus: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam. Et non minuas primitias manuum tuarum, id est, primitias fructuum terræ tuæ ex integro offer Deo in sustentationem sacerdotum ipsius: secundum quod in Proverbiis legitur, Honora Dominum de primitiis fru
1 Tim. I, 17.
Is. XLII, 8; XLVIII, 11.
Ps. CXIII, 1, sec. Hebr.
Prov. III, 9. gum tuarum. Spiritualiter quoque, quidquid primum et præcipuum fuerit in donis et actibus nostris, Deo integerrime adscribamus. In omni dato hilarem fac vultum tuum, id est, quidquid Deo sponte aut per supererogationem obtuleris, vel hominibus propter Deum contuleris, hilariter exhibe, ut et cordis jucunditas in vultu reluceat, in signum internæ liberalitatis, caritatis, et devotionis. Unde et Vas electionis: Non ex tristitia, inquit, aut necessitate; hilarem enim datorem diligit Deus. Hinc primo Paralipomenon libro narratur: Lætatus est populus quum vota sponte promitterent, quia toto corde offerebant ea Domino. Et in exsultatione sanctifica decimas tuas, id est, cum gaudio deputa et tribue decimas tuas Deo seu ejus ministris.
11 Cor. IX, 7.
1 Par. XXIX, 9.
Da Altissimo secundum donatum ipsius, id est, pro rebus tibi a Deo concessis offer Deo liberaliter, et tanto copiosius, quo plura tibi donaverit. Unde et primo Paralipomenon David loquitur Deo: Quæ
Ibid. 14. de manu tua accepimus, dedimus tibi. Christo quoque testante : Cui plus datum est, plus requiretur ab eo. Et in bono oculo, id est recta ac simplici intentione : de quo oculo loquitur Dominus, Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit ;16 adinventionem facito manuum tuarum, id est, nova præconia offer Deo pro bonis operibus, quæ facere tibi concessit ; vel, Adinventionem manuum tuarum, id est, opera virium tuarum ex cordis deliberatione procedentia, age, faciendo ea dumtaxat ad Dei honorem ;17 quoniam retribuens est Dominus, id est copiosus remunerator eorum qui ejus intuitu et amore, non pro laude humana, faciunt bona ; et septies tantum reddet tibi, id est multo plus, seu plenam mercedem, beatitudinemque perfectam, in tribus dotibus animæ, et quatuor dotibus corporis. Sicque ponitur numerus determinatus pro indeterminato. Per septenarium namque perfectio designatur. Ideo asserit Filius Dei : Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.18 Specialiter autem opera misericordiæ, et fidelis persolutio primitiarum et decimarum, constructio ecclesiarum et religiosorum locorum, in quibus regularis viget observantia, copiosam ac multiplicem a Domino sortiuntur mercedem, etiam in præsenti, tam in corporalibus quam in spiritualibus bonis.
Noli offerre munera prava, id est bona injuste acquisita, dummodo scias quibus sint restituenda : prout in præcedentis capituli expositione dictum est plenius. Non enim suscipiet illa : juxta illud Proverbiorum, Victimæ impiorum abominabiles :19 quæ offeruntur ex scelere. Et noli inspicere, id est approbare, sacrificium injustum, quoniam Dominus judex est, qui inultum abire non patitur. De quo ait Scriptura : Quoniam justus Dominus, et justitias dilexit. Et non est apud illum gloria personæ, id est personarum acceptio, quemadmodum in Actibus Apostolorum præstantissimus Archiapostolus protestatur : In veritate comperi, quoniam non est personarum acceptor Deus.20 De quo in Job scriptum est : Qui non accipit personas principum, nec cognovit tyrannum, quum disceptaret contra pauperem; opus enim manuum ejus sunt universi.21 Hoc est quod subditur :
Non accipiet Dominus personam in pauperem, id est, personas potentium ac divitum non accipiet in præjudicium egenorum ac infirmorum : imo, teste Apostolo, contemptibilia et infirma mundi elegit Deus, ut confundat sapientes et fortes.22 De quo scriptum est in Amos propheta :23 Qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert. Siquidem, ut in libro Sapientiæ legitur, Non veretur personam cujusquam. Qui dicit regi, Apostata; qui vocat duces, impios.24 Et deprecationem læsi exaudiet, id est orationem ejus qui injuriam passus est, si ad Deum sincere confugiat.25 Ait enim : Mihi vindictam, et ego retribuam.26 Qui (ut ait Psalmista) custodit veritatem in sæculum, facit judicium injuriam patientibus.27
Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus, id est verba gemebunda, ex desolatione humana. Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt ex oculis, et exclamatio ejus super deducentem eas? id est, clamor viduæ clamantis ad Deum, fit contra oppressorem ipsius, qui eam facit lacrimari, propter quod zelo justitiæ petit sibi a Deo judicium fieri de oppressore hujusmodi. A maxilla enim viduæ ascendunt usque ad cœlum per effectum, id est, a Deo cœli attenduntur, seu Deo præsentantur per angelum; et Dominus exauditor non delectabitur in illis, id est, displicebunt sibi lacrimæ per respectum ad illum qui immisericorditer afflixit viduam. Deus enim miserabilium personarum, ut sunt viduæ, pupilli, orphani, pauperes, et infirmi, atque consimiles humanis destituti solatiis, specialis est miserator, patronus, judex ac vindex :28 juxta illud in Deuteronomio, Facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum;29 et in Exodo, Peregrino molestus non eris;30 et rursus, Peregrinum et advenam non contristabis.31
Qui adorat Deum in oblectatione, id est cum gaudio spirituali ex caritate: oratio enim est ascensus mentis in Deum, secundum Damascenum, et ex consideratione pietatis divinæ oritur in orante confidentia atque lætitia, præsertim si ferveat in amando;32 suscipietur, id est, exaudietur a Deo, juxta illud in Psalmo: Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui;33 et deprecatio illius usque ad nubes appropinquabit, id est, efficaciam magnam obtinendi effectum a Domino universorum habebit, quoniam fervor amoris et jucunditas cordis, confidentiaque divina, elevant eam valde.
Oratio humiliantis se nubes penetrabit.34 Quo enim orans se ipsum cordialius profundiusque humiliat, eo coram Creatore amplius sublimatur, et plenius acceptatur, juxta illud: Respexit in orationem humilium, et non sprevit preces eorum.35 Hinc, Christo testante, publicanus, qui nec oculos audebat levare in cœlum, sed pectus suum percussit, exauditus fuit et justificatus.36 Hinc venerabilis Judith dixit ad Dominum: Mansuetorum et humilium tibi semper placuit oratio.37 Et donec propinquet, id est, quousque oratio illa a Deo exaudiatur, non consolabitur ipse orans, id est, a sua non cessabit petitione, et non discedet ab invocandi actu aut proposito, donec Altissimus adspiciat per effectum.
Et Dominus non elongabit, id est, misericordiam suam a tali orante non subtrahet, juxta illud:38 Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet: dummodo scilicet orent salubriter et constanter. Sed judicabit justos judicio approbationis ac beatæ remunerationis; vel, ut aliqui textus habent, Vindicabit justos, quia eorum ulciscetur injurias; et faciet judicium; et Fortissimus non habebit in illis patientiam, id est, Omnipotens non remittet oppressoribus justorum tormenta quæ meruerunt, ut contribulet dorsum ipsorum, id est, debite eos flagellet, sicut iniqui solent flagellari in dorso. Unde legitur in Proverbiis: Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus. De quibus per Osee loquitur Deus:39 Juxta desiderium meum corripiam eos.
Et gentibus reddet vindictam, id est, infidelibus infliget damnationem: qui enim non credit, jam judicatus est, ut in evangelio Joannis scribitur;40 donec tollat plenitudinem superborum, id est, omnes superbos innocentium tribulatores auferat de hac vita, de consortio electorum, de gloria Beatorum, juxta illud in Isaia:41 Tollatur impius, ne videat gloriam Dei; et sceptra iniquorum contribulet, id est, reges principesque injustos cum adjutoribus et adhæsoribus suis puniat et condemnet, eo quod violenti fuerunt, juxta illud Amos prophetæ: Ecce oculi Domini super regnum peccans, et conteram illud a facie terræ.42 Unde per Jeremiam Dominus ait:43 Repente loquar adversus gentem et regnum, ut eradicem et destruam illud. Donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, id est, secundum quod punivit ipsum hominem protoplastum pro suo excessu, et secundum præsumptionem ipsius, qua Dei præceptum violare præsumpsit, et supra vires suas erexit se. Verumtamen Adam potest hic esse nomen commune: quia, ut ait Hieronymus, in Hebræo est indifferenter nomen commune, significans hominem, et proprium nomen hominis protoplasti. Hinc scriptum est in Job: Absit a Deo impietas, et ab Omnipotente iniquitas; opus enim hominis reddet ei, et juxta viam singulorum restituet.44
Donec judicet judicium plebis suæ, id est, judicando proferat judicium pro plebe fideli, eam salvando, adversariosque damnando, et oblectabit justos misericordia sua, ipsos piissime consolando, et beatifice coronando, ac de injuriis eorumdem ipsos exhilarando: pro quibus eis præstabit coronam gloriæ, reprobis vero pœnam gehennæ. Tuncque lætabitur justus, quum viderit vindictam.
Porro ad litteram loquitur auctor de Israelitico populo, qui tempore suo fuit peculiaris populus Dei, in medio idololatrarum gentilium commorans, a quibus frequenter et acriter affligebatur. Propter quod Deus gentes illas dire punivit. Unde modus procedendi in libris Isaiæ, Jeremiæ, Ezechielis, et aliorum quorumdam Prophetarum est, quod primo sancti illi Prophetæ corripiunt populum suum filios Israel de multis et magnis eorum excessibus; deinde comminantur atque prænuntiant eis debitas pœnas a gentilibus infligendas ipsis Judæis, utpote a Chaldæis, Assyriis, Ægyptiis. Sed quia gentiles illi fecerunt hoc nimis crudeliter et perversa intentione, præfati Prophetæ prænuntiant pœnas eis ob hoc imminentes: sicque rursus redeunt ad consolandum Israeliticum populum, prænuntiando liberationem et prosperitates ipsius, præsertim in adventu Messiæ, in quo electi ex populo illo præclarissima sortiti sunt gratiarum charismata.
Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis. Misericordia Dei in se æternaliter, invariabiliter, incircumscriptibiliterque speciosa est, et superpulcherrima, atque ad intuendum amœnissima, ac summe decora; sed tam ipsa, quam ejus effectus, qui sunt adjuvare, consolari, liberare, et salvare afflictos, mœstos, pœnitentes ac miseros viatores, specialiter speciosi apparent, dum tempore tribulationis, tentationis, adversitatis, succurrunt et exhibentur afflictis: secundum quod bonum comparatione mali oppositi clarius innotescit, dulciusque sentitur post experientiam afflictionis contrariæ. Sic enim sanitas post infirmitatem, refectio post esuriem, potus post sitim magnam, suaviores censentur. Idcirco subjungitur: quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis: quia dum siccitas terræ magna ac diuturna consistit, pluvia magis accepta est, prout tertio Regum narratur factum tempore sancti Eliæ et Achab, quando non pluerat annos tres et menses sex. Hinc Dominus per Osee ait:45 Quid faciam tibi, Ephraim? quid faciam tibi, Juda? Misericordia vestra quasi nubes matutina, et quasi ros mane pertransiens. Et in Tobiæ historia legitur: C Benedictum est nomen tuum, Deus patrum nostrorum, quia post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis.46
Footnotes
-
Luc. II, 19. ↩
-
Eccli. xviii, 22; ↩
-
Coloss. iv, 2; ↩
-
I Thess. v, 17; ↩
-
Jacob. v, 16. ↩
-
Luc. xviii, 1. ↩
-
Ps. cii, 18. ↩
-
Luc. VI, 37. ↩
-
Exod. XXIX; ↩
-
Lev. II, V-VII, IX, XIV, XXIII, XXIV; ↩
-
Num. VII, VIII, XV, XXVIII, XXIX. ↩
-
Prov. XIX, 17. ↩
-
Prov. XXI, 3. ↩
-
alias legem ↩
-
*dilectionis* ↩
-
Matth. vi, 22. ↩
-
Luc. xii, 48. ↩
-
Luc. vi, 38. ↩
-
Prov. xv, 8. ↩
-
Act. x, 34. ↩
-
Job xxxiv, 19. ↩
-
1 Cor. i, 27, 28. ↩
-
Amos v, 9. ↩
-
Sap. vi, 8. Job xxxiv, 18. ↩
-
Deut. xxxii, 35; ↩
-
Rom. xii, 19. ↩
-
Ps. cxlv, 7. ↩
-
Ps. x, 8. ↩
-
Deut. x, 18. ↩
-
Exod. xxiii, 9. ↩
-
Exod. xxii, 21. ↩
-
Joann. iii, 18. ↩
-
Ps. xxxvi, 4. ↩
-
Eccli. xxxv, 21. ↩
-
Ps. ci, 18. ↩
-
Luc. xviii, 13, 14. ↩
-
Judith ix, 16. ↩
-
Prov. xv, 29. ↩
-
Prov. xix, 29. ↩
-
Osee x, 10. ↩
-
Is. xxvi, 10, juxta LXX. ↩
-
Amos ix, 8. ↩
-
Jer. xviii, 7. ↩
-
Job xxxiv, 10, 11. ↩
-
III Reg. xvii, 1; Ja-cob. v, 17. Osee vi, 4. ↩
-
Tob. III, 13, 22. ↩
Chapter 38 of 54