Articulus 37
DECLARATIO CAPITULI TRICESIMI SEXTI: MISERERE NOSTRI, DEUS OMNIUM.
IN fine præcedentis capituli dictum est, quam speciosa sit misericordia et miseratio Dei in adversis. Nunc orat auctor misericordiam Dei impendi populo Judæorum. Et quod ad litteram de populo illo profertur, spiritualiter accipi debet de populo christiano.
Miserere nostri, Deus omnium. Siquidem jure creationis, conservationis, gubernationisque mundi, Deus est omnium Deus ac Dominus; fidelium autem et devote collentium ipsum, est specialiter Deus per gratiam et providentiam peculiarem, atque per cultum et amorem illorum ad eum. Et ostende nobis lucem miserationum tuarum, id est consolationem et gratiam tuæ pietatis immensæ.1 Quamvis autem misericordia et miseratio Dei in se ipso sit una et simplex, sicut justitia ejus, nihilo minus propter diversitatem et co-2 piam suorum effectuum, pluraliter enuntiatur, juxta illud in Psalmo:3 Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiarum tuarum, quæ a sæculo sunt.
Et immitte timorem tuum super gentes quæ non exquisierunt te, id est, infidelibus et malis credentibus incute tuæ majestatis et æquitatis timorem, affligendo eos paternaliter in præsenti, ne pereant in æternum, vel ut minores post vitam hanc recipiant pœnas. Unde per Sophoniam Dominus loquitur: Disperdam eos qui avertuntur de post tergum Domini, et qui non exquisierunt Dominum, nec investigaverunt eum.4 Ut cognoscant, vexatione eis intellectum præstante, quia non est Deus nisi tu, qui in Ezechiele sæpe testatus es:56 Et scient quia ego Dominus; ut enarrent magnalia tua: sicut Ægyptii sub Moyse dire ac sæpe percussi; Antiochus quoque rex, et Heliodorus, prout in libro recitatur Machabæorum.7 Alleva manum tuam super gentes alienas, id est, potestatem tuam super eos extende per debitam et clementem eorum punitionem in sæculo isto, ut videant potentiam tuam, id est, omnipotentiam tuam ex effectibus suis cognoscant ac venerentur.8
Sicut enim in conspectu eorum sanctificatus es in nobis, id est, ipsis cernentibus, sanctitatem tuam declarasti in nobis, dando nobis gratiam et virtutem serviendi tibi vero et summo Deo in sanctitate atque justitia, sic in conspectu nostro magnificaberis in illis, id est, nobis cernentibus seu agnoscentibus, ostendes majestatis tuæ potestatem in illis per justam ipsorum punitionem; ut cognoscant te per fidem et dona Spiritus Sancti, sicut et nos cognovimus quoniam non est Deus præter te, o Domine. Unde tempore veteris Testamenti, multi gentilium conversi fuerunt ad Judaismum, et multo, imo ineffabiliter plures, ad Christum conversi sunt tempore evangelicæ legis. Hinc fertur in Isaia: Percutiet Dominus Ægyptum plaga, et sanabit eam; et cognoscent Ægyptii Dominum, et colent eum in hostiis et muneribus.9
Porro, pars orationis hujus sequens, videtur contra obstinatos et reprobos fusa ex zelo justitiæ, seu per modum prænuntiationis propheticæ, sicut in Psalmo cantatur: Erubescant, et conturbentur in sæculum sæculi, et confundantur, et pereant.10 Innova signa, id est, de novo fac, et inflige plagas miras et miraculosas iniquis, sicut olim in Ægypto fecisti; et immuta mirabilia, id est, variis modis et successive operare portenta hujusmodi. Glorifica manum et brachium dexterum, id est, omnipotentiam tuam, et majestatem immensam gloriose declara, sicut in Exodo locutus es Moysi: Videntibus cunctis, faciam signa quæ nunquam visa sunt super terram, ut cernat populus iste opus terribile quod facturus sum.11 De hac dextera fertur in Exodo: Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine;12 et in Psalmo, de hac manu et brachio: Inveniatur manus tua omnibus inimicis tuis, dextera tua inveniat omnes qui te oderunt.13 Potest tamen per brachium Dei Christus intelligi: de quo ait Psalmista, Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus;14 et beatissima Virgo, Fecit potentiam in brachio suo.15 Unde et in Isaia inducitur: Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium.1617 Per hoc brachium et ejus discipulos, Deus Pater in evangelica lege, antiqua miracula copiosissime innovavit, in tantum quod ipsemet Christus protestatur: Si opera non fecissem in eis, quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent.18
Excita furorem, id est, in malignioribus ostende et exerce justitiæ tuæ rigorem, sicut fecisti in Sennacherib rege Assyriorum et ejus exercitu, quos de temporali interitu ad condemnationem præcipitasti æternam;19 et effunde iram, id est æquitatis tuæ severitatem in eos qui minus maligni sunt. Extolle adversarium, et afflige inimicum, id est, hostes tui honoris ac populi tui evidenter castiga, et ex societate viventium tolle, et projice in tormenta: sicut in libris Judicum ac Regum legitur sæpe factum tempore legis Mosaicæ, atque sub evangelica lege in tyrannis et persecutoribus Christifidelium constat copiose impletum.
Festina tempus, id est, tempus nostræ liberationis velociter adduc : sicut orat vir sanctus : Deus meus, ne tardaveris;20 et memento finis, id est, attende ad quem finem creaveris nos, et ad finem illum beatificum perducere nos digneris. Unde orat Psalmista :21 Memorare quæ mea substantia ; numquid enim vane constituisti omnes filios hominum ? Et rursus :22 Notum fac mihi, Domine, finem meum. Nempe, ut in Job asseritur :23 Universorum finem ipse considerat. Vel, ut quidam dicunt, per finem intelligitur tempus adventus regis Messiæ, de quo et cujus tempore principaliter sancti Prophetæ locuti sunt : sicque precatur Christum mitti, et per ejus adventum salvari. Ut enarrent mirabilia tua, id est, ipsi indurati in pœnis suis cogantur mirabilia tua fateri, et aliis præbeant materiam laudandi tuam justitiam ac mira opera tua ; vel, ut fideles liberati a te, mirabilia tua collaudent, juxta illud : Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, narrabo omnia mirabilia tua.24
In ira flammæ devoretur, id est, infernali incendio absorbeatur, qui salvatur, id est, qui præsentis vitæ punitionem evadit. De qualibus fertur in Psalmo :25 In ignem dejicies eos, in miseriis non subsistent; et in Canonica Judæ, Quibus procella tenebrarum conservata est in æternum.26 Qui pessimant plebem tuam, id est, ad pessima vitia pertrahere moliuntur ipsos fideles, ac crudelissime tractant justos, inveniant perditionem :27 juxta illud Sapientiæ, Iniquæ nationes diræ sunt consummationis; et rursus ibidem, Impii secundum ea quæ cogitaverunt, correptionem habebunt.28 Contere caput principum et inimicorum, dicentium, Non est alius præter nos : id est, elationem, præsidentiam, perversitatem infidelium principum et populorum eis subditorum dejice et afflige, qui tantum se reputaverunt, quod alios quasi pecora contempserunt, vel deos se esse præsumpserunt : ut Nabuchodonosor, de quo habetur in Judith ;29 et Caius imperator; Herodes quoque, qui in Actibus Apostolorum legitur percussus ab angelo, quia non dedit honorem Deo.30
Congrega omnes tribus Jacob, reducendo eas ad terram patrum suorum; magis autem, colligendo eas spiritualiter in unitate fidei, spei, et caritatis in Christo. Unde dicit Joannes : Jesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei qui dispersi erant (id est electos Judæos undique abductos), congregaret in unum.31 Ut cognoscant per fidem formatam, tam ipsæ tribus, quam gentes, earum reductionem videntes, quia non est Deus, nisi tu, ut enarrent mirabilia tua; et hereditabis eos, sicut ab initio, id est, in populum hereditarium possidebis, sicut olim tempore Moysis, David, et Salomonis, et in terra promissionis, seu potius in Ecclesia, eos spiritualiter congregatos, facies habitare.32
Circa hæc scribit quidam : Congregatio filiorum Israel in Prophetis promissa, intelligitur de universis ad fidem Christi convertendis. Utrum auctor hujus libri prophetice hoc cognovit, ignoro; et probabilius mihi videtur quod non cognoverit, tum quoniam inter Prophetas non ponitur, tum quia Judæi credentes in Christum post ejus resurrectionem et Spiritus Sancti missionem, mirabantur de hoc, quod gratia Spiritus Sancti dabatur gentilibus sicut et ipsis, ut habetur in Actibus Apostolorum.33 Ex quo videtur quod adhuc ignorabant unam Ecclesiam fore ex Judæis ac gentibus congregandam. Ideo magis apparet quod auctor hic orat pro congregatione Judæorum in Judæa per reditum ipsorum de terris in quibus erant dispersi et capti. Hæc ille.
Circa quæ primo dico, quod Prophetæ non solum prophetaverunt de congregatione Judæorum per fidem in Christo, sed etiam de congregatione eorum in Judæa per reversionem eorum a terris in quibus erant captivi. Nulli etenim in Prophetis [...] erudito ambiguum, quin Isaias, Jeremias, Ezechiel, frequenter et evidenter [...] nati sint de reductione Judæorum [...] Judæam a Babylonica captivitate. [...] Jeremias apertissime expressit tempus quo redirent ab illa : Quum cœperint, qui[...]ens, impleri septuaginta anni, [...] abo super vos verbum meum bonum. [...] et in Zacharia et Daniele insinuatur. [...]nde rursus locutus est Jeremias : Non [...]ra[...]bunt ultra, Vivit Dominus, qui [...]uxit filios Israel de terra Ægypti ; sed, [...]ivit Dominus, qui reduxit et adduxit [...] de terra aquilonis et Chaldæorum. Et [...]aliter per Cyrum regem essent dimittendi, et quod templum de ejus licentia [...]dificaretur, Isaias clarissime prænuntia[...]t.
Secundo dico, quod Prophetæ non [...]dixerunt universos Judæos ad fidem [...]hristi convertendos, nisi forte circa fin[...], in Eliæ adventu, prout in Malachia le[...]tur, vel nisi intelligatur per modum dis[...]ibutionis alicujusmodi, ut sit sensus : Universos, id est quosdam de omnibus seu aliquos de singulis tribubus. Imo [...]erte prædixerunt Judæos pro maxima pa[...] excæcandos in primo Messiæ adve[...]t, ut patet in Isaiæ libro ac Danielis, et [...]diis pluribus locis ac Psalmis. — Tertio [...] quod ad hoc quod auctor iste co[...] rit congregationem Judæorum spiritu[...] intelligendam, per fidem in Christ[...] oportuit eum hoc scire ex special[...] tione prophetica, sed sufficit quo[...]rat hoc ex vero intellectu prophe[...] voluminum. Nec soli Prophetæ [...] hoc, sed etiam multi eruditi [...] ex verbis et scripturis Proph[...] agnoverunt : inter quos au[...] unus valde præcipuus.
Quarto dico, quod argum[...] Actibus Apostolorum, non [...] probandum propositum, [...] dem describitur libro, quo[...] nabas longo tempore circ[...] diversas, non nisi Judæis [...] tamen optime cognove[...]
[...]ntiamque et opera[...]rum templum illud [...]ndum, modicæ fuit [...]ne templi primi a [...]ropter quod in li[...]uod senes a Babylo[...]tione templi secun[...]dificati, grandi voce [...]odici fuit momenti [...]pli, seu fundamenti [...]us propheta Aggæus [...]is in vobis est dereli[...]m istam in gloria sua [...]tis hanc nunc ?
[...]t quidam : Licet au[...]æi ignorarent modum [...]m Christi, quantum ad [...]lares, tamen credebant [...]i, quod multa mirabilia [...]fierent in Judæa : et sic [...]m impletione. Sed con[...]bjici potest, quod my[...]uantum ad particulares [...]t a Prophetis evidenter [...]t quoad locum, et quan[...], et quod nasceretur ex [...]uod in paupertate esset [...]lia miracula esset factu[...]bæ interrogati ab Herode [...]sceretur, responderunt : In [...]. Tempus autem adventus [...]occideretur, prædictum fuit [...]e paupertate ipsius prædi[...]s : Ecce Rex tuus veniet tibi [...]ator, ipse pauper et ascen[...]sinam. De miraculis demum [...]saiam prædictum est : Tunc [...]culi cæcorum, et aures sur[...]unt ; tunc saliet sicut cervus [...]aperta erit lingua mutorum. [...] autem in lege et Prophetis, [...]t scire. Unde et Christus in [...]reprehendit quosdam Judæo[...]tempus sui adventus non ad[...]x Daniele esse impletum, di[...]pocritæ, faciem cœli dijudicare [...]na autem temporum non po-
Deus coæquavit Israeliticum christianum-ve populum, nisi Jesus Christus Dominus noster? De quo ait ad Colossenses Apostolus: Gratias agimus Deo Patri, qui nos transtulit in regnum Filii dilectionis suæ, qui est imago Dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ, quia in ipso condita sunt universa;34 et Joannes in Apocalypsi, Qui est primogenitus mortuorum, et princeps regum terræ.35 De quo supra sub nomine Sapientiæ dictum est:36 Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam. De quo et in Proverbiis legitur: Quod nomen ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti?37 Sed quum iste primogenitus Dei sit Patri æqualis et verus Deus, quomodo creatura aliqua ei a Patre est coæquata? Et respondendum, quod populus fidelis dicitur primogenito Dei Patris coæquatus, id est assimilatus, et ipso nomine conformatus, atque eidem coheres effectus. Quemadmodum enim in Scripturis similis quandoque accipitur pro æquali, ut quum dicitur a Jeremia, Non est similis tui, Domine;3839 et in Psalmo, Non est similis tui in diis, Domine; atque in Exodo, Quis similis tui in fortibus, Domine?40 quis similis tui? Sic interdum sumitur æqualis pro simili. De Israelitico quoque populo loquitur Dominus per Jeremiam dicens: Factus sum Israeli pater, et Ephraim primogenitus meus.41 Similiter in Exodo: Hæc dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel.42 Insuper de populo christifideli ait ad Ephesios Apostolus: Revelatum est sanctis Apostolis et Prophetis in Spiritu, esse gentes coheredes et concorporales et comparticipes promissionis Dei in Christo Jesu. Et alibi:43 Si (inquit) filii, et heredes;44 heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.45 Denique, propter Incarnationis mysterium insinuandum, potuit populus ille dici coæquatus primogenito Dei, id est ejusdem naturæ cum illo, homine facto, de quo ad Hebræos legitur:46 Debuit per omnia fratribus similari.
Miserere civitati sanctificationis tuæ Jerusalem, civitati requiei tuæ. Ad litteram orat pro illa terrena urbe Jerusalem, hoc est pro ejus instauratione, custodia, prosperitate. Quæ dicitur, civitas sanctificationis Dei, id est sanctificata, seu ad divinum cultum deputata ab eo, quia in ea elegit Deus sibi templum ædificari, oblationes et cultum assiduum exhiberi, quemadmodum tertio Regum ait ad Salomonem: sanctificavi domum hanc, quam ædificasti ut ponerem nomen meum ibi in sempiternum; et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.47 Hinc quoque vocatur, civitas requiei Dei, quoniam habitavit per gratiosos effectus in templo, juxta illud in Psalmo:48 Dominus in templo sancto suo. Non autem habitavit ibi nec requievit ibi per circumscriptionem aut inclusionem. Propter quod ait per Isaiam prophetam: Cœlum mihi sedes est, et terra scabellum pedum meorum: quæ est ista domus quam ædificabitis mihi? et quis est iste locus quietis meæ?49 Et juxta hunc sensum loquitur in Actibus Apostolorum Paulus: Deus qui fecit mundum et omnia quæ in ipso sunt, hic cœli et terræ quum est Dominus, non in manufactis templis habitat.50 Spiritualiter autem, per Jerusalem designatur Ecclesia militans, seu anima contemplativa et fervens: quæ sunt sanctificatæ a Deo, et in quibus commoratur per fidem, caritatem et gratiam.
Repl. Sion inenarrabilibus virtutibus tuis. Sion fuit mons in quo constructum est templum Jerusalem: sicque per Sion intelligitur templum, et locus ac populus urbis illius. Quamvis autem virtus Dei in se ipsa sit una et simplex, tamen, propter varios suos effectus, pluraliter designatur, juxta illud Psalmi:51 Quis loquetur potentias Domini? Unde et de attributis seu absolutis perfectionibus Dei, quæ utique in Deo sunt una simplicissima quidditas, pluraliter loquens Apostolus ad Romanos: Invisibilia, inquit, Dei a creatura mundi per ea quæ facta sunt, conspiciuntur.52 Itaque orat ut Deus Israel populum impleat ineffabilibus suis virtutibus, id est effectibus gratiosis suæ omnipotentiæ, sapientiæ, pietatis : quæ incomprehensibiles nobis sunt et ineffabiles, secundum quod in se ipsis consistunt. Præterea, per virtutes istas possunt prætacti gratiosi, occulti, et spirituales effectus Dei intelligi, atque miracula facta ibidem, præsertim in adventu Christi, qui in ipso templo multa fecit miracula, præsertim in die Palmarum, jux ta illud quod Matthæus ait :53 Accesserunt ad eum cæci et claudi in templo et sanavit eos. Et subditur ibi :54 Videns autem principes sacerdotum mirabilia quæ fecit, etc. Deinde sancti Apostoli maxima prodigia operati sunt ibi, et in cœnaculo sito in ipso monte, receperunt Spiritum Sanctum in signo visibili, atque ineffabiliter sunt repleti charismatibus Dei cum exsistentibus secum.55 Deinde quotidie perdurabant in templo, ut legitur in Actuum libro.56 Similiter scriptum in Luca legitur : Erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Sicque in Christi adventu et deinceps impleta est ista ratio in Judæis ad Christum conversis, et in urbe ac templo Jerusalem, monteque Sion.57
Deinde in tota militanti Ecclesia toto orbe terrarum frequenter impleta est oratio ista. Sion quippe speculatio interpretur : sicque per Sion Ecclesia designatur, quæ divina assidue speculatur, juxta illud Apostoli :58 Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes. Hinc subditur :
Et gloria tua populum tuum, id est, præclara tua notitia, seu apparitio gratiosa ac gaudio spirituali, et post vitam hanc beatitudine illa cœlesti reple populum tuum præfatum. Unde cantamus : Pleni sunt cœli et terra gloria tua. Specialiter quoque illud impletum est per Christi adventum, ac personalem ejus in templo præsentiam, oblationem, prædicationem et miraculorum operationem, et per conversationem ejus inter Judæos, juxta illud Aggæi : Veniet Desideratus cunctis gentibus, et implebo domum istam gloria, dicit Dominus;59 magna erit gloria domus huius novissimæ magis, quam primæ.6061 Quod nullo modo potest verificari, nisi per præfatum
Christi adventum, præsentiamque et operationem in templo. Ceterum templum illud novissimum, seu secundum, modicæ fuit reputationis comparatione templi primi a Salomone constructi. Propter quod in libro Esdræ narratur, quod senes a Babylone reversi, visa inchoatione templi secundi, sub Zorobabel ædificati, grandi voce plorabant, eo quod modici fuit momenti respectu prioris templi, seu fundamenti ipsius.6263 Quod et sanctus propheta Aggæus insinuat, dicens : Quis in vobis est derelictus, qui vidit domum istam in gloria sua prima? Et quid videtis hanc nunc?6465
Circa hæc scribit quidam : Licet auctor iste et alii Judæi ignorarent modum implendi mysterium Christi, quantum ad conditiones particulares, tamen credebant in quodam generali, quod multa mirabilia in adventu Messiæ fierent in Judæa : et sic orabat iste de eorum impletione. Sed contra hoc dictum objici potest, quod mysteria Christi, quantum ad particulares conditiones, erant a Prophetis evidenter prædicta, videlicet quoad locum, et quantum ad tempus, et quod nasceretur ex tribu David, et quod in paupertate esset venturus, et qualia miracula esset facturus. Hinc Scribæ interrogati ab Herode ubi Christus nasceretur, responderunt : In Bethleem Judæ.6667 Tempus autem adventus ejus, et quod occideretur, prædictum fuit a Daniele. Et de paupertate ipsius prædixerat Zacharias : Ecce Rex tuus veniet tibi justus et salvator, ipse pauper et ascendens super asinam.68 De miraculis demum ipsius, per Isaiam prædictum est : Tunc aperientur oculi cæcorum, et aures surdorum patebunt; tunc saliet sicut cervus claudus, et aperta erit lingua mutorum.69 Studiosiores autem in lege et Prophetis, hæc poterant scire.70 Unde et Christus in Evangelio reprehendit quosdam Judæorum, quod tempus sui adventus non adverterunt ex Daniele esse impletum, dicens : Hypocritæ, faciem cœli dijudicare nostis, signa autem temporum non potestis.717273
Lacuna: pp. 222–223 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here.
28 ruit inopi, et palmas suas extendit ad pauperem. — Cui credit, qui non habet nidum? id est, nullibi est securus, qui non habet domum, aut fixam alicubi mansionem. Et deflectens ubicumque obscuraverit, id est, ad manendum divertens ubicumque occubuerit sibi sol, quasi succinctus latro exsiliens de civitate in civitatem, id est, hinc inde discurrens de loco et oppido uno ad aliud velociter, sicut latro adcinctus ad fugiendum celeriter, ne capiatur, vel ad insequendum, ut latrocinetur. Quasi dicat: Ad instabilitatem, levitatem, et indiscretionem hæc pertinent. Propterea in Proverbiis scriptum est: Sicut avis transmigrans de nido suo, sic vir qui relinquit locum suum.74 Et ad Hebræos: Consideremus invicem in provocatione caritatis et bonorum operum, non deserentes collectionem nostram, sicut est consuetudinis quibusdam, sed consolantes.75 Hinc sanctus Job ait: In nidulo meo moriar.76
Footnotes
-
* Et respi- ce nos, et ↩
-
Ps. LVII, 11. ↩
-
Ps. xxiv, 6. ↩
-
Soph. 1, 4, 6. ↩
-
Ezech. v-vii, xii, etc. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
Exod. ix, 27; xiv, 17, 18. ↩
-
II Mach. ix, 12, 17; III, 35-39. ↩
-
Is. xix, 22, 21. ↩
-
Ps. lxxxii, 18. ↩
-
Exod. xxxiv, 10. ↩
-
Exod. xv, 6. ↩
-
Ps. xx, 9. ↩
-
Ps. xcvii, 1. ↩
-
Luc. 1, 51. ↩
-
Is. lli, 10. ↩
-
Is. lii, 10. ↩
-
Joann. xv, 24. ↩
-
IV Reg. xix, 53-37. ↩
-
Ps. xxxix, 18. ↩
-
Ps. lxxxviii, 48. ↩
-
Ps. xxxviii, 5. ↩
-
Job xxviii, 3. ↩
-
Ps. ix, 2. ↩
-
Ps. cxxxix, 11. ↩
-
Judæ 13. ↩
-
Sap. iii, 19. ↩
-
Ibid. 10. ↩
-
Judith v, 29. ↩
-
Act. xii, 23. ↩
-
Joann. xi, 51, 52. ↩
-
* magnalia ↩
-
Act. x, 45. ↩
-
Coloss. 1, 12, 13, 15, 16. ↩
-
Apoe. 1, 5. ↩
-
Eccli. xxiv, 5. ↩
-
Prov. xxx, 4. ↩
-
Ps. lxxxv, 8. ↩
-
Jer. x, 6. ↩
-
Exod. xv, 11. ↩
-
Jer. xxxi, 9. ↩
-
Exod. iv, 22. ↩
-
Ephes. m, 5, 6. ↩
-
Rom. viii, 17. ↩
-
Rom. viii, 17. ↩
-
Hebr. n, 17. ↩
-
III Reg. ix, 3. ↩
-
Ps. x, 5. ↩
-
Is. lxvi, 1. ↩
-
Act. xvii, 24. ↩
-
Ps. cv, 2. ↩
-
Rom. i, 20. ↩
-
Matth. xxi, 14. ↩
-
Ibid. 15. ↩
-
Act. n, 3, 4. ↩
-
Act. , 46. ↩
-
Luc. xxiv, 53. ↩
-
Il Cor. n, 18. ↩
-
Is. vi, 3. ↩
-
Agg. ii, 8, 10. ↩
-
Agg. ii, 8, 10. ↩
-
1 Esdr. n, 12. ↩
-
I Esdr. iii, 12. ↩
-
Agg. ii, 4. ↩
-
Agg. ii, 4. ↩
-
Matth. ii, 4, 5. ↩
-
Matth. ii, 4, 5. ↩
-
Zach. ix, 9. ↩
-
Is. xxxv, 5, 6. ↩
-
Dan. ix, 25, 26. ↩
-
II Cor. iii, 18. ↩
-
Act. ii, 3, 4. ↩
-
Matth. xvi, 4. ↩
-
Prov. xxvii, 8. ↩
-
Hebr. x, 24, 25. ↩
-
Job xxix, 18. ↩
Chapter 39 of 54