Articulus 38
EXPLANATIO CAPITULI TRICESIMI SEPTIMI : OMNIS AMICUS DICET : ET EGO AMICITIAM COPULAVI.
CONTRA vitia quædam colore virtutum palliata, hic loquitur. Omnis amicus dicet proximo seu amico: Et ego amicitiam copulavi, id est, libenter inii et servavi, nec violavi amicitiam cum alio habitam. Quasi dicat: Ex parte mei non fuit defectus. Sed est amicus solo nomine amicus. De hoc dictum est diffuse supra sexto capitulo.1 Nonne tristitia inest usque ad mortem? id est, verus et fidelis amicus quandoque incurrit mœrorem durantem per totam vitam suam, ex hoc quod eum quem putat esse verum suum amicum, invenit falsum, fictum, atque fallacem: ex qua re etiam sæpe incurrit damnum præcipuum. Sodalis autem et amicus ad inimicitiam convertentur. Sodalis hic dicitur amicus mensæ, qui propter proprium commodum tenet cum alio amicitiam quamdam:2 quo commodo si privetur, vel aliunde offendatur, ad inimicitiam mox erumpit; similiter fictus amicus.
O præsumptio nequissima! unde creata es cooperire, id est, quis te ex sua perversa voluntate produxit ad operiendum et celandum, aridam malitiam, id est pecca-tum cordis destitutum pinguedine caritatis, et aqua sapientiæ salutaris, et dolositatem illius, id est hypocrisim, quia iniquus intendit se simulare quod non est, ut proximum fallat? Multi enim præsumunt se posse suas nequitias occultare, aliosque decipere: qui tamen falluntur in hoc, et personaliter incidunt quod aliis machi-nantur, ut dictum est sæpe. Ideo scriptum est in libro Proverbiorum:3 Qui operit odium fraudulenter, revelabitur malitia ejus in consilio. Et item sequitur ibi:4 Qui fodit foveam, incidet in eam. Hinc denuo scriptum est: Ne moliaris amico tuo malum, quum ille in te habeat fiduciam.56 Porro præsumptio, quantum ad suum formale, non est nisi recessus et casus ab ente, nec est aliquid positivum: sicut peccatum formaliter nihil est, nec est creatura, quum omnis creatura sit bona; sed est a voluntate creata ut defectiva.
Sodalis amico conjucundabitur in oblectationibus, id est in lautis refectionibus, quas ab amico acquirit, et in tempore tribulationis adversarius erit, id est, amico in sua adversitate erit infidelis. Quocontra in Proverbiis dictum est: Omni tempore diligit qui amicus est; et rursus ibidem,
Frater in angustiis comprobatur.78 Sodalis amico condolet causa ventris, id est, ostendit seu fingit amico suo se compati, ut delicate reficiatur ab eo. Vel ideo dolet de adversitate et depauperatione amici, quia ab eo non consequitur consueta commoda ventris. Et ob hanc causam contra hostem accipiet scutum, id est, armabit se contra adversarium amici sui, in quantum adversarius ille etiam sibi nocivus est. Non obliviscaris amici tui in animo tuo, et non immemor sis illius in operibus tuis, id est, corde et opere memor sis incessanter veri et fidelis amici tui: juxta illud, Non diligamus verbo neque lingua (sup-ple, tantum), sed opere et veritate.9
Noli consiliari cum socero tuo, cujus scilicet filia est uxor tua: quia amore filiæ vellet tibi nimis placere, et potius loqui placentia quam expedientia; vel quia consulet tibi ea quæ essent pro commodo filiæ suæ, seu prout illa suo patri suggereret. Et a zelantibus te, id est odientibus, absconde consilium, id est secretum consilii tui, ne prodant atque impediant illud. Unde in Proverbiis dictum est:10 Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum tuum extraneo ne reveles. Omnis consiliarius prodit, id est proponit, consilium: quod tamen aliquando non est bonum, et interdum dolose datur a consulente; et aliqui dant consilium, ne videantur ignari et imperiti de causa proposita: sicque in-volvunt eum, qui quærit consilium, magnis periculis. Sed est consiliarius in semetipso, qui scilicet consulit, sicut vellet consuli sibi, et sicut personaliter agit.
A consiliario serva animam tuam, id est, te ipsum custodi, ne incaute et cito confidas consiliario, quousque fidelitatem et prudentiam ejus experiaris, et interim pedetentim proba illum. Prius scito quæ sit illius necessitas, id est indigentia seu paupertas: quia si consilium ejus tendit ad relevamen suæ necessitatis, non est consul fidelis, sed quærit commodum suum magis quam tuum; et quid ipse in animo suo cogitabit, id est, exterioribus ejus verbis et factis perpende pro posse, quæ sit ejus intentio, et secundum hoc confidas sive diffidas. Ne forte mittat sudem, id est palum acutum, in terram, hoc est, ne versutum aliquid contra te machinetur, et dicat tibi: Bona est via tua, id est, recte agis, et prospere tendis ad finem optatum: juxta illud Proverbiorum, Vir iniquus lactat amicum suum, et ducit eum per viam non bonam; et stet econtrario videre quid tibi eveniat, id est, observet adversitatem tibi imminentem, et gaudeat quum ipsa acciderit tibi:11 juxta illud Abdiæ: Omnes viri fœderis tui illuserunt tibi; qui comedunt tecum panem, ponent insidias subter te. De talibus fertur in Psalmo: Narraverunt ut absconderent laqueos; dixerunt, Quis videbit eos?12
Consequenter ironice loquens notat multos, cum quibus non est consulendum.13 Cum viro irreligioso tracta de sanctitate, id est, consule qualiter possis et debeas vivere virtuose: quod ironice dicit, quia irreligiosus potius daret ei consilium ambulandi per latam viam perditionis.14 Nam, sicut vera amicitia non habetur, nisi inter virtuosos; sic sanum consilium non datur, nisi a prudente. Nec aliquis vere est prudens, nisi moraliter bonus. Et cum injusto, de justitia: quod (ut dictum est) ironice dicit, quia injustus ad mala instigat; et cum muliere, de his quæ æmulatur, id est, immoderanter amat aut odit: de quibus dat mala consilia, quia sequitur suas passiones. Amor quoque privatus et odium pervertunt judicium: et specialiter feminæ passionibus faciliter vinci solent, quum sint debiles ratione. Cum timido, de bello: quod refugit ille; cum negotiatore, de trajectione, id est mercium transportatione ad forum: quam transportationem ille potius dissuaderet, ut posset sua carius expeditiusque venundare; cum emptore, de venditione, id est de pretio rei vendendæ: quod ipse plus justo minueret; cum viro livido, de gratiis agendis, id est de beneficiis gratis præstandis: quæ ipse non favet his quibus invidet.
Cum impio, de pietate: quum impius potius ad impietatem instigaret; cum honesto, de honestate: secundum eumdem sensum; cum operario agrario, id est rurali, de omni opere, id est de exercitiis militaribus atque civilibus: de quibus nihil scit; cum operario annuali, id est conducto per annum, de consummatione anni: quem vellet cito finiri, ut posset accipere suum stipendium; vel, De consummatione anni, id est de completione operis intra annum: quod diceret intra annum vix posse compleri, quum intra medium annum posset; cum servo pigro, de multa operatione: quam abhorret.
Porro, quod omnia ista ironice dicta sint, pandit subdendo: Non attendas his in omni consilio, id est, in nullo consilio acquiescas prætactis personis in prædictis materiis earum voluntati contrariis. Potest tamen homo de prædictis rebus cum eis conferre, hortando eos ad virtutes eorum pravitati contrarias. Sed cum viro sancto assiduus esto, id est, frequenter ei te applica, et ejus consiliis atque exemplis innite, ut cum sancto sis sanctus;15 quemcumque cognoveris probabiliter observantem timorem Dei, id est, quem videris timoratum, utpote sollicitum ad vitandum omne peccatum; cujus anima est secundum animam tuam, id est, conformis est animæ tuæ in recta intentione et profectu virtutum. Quicumque titubaverit in tenebris, id est, in adversis vacillaverit a vera amicitia et fidelitate, vel in tenebris ignorantiæ et erroris deviat, non condolebit tibi in adversis: quia non quærit nisi se ipsum inordinate, nec pensat veræ amicitiæ jura. Et cor boni consilii statue tecum, id est, virum vere prudentem tibi associa; non est enim tibi alius plus illo, id est, nullus alius est tibi utilior illo.
Anima viri sancti enuntiat aliquando vera, quam, id est plus quam, séptem circumspectores sedentes in excelso ad speculandum, id est quicumque hujusmodi portarum custodes speculatoresve turrum, aut magistri humanæ prudentiæ, sapientesque sæculi. Viri enim perfecti, per donum consilii supernaturaliter diriguntur a Spiritu Sancto, ita ut de occultis et arduis saluberrima præstent consilia. Quod et in generalibus synodis sæpe expertum est. Propter quod ait Salvator: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.1617 Salomon quoque: Cum simplicibus, inquit, sermocinatio ejus. De talibus quippe sanctus ait Joannes:18 Non necesse habetis ut aliquis doceat vos, sed unctio ejus do-
B
Et in his omnibus deprecare Altissimum, ut dirigat in veritate viam, id est conversationem tuam: quoniam ipse est principalis et summus director. Quem Psalmista invocans, ait: Dirige me in veritate tua, et doce me.19 De quo in Sapientiæ libro legitur: Justum deduxit Dominus per vias rectas.20
Ante omnia opera verbum verax præcedat te, id est, sacra Scriptura te informet, ut agas secundum eam, et eam tanquam ducem tuæ conversationis sequaris. Vel, Verbum verax, id est instructio bona, qua instruaris ab aliis. Non enim præsumere debes instruere alios, nisi personaliter vixeris bene.21 Vel, Verbum verax, verbum cordis scilicet, seu cogitatio recta, et bonum propositum, secundum quæ agas forinsecus: juxta illud Proverbiorum, Oculi tui recta videant, et palpebræ tuæ præcedant gressus tuos.22 Et ante omnem actum, consilium stabile: sicut dictum est supra, Fili, sine consilio nihil facias.2324 Nempe in hoc libro eadem sententia sub aliis verbis multoties repetitur, ut menti firmius imprimatur: sicut et ea quæ hic dicta sunt de amico vero et falso, et de consiliario bono ac malo, plenius dicta sunt supra sexto capitulo. Ideo talibus non immoror.
Verbum nequam immutabit cor: id est, falsa doctrina, seu fallax consilium, aut verbum iniquum trahit cor a statu bono ad dispositionem periculosam. Ex quo, scilicet corde, partes quatuor oriuntur, id est quatuor rivuli seu effectus, tanquam ex fonte et causa: quæ quatuor, sunt bonum et malum, vita et mors, id est cogitatione bona et mala, vita actionis virtuosæ, et mors operis vitiosi. Unde ait Salvator: De corde exeunt cogitationes malæ, fornicatio, furtum. Et Salomon:25 Omni, inquit, custodia custodi cor tuum, quia ex ipso vita procedit: imo vita gratiæ, et etiam vita gloriæ ex dispositione et merito cordis procedunt, bona quoque et mala consilia, desideria prava et justa.26 Et dominatrix illorum est assidua lingua, id est, custoditrix et dissipatrix illorum quatuor, est lingua assidue mobilis. Si enim lingua bene custodiatur, salubriterque loquatur, gignitur et fovetur bonum et vita, in corde tam loquentis, quam audientis. Si vero lingua non reprimatur, nec utilia proferat, bonum et vita cordis periclitantur: quia corrumpunt mores bonos colloquia mala, et malum ac mors cordis concomitantur, foventur, augentur.27 Ideo Christus disseruit: Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis.28 In libro quoque Proverbiorum inducitur: Mors et vita in manibus linguæ;29 qui diligunt eam, comedent fructus ejus. Et alibi:30 Lingua immoderata conteret spiritum.
Vir peritus unctione Spiritus Sancti et in Scripturis, erudivit multos verbo et exemplo, consilio, et per scripta. Ideo in Proverbiis scriptum est:31 Labia sapientium disseminabunt scientiam. Et animæ suæ suavis est: quia per contemplationem et sacras meditationes occupationesque salutares, animam suam exhilarat et oblectat. Unde et Philosophus protestatur, quod vir contemplativus plenus est jucundis theorematibus, nec quærit extra se consolari, quoniam intra se habet sinceræ delectationis materiam. Hinc scriptum est in Ecclesiaste: Homini bono dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam.3233 Ideo dixit Philosophus, quod philosophia habet admirabiles delectationes sibi admixtas; et rursus, quod delectationi quæ est in considerando, non est tristitia contraria.
Qui sophistice loquitur, id est dupliciter seu deceptorie, odibilis est Deo et angelis atque hominibus, secundum quod talis, quia non est sincerus, verax et simplex. Simulatores quoque et callidi provocant iram Dei. In libro Sapientiæ etiam habetur:34 Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum. Et in Proverbiis Dominus loquitur:35 Os bilingue detestor. In omni re defrauditur: quia in primis et maxime fallit, nocet, et lædit se ipsum, et diffamis efficitur;36 et quod aliis inferre molitur, multoties patitur. Quod si ad tempus aut in certis negotiis videatur prosperari, totum vertitur sibi in detrimentum. Non est enim illi data a Domino gratia, id est, justo judicio privatus est gratia Dei gratum faciente, nec diffusa est gratia in labiis ejus; et si ad tempus habuit gratiam, tamen sophistice loquendo, amisit eamdem. Siquidem os quod mentitur, occidit animam. Omni enim sapientia defraudatus est, id est sapientia quæ est donum Spiritus Sancti, quæ sine caritate et gratia non habetur.37 Potest tamen sapientiam philosophicam scholasticam acquisitam habere, sicut multi hæretici et fraudulenti, qui blandiuntur in vultu, et pungunt occulte ut scorpio. De quibus loquitur Jeremias: Sagitta vulnerans est lingua eorum.38
Est sapiens, animæ suæ sapiens, id est, ille est sapiens vere ac proprie, qui ad salutem animæ suæ utitur sapientia sua, et per eam Deo adhæret. Nam, ut Jacobus ait apostolus, Quæ desursum est sapientia, est bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.39 Unde subjungitur: et fructus sensus illius, laudabilis, id est, usus seu actus et profectus sapientiæ talis, videlicet contemplatio, et actiones eam sequentes, sunt meritorii, virtuosi, salubres. Vir sapiens plebem suam erudit, id est sibi commissos et suos domesticos: quod potissime pertinet ad pastores, quum per Jeremiam Dominus dicat:40 Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina, hoc est de pertinentibus ad salutem. Et fructus sensus illius fideles sunt, id est, bona sequentia ex ejus41
27 doctrina, exstant salubria, et in fide fundata, ac fidelitate subnixa, et magnum præmium habitura. Vir sapiens implebitur benedictionibus, id est donis et profectibus gratiarum, virtutum, donorum, fructuum, ac beatitudinum : in quibus omnibus crescit atque perficitur bene utendo sapientia sua, videlicet divina contemplando, et proximos instruendo ; et videntes illum laudabunt : quia revera honore et laude condignus est.
28
Vita viri in numero dierum, id est, duratio vitæ cujuslibet hominis, consistit in numero dierum qui satis faciliter poterunt numerari, quum scriptum sit : Dies annorum nostrorum in ipsis, septuaginta anni ;42 et item in Job, Breves dies hominis sunt, numerus mensium ejus apud te est.43 Dies autem Israel innumerabiles sunt : quia duratio totius Israelitici populi manet per successionem similium personarum in specie usque ad finem mundi, sicut manet identitas fluvii. Porro dies vitæ gratiæ, quæ continuatur in vita gloriæ, sunt in justis hominibus innumerabiles, quoniam sine fine cum Deo regnabunt. —
29
Sapiens in populo hereditabit honorem, id est, firmiter habebit honorem a plebe, imo in populo sibi subjecto, et per ipsum bene recto, habebit cœlestem honorem, et merito præsidentiæ efficacis remunerationem sortietur æternam ; et nomen illius erit vivens in æternum : quia memoria ejus manet perpetue, præsertim in triumphanti Ecclesia, et frequenter valde diu in Ecclesia militanti : juxta illud in Psalmo, Laudatio ejus manet in sæculum sæculi ;44 et item, In memoria æterna erit justus ;45 in libro Sapientiæ quoque, Habeo propter sapientiam claritatem ad turbas, et honorem apud seniores.46
30
Fili, in vita tua tenta animam tuam, id est, diligenter considera atque examina, imo et exercita eam, an scilicet adhuc sit prona ad passiones, ad vitia, an potius patiens, mansueta et reformata. Hæc est saluberrima consideratio et notitia, se ipsum cognoscere et pensare. Unde loquitur
Paulus : Annon cognoscitis vosmetipsos, nisi forsitan reprobi sitis ?47 Et si fuerit nequam, id est, si adhuc experiris eam delectari in vitiis, et proclivem ad quævis illicita, ac irreformatam, nec spiritualiter mortificatam, non des illi potestatem, id est, reprime eam ab objectis delectabilibus sibi, et castiga eamdem :4849 juxta illud Deuteronomii, Custodi te ipsum et animam tuam sollicite. Ideo dictum est supra, Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere. Hinc, Christo testante, Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud :50 qui scilicet fortiter vincunt se ipsos. In evangelio quoque Joannis ait : Qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam æternam custodit eam.51
31
Non enim omnia omnibus expediunt. Certum est quod illicita nulli expediunt. Sed indifferentia omnia non expediunt omnibus :52 quædam enim in se licita sunt, quæ tamen pronis ad vitia sunt peccandi occasio. Idcirco a talibus sunt frenandi, et juxta diversitatem illicitarum inclinationum compescendi sunt homines a diversis etiam licitis rebus concupiscibilibusque objectis, atque occasionibus excedendi : et in hoc debet unusquisque pensare se ipsum, et intueri quid sibi sit periculosum, et quid fuerit sibi jam ante peccandi occasio, et vitare hujusmodi. Et non omni animæ omne genus placet : id est, quædam animæ magis afficiuntur ad delicias, aliæ ad divitias, aliæ ad honores, et quædam ad prodigalitatem, quædam ad cupiditatem : ideo unaquæque est refrenanda a genere rerum ad quas intentius ac periculosius inclinatur.
32
Noli avidus esse, id est nimis appetens et gulosus, in omni epulatione, et non te effundas super omnem escam, instar canis famelici. Ideo jubet Salvator :53 Attendite ne graventur corda vestra in crapula et ebritate ; et Paulus, Carnis curam ne feceritis in desideriis.54 In multis enim escis, id est superfluis comestionibus et potationibus, erit infirmitas consequens eas; et aviditas appropinquabit usque ad choleram, id est, gulositas, si non frenetur, generabit materiam choleræ: quæ est unus de quatuor humoribus. Propter crapulam multi obierunt, id est, ex crapula incurrerunt infirmitates vitam abbreviantes aut corrumpentes;55 qui autem abstinens est, id est sobrius, adjiciet vitam, id est, prolongabit et in sanitate conservabit vitam suam, tam naturalem, quam spiritualem. De isto, et quid sit cholera, et de morbis immoderantiam concomitantibus, plenius dictum est supra tricesimo primo capitulo. Idcirco non immoror, hoc adjecto, quod recte dixerit Seneca, plures interire gula, quam gladio; estque gula, mors corporis et animæ.
Footnotes
-
Eccl. vi, 8-10. ↩
-
Eccli. vi, 8-10. ↩
-
Prov. xxvi, 26. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Ibid. 11, 29. ↩
-
Prov. iii, 29. ↩
-
Prov. xvii, 17. ↩
-
Prov. xvii, 17. ↩
-
1 Joann. III, 18. ↩
-
Prov. xxv, 9. ↩
-
Prov. xvi, 29. ↩
-
Ps. lxiii, 6. ↩
-
Abdiæ 7. ↩
-
Ps. lxxx, 6. ↩
-
Ps. xvii, 26. ↩
-
Matth. xi, 25. ↩
-
Prov. iii, 32. ↩
-
1 Joann. ii, 27. ↩
-
Ps. xxiv, 5. ↩
-
Sap. x, 10. ↩
-
Eccl. vi, 6-17. ↩
-
Prov. iv, 25. ↩
-
Eccl. xxxii, 24. ↩
-
Eccli. xxxii, 24. ↩
-
Matth. xv, 19. ↩
-
Prov. iv, 23. ↩
-
1 Cor. xv, 33. ↩
-
Matth. xu, 37. ↩
-
Prov. xviii, 21. ↩
-
Prov. xv, 4. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Eccle. ii, 26. ↩
-
Eccle. ii, 26. ↩
-
Job xxxvi, 13. ↩
-
Sap. i, 5. ↩
-
Prov. viii, 13. ↩
-
Sap. i, 11. ↩
-
Jer. ix, 8. ↩
-
Jacob. iii, 17. ↩
-
Jer. iii, 15. ↩
-
Matth. xii, 37. ↩
-
Ps. LXXXIX, 10. ↩
-
Job XIV, 5. ↩
-
Ps. CX, 10. ↩
-
Ps. CXI, 7. ↩
-
Sap. VIII, 10. ↩
-
II Cor. XIII, 5. ↩
-
Eccl. XVIII, 30. ↩
-
Deut. IV, 9. ↩
-
Matth. XI, 12. ↩
-
Joann. XII, 25. ↩
-
Apoc. XXII, 5. ↩
-
Luc. XXI, 34. ↩
-
Rom. XIII, 14. ↩
-
Eccli. xxxi, 22, 23, 38-40. ↩
Chapter 40 of 54