Articulus 39
ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI OCTAVI : HONORA MEDICUM.
DE honore corporalibus et spiritualibus medicis exhibendo, hic agitur. Honora medicum corporum, non solum quia ad Dei imaginem conditus est, sed etiam propter artis suæ peritiam, et propter utilitatem hominibus provenientem ex medicis. Ideo subditur: propter necessitatem etenim illum creavit Altissimus, id est, Deus artem illam ei concessit propter commune bonum generis humani, ad succurrendum scilicet infirmitatibus hominum. Et sumitur hic, Creare, pro Formare. A Deo est enim omnis medela: quia tam ars medicinæ, quam ipsa medicinalia, originaliter sunt a Deo; et a rege accipiet donationem, id est, reges et principes munera pretiosa et præmia copiosa peritis medicis largiuntur: sunt enim valde intenti circa corporalem sanitatem prolongationemque vitæ. Disciplina medici exaltabit caput ejus: id est, medicus ob medicinæ suæ peritiam, acquiret famam, promotionem, honorem et opes; et in conspectu magnatorum collaudabitur medicus prudens, expertus, præcellens, ab ipsis magnatis ac aliis.
Altissimus de terra creavit medicinam, id est, ex terra produxit herbas, gemmas, et varias medicinales materias, ex quarum effectibus et considerationibus inventa est medicina; et vir prudens non abhorrebit illam: imo nolle ea uti tempore opportuno, esset quasi tentare Deum, et spernere beneficia ejus, quæ ad commodum ordinavit humanum. Aliquæ tamen personæ eximiæ sanctitatis, ex speciali Spiritus Sancti instinctu, corporali medicina uti nolebant, ut sanctus abbas Ægidius jaculo graviter vulneratus, et felicissima Agatha martyr.
Nonne a ligno indulcata est aqua amara? id est, utique ex immissione ligni in aquas amaras, factæ sunt illæ aquæ suaves. Siquidem in Exodo legitur: Venerunt filii Israel in Marath, et non poterant bibere aquas de Marath, eo quod essent amaræ.1 At Moyses clamavit ad Dominum, qui ostendit ei lignum: quod quum misisset in aquas, in dulcedinem versæ sunt. Circa hoc quæritur, an lignum illud habuit naturalem efficaciam ac virtutem dulcorativam aquarum. Et videtur quod imo, quia hoc textus iste insinuare videtur. Quum enim præmisisset, Altissimus de terra creavit medicinam, quasi exemplificans, et propositum probans, adjecit: Nonne a ligno indulcata est aqua? Nam aliter ista probatio esset nulla. De hac materia super Exodum, in præallegati expositione capituli, plenius dixi. Sunt enim de hoc duæ opiniones: Una dicentium, quod lignum illud ex natura sua sic dulcorativum fuit aquarum. Quidam vero Hebræi, ut in Scholastica recitatur historia, aiunt quod lignum illud amarissimum fuit, et Deum jussisse ut lignum illud projiceretur in aquam, quatenus miraculum majus esset, dum ex additione amari cum amaro, consecuta est dulcificatio. Idem tangit Hieronymus super Isaiam, de emplastro quod Isaias jussit superponi ulceri Ezechiæ.23 Josephus quoque narrat, quod Moyses scidit lignum illud in longitudine ejus per medium, et projecit in puteum.
Ad agnitionem hominum virtus illorum, id est, vis curativa medicinalium terræ nascentium, devenit ad notitiam hominum: vel ex revelatione facta quibusdam, ut patet de Salomone, qui disputavit atque disseruit de virgultis, herbis et speciebus; vel ex studio seu experientia longa, quia ex hoc quod illud aut illud medicinale curavit Petrum et alios quosdam, elicitur regula generalis, quod sanativum sit omnium simili morbo laborantium.45 Et dedit hominibus scientiam Altissimus, id est medicinalem peritiam secundum diversos modos jam tactos; honorari in mirabilibus suis, id est, ut ipse Deus ab hominibus honoretur ex consideratione et effectu mirabilium virium curativarum, quæ in rebus ex terra productis inveniuntur. Unde et Salomon: Omnia, inquit, fecit Deus, ut timeatur.6 In his curans, id est, medicus per hæc medicinalia sanans, mitigabit dolorem ægroti: imo interdum omnino expellit dolorem, successive tamen, et sic paulatim mitigat eum; et unguentarius, id est unguentorum confector, ut apothecarius, faciet pigmenta suavitatis, id est confectiones suaves, et unctiones conficiet sanitatis causativas; et non consummabuntur opera ejus, id est, exercitia medici non perficientur, nec optatam sanitatem inducent principaliter virtute aut arte ipsius aut medicaminum. Ipse enim est causa dispositiva, applicans activa et passiva: medicamina vero respectu primi ac summi opificis, sunt causæ ipsius sanitatis instrumentales. Deus vero, seu æterna et increata ars et institutio ejus, est causa effectiva principalis atque fontalis. Ideo subditur: pax enim Dei super faciem terræ, id est, in habitatoribus terræ est pax et consonantia harmoniæ seu complexionis, et quies a molestia infirmitatis, a Deo, qui rebus medicinalibus indidit suas vires.
Fili, in tua infirmitate non despicias te ipsum. Posset hoc de corporali ægritudine accipi: in qua non est de curatione diffidendum, sed ad medicum recurrendum. Sed quia sunt multæ incurabiles infirmitates, melius exponitur de spirituali infirmitate seu culpa: in qua, quantumlibet magna et multa, non est de divina misericordia desperandum, quum illa in infinitum sit major omni creaturarum culpa atque miseria. Sed ora Dominum pro remissione, ex vera contritione, vel saltem attritione tanta quanta potes, et ita mox fiet contritio; et ipse curabit te a tuorum vulneribus vitiorum, quum sit misericordissimus, sapientissimus, atque omnipotens medicus animarum: cui loquitur Jeremias, Sana me, Domine, et sanabor.7
Averte, id est recede, a delicto: prout dictum est supra, Quasi a facie colubri fuge peccata;8 et dirige manus, id est opera tua ad Deum, corporales quoque manus pro excitatione devotionis, et ex fervore divinæ dilectionis, extende ad ipsum: juxta illud Threnorum, Levemus corda nostra cum manibus ad Deum in cœlos;9 et in Psalmo, Expandi manus meas ad te.10 Hinc ad Timotheum ait Apostolus:11 Volo viros orare in omni loco, levantes puras manus sine ira et disceptatione. Et ab omni delicto munda cor tuum per confessionem plenariam, quia in confessione omnia lavantur.12 Verumtamen mundatio ista a vitiis, principaliter est a Deo, qui solus per gratiæ infusionem mundat a culpa mortali, et solus principaliter dimittit peccata.13 Potestque esse ab homine dispositive ac meritorie, saltem per modum congrui. Qui autem in caritate est, a reatu se potest purgare per satisfactionem, contritionem, et caritatis fervorem, a venialibus quoque per diversa ad hoc deputata remedia. Hinc pro ista mundatione oravit Psalmista:14 Cor mundum crea in me, Deus. Et sanctus Job loquitur Deo: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine?15 Nonne tu qui solus es?
11
Da suavitatem, id est, hostias suavis odoris in lege præceptas offer, vel oblationem de aromaticis speciebus exhibe Deo, et memoriam similaginis, id est memorialem hostiam de optima farina triticea, ut Deus memor sit tui in bonum; et impingua oblationem, id est, de melioribus offer, vel oleum cum aliis immola, et ex caritate et devotionis hilaritate omnia age. Spiritualiter vero debemus Deo ex cordis dulcedine sacrificium laudis et orationis offerre, et tanquam adipe et pinguedine, interna consolatione ac devotionis abundantia, atque virtutum opulentia, refectionibusque mentalibus adimpleri.16 Et da locum medico, potissime spirituali, scilicet sacerdoti, prædicatori, prælato. Et enim illum Dominus creavit, id est, in suo officio consecravit pro aliorum salute. Et non discedat a te, id est, non ita elongetur a te, quin possis ad eum habere recursum: et sicut ovis suo pastori, sic tu illi adhæreas; quia opera ejus sunt necessaria, id est, actus sui officii sunt necessarii tuæ saluti, ut oret et offerat pro te, teque gubernet, erudiat, et conservet, ne sis sicut ovis absque pastore. Est enim tempus quando in manus illorum incurras, id est, subventione eorum indigeas. Quod totum potissime verum est de sacerdotibus evangelicæ legis, qui ecclesiastica sacramenta ad salutem valde necessaria administrant. Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat requiem eorum et sanitatem, id est, ad salubrem perducat effectum, quietem mentis, et curationem a vitiis, quas tibi procurare conantur a Domino per actus sui officii: quia ad hoc præsunt tibi, ut oratione, sacrificio, prædicatione, correptione et correctione perducant te ad quiescendum in Deo per fidem, spem, et
12
13
14 caritatem, quatenus Deo tanquam fini semper inhæreas mente reformata et curata a passionibus et peccatis; propter conversationem illorum. Nam quidquid boni efficiunt, populo suo libenter communicant, et propter merita sua (si quæ habeant) postulant exaudiri pro subditis.
Qui delinquit in conspectu ejus, qui fecit eum, id est, qui coram suo Creatore peccat, incidet in manus medici, id est, a prælato suo indiget ad curationem internam reduci: quia prælatus est mediator et arbiter inter Deum et populum, habetque plebem suam Deo reconciliare.
Fili, in mortuum produc lacrimas, id est, ex compassione mortuum moderate deplora: sicut præhabitum est, Luctus mortui, septem dies.17 Præcipue autem compatiendum est mortuo in anima per mortale peccatum. Et quasi dira passus, videlicet separationem a caro amico finalem, incipe plorare, tamen cum spe futuræ reunionis; et secundum judicium contege corpus illius, id est, in monumento repone cum discretionis censura in orando, et suffragia pro defunctis consueta exhibendo pro ipso, et non despicias sepulturam illius, sed reverenter et devote exhibe eam, quum sit unum de septem operibus misericordiæ, exemplo Tobiæ, qui relicto prandio, exsiliit ad tollendum et sepeliendum corpus defuncti.18
Propter delaturam autem amare fer luctum illius uno die, id est, patienter tolera ut tu ipse acerbe deplores defunctum, specialiter primo die quo cognoveris eum obiisse, propter delaturam seu detractionem vitandam, videlicet ne dicatur quod læteris de morte illius; et consolare propter tristitiam, id est, consolatione te recrea, ne abundantiori absorbearis tristitia: quemadmodum David, cognita morte infantuli sui, recreavit se, dicens: Numquid potero revocare eum?1920 Et fac luctum secundum meritum ejus, id est, secundum quod sua probitate, aut beneficiorum exhibitione, aut propinquitate, magis aut minus meruit a te defleri, uno die vel duobus
15
16
17
18 diebus primis magis intente quam diebus sequentibus, propter detractionem vitandam (ut dictum est) et ne tanquam inviscerosus vitupereris. A tristitia enim festinat mors, id est, immoderata tristitia mortem accelerat: idcirco vitanda est. Quemadmodum dictum est supra: Tristitiam longe expelle a te; multos enim occidit tristitia, et non est utilitas in illa.21 In Proverbiis quoque: Spiritus tristis exsiccat ossa;22 itemque, Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, sic tristitia nocet cordi. Ideo subditur: et cooperit virtutem, id est, robur naturæ extenuat: imo, secundum Apostolum, sæculi tristitia mortem operatur.2324 Nam et virtutes obscurat, et eorum impedit actiones. Et tristitia cordis flectit cervicem, id est, collum deprimit et incurvat, debilitata virtute naturæ. Verum, de qua tristitia intelligenda sint ista, et de multiplici tristitia, dictum est plenius supra.25
In abductione, id est recusatione consolationis, et deviatione a medio rationis, permanet tristitia: sicut in refutatione medicinæ permanet languor; et substantia inopis secundum cor ejus:26 id est, secundum dispositionem cordis, judicandus est aliquis esse pauper aut dives. Si enim contentus est modico, et in paupertate patientiam habet et gaudet, reputandus est dives. Porro si multis abundet divitiis, nec tamen iis contentetur, et per vitiosum amorem habeatur et possideatur a suis divitiis magis, quam eas possideat, et eis vix audeat ad sufficientiam uti, reputandus est pauper et miser.27 Hinc scriptum est in Proverbiis: Est quasi dives, quum nihil habeat; et est quasi pauper, quum in multis divitiis sit.28 Apostolus quoque: Quasi nihil (inquit) habentes, et omnia possidentes.
Ne dederis in tristitia cor tuum, id est, non permittas cor tuum inordinatæ tristitiæ immorari, quum tristitia illa sit passio maxime corruptiva et afflictiva naturæ:29 cujus species detestanda est invidia, quæ putredo est ossium;30 sed repelle eam a te, et memento novissimorum: id est, te ipsum cogita moriturum, et metue ne imparatus inveniaris; divini quoque rigorem judicii intuere, et pœnas ac gaudia futuri sæculi. Sicque per has occupationes salubres expelle immoderatas ac pravas tristitias.
Noli oblivisci novissimorum tuorum: sic dictum est supra, Memorare novissima tu et in æternum non peccabis. Neque enim est conversio, id est reditus ad hanc viam post mortem ad vivendum vita mortali in terra: et hoc, secundum legem communem, quamvis multi miraculose sint resuscitati, præsertim in evangelica lege. Ideo sanctus Job dixit: Viam per quum non revertar, ambulo. Et huic nihil proderis, id est, defuncto nil confers nec subvenis tuo immoderato mœrore: quo et Deum offendis, de cujus judicio et providentia debes te consolari et contentari, et ipsius Creatoris voluntati subjicere tuam acconformare. Ideo potius ora pro mortu, et per pietatis suffragia subveni ei.
Et te ipsum pessimabis, id est, indispones et lædes per mœrorem superfluum.
Hinc in persona defuncti subjungitur: Memor esto judicii mei, id est transitus et etus mei de hoc mundo per mortem secundum divinæ voluntatis dictamen; sic enim erit et tuum, id est, simili modo et thinc emigrabis. Mihi heri, id est, t pre paulo ante elapso contigit morti hodie mors continget, id est i Leo quidquid potest manus tueri cerare, et ora pro me, ac sed sut desideras tibi post obit D Inc Ecclesiastes inquit: N tum suum; sed sicut pisces, et aves laqueo, sic capit. Et in tempore malo, quum eis viderit.
In requie mortui, requeoriam ejus, id est, mege in requie quam post vitam præterea, Domine, sit census est, ut te moriam morientis quiescere a recordatione sæcularium rerum, ut cogitet solum quæ suam concernunt salutem. Porro quidam exponunt sic: In requie mortui, id est ad monumentum, in quo quantum ad corpus suum quiescit, requiescere fac memoriam ejus, id est, aliquod sensibile memoriale constitue, ex cujus intuitu viventes recordentur ipsius, et orent pro ipso: sicut nunc figitur crux juxta sepulcra. Ut primo Machabæorum Simon filius Mathiæ legitur ædificasse ædificium altum super parentum et fratrum suorum sepulcrum in memoriam æternam.3132 Et consolare illum in exitu spiritus sui, id est, monentem hortare ut confidat Dei, et toto corde indulgente habetur bipso, atque ad æternam juxta beatusipsum speret.
Ex præinductis colligat muam remedia contra inordinatam theoremam morte carorum. Primum hujusmodi mœror nocet animam, qui ita tristatur; secundo non dest defuncto;33 tertium side propriorum novissimum; quintum, quia ex divinæ pertione atque judicio contri; quintum, quia spec re, juxta illud: Quis non videbit morte.34
Sapientiam sc firmiter imprimis cordis tui admonetur;35 vobis doctrinales scribe, vel tales libritis, id et cupatio adhuc jejunus et sobrius es, quia tunc intellectus est vigorosior ad considerandum profunda; vel, Vacuitatis, id est abjectionis temporalium divitiarum, quæ a sapientiæ contemplatione impediunt. Propter quod Crates ad philosophiam pergens, massam auri projecit in mare. Unde dixit Secundus philosophus, quod paupertas est repertrix scientiæ. Et qui minoratur actu, id est, ab exterioribus occupationibus abstrahit se pro posse, sapientiam percipiet, proficiendo.
Anima enim quiescendo fit prudens; virtus unita fortior, quam dicit, tanto intentius animam, quæ inibus unius potest ministrare carum actionem cunctum in Threnis:36 Se temperum in salutem, quia ex divinæ pertione atque judicio contri; quintum, quia spec evertendum apte terram cum ferro aratri:37 cujus terræ glebæ eversæ, dicuntur sulci; et vigilia ejus in sagina vaccarum, id est, pervigil erit et diligens ad bene nutriendum boves arantes: quæ et vaccæ dicuntur, quantum ad naturam specificam, quemadmodum in Osee vituli vaccæ vocantur, quum dicitur:38 Vaccas Bethaven coluerunt.
Consequenter tangit de operibus alterius artificis, puta ædificatoris. Sic omnis faber et architectus, id est principalis in opificio. Faber autem generaliter appellatur, qui circa materiam ædificii operatur: et secundum diversitatem materiarum diversi fabri distinguuntur, ut faber ferrarius, faber lignarius. Unde et Joseph in Evangelio dicitur faber: qui tamen operabatur in lignis, et erat faber lignarius.39 Itaque, Omnis faber et architectus, qui noctem tanquam diem transigit, id est, expendit vigilando de nocte in cogitationibus operum suorum artificiosorum, vel aliqua curiosa atque habilia faciendo in nocte; qui sculpit signacula sculptilia, id est imagines per sculpturam, et assiduitas ejus variat picturam, id est, assidua ejus diligentia quasdam novitates in picturis et sculpturis inducit, quas et variis modis colorat. Cor suum dabit in similitudinem picturæ, id est, diligentiam cordis apponet, ut pictura sua magistraliter conformetur ei, juxta cujus effigiem efficit eam, seu ei quem repræsentat; et vigilia sua perficiet opus, id est, diligens instantia complet picturam.
Deinde prosequitur de operibus operantis in ferro. Sic faber ferrarius sedens, id est consistens, juxta incudem, super quam format ferra igne mollita, et considerans opus ferri, qualiter sit formandum. Vapor ignis urit carnes ejus, id est, calor seu exhalatio sui ignis pœnaliter calefacit corpus ipsius; et in calore fornacis concertatur, id est, contendit, et per modum pugnantis se habet, ferra contra eorum naturam calefaciendo, emolliendo, et ad formas varias redigendo: propter quod apponit carbones, et agitat folles, ut ignis violentius agat in ferra. Vox mallei innovat aurem ejus, id est, sonus martelli ex percussione causatus, auditum ejus immutat; et contra similitudinem vasis oculus ejus, id est, oculos suos frequenter dirigit ad exemplar instrumenti quod facit, ut juxta formam exemplaris faciat illud. Est autem proprietas linguæ Hebrææ, omne illud vas nuncupare, quod est contentivum seu causativum alicujus. Cor suum dabit in consummationem operum, id est, opera sua complere studebit, ut lucrum inde recipiat, seu laboris mercedem; et vigilia sua ornabit imperfectionem, id est, per vigilantiam atque industriam mentis suæ supplebit quod pulchritudini derat, et imperfectum perficiet.
Deinceps subdit de actibus figuli, qui lutea facit vasa. Sic figulus sedens ad opus suum perficiendum, convertens, id est revolvens, pedibus suis rotam; qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, ne dissipetur et impediatur, et innumera est omnis operatio ejus, id est multiplex valde, ita quod vasa quæ format, quasi innumerabilia sunt, et multipliciter inter se distinguuntur in quantitate, figura, colore, etc. In brachio suo formabit lutum, id est, usu et robore manus suæ ac brachii faciet ex luto vasa diversis modis formata; et ante pedes suos curvabit virtutem suam, id est, corpus suum robustum inclinabit ad faciendum quæ cum tali incurvatione et depressione fieri solent. Cor suum dabit ut consummet linitionem, id est, ut vasa lutea liniat in superficie plumbo; et vigilia sua mundabit fornacem, id est, furnum suum vigilanter purgabit a cineribus et lapillis.
Omnes hi in manibus suis speraverunt, id est, confisi sunt procurare necessaria victui per exercitia atque mechanica suarum manuum opera; et unusquisque in arte sua mechanica sapiens est, id est prudens et doctus. Sine his omnibus non ædificatur civitas: id est, ad ædificium et consistentiam urbium, necessaria sunt ar-40
37 tificia ista habitatoribus urbium. Et non inhabitabunt, nec inambulabunt, id est, homines non poterunt convenienter in urbibus commorari et conversari, nisi inibi sint præfati artifices, quorum opera communitati sunt necessaria; et in ecclesiam non transilient, id est, ad loca cultus divini non ingredientur sine artificibus istis, quum nec sacra loca sine eorum officiis fieri queant, nec urbs inhabitari.
38 Super sellam judicis non sedebunt, id est, præfati artifices mechanici apti non sunt sedere et judicare in soliis judicum, quum non sint legisperiti; et testamentum judicii, id est pactum pœnæ infligendæ iniquis, seu gloriæ conferendæ justis, non intelligent : quia non sunt periti in regulis juris et legum. Neque palam facient disciplinam, id est correctionem in malefactores, et judicium, id est definitivas sententias : quia non habent ad hoc auctoritatem et jurisdictionem; et in parabolis non invenientur, id est, idonei non erunt obscura et magistralia documenta intelligere aut docere, aut aliis enodare.
Sed creaturam ævi confirmabunt, id est, communitati diu subsistenti, in exterioribus rebus deservient, ut subsistat et per successiones civium conservetur in esse; et deprecatio illorum in operatione artis, id est, Dominum Deum rogant, ut in operibus artium suarum prospere eis succedat; accommodantes animam suam, id est, prælatis commendantes se quoad spiritualia, ut dirigantur et informentur ab illis in observantia legis divinæ; vel, Accommodantes animas suas, id est, utilitatibus aliorum eas exponentes in suis officiis; et conquirentes in lege Altissimi, id est, simul quærentes a sacerdotibus et prælatis notitiam præceptorum legis divinæ, et qualiter debeant ea implere, ac Deo servire, placere, salvari.
Præterea præinducta possunt spiritualizari, ut sit sensus : Qui tenet aratrum, id est doctor seu pastor, qui excolit agrum cordis subditorum suorum, et gloriatur in jaculo, id est allegationibus Scripturarum, stimulo boves agitat, id est, acutis exhortationibus provocat ad actus virtutum homines bestiales. Et enarratio ejus in filiis taurorum, id est, superbos alloquitur, ut eos ad humilitatem convertat. Cor suum dabit ad versandos sulcos, id est ad evertendum fundum cordis subditorum, quatenus inde vitia cuncta exstirpet, et virtutes plantet in eis; et vigilia ejus in sagina vaccarum, id est, ad hoc quoque intentus est, ut personas feminei sexus pigras et tardas, spiritualibus alimentis impinguet.
Sic omnis faber et architectus. Spiritualiter, fabri et architecti, sunt prædicatores et prælati idonei, super dominicum gregem die ac nocte intenti : qui audientium mentes conantur variis virtutum picturis ornare, et exhibere ex eis signacula sculpta, id est exemplares personas, ac facere vasa gratiæ ad honorem Dei. Faber quoque ferreus, est præsidens virtuosus : qui arma virtutum, remedia tentationum, fortitudinemque constantiæ fabricat, docet, ostendit sibi commissis; qui sedet juxta incudem, id est tribulationum duritiam; quem urit fervor persecutionis, sed eo non vincitur. Quem etiam oportet varias audire querelas, comminationes, clamores, tanquam malleos percutientes : qui sibi commissos conatur perficere, et juxta præcedentium patrum exempla dirigere. Conformiter per figulum designatur, qui præsidet imperfectis, fragilibus, et terrenis : quos colore constantiæ conatur polire. Qui omnes per prætacta opera officii sui confidunt salvari. Sine quibus civitas, id est Ecclesia, non construitur, nec subsistit; nec sine eorum directione, doctrina, exemplo, alii efficaciter judicare poterunt aut præesse.
Footnotes
-
Exod. xv, 23, 25. ↩
-
Is. xxxviii, 21; ↩
-
IV Reg. xx, 7. ↩
-
III Reg. iv, 33; ↩
-
Sap. vii, 20. ↩
-
Eccle. iii, 14. ↩
-
Jer. xvi, 14. ↩
-
Eccl. xxi, 2. ↩
-
Thren. iii, 41. ↩
-
Ps. cxlii, 6. ↩
-
I Tim. ii, 8. ↩
-
Ps. xxxi, 5; ↩
-
Prov. xxviii, 13. ↩
-
Ps. l, 12. ↩
-
Job xiv, 4. ↩
-
Ps. lxii, 6. ↩
-
Eccli. xxii, 13. ↩
-
Tob. ii, 3, 4. ↩
-
Il Reg. xii, 23. ↩
-
II Reg. xii, 23. ↩
-
Eccli. xxx, 24, 25. ↩
-
Prov. xvii, 22. ↩
-
Eccli. vii, 40. ↩
-
II Cor. vii, 10. ↩
-
Eccli. xxv, 20. ↩
-
Job xvi, 23. ↩
-
Eccli. xxx, 22. ↩
-
Prov. xiii, 7. ↩
-
II Cor. vi, 10. ↩
-
Prov. xiv, 30. ↩
-
1 Mach. xiii, 27, 29. ↩
-
I Mach. xiii, 27, 29. ↩
-
1 Thess. iv, 12. ↩
-
Ps. lxxxviii, 49. ↩
-
Prov. iii, 3. ↩
-
Thren. iii, 28. ↩
-
I Thess. iv, 12. ↩
-
Osee x, 5. ↩
-
Matth.xm, 55. ↩
-
Matth. xiii, 55. ↩
Chapter 41 of 54