Articulus 40
ELUCIDATIO CAPITULI TRICESIMI NONI : SAPIENTIAM OMNIUM ANTIQUORUM EXQUIRET SAPIENS.
- D ECLARATUR hic, quid ad sapientem et contemplativum pertineat virum. Sapientiam omnium antiquorum exquiret sapiens, id est quorumdam de omnibus, vel omnium fidelium, antiquorum scilicet Patriarcharum, quorum libri habentur, seu quorum documenta et gesta conscripta sunt, ut ex eis proficiat. Sic Ptolemæus rex Ægypti studuit omnium gentium bibliothecas habere. Sapientia enim est de numero bonorum honorabilium, per se appetibilium; estque refectio mentis, quæ quanto plus editur ac sentitur, tanto avidius desideratur, sicut superius dictum est : Qui edunt me, adhuc esurient. Et in Prophetis vacabit, id est, intentus erit ad intelligendum volumina Prophetarum, qui sunt fundamenta orbis terrarum, in quibus Christi continentur mysteria, per quorum eloquia roborantur evangelica et apostolica documenta, quamvis per auctorum suorum præclara et soli Deo possibilia miracula, sint satis firmata et comprobata. 2. Narrationem virorum nominatorum conservabit, id est, verba et doctrinas famosorum magistrorum ac sapientium memoriæ imprimet, et in versutias parabolarum simul introibit, id est, penetrare et clare cognoscere laborabit notabilia et obscura verba sententiosa, seu parabolica dicta. Hinc expositorie subditur : Occulta proverbiorum exquiret, et in absconditis parabolarum conversabitur, scrutando mysticos sensus, allegorias, tropologias, et anagogicos intellectus. Hinc in libro Proverbiorum scriptum est : Audiens sapiens, sapientior erit; animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientium et ænigmata eorum.1 Apostolus quoque testatur : Quæcumque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt.2 Nihilo minus (sicut Seneca dicit) certis ingeniis immorandum est, ut multis perlectis, insistatur salubrioribus. Unde et Paulus : Doctrinis, inquit, variis et peregrinis nolite abduci.
In medio magnatorum ministrabit, id est, tanquam unus eorum serviet Deo, et proximis præsidebit ministerio prælaturæ, quod est servitus dignitatis, juxta illud Apostoli :34 Prædicamus Jesum Christum; nos autem servos vestros per Jesum. Ideo in Proverbiis asseritur : Intelligens gubernacula possidebit. Et in conspectu præsidis apparebit, tanquam dignus præsentia principum ac judicum. Unde in libro Sapientiæ inducitur : Per sapientiam acutus inveniar in judicio, et in conspectu potentium admirabilis ero, et facies principum mirabuntur me.5 In terram alienigenarum gentium pertransiet, ad videndum et audiendum famosos in sapientia : sicut in primo Timæi narratur de Solone, qui a Græcia intravit Ægyptum pro causa hac; et Hieronymus refert de Platone aliisque quibusdam. Sicut et regina Saba venit Jerosolymam audire Salomonis prudentiam. Bona enim et mala in omnibus tentabit, id est, addiscere atque discernere sataget, ut sit expertus :6 nam errores et vitia scire non est malum, sed utile. Sic et Apostolus monet :7 Omnia probate; quod bonum est, tenete. Non tamen licet peccata per experientiam seu effectum probare.
Cor suum tradet, id est, paratum exhibebit et extendet, ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum, id est ad vacandum suo Creatori per meditationes, contemplationes, orationes, et studia Scripturarum. Ideo subditur : et in conspectu Altissimi deprecabitur, habendo se recollecte ac reverenter coram Deo in sua oratione, considerando præsentiam majestatis divinæ.8 Et potest per diluculum, intelligi aurora seu mane : quod est hora apta vacandi Deo, juxta illud in Psalmo, Mane adstabo tibi, et videbo;910 atque in Isaia, De mane vigilabo ad te. Potest quoque per mane, intelligi adolescentia seu juventus, vel exordium infusionis gratiæ et illuminationis divinæ.11 Hinc in libro Proverbiorum increata protestatur Sapientia : Qui mane vigilaverit ad me, inveniet me.12 Aperiet os suum in oratione, ad impetrandum charismata gratiarum, et pro delictis suis deprecabitur, ut sibi dimittantur, sciens quod in malevolam animam non introeat sapientia, quum et in Proverbiis Sapientia summa affirmet :13 Viam pravam detestor. Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intelligentiæ replebit illum. Et hoc utique Dominus vult, et intelligentiam tribuit sapienti ipsum fervide invocanti, augendo in eo illuminationem supernam, juxta illud libri Sapientiæ :14 Invocavi, et venit in me spiritus sapientiæ. Et ipse tanquam imbres mittet eloquia sapientiæ suæ, id est, alios copiose erudiet, et rivos sapientiæ influet proximis, gratiam sibi concessam fratribus communicando, juxta illud Proverbiorum :15 Deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide.16 Et in oratione confitebitur Domino, ipsum Deum laudando, sicut illud in Psalmo, Laudans invocabo Dominum; et se ipsum humiliter accusando, juxta illud sancti Job, Vias meas in conspectu ejus arguam, et ipse erit salvator meus;1718 atque in Psalmo, Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino. Et ipse Dominus, quem invocat, diriget consilium ejus, ut sapiens sapienter inquirat, et consulat de agendis, et disciplinam, id est scientiam practicam, ut agat secundum eamdem, vel disciplinam qua castigat se ipsum, ut sit discreta, juxta illud Apostoli :19 Rationabile obsequium vestrum. Hac directione maxime indigemus, quia ut in Sapientiæ libro legitur, Cogitationes mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ.20 Hinc Tobias docet : Omni tempore benedic Deum, et pete ab eo ut vias tuas dirigat, et omnia consilia tua in ipso permaneant.21 Et in absconditis suis consiliabitur : id est, Deus consilium largitur sapienti in dubiis, et incertis ac arduis, juxta illud Danielis : Ipse revelat abscondita et profunda.22
Ipse palam faciet disciplinam doctrinæ suæ : id est, sapiens sic desuper illustratus, alios plane docebit scientiam sibi a Deo concessam, prout in Proverbiis scriptum est : In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet.23 Et in lege testamenti Domini gloriabitur, id est in consideratione ac adimpletione legis divinæ : juxta quod scriptum est supra, In lege Domini sit gloriatio tua;24 et in Psalmo, In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.25
Collaudabunt multi sapientiam ejus, omnes videlicet boni qui eam perceperint, et usque in sæculum non delebitur, id est, sapientia ejus jugiter permanebit in corde ipsius et in memoria hominum, nec ipse electus sapiens unquam de libro vitæ delebitur. Non recedet memoria ejus : quia fama ejus manet in cordibus hominum, etiam eo defuncto, juxta illud Proverbiorum : Memoria justi cum laudibus. Nec a Deo oblivioni tradetur, quum scriptum sit : In memoria æterna erit justus. Quod in his qui libros salubres componunt, præcipue adimpletur. Hinc in libro Sapientiæ ait Vir sapiens : Habebo per hanc, immortalitatem, et memoriam æternam his qui post me futuri sunt, relinquam.2627 Et nomen ejus requiretur a generatione in generationem :28 id est, futuri post eum per successiones generationum, exquirent adjutorium ejus, si fuerit canonizatus, et ipsum ad imitandum requirent, et libros intitulatos ab eo, acquirere conabuntur :29 sicut usque in præsens quæritur Hieronymus super Isaiam ceterosque Prophetas. Sapientiam ejus enarrabunt gentes, conferendo de ea, et allegando eamdem ; et laudem ejus enuntiabit Ecclesia : sicut
Lacuna: pp. 238–239 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here.
27
28
29 mirabilissimas habent vires. Ideo subditur : omnia enim in tempore suo quærentur, ut habeantur ad id ad quod valent : quemadmodum quæritur basiliscus mortuus ad medicinalia magna, et caro serpentis, ut conficiatur ex ea medicina ad curationem leprosi. Vel, Omnia in tempore suo quærentur, id est, discutientur et judicabuntur a Domino, qui de omnibus hominum actibus exiget rationem :30 ideo debemus curiosa scrutinia ac temeraria vitare judicia.
Benedictio illius quasi fluvius inundabit : id est, collatio donorum gratiæ et munerum gloriæ, copiose descendet in ejus electos, justos ac timoratos, qui bene utuntur rebus creatis ad honorificentiam Creatoris. Et quomodo cataclysmus aridam inebriavit, id est, sicut universale diluvium terram ultra modum replevit, videlicet quindecim cubitis supra altissimorum capita montium, ut legitur in Genesi;31 sic ira, id est ultio ipsius, gentes quæ non exquisierunt eum, hereditabit, id est, perpetuo occupabit et affliget reprobos, qui Deum cognoscere, diligere, venerari et colere neglexerunt.
Quomodo convertit aquas in siccitatem, et siccata est terra, id est, per divisionem et ablationem aquarum siccavit terram et fundos aquarum : sicut cessante diluvio redeuntibus aquis, siccata est superficies terræ, et in mari Rubro siccatus est fundus ejus; et viæ illius, id est viæ a Deo factæ in terra et mari per hujusmodi desiccationem, viis illorum directæ sunt, id est aptæ effectæ ipsis hominibus ad pergendum per eas.32 Viæ quoque Dei, hoc est justitia et misericordia, de quibus in Psalmo, Universæ viæ Domini misericordia et veritas;33 directæ sunt viis, id est operibus hominum : quoniam unumquemque judicat secundum actus ipsius, et in quorumdam judicatione ac præmiatione magis abundat misericordia, in aliorum judicio ac mercede magis abundat rigor justitiæ, secundum quod meruerunt.34 Hinc per Ezechielem fatetur : Unumquemque secundum vias suas judicabo. Sic peccatoribus offensiones, id est, viæ et opera, beneficia et miracula Dei, sunt iniquis materia atque occasio corruendi et offendendi, in ira ejus, id est, Deo eos juste derelinquente, secundum illud :35 Dimisi eos secundum desideria cordis eorum. Unde per Michæam Dominus ait : Nonne verba mea sunt bona cum eo qui recte graditur?36 et econtrario populus iste in adversarium consurrexit. Hinc subditur :
Bona bonis creata sunt ab initio : id est, electis et justis creata cedunt ac proficiunt ad profectum gratiæ ac salutem, et Deus condidit res ad ipsorum salubritatem. Propter quod ait Apostolus :37 Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Sic nequissimis bona et mala, id est, prospera et adversa cedunt eis in mala. Propter quod in libro Sapientiæ scriptum est : Creaturæ Dei factæ sunt in odium, et in tentationem animæ hominum, et in muscipulam pedibus insipientium.38
Initium necessariæ rei vitæ hominum, id est, præcipue necessaria sustentationi et nutritioni vitæ humanæ sunt, aqua et ignis : quæ duo in multis deserviunt, sine quibus nec panes nec alia cibaria communiter solita fieri queunt; et ferrum : quod ad arandum quoque, ad ædificandum, ad pugnandum, ad defendendum rem publicam, et ad alia multa requiritur; et sal pro condimento ciborum, lac, et panis similagineus, id est triticeus, et mel, et botrus uvæ, id est uva, ut sit constructio intransitiva, et oleum, et vestimentum : imo et alia multa. Nam et aer ad respirandum requiritur. Hæc omnia sanctis in bona, id est, ad electorum salutem sunt condita, quoniam bene eis utuntur, cum moderamine, gratiarumque actione, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur, id est, peccandi materia sunt atque occasio, per ipsorum ingratitudinem et abusum. Qui in libro Sapientiæ loquuntur : Venite, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura, tanquam in juventute celeriter; vino pretioso et unguentis nos impleamus; nullum pratum sit, quod non pertranseat luxuria nostra.39
33
Sunt spiritus qui ad vindictam creati sunt, scilicet dæmones: quos Deus prima et directa intentione creavit ad gloriam et salutem, et bonos condidit eos; sed quia eorum ruinam et improbam voluntatem præscivit, sic quasi concomitanter et secundaria intentione creavit eos ad vindictam, et ad hoc quod sua justitia in eorum justa damnatione et pœna reluceat, et ut vindictam Dei pro suis excessibus patiantur; et item, ut per eorum obsequium impii homines torqueantur, qui se ipsos sponte subjecerunt dæmonibus per peccata: ideo ex divino judicio subjiciuntur eis invite post vitam hanc per tormenta, quatenus deordinatio culpæ recuperetur per ordinationem divinæ justitiæ ac debitæ pœnæ. Et in furore suo confirmaverunt tormenta sua, id est, per inconvertibilem et obstinatam eorum aversionem a Deo, meruerunt irrecuperabiliter condemnari. Est namque in eis (ut divinus Dionysius ait) amens furor: in quo etiam furore acriter nimis et crudelissime puniunt condemnatos, in quos sunt divinæ exsecutores justitiæ.
34
Et in tempore consummationis effundent virtutem, id est, instante fine sæculi tempore Antichristi, acrius sævient, graviusque tentabunt, et plures decipient. Tunc quippe, ut in Apocalypsi habetur, Satanas solvetur; atque, ut in Daniele legitur, Veniet tempus quale non fuit ex quo gentes esse cœperunt.4041 Unde et Veritas asserit: Erit tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio, neque fiet.42 Et furorem ejus qui fecit illos, id est districtionem divini judicii et vindictam Dei in reprobos, confundent, id est, simul et celeriter, seu pariter fundent, tentando et affligendo homines, juxta illud Apocalypsis: Descendit diabolus habens iram magnam, sciens quoniam modicum tempus habet.43 Insuper præfatum Dei furorem confundent, id est, perversa et crudeli intentione exsequentur quod Deus juste fieri jubet: quemadmodum per Isaiam Dominus ait de rege Assyriorum:44 Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est; ipse autem non sic arbitrabitur, sed ad conterendum erit cor ejus. Quidam vero exponunt hæc de punitione reproborum in inferno. Unde super illud, Effundent virtutem, quidam expositorie addit, Ad affligendum damnatos, qui cum eis retrudentur in infernum. Communiter tamen dicunt doctores, quod post diem judicii cessabit exsecutio et punitio illa per obsequium dæmonum, et quod tunc communi igne punientur homines, et angeli reprobi: quia, ut ait Apostolus, tunc Dominus evacuabit omnem principatum et potestatem.45
35
Ignis, grando, fames, et mors, omnia hæc ad vindictam creata sunt, id est ad ultionem vitiorum ordinata a Deo, quamvis etiam ad alios usus et actus sint facta. Mors tamen formaliter est privatio vitæ, et sic dicitur non facta a Deo, sed consecuta transgressionem, et ad ejus ultionem inflicta, secundum illud Sapientiæ:46 Deus mortem non fecit. Bestiarum dentes, et scorpii, id est scorpiones, et serpentes, et rhomphæa, id est gladius, vindicans in exterminium impios, id est, vindicando affligens injustos finaliter, ita quod penitus exterminantur a consortio electorum. Et potest per gladium accipi acumen divinæ sententiæ contra iniquos, qua dicetur, Ite, maledicti, in ignem æternum:47 juxta illud
36
Apocalypsis, De ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat.48 In mandatis ejus epulabuntur, id est, Deo jubente, per modum epulantis devorabunt iniquos, non consumendo, sed acerrime puniendo; et super terram in necessitate præparabuntur, id est, ex divino præcepto inevitabiliter exhibebuntur in terra, et infligentur iniquis. De qua terra sanctus Job dixit: Antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine.49 Quæ in Ezechiele vocatur terra novissima.50 Ignis vero
37 conflagrationis terram istam superiorem purgabit, et gladius divinæ sententiæ existens super terram penetrabit. Et in temporibus suis non præterient verbum, id est, tempore opportuno desuper præordinato, nihil omittent ultionis inferre injustis, quod Deus eis inferri præceperit. Circa hæc quæri potest, an in inferno erunt irrationalia animalia jam prætacta, ut bestiæ ferocissimæ, scorpii, serpentes. Ad quod responsum est supra in expositione capituli septimi, super illud :51 Vindicta carnis impii, ignis et vermis.
Propterea ab initio confirmatus sum, id est, quum tanta immineat injustis damnatio, idcirco de novo roboratus sum in bono proposito juste vivendi. Consideratio enim æternæ damnationis, valde excitat ad vitia evitanda, et ad bona agenda. Et consiliatus sum, id est, mihi ipsi et aliis persuasi hoc ipsum; et cogitavi ista novissima : sicut ait Psalmista : Cogitavi dies antiquos, et annos æternos in mente habui ; meditatus sum nocte cum corde meo, et exercitabar, et scopebam spiritum meum.52 Habacuc quoque, secundum translationem antiquam : Domine, inquit, audivi auditionem tuam, et timui ;53 consideravi opera tua, et expavi. Et scripta dimisi ad futurorum instructionem. Et certe magnum est verbo ac scriptis instruere, et non solum præsentes, sed et absentes et posteros informare, sicque participem fieri universorum bonorum inde sequentium.
Omnia opera Domini, bona, in quantum ab ipso sunt, et ejus participant bonitatem. Justus enim Dominus in omnibus viis suis, et sanctus in omnibus operibus suis.54 Et omne opus hora sua subministrabit, id est, quælibet creatura Creatori suo in aliquo tempore opportuno deserviet, et id ad quod instituta est, faciet, et ad Dei cedet honorem. Omnia enim propter se ipsum operatus est Dominus;5556 et cuncta fecit ut timeatur. Vel sensus est, quod Deus tempore a se præordinato, subministrabit, id est, præbebit et faciet omne opus quod se prævidit facturum. Unde ait Filius Dei : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.57 Non est dicere : Hoc illo nequius est, id est, rationabiliter dici non valet, quod una creatura sit nequior alia, quantum ad esse suum naturale specificum, propriamque naturam, quum sic nulla creatura sit nequam aut mala. Propter quod in Ecclesiaste conscriptum est :58 Ne dicas : Cur priora tempora meliora fuerunt quam nunc sunt? Omnia enim in tempore suo comprobabuntur, id est, bona fuisse ostendentur, modo jam dicto : et hoc in die judicii maxime manifestabitur, dum hæreticæ pravitates aliter sentientium reprobabuntur.
Quum ergo tam bonus, justus, et sanctus sit Deus in se ipso, et in suis operibus, merito admonetur : Sic nunc, quando est tempus acceptabile, et tempus promerendi ac proficiendi, in omni corde, id est toto intellectu et affectu, et ore collaudate et benedicite nomen Domini, id est, ipsum Dominum Deum devotissima mente simul concorditerque laudate, et omne bonum ei adscribite :59 juxta illud Apostoli ad Romanos, Unanimes, uno ore honorificetis Deum. Unde et in Daniele de tribus pueris fertur :60 Tunc hi tres, quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum, dicentes :61 Benedictus es, Domine, Deus patrum nostrorum, etc.62
Footnotes
-
Prov. i, 5, 6. ↩
-
Rom. xv, 4. ↩
-
II Cor. iv, 5. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
Sap. viii, 11. ↩
-
III Reg. x, 1. ↩
-
I Thess. v, 21. ↩
-
Eccli. xxiv, 29. ↩
-
Is. xxvi, 9. ↩
-
Ps. v, 5. ↩
-
Prov. viii, 17. ↩
-
Sap. i, 4. ↩
-
Prov. viii, 13. ↩
-
Sap. vii, 7. ↩
-
Prov. v, 16. ↩
-
Ps. xvii, 4. ↩
-
Job xiii, 15, 16. ↩
-
Ps. xxxi, 5. ↩
-
Rom. xii, 1. ↩
-
Sap. ix, 14. ↩
-
Tob. iv, 20. ↩
-
Dan. ii, 22. ↩
-
Prov. xiv, 33. ↩
-
Eccli. ix, 22. ↩
-
Ps. i, 2. ↩
-
Sap. viii, 13. ↩
-
Ibid. viii, 13. ↩
-
Prov. x, 7. ↩
-
Ps. cxi, 7. ↩
-
Matth. xii, 36. ↩
-
Gen. vii, 20. ↩
-
Exod. xiv, 21, 22. ↩
-
Ps. xxiv, 10. ↩
-
Ezech. xviii, 30. ↩
-
Ps. lxxx, 13. ↩
-
Mich. ii, 7, 8. ↩
-
Rom. viii, 28. ↩
-
Sap. xiv, 11. ↩
-
Sap. ii, 6-8. ↩
-
Dan. xii, 1. ↩
-
Apoc. xx, 7. ↩
-
Matth. xxiv, 21. ↩
-
Apoc. xii, 12. ↩
-
Is. x, 5, 7. ↩
-
1 Cor. xv, 24. ↩
-
Sap. 1, 13. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Apoc. 1, 16. ↩
-
Job x, 21. ↩
-
Ezech. xxvi, 20. ↩
-
Eccl. vn, 19. ↩
-
Ps. lxxvi, 6, 7. ↩
-
Habac. III, 2. ↩
-
Ps. cXLIV, 17. ↩
-
Eccle. III, 14. ↩
-
Prov. XVI, 4. ↩
-
Joann. v, 17. ↩
-
Eccle. VII, 11. ↩
-
II Cor. VI, 2. ↩
-
Rom. XV, 6. ↩
-
Dan. III, 51, 52. ↩
-
Eccli. vii, 19. ↩
Chapter 42 of 54