Articulus 41
EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI : OCCUPATIO MAGNA CREATA EST OMNIBUS HOMINIBUS.
DE miseriis ex originali peccato secutis, hic agitur. Occupatio magna creata, id est facta et inflecta, est omnibus hominibus : propter quod in Job scriptum est, Homo ad laborem nascitur, et avis ad volatum;1 et jugum grave, id est pondus et copia ærumnarum, laborum, afflictionum, super filios Adam, id est super posteros utriusque sexus primorum parentum, imo super filias magis, ut apparet, quam super filios, sicut et prima illa mater magis peccavit, quam vir; a die exitus de ventre matris eorum : mox enim ut uterum egrediuntur maternum, clamant et plorant, secundum illud Sapientiæ :2 Primam vocem similem omnibus emisi plorans; usque in diem sepulturæ in matrem omnium, id est in terram, ex qua corpus humanum est sumptum. Unde Job ait :
Nudus egressus sum de utero matris meæ, nudus revertar illuc.3 De hoc jugo in Genesi legitur :4 Mulieri dixit Deus : Multiplicabo ærumnas tuas; in dolore paries, et sub viri potestate eris. Adæ vero dixit : Quia comedisti de ligno, ex quo præceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo; in laboribus comedes ex ea, in sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram.5 Cogitationes eorum, id est sollicitæ apprehensiones de variis necessariis rebus, et timores cordis de futuris periculis, adinventiones exspectationis, id est excogitatæ et vanæ imaginationes imminentium adversitatum quæ ut frequenter non imminent, quia ut in Job scribitur : Sonitus terroris semper in auribus impii, et quum pax sit, ille insidias suspicatur.6 Propter quod in libro Sapientiæ dicitur :7 Semper præsumit sæva perturbata conscientia. Et dies finitionis, id est mortis, quæ finis est vitæ.
Denique istæ miseriæ magnis et parvis communes sunt. Idcirco subjungitur : A præsidente super sedem gloriosam, id est rege, principe, judice, et prælato atque doctore, usque ad humiliatum, id est dejectum, in terram et cinerem, ut sunt incarcerati. Ab eo qui utitur hyacintho : quemadmodum legitur in libro Esther,
Mardochæus de conspectu regis egrediens, fulgebat vestibus regiis, hyacinthinis scilicet et aerinis; et portat coronam;89 usque ad eum qui operitur lino crudo, id est sacco lineo grosso, juxta illud Zachariæ :10 Nec operientur pallio saccino. Hinc in Sapientiæ libro scriptum est : In involumentis nutritus sum et curis magnis; nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium : unus ergo introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus.11 Hæc pœnalia mala sustinet genus humanum, propter originale peccatum : et quia per illud destitutum est originali justitia, incidit etiam vitia multa, ad quæ ex fomitis inclinatione et quatuor ejus vulneribus pronum est. Hinc de talibus malis culpæ subjungitur : Furor, id est ira prædominans, zelus, id est invidia, tumultus, id est inquietudo distractionum, cogitationum, ac perstrepentium desideriorum, fluctuatio, id est instabilitas seu perplexa anxietas cordis, et timor mortis immoderatus, propter quem a justitia et veritate receditur. Quem prohibet Christus, dicendo : Nolite timere eos qui corpus occidunt.12
Et de quo ait Propheta : Illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor.13 Iracundia perseverans, quæ parit rancorem, et
Lacuna: pp. 244–245 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. ridia gramina, et ad oram fluminis, id est prope fluvii ripam, ante omne fœnum evelletur, id est, antequam gramina illa fiant fœnum, carpentur a pecoribus ibi pascentibus, prout in libro Numerorum legitur : Solet bos herbam usque ad radices carpere.14 Vel, Ante omne fœnum, id est, citius fœno evelletur viride tale. Quasi dicat, Sic natio et generatio impiorum mox labitur : prout in Isaia legitur : Et quidem neque plantato, neque sato, neque radicato in terra trunco eorum, repente flavit in eos, et aruerunt, et turbo quasi stipulam auferet eos.15
Verumtamen his objici potest, quod videmus impios quotidie prosperari, senescere, et sobole abundare per generationum successiones quamplurimas, juxta illud in Psalmo : Quorum filii sicut novellæ plantationes, filiæ eorum compositæ, promptuaria eorum plena ;16 non est ruina maceriæ, neque transitus, neque clamor in plateis eorum. Et in Job asseritur : Quare impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis ? Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum, domus eorum pacatæ sunt, et non est virga Dei super eos ;17 egrediuntur quasi greges parvuli eorum. Et respondendum, quod sicut omnipotens, justus, pius et sapiens Deus peccata regnorum sustinet ad tempus, quousque mensuram iniquitatis suæ impleverint (unde in Genesi ait ad Abraham, Nondum completæ sunt iniquitates Amorrhæorum), qua iniquitatis mensura completa, mox puniuntur (sicut dictum est supra, Regnum a gente in gentem transfertur);1819 sic intelligendum est de quacumque particulari progenie ac persona. Advertendum quoque, quod iniqui quandoque agunt aliqua opera ex suo genere bona, et ita, quamvis in quantum iniqui merentur deleri, tamen propter hujusmodi opera bona, quorum mercedem in præsenti recipiunt, conceditur eis desuper terrena prosperitas, prolificatio, et vita protractior. Ista tamen in particulari determinare, transcendit capacitatem mentis humanæ, quum ad divinorum profunditatem judiciorum pertineant.
Gratia sicut paradisus in benedictionibus : id est, impiis modo prætacto deficientibus, gratia Dei in collationibus ejus ita pulchrificat, stabilit, et delectat justos, sicut paradisus ille terrestris amœnissimus locus, est semper tranquillus. Ideo ait Apostolus : Optimum est gratia stabiliri cor.2021 Et in Proverbiis legitur :22 Benedictio Domini divites facit, et non sociabitur eis afflictio. Et misericordia in sæculum permanet. Pietas etenim Dei in se ipsa, et in suis effectibus, potissime in electis, æternaliter perseverat, juxta illud Psalmi : Misericordia autem Domini ab æterno et usque in æternum super timentes eum.23
Vita sibi sufficientis operarii, qui necessaria victui sibi recta intentione acquirit suo labore, seu necessaria ad salutem exsequitur, condulcabitur : quia in vita hac desuper consolatur, et in bonis operibus delectatur ; atque post vitam hanc consequetur salutem, secundum dictum illud Psalmographi : Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es et bene tibi erit.24 Tali quoque operario somnus atque refectio magis dulcescunt, secundum illud Ecclesiastæ : Dulcis est somnus operanti, sive multum, sive parum comedat.25 Hinc scriptum est : Qui operatur terram suam, saturabitur panibus ;26 qui autem sectatur otium, stultissimus est. Et in ea inveniet thesaurum, id est, in vita tali habebit opulentiam meritorum in via, atque divitias præmiorum in patria, secundum illud Sapientiæ :27 Bonorum laborum gloriosus est fructus. Magnum quoque gaudium est senibus, virtuose vixisse tempore juventutis.
Fili, ædificatio civitatis confirmat nomen, id est, memoriam ac celebrem famam parit constructori civitatis (causa enim in suo effectu cognoscitur) : sicut Nemrod, Paris*, Nabuchodonosor, Romulus, multique alii famosi effecti sunt ex urbibus quas fecerunt.28 Spiritualiter autem, qui Ec* clesiam seu congregationem sibi commissam ædificat, aut in se ipso virtutum construit fabricam, nomen bonum meretur, et in æterna memoria erit. Et super hanc mulier immaculata computabitur, id est, commendabilior erit, seu majus donum quam ædificatio civitatis : quemadmodum dictum est supra, Gratia super gratiam, mulier pudorata et sancta; in Proverbiis quoque, Domus et divitiæ dantur a parentibus, a Domino autem proprie uxor prudens. Vinum et musica lætificant cor, et super utraque dilectio sapientiæ. Qui enim sapientiam diligit, in ejus adeptione, possessione et actu plurimum delectatur, estque delectatio illa multo nobilior, divinior, stabilior, et sæpe intensior delectatione corporalium rerum. Ideo in libro Sapientiæ vir sapiens ait : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa; non enim habet amaritudinem conversatio illius, sed gaudium et lætitiam. Quod non solum verificatur de sapientia quæ est donum, sed et de sapientia naturali atque scholastica, acquisita et supernaturali, quum et teste Philosopho, philosophia admirabiles habeat delectationes, atque ex unione potentiæ cum objecto conveniente, delectatio generetur.
Tibiæ et psalterium, quæ sunt musica instrumenta, suavem faciunt melodiam, et super utraque lingua suavis : id est, locutio ordinata, composita, doctrinalis, salubris, est illis ambobus suavior, juxta illud Proverbiorum : Favus mellis, verba composita. Gratiam et speciem desiderabit oculus, id est, objecta pulchra et grata visus delectabiliter intuetur, intuerique appetit; et super hæc virides sationes, id est, sata virentia delectabilius videt quam illa. Nam magis confortant visum, roborantque naturam. Amicus et sodalis in tempore convenientes, id est, suo tempore congruunt sibi invicem, et jucunda est eorum conventio; et super utrosque mulier cum viro, id est, maritus et uxor sibi invicem concordantes, delectabilius simul vivunt ac uniuntur quam illi, quum sint una caro, et maxime invicem sibi se ipsos et omnia sua communicent : quod potissime verum est de Christo atque Ecclesia, et de anima amorosa ac Deo. Fratres in adjutorium in tempore tribulationis : id est, unus homo suffragatur alteri, præsertim fratri et amico familiari, in adversitate, ut dictum est copiose sexto capitulo; et super eos misericordia liberabit, id est, pietas Dei multo efficacius gratiosiusque succurret et eruet ab adversis.
Aurum et argentum, et constitutio pedum, id est opulentia, et robur seu sanitas standi et ambulandi super proprios pedes, supple, acceptæ sunt homini; et super utrumque, id est plus illis duobus, consilium beneplacitum, id est optatum et salubre, Deoque placens, gratum expediensque consistit. Facultates, et victus, et virtutes exaltant cor : id est, ex consideratione divitiarum et virium animus exaltatur quandoque periculose et arroganter; et super hæc timor Domini, id est filialis timor Dei, qui multo præclarius atque salubrius mentem coram Deo sublimat quam illa, et digniorem efficit eam magis quam illa.
Non est in timore Domini minoratio, id est defectus necessariorum ad salutem, quum scriptum sit : Timete Dominum, omnes sancti ejus, quoniam nihil deest timentibus eum; et non est in eo inquirere adjutorium ad complacendum Deo, vel ad evadendum pericula : non quod fides, spes, caritas, angelorum subsidia, et humana auxilia, non sint necessaria, nec quærenda; sed quia hæc præsto sunt timoratis. Ideo subditur : Timor Domini sicut paradisus benedictionis, id est, similis est paradiso benedicto : quoniam sicut in paradiso est affluentia amœnitatis et miri decoris arborum et herbarum, fluminum et gemmarum, sic timori filiali annexæ sunt virtutes et dona, fructus et beatitudines, consolationes ac merita; et super omnem gloriam operuerunt eum : id est, præfata gratiarum charismata, et post vitam hanc æterna præmia, ornant et complent sanctum timorem.
Eccli. xxvi, 19.
Prov. xix, 14.
20
Sap. viii, 16.
21
Prov. xvi, 24.
22
23
24
Eccli. vi, 7, 8, 10.
25
26
27
Ps. xxxiii, 10.
28
Fili, in tempore vitæ tuæ ne indigeas his quæ necessaria sunt ad salutem. Ideo nequaquam des locum negligentiæ aut torpori. Melius est enim mori in corpore, quam indigere, id est in anima non habere gratiam et virtutes. Potest quoque exponi, juxta modum et cursum veteris legis, de indigentia corporalium rerum vitanda, quia in lege abundantia temporalium fuit promissa. Unde in Deuteronomio scriptum est : Omnino indigens et mendicus non erit inter vos;29 in Proverbiis quoque, Mendicitatem et divitias ne dederis mihi, tribue tantum victui meo necessaria.30 Sic tamen in devitanda hac indigentia, subintelligitur causa ejus, utpote transgressio legis jugiter fugienda. Vir respiciens in mensam alienam, id est, quærens ab aliis refici, non est vita ejus in cogitatione, victus, id est, non occupat se fructuose, cogitando qualiter sibi procuret necessaria vitæ; alit enim animam suam, id est vitam, cibis alienis. Unde dictum est supra: Nequam vita hospitandi de domo in domum.31 Sic et spiritualiter stultus est, qui aliorum oratione ac virtutibus quærit salvari, negligens quod ad se pertinet operari. Vir autem disciplinatus et eruditus, id est in practicis et contemplativis bene instructus, custodiet se ab hujusmodi ignavia, negligentia, paupertate.
In ore imprudentis condulcabitur inopia, id est, otiari, pigritari, et spirituali custodia carere, dulce est sibi; et in ventre ejus ignis ardebit, id est, in corde ejus sera pœnitentia erit, atque in stomacho fames, calore naturali agente in humidum radicale. Vitanda est ergo otiositas, quæ spiritualem et corporalem ingerit egestatem. Idcirco ait Scriptura : Qui congregat in messe, filius sapiens est; qui autem stertit æstate, filius confusionis.32 Et denuo: Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias parat.33 Et iterum : Anima laborantis laborat sibi, quia compulit eum os suum; vir autem iniquus fodit malum, et in labiis ejus ignis ardescit.34
Footnotes
-
Job v, 7. ↩
-
Sap. vii, 3. ↩
-
Job i, 21. ↩
-
Gen. m, 16, 17, 19. ↩
-
Gen. iii, 16, 17, 19. ↩
-
Job xv, 21. ↩
-
Sap. xvii, 10. ↩
-
Esther viii, 15. ↩
-
Esther viii, 15. ↩
-
Zach. xiii, 4. ↩
-
Sap. vii, 4-6. ↩
-
Matth. x, 28. ↩
-
Ps. xiii, 5; lii, 6. ↩
-
Num. xxii, 4. ↩
-
Is. xl, 24. ↩
-
Ps. cxliii, 12-14. ↩
-
Job xxi, 7-9, 11. ↩
-
Eccli. x, 8. ↩
-
Gen. xv, 16. ↩
-
Hebr. xii, 9. ↩
-
Hebr. xiii, 9. ↩
-
Prov. x, 22. ↩
-
Ps. cii, 17. ↩
-
Ps. cxxvii, 2. ↩
-
Eccle. v, 11. ↩
-
Prov. xii, 11. ↩
-
Sap. iii, 15. ↩
-
* Dardanus ↩
-
Deut. xv, 4. ↩
-
Prov. xxx, 8. ↩
-
Eccli. xxix, 31. ↩
-
Prov. x, 5. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Prov. xvi, 26, 27. ↩
Chapter 43 of 54