Skip to the text

Articulus 43

ELUCIDATIO CAPITULI QUADRAGESIMI SECUNDI : NON DUPLICES SERMONEM AUDITUS.

1

HIC docet in primis, secreta non esse prodenda. Non duplices sermonem auditus, id est, verba quæ semel audisti, non proferas secundo, nec iteres, de revelatione sermonis [absconditi], id est, loquendo de his quæ in secreto dicta sunt tibi : præsertim si ea in fide suscepisti, seu cum obligatione celandi, quia esset mortale peccatum prodere ea, nisi forsan propter commune bonum id necessarium esset. Hinc dictum est in Proverbiis : Ei qui revelat mysteria, non commiscearis; et rursus : Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana;1 qui autem fidelis est, celat

2 amici commissum.2 Et eris vere sine confusione, id est, de infidelitate, dolositate, loquacitate, confundi non poteris, saltem in hac parte; et invenies gratiam in conspectu omnium hominum, id est, cunctis eris acceptus, nisi forsan aliunde offendas.

Ne pro his omnibus confundaris : id est, mala quæ jam tangam, devita, ne si ea incurreris, confusione et damnatione sis dignus; et ne accipias personam, ut delinquas, id est, acceptionem personarum devita, ne Deum offendas : contra quod vitium dictum est sæpe.

Consequenter prosequitur mala vitanda.

De lege Altissimi, et testamento, id est, cave ne confundaris transgrediendo legem Dei et testamentum, seu pactum aut Scripturas veteris Testamenti seu novi violando; de judicio justificare impium, id est, circa judicium cave ne iniquum et reum dicas justum et innocentem: quod esset apertissime vitiosum et contra justitiam. Unde de taliter judicantibus Dominus per Prophetam ait: Interfecerunt animas quæ non moriuntur, et vivificabant animas quæ non vivunt.3 De verbo sociorum et viatorum, id est, cave ne confundaris repetendo malevole, quæ ab amicis aut sociis itineris tui audisti, quæ magis celanda sunt; et de datione hereditatis amicorum, id est, non pecces, nec confundaris hereditaria bona amicorum dividendo injuste, aut dando quibus non sunt danda: quod actoribus, et tutoribus, et exsecutoribus testamentorum valde cavendum est. minuamus mensuram, et augeamus siclum (id est pretium), et supponamus stateras dolosas, et quisquilias frumenti vendamus? Juravit Dominus: Si oblitus fuero usque ad finem omnia opera eorum. De acquisitione multorum et paucorum, id est, non pecces, nec reprehendaris acquirendo multa per fraudem, furtum, rapinam, aut alio modo illicito; nec pauca juste adipiscendo ex tua ignavia, quum jubeat Dominus:4 Negotiamini dum venio.

De corruptione emptionis et negotiatorum, id est, non pecces emptionem justam corrumpendo per pretium injustum, per mendacium, aut aliquem dolum, nec ipsos negotiatores prava suggestione inficiendo, ut plus justo velint vendere sua, et minus justo emere aliena; et de multa disciplina filiorum, id est, non pecces nimis aspere et indiscrete corripiendo filios tuos carnales aut spirituales: unde et Paulus, Patres, inquit, nolite ad indignationem provocare filios vestros, ut non pusillo animo fiant;5 et servo pessimo latus sanguinare, id est, non pecces hoc omittendo, sed pessimum servum, qui nec verbis, nec mediocri disciplina vult emendari, flagella in dorso usque ad laterum læsionem, et ex sanguine perfusionem. Aliqui tamen exponunt istud contrario modo, quod scilicet servus, quamvis pessimus, non sit usque ad sanguinis effusionem percutiendus. Sed prima expositio melior judicatur: tamen in tali flagellatione servandum est moderamen, quatenus (sicut in Deuteronomio scriptum est) juxta mensuram delicti sit plagarum modus.6

De æqualitate stateræ et ponderum, id est, vide ne pecces non servando æqualitatem stateræ ac ponderum in quocumque contractu: quod esset dolus, et fraus, et furtum. Hinc in Levitico Dominus jussit: Nolite facere iniquum aliquid in judicio, in regula, in pondere, in mensura.7 Unde fertur in Psalmo: Mendaces filii hominum in stateris, ut decipiant de vanitate in id ipsum.8 In Proverbiis quoque scriptum est: Pondus et statera judicia Domini sunt. Et denuo Salomon protestatur: Pondus et pondus, mensura et mensura, utrumque abominabile est coram Domino. Qui et per Prophetam ait: Numquid justificabo mensuram impiam et saccelli pondera dolosa?9 In his multi avari, et mercatores injusti, ac venditores seu solutores frumenti, peccant gravissime, et ad restitutionem tenentur, nec dimittitur eis peccatum, nisi restituant sic ablatum.1011 Quibus per Prophetam Dominus loquitur: Audite hoc, qui conteritis pauperem, et deficere facitis egenos terræ, dicentes: Quando transibit messis, et venundabimus merces; et sabbatum, et aperiemus frumentum:12 ut im-

Super mulierem nequam bonum est signum, id est, expedit signaculum seu clausuram adhiberi pravæ uxori vagæ atque lascivæ, ne evagetur et libere peccet.

Ubi manus multæ sunt, id est multi parati ad diripiendum occulte, claude ea quæ non vis tolli te ignorante; et quodcumque trades, id est exposueris, numera et appende, ut scias quot sint, et quanti valoris aut ponderis; datum vero, id est, quod dederis aliis, et acceptum omne ab

Lacuna: pp. 254–255 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. sa vero interlinearis, profunditatem consiliorum.

Cognovit enim Dominus omnem scientiam. Nam ipsemet substantialiter est sapientia et scientia sua plena, perfecta et infinita: in qua omnis creata scientia causaliter et exemplariter, cognitive et supereminentissime continetur. De quo primo Regum libro asseritur:13 Quia Deus scientiarum Dominus est. Et inspexit in signum ævi, id est, mensuram æviternorum seu perpetuorum, et cuncta quæ mensurantur ævo, cognoscens. De quo ait Boetius: Qui tempus ab ævo ire jubes. De quo et in Job habetur:14 Universorum finem considerat, et omnia quæ sub cœlo sunt, respicit. Annuntians quæ præterierunt: sic enim de mundi exordio et de his quæ ante diluvium erant, multa Moysi revelavit; et quæ superventura sunt: sic quippe Prophetis veteris Testamenti revelavit mysteria Christi atque Ecclesiæ. Qui per Isaiam testatur: Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt.15 Revelans vestigia occultorum, id est ipsa occulta, per similitudines eorumdem. Quæ occulta, sunt velut quædam vestigia, id est effectus et impressiones, creatricis Sapientiæ. De quibus in Job legitur:16 Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem cognosces? De quo et in Daniele: Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta.17

Non præterit eum omnis cogitatus, id est, omnis cogitatio creaturarum ei innotescit, et sub ejus judicio cadit, juxta illud sancti Job: Scio quod omnia potes, et nulla te cogitatio latet;18 et non abscondit se ab eo ullus sermo: qui de omni verbo otioso exiget rationem.19 Unde scriptum est: Qui loquitur iniqua, non potest latere, nec præteriet illum corripiens judicium, quoniam auris zeli audit omnia.20

Magnalia sapientiæ suæ decoravit, id est, magnificos et præclaros sapientiæ suæ effectus ornavit, et formosos esse monstravit, videlicet creaturas cœlestes, angelos, orbes, sidera et planetas. Unde et in

A Ezechiele sub persona regis Tyri ait ad quemdam: Tu signaculum similitudinis, plenus sapientia, et perfectus decore;21 omnis lapis pretiosus, operimentum tuum. Qui est ante sæculum et usque in sæculum, id est, æternaliter invariabiliterque in se ipso consistens, qui stabilis manens, dat cuncta moveri. Sed et rationales creaturas decoravit imagine et similitudine sua, et cuncta prædicta multiplici perfectione substantiali et accidentali venustavit. Nam in Genesis exordio agitur de opere creationis et distinctionis atque ornatus. Unde alio loco ejusdem libri habetur: Igitur perfecti sunt cœli et terra, et omnis ornatus eorum.22 Neque adjectum est, neque minuitur, id est, suæ infinitæ et invariabili perfectioni nil potest addi aut subtrahi; et non eget alicujus consilio, quum sit perfectus omnimode in se ipso, cunctisque sapientior infinite. De quo scriptum est: Cum quo iniit consilium, et instruxit eum, et docuit eum semitam justitiæ, et erudivit eum scientia, et viam prudentiæ ostendit illi?23 De quo loquitur Paulus: Quis consiliarius ejus fuit (id est dans ei consilium)?24 Verumtamen viri heroici et perfecti per supremum gradum doni sapientiæ, fiunt et sunt consiliarii Dei, id est, quibus Deus revelat profunda consiliorum suorum. Quorum unus: Incerta, inquit, et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi.2526 Et alius:27 Nobis, ait, revelavit Deus per Spiritum suum.

Quam desiderabilia sunt omnia opera ejus, id est valde bona, pulchra et amabilia! juxta illud, Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona.28 Quæ etiam desiderabilia sunt ad cognoscendum, potissimum prout in eis Creatoris relucet majestas. Et tanquam scintillam quæ est considerare: id est, quæ magnalia et desiderabilia opera Dei convenit considerare, tanquam scintillam, id est modicum quid respectu incircumscriptibilis Creatoris; vel, Tanquam scintillam, quia nec multum clare ea cognoscimus, nec omnia. Hinc in Job inducitur: Ecce hæc ex parte dicta sunt viarum ejus;29 et quum vix parvam stillam sermonum ejus audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis ejus intueri?30

24

Omnia hæc vivunt. Certum est intellectuales rationabilesque creaturas et cuncta animalia vivere, vegetabilique vita omnia vegetabilia. Cœlestia quoque corpora multi doctissimi Judæorum, ut Rabbi Moyses, et eminentiores philosophi, similiter aliqui christiani doctores, animata esse perhibuerunt. Cetera vero non vivunt in sua natura; sed in Creatore glorioso et adorando omnia idealiter ac vitaliter æternaliter præexsistunt, juxta illud Joannis:31 Quod factum est, in ipso vita erat.32 Propter quod et Christus in Evangelio asserit: Omnia vivunt Deo. Et manent in sæculum sæculi:33 quia aut incorruptibilia atque perpetua sunt, aut per generationum successiones manent in suo simili usque ad finem mundi, et indesinenter manent in Deo. Ideo in Ecclesiaste scriptum est:34 Omnia opera quæ fecit Deus, perseverant in æternum. Et in omni necessitate, id est, quandocumque fuerit opportunum ac placitum Deo, seu inevitabiliter, omnia creata obaudiunt ei: ad cujus nutum mox parent per obedientialem potentiam omni creaturæ innatam. Creatura namque ex solo conceptu et jussu sui Creatoris immutatur, obedit, movetur, juxta illud in Esther:35 Domine rex omnipotens, in ditione tua cuncta sunt posita, et non est qui tuæ possit resistere voluntati.3637

25

Omnia duplicia, unum contra unum: id est, in omni genere seu ordine rerum, sunt duo aliquo modo contraria sive opposita, ut patet in elementis et quatuor anni temporibus. In cœlestibus quoque corporibus est oppositio motuum ab oriente in occidentem, et econverso. De hoc scriptum est plenius supra capitulo tricesimo tertio, ubi inter cetera legitur:38 Contra malum bonum est, et contra vitam mors; et sic intuere in omnia opera Altissimi; duo et duo, unum contra unum. Denique divisio generis fit per differentias oppositas, secundum philosophos: sicque in omni genere entis est invenire duplicia, et duo opposita. Et non fecit quidquam deesse, id est, unumquodque perfecit secundum suæ exigentiam speciei, et complevit ordinem universi. Omnia quoque constituit in numero, pondere, et mensura.39 Defectus etiam non proprie est a Deo: de quo in Deuteronomio scriptum est, Dei perfecta sunt opera.40

Uniuscujusque confirmabit bona: id est, unumquodque conservabit in suo esse, et proprietatibus vel perfectionibus suis, secundum naturam ipsius, videlicet sine fine in posterum, sive ad certam periodum corruptibilibus præstitutam, vel ad tempus, secundum ordinem sapientiæ atque justitiæ suæ. Quemadmodum enim omnia profluxerunt a Deo, sic nec ad momentum sine ejus manutenentia possent durare. Et quis satiabitur videns gloriam ejus, id est, excellentiam Creatoris in creaturis contemplans, seu magnifica ejus opera speculans? In quorum cognitione quanto quis amplius proficit et lætatur, tanto plus in eisdem perfici cupit, et plenius jucundari;41 atque ex contemplatione Dei per speculum in ænigmate, seu ex fide et rebus creatis, accenditur mens ad cognoscendum ipsum clare in semetipso. Quumque pervenerit ad conspectum gloriæ Dei, et gloriam, id est majestatem ejus immensam, viderit clare per speciem, id est facie ad faciem, nunquam satiabitur visione, fruitione, possessione ipsius, secundum quod satietas includit fastidium;42 satiabitur tamen plene, id est, perfecte ac beatifice contentabitur, nil amplius appetens, juxta illud:43 Satiabor quum apparuerit gloria tua. Postremo, pro hujus gloriæ visione Moyses Dominum legitur exorasse, dicens: Ostende mihi gloriam tuam.444546

Footnotes

  1. Prov. xx, 19. ↩

  2. Prov. xi, 13. ↩

  3. Ezech. xiii, 19. ↩

  4. Luc. xix, 13. ↩

  5. Coloss. iii, 21. ↩

  6. Deut. xxv, 2. ↩

  7. Lev. xix, 35. ↩

  8. Ps. lxi, 10. ↩

  9. Mich. vi, 11. ↩

  10. Ps. xx, 10. ↩

  11. Prov. xvi, 11. ↩

  12. Amos viii, 4-7. ↩

  13. 1 Reg. II, 3. ↩

  14. Job XXVIII, 3, 24. ↩

  15. Is. XLVIII, 3. ↩

  16. Job XI, 7. ↩

  17. Dan. II, 22. ↩

  18. Job XLII, 2. ↩

  19. Matth. XII, 36. ↩

  20. Sap. I, 8, 10. ↩

  21. Ezech. XXVIII, 12, 13. ↩

  22. Gen. II, 1. ↩

  23. Is. XI, 14. ↩

  24. Rom. XI, 34. ↩

  25. Ps. I, 8. ↩

  26. Ps. L, 8. ↩

  27. I Cor. II, 10. ↩

  28. Gen. I, 31. ↩

  29. I Reg. II, 3. ↩

  30. Job XXVI, 14. ↩

  31. Joann. 1, 3, 4. ↩

  32. Luc. xx, 38. ↩

  33. * Omnes ↩

  34. Eccle. 11, 14. ↩

  35. Eccli. xxxiii, 7-15. ↩

  36. Esther xiii, 9. ↩

  37. Esther xiii, 9. ↩

  38. Eccl. xxxiii, 7-15. ↩

  39. Sap. xi, 21. ↩

  40. Deut. xxxii, 4. ↩

  41. 1 Cor. xiii, 12. ↩

  42. Ibidem. ↩

  43. Ps. xvi, 15. ↩

  44. Eccle. iii, 14. ↩

  45. Joann. i, 3, 4. ↩

  46. Exod. xxxiii, 18. ↩

Chapter 45 of 54