Skip to the text

Articulus 44

DECLARATIO CAPITULI QUADRAGESIMI TERTII : ALTITUDINIS FIRMAMENTUM PULCHRITUDO EJUS EST, SPECIES CŒLI IN VISIONE GLORIÆ.

DE cœlestium ornatu et pulchritudine corporum tractat hic, in quibus Creatoris eminentia evidenter relucet, atque sublimiter cernitur. Propter quod in Isaia admonetur : Levate in excelsum oculos vestros, et videte quis creavit hæc.1 Altitudinis firmamentum, id est altum cœlum stellatum :2 de quo in Genesi legitur, Vocabit Deus firmamentum, cœlum. Quod dicitur firmamentum altitudinis, quoniam nulla sphæra cœlestis altior eo videtur, quamvis super illud sit cœlum crystallinum seu aqueum, secundum philosophos, imo, ut quidam eorum opinati sunt, etiam decima sphæra, quam nominant primum mobile. Secundum theologos vero, super omnes orbes mobiles est cœlum empyreum, id est igneum, non ab ardore, sed a splendore : quod est altissimum situ, maximum quantitate, pulcherrimum qualitate; et (sicut asserit Damascenus) ipsum est continentia invisibilium et visibilium. Pulchritudo ejus est, species cœli in visione gloriæ, id est, pulchritudo firmamenti est claritas, ordo, venustasque stellarum : quæ pulchritudo est decor et species cœli octavi, imo et orbium aliorum, in quos redundat. Aliqui tamen per pulchritudinem firmamenti, intelligunt solem, qui effective est pulchritudo firmamenti, tam ipsum quam sidera ejus suo lumine perfundendo.

Sol in adspectu, id est, hemisphærio nostro visui nostro apparens, annuntians in exitu, id est, multa insinuans et designans, dum exit ab oriente versus meridiem; vel, in exitu suo a nostro intuitu, utpote in occasu : sic enim designat diei aut noctis eventum, et proprietates temporum horum. Vas admirabile, id est miræ et magnæ lucis, virtutis et influentiæ contentivum. Propter quod tertio de Anima, pater virorum et deorum vocatur. Porro, secundum Hebrææ linguæ proprietatem, vas appellatur, quidquid alicujus rei est contentivum. Opus Excelsi, id est creatura Altissimi : qui solus talem potest creaturam producere, quæ (teste divino Dionysio, quarto de Divinis nominibus capitulo) evidens est summæ et increatæ lucis imago.

In meridiano exurit terram : id est, medio die tantum generat in terra calorem, quod terra calore siccatur, habitatores terræ æstuant caumate ; et in conspectu, id est præsentia, ardoris ejus quis poterit sustinere? præsertim tempore æstivali, et ubi calidiora sunt territoria, maxime autem sub torrida zona, secundum quosdam, ubi scilicet radii solis perpendiculariter caderent super capita hominum. Fornacem custodiens in operibus ardoris, id est, proprietatem servans furni ardentis : quoniam instar fornacis ardentis inflammat et calefacit. Tripliciter sol exurens montes, id est multo plus quam alias terræ partes. Nam primo radiis suis tangit montes, et diutius super eos resplendet, acutiorique radio percutit eos, quia facit ibi fortiorem reflexionem, ex qua gignitur calor. Radios igneos exsufflans, id est, copiose diffundens : qui radii, sicut et sol, dicuntur ignei seu calidi, non formaliter, sed causaliter, quia ut tactum est, sua reflexione causant calorem ; et refulgens radiis suis obcæcat, id est reverberat, oculos : quia vehementia luminis sui lædit, obtundit, et ab actu suo impedit visum. Abundantia enim sensibilis, corruptiva est sensus, secundum Philosophum. Magnus Dominus qui fecit illum, ponens in uno corpore tantam lucem, virtutem, et causalitatem; et in sermonibus ejus festinavit iter, id est, ex institutione et jussione Dei perficit cursum suum celerrime, præsertim motum quem habet ex superiori mobili sphæra, quo quotidie circuit mundum.

Et luna in omnibus in tempore suo ostensio temporis et signum ævi: id est, in cunctis dispositionibus et processibus temporalium rerum, vel in omni natione in tempore mutabilium rerum seu populorum, ipsa luna suo motu ostendit seu causat temporum variationem: quia secundum novas lunationes accipiuntur menses et eorum distinctiones, et signum ævi durationis mundi, quæ attenditur per curricula annorum ac mensium. A luna signum diei festi, id est, a lunatione accipitur tempus festi paschalis et Neomeniæ: quia secundum legem jussum fuit, ut quartadecima lunatione primi mensis inciperetur paschalis solennitas a vespere, et festum Neomeniæ servaretur in uniuscujusque mensis exordio; luminare quod minuitur in consummatione, id est, quum fuerit plena, mox incipit lux ejus minorari, prout apparet. Mensis secundum nomen ejus est, id est, a novilunio incipitur novus mensis secundum Hebræos, seu dum a sole egreditur, novus mensis incipitur; crescens mirabiliter in consummatione. Quotidie enim videtur crescere lumen lunæ, quousque tota appareat clara et illustrata, quamvis, secundum astrologos, semper sit tota illustrata in ea parte qua respicit solem. Vas castrorum [in excelsis], id est unum inter sidera seu planetas, quæ in Scripturis veteris legis sæpe vocantur militia cœli: inter quæ luna post solem videtur habere primatum, eo modo quo in

Genesi sol et luna dicuntur duo luminaria magna, quum tamen sit multo minor minima stella firmamenti visibili.3 Hinc luna in Jeremia vocatur regina cœli. Et quarto libro Regum, Manasses omnem militiam cœli legitur adorasse;4 similiter alii quidam. Quod et in Prophetis legitur sæpe prohibitum. In firmamento cœli resplendens gloriose: non quod luna stet in firmamento, quum sit infimus planetarum; sed splendet clare sub firmamento, et lux ejus diffunditur in regione cœlestium corporum.

Circa hæc ait Glossa: Quod dicit lunam ostensionem temporis, et signum ævi et diei festi, significat quod ipsa menstruis defectibus et cursu suo per zodiacum, seriem annorum et ætatem mundi demonstrat: quia Hebræi computum temporis et transitum anni, secundum cursum lunæ metiebantur, et omnes menses a lunæ vocabulo, quod est LAMI, nominaverunt, et ipsos menses secundum lunæ cursum computabant. Verumtamen Lyra super Danielem et hoc loco, affirmat hoc falsum esse, quod scilicet aliqui dicunt, Judæos computare per annos lunares. Sed, sicut super Danielem multipliciter comprobavi, nequaquam putandum est quod Africanus, Beda, Rabanus, Petrus Comestor, et Albertus Magnus false id dixerint, quia et ipsi cum Judæis de hoc sæpius contulerunt.

Species cœli, gloria stellarum, id est, claritas siderum est ornatus et speciositas firmamenti. Gloria autem sæpe pro claritate accipitur. Nam in verbis Apostoli ubi habemus, Alia claritas solis, alia claritas lunæ, alia stellarum;5 alia littera, qua utitur Augustinus, habet, Alia gloria solis, alia gloria lunæ, alia gloria stellarum.

Mundum illuminans in excelsis Dominus, id est, Deus altissimus ministerio prædictorum luminarium ac siderum cœli illustrat mundum sensibilem: ideo ipse colendus est et adorandus, non creatura ministra. In verbis Sancti stabunt ad judicium, id est, ex imperio Creatoris essentialiter sancti, paratæ erunt ad ejus obsequium, et ad cooperandum effectibus suæ justitiæ, et influent seu influentiam retrahent juxta Dei sententiam. De quo in Job scriptum est: Qui præcipit soli,67891011

Lacuna: pp. 260–261 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. tur pulchrum illum candorem albissimum nivis, qui ex frigiditate causatur; et super imbrem ejus expavescet cor, id est, corda habitantium in terra verentur inundationem aquarum ex nivis resolutione provenientium: ex qua inundatione frequenter contingunt adversa, submersionesque hominum, juxta illud sancti Job: Subito morientur, et in media nocte curvabuntur populi, et pertransibunt.12 Gelu sicut salem effundet super terram, id est, super aquas, rivos, stagna et fluvios terræ causabit copiose congelationem, sicut diffunditur sal in terra. Vel per gelu, intelligitur grando parva atque pruina, quæ instar salis disperguntur per terram. Et dum flaverit ventus calidus, congelationis resolutivus, fiet tanquam cacumina tribuli, id est, gelu per resolutionem disperibit velociter, quemadmodum summitas tribuli: qui est herba spinosa, cujus cacumina ex parvo vento disparent.

21

22 Frigidus ventus Aquilo, id est ventus aquilonaris seu septentrionalis, flavit, et gelavit crystallus ab aqua, id est ex aqua. Est enim crystallus glacies indurata irresolubilis, causata ex vehementissimo frigore Aquilonis. Super omnem congregationem aquarum requiescet ventus Aquilo frigidus, aquas etiam abyssi hinc inde congelando. Unde in libro Job Dominus loquitur: De cujus utero egressa est glacies? et de cœlo gelu quis genuit? In similitudinem lapidis aquæ durantur, et superficies abyssi constringitur.13 Et sicut lorica induit se aquis, id est, ipsa frigiditas inclusit se aquis congelatis, sicut homo operitur et armatur lorica. Et devoravit montes, id est, gramina montium arefecit, et exuret desertum, id est, virentia ejus consumet, et exstinguet viride sicut igne, id est, viridia terræ nascentia devorabit, quasi essent igne consumpta.

23

24 Medicina omnium, in festinatione nebulæ, id est, recuperatio omnium prædictorum per frigus arefactorum, consistit in celeri adductione nebulæ seu nubeculæ convenientis, per ventum australem adductæ, quæ convertitur in pluviam terræ fecundativam. Unde in Canticis: Surge (id est recede), Aquilo; et veni, Auster, perfla hortum meum.14 Et ros obvians ab ardore vehementi, id est, resistens immoderato calori ab australi plaga ac vento nascenti: qui calor interdum impeditivus est fructuum terræ; humilem efficiet eum, id est, ardorem illum a suo vigore dejiciet ac temperabit. Aliqui habent, Ab ardore venienti. Et redit in idem. Nam sensus est, quod ros temperabit calorem venientem et causatum ab ardore solis, seu venti australis.

In sermone ejus siluit ventus, id est, Deo jubente deficiunt venti: sicut et Christo dicente ad mare, Tace et obmutesce, facta est grandis tranquillitas.15 Similiter misso Jona in mare, stetit mare a fervore suo.16 Ideo fertur in Psalmo: Dixit, et stetit spiritus procellæ.17 Et cogitatione sua placabit abyssum, id est, Deus sola sua apprehensione faciet abyssum a sua commotione cessare. Nempe quum Deus sit causa et creator substantiæ rerum, ad ejus conceptum et jussum cuncta alterantur ac parent. Et plantavit illum Dominus Jesus, id est Deus, cui ex sua natura convenit ac præsto est salvare quidquid voluerit. Qui ait per Isaiam:18 Deus salvans non est præter me. De quo et Habacuc ait: Exsultabo in Deo Jesu meo.19 Abyssum autem Deus plantavit, id est, in suo loco firmiter collocavit, quando dixit: Congregentur aquæ quæ sub cœlo sunt, in locum unum, et appareat arida.2021

25

Qui navigant mare, enarrant pericula ejus: quia experiuntur multa et magna pericula quæ sunt in mari; et audientes auribus nostris talia esse in mari pericula, admirabimur, sicut de rebus nobis inconsuetis et ignotis. Aliqui habent, Non admirabimur: quia quandoque non credimus talia ibi esse; vel non admiramur, sed miraremur si ea conspiceremus. Illic præclara opera et mirabilia; varia bestiarum genera, scilicet belluæ marinæ, et omnium pecorum, id est genera pecorum:

26

27 quia sunt ibi pisces similes in figura canibus, bobus, porcis; et creatura belluarum, id est factura seu opera Dei, quæ sunt belluæ, pisces scilicet monstruosi. Unde in Genesi legitur: Creavit Deus cete grandia, et omnem animam viventem atque motabilem, quam produxerant aquæ in species suas. De his Aristoteles, Theophrastus, Albertus, et alii multi mira et præclara scripserunt. Hinc fertur in Psalmo: Hoc mare magnum, et spatiosum manibus;22 illic reptilia, quorum non est numerus, animalia pusilla cum magnis. In gestis quoque Alexandri Magni de his multa narrantur.

28 Propter ipsum, id est propter abyssum seu Oceanum reprimendum a suo effluxu, ne scilicet rursus operiat terram, confirmatus est itineris finis, id est, terminus a Deo firmiter positus est ipsi mari magno, quem præterire non potest: juxta illud in Proverbiis, Certa lege et gyro vallavit abyssos; et in Psalmo, Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos;23 atque in Job, Quis conclusit ostiis mare, etc.24? sicut allegatum est sæpe. Et in sermone ejus composita sunt omnia, id est, juxta præceptum et eloquium Dei universa sunt facta, collocata, disposita. Unde in Genesi legitur sæpe: Dixit Deus, Fiat hoc aut illud; et subditur ibi, Et factum est ita. Ideo ait Psalmista: Ipse dixit, et facta sunt. In libro quoque Sapientiæ scriptum est: In pondere, et numero, et mensura constituisti omnia.2526

29 Multa dicimus, et deficimus in verbis, id est, de effectibus Dei multa docemus, et tamen ex eis Deum perfecte eloqui, laudare, cognoscere, describere non valemus. Consummatio autem sermonum, ipse est, id est, ipse Deus est finis totius nostræ pertractationis de rebus creatis, et ipse solus comprehensive cognoscit se, et se intra se perfectissime exprimit verbo unico, æterno et coæquali consubstantialique sibi. In omnibus gloriantes, id est, de omnium creaturarum cognitione lætantes, ad quid valebimus? id est, quousque poterimus ad Creatoris contemplationem proficere? quasi dicat: Ad plenam et claram ipsius notitiam pertingere non possumus naturali ratione, neque in vita præsenti. Ipse enim omnipotens super omnia opera sua, id est, infinitæ est majestatis, et cunctis incomparabiliter major atque potentior, tanquam purus actus, in quo penitus idem sunt, esse, posse, et agere. Terribilis Dominus: quia metuenda et incomprehensibilia sunt ejus judicia, et rigor justitiæ suæ est infinitus, æterna quoque infligit supplicia pro peccatis mortalibus, et ignoramus an simus electi, an reprobi et præsciti;27 et magnus vehementer, non mole quantitatis, sed immensitate perfectionis:28 quia sic magnitudinis ejus non est finis, imo infinitas est prima, propria et intrinseca proprietas ejus; et admirabilis potentia ejus: cui non solum nihil impossibile est, sed nec quidquam ei difficile.29

32 Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, id est, totis viribus estote Dominum glorificantes, id est, gloriam ejus recognoscentes. Vel: O vos glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, scitote quod supervalebit adhuc: quia in infinitum glorificabilior, major et dignior est, quam eum glorificare, aut honorare, aut concipere valeamus.30 Et admirabilis magnificentia ejus. De quo cantatur in Psalmo: Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua.

33 Benedicentes Dominum, exaltate eum quantum potestis, id est, toto posse sublimitatem [ejus] recognoscite, colite, prædicate. Major est enim omni laude.31 Exaltantes eum, replemini virtute, id est supernaturali confortatione et gratia, juxta illud Apostoli: Confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. Ne laboretis ad comprehendendum eum perfecte. Non enim pervenietis ad hoc. Nam sicut est infinitæ actualitatis, sic est infinitæ cognoscibilitatis. Quis videbit eum per speciem in hac vita?32 De quo prima ad Timotheum asseritur: Beatus et solus potens, et

Rex regum, et Dominus dominantium: qui solus habet immortalitatem, et lucem habitat inaccessibilem; quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest. Hinc in Exodo protestatur: Faciem meam videre non poteris;33 non enim videbit me homo, et vivet. Hoc est quod Joannes testatur: Deum nemo vidit unquam. Verumtamen ex valde speciali privilegio creditur visio ista divinæ essentiæ quibusdam in hac vita fuisse concessa.3435 Et enarrabit plenarie, quid sit Deus? Et quis magnificabit eum sicut est ab initio? id est, quis majestatem Dei cognoscet, extollet, et describet, secundum quod æternaliter in se ipso consistit?

Multa abscondita sunt majora his, id est, plures sunt creaturæ Dei nobis ignotæ, digniores præfatis effectibus ejus exsistentibus in elementis cœlestibusque corporibus. Certum est enim quod intellectuales et separatæ substantiæ sint innumerabiles, et cunctis corporeis rebus præstantiores: quas, quantum ad quid est, et quoad ultimatam specificam differentiam, ignoramus. Pauca enim vidimus operum ejus, comparative loquendo. Innumerabilia quippe sunt inclusa in visceribus terræ, in mari omnibusque abyssis, in cœlis et inferis, in desertis et variis elementorum locis, nobis incognita et invisa. Unde et Plato disseruit, quod ea quæ scimus, sunt minima respectu eorum quæ ignoramus. [Omnia autem Dominus fecit,] et pie agentibus dedit sapientiam, id est, corda piorum hominum Deus illuminavit: de quibus dixit S. Joannes, Unctio ejus docet vos de omnibus.36 Porro pietas uno modo est idem quod cultus Dei. Nam in Job, ubi nostra habet translatio, Ecce timor Domini, ipsa est sapientia;37 antiqua translatio continet, Ecce cultus Dei, ipsa est pietas. Colentibus autem Deum devote, sapientia copiose infunditur.

POSTREMO capitulum istud spiritualiter posset exponi, per firmamentum intelligendo militantem Ecclesiam, cujus stellæ sunt electæ et virtuosæ personæ. Pulchritudo autem et decor pulchrificans et exornans Ecclesiam, Christus est, sol sapientiæ atque justitiæ: qui secundum naturam assumptam est vas admirabile, totius gratiæ contentivum. In meridiano exurit terram. In meridiano suo exstitit Christus, quando triginta factus annorum, cœpit publice prædicare, miracula agere, et evangelicam tradere legem: per quæ plurimorum corda succendit. Unde et dixit:

B Ignem veni mittere in terram. Cujus ignis ardorem nemo posset sufferre, nisi temperaretur ab ipso. Fornacem custodiens.

Mens Christi instar ardentissimæ fornacis fuit æstuantissima caritate repleta in se, et in operibus ardoris, id est in actibus suæ dilectionis; exurens montes, id est corda Apostolorum, et eorum qui fuerunt cum ipsis, præsertim quando in die Pentecostes repleti sunt Spiritu Sancto;38 radios igneos exsufflans, id est, sapientialia atque ferventia documenta effundens, ita quod omnes mirabantur in verbis gratiæ, quæ procedebant de ore ipsius.39 Et refulgens radiis suis, id est virtutum suarum fulgoribus, obcæcat oculos: quoniam altitudinem documentorum ipsius, et splendorem perfectionis ejus nemo comprehendere potest; et quamvis oculi cordis inde illuminantur, tamen et reverberantur.

Magnus Dominus qui fecit illum, scilicet Christum, secundum naturam suam humanam, in qua factus est Patri ex semine David;40 et in sermonibus ejus festinavit iter. Exsultavit namque ut gigas ad currendam viam;41 et juxta Patris commissionem pertransivit docendo et benefaciendo, atque sanando omnes oppressos a diabolo.42 Hinc fertur de ipso in Canticis: Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles.43 Et luna in omnibus in tempore suo. Potest per lunam accipi beatissima Virgo, de qua multa habemus solennia.

Footnotes

  1. Is. XL, 26. ↩

  2. Gen. 1, 8. ↩

  3. Gen. i, 16. ↩

  4. IV Reg. xxi, 3. ↩

  5. I Cor. xv, 41. ↩

  6. Jer. vii, 18; xliv, 17-19, 25. ↩

  7. Num. xxviii, 11-15. ↩

  8. Lev. xxiii, 5. ↩

  9. Job ix, 7. ↩

  10. Dan. ix, 24. ↩

  11. IV Reg. xvii, 16. ↩

  12. Job xxxiv, 20. ↩

  13. Job xxxviii, 29, 30. ↩

  14. Cant. IV, 16. ↩

  15. Marc. IV, 39. ↩

  16. Jonæ I, 15. ↩

  17. Ps. CVI, 25. ↩

  18. Is. XLV, 21. ↩

  19. Habac. III, 18. ↩

  20. Gen. I, 9. ↩

  21. Gen. 1, 3, 6, 7, 9, 11, 14, 15, 24. ↩

  22. Ps. cim, 25. ↩

  23. Ps. xxxii, 7. ↩

  24. Job xxxviii, 8. ↩

  25. Sap. xi, 21. ↩

  26. Ps. xxxii, 9; cXLVIII, 5. ↩

  27. 31 *Rom. xi, 33.* *Ps. cXLIV, 3.* *Matth. xix, 26; ↩

  28. Luc. 1, 37; ↩

  29. Gen. xviii, 14.* ↩

  30. 32 *Ps. lxxxv, 8.* ↩

  31. 34 *Ephes. vi, 10.* ↩

  32. 35 *1 Tim. vi, 15, 16.* ↩

  33. Exod. xxxiii, 20. ↩

  34. Joann. 1v, 12. ↩

  35. Joann. 1, 18; ↩

  36. 1 Joann. 11, 27. ↩

  37. Job xxviii, 28. ↩

  38. Act. 11, 4. ↩

  39. Luc. iv, 22. ↩

  40. Rom. 1, 3. ↩

  41. Ps. xviii, 6. ↩

  42. Act. x, 38. ↩

  43. Cant. ii, 8. ↩

Chapter 46 of 54