Articulus 45
DECLARATIO CAPITULI QUADRAGESIMI QUARTI : LAUDEMUS VIROS GLORIOSOS ET PARENTES NOSTROS.
HIC per exempla hortatur nos ad virtutes, et Deum in suis commendat ministris. Laudemus viros gloriosos, id est famosos et honore prædignos, meritisque conspicuos, et parentes nostros in generatione sua, id est inter suos, seu in genere suo, et in sobole propagata ab ipsis. Itaque auctor intendit hic laudare non Sanctos qui ab initio mundi fuerunt, sed præcipue Patriarchas, Prophetas, et viros præcipuos in lege, ex quibus Judæi sunt orti. Ideo non incepit ab Abel, sed magis ab Enoch, et Noe, atque ab Abraham, a quo genus Judæorum duxit originem, imo et ritum colendi verum Deum.1
Multam gloriam fecit Dominus magnificentia sua, id est, per suæ efficaciam potestatis fecit præclara gloriosaque opera, utpote a sæculo dominantes in potestatibus suis, id est viros eximios, qui aliis præfuerunt per potestates et auctoritates eis concessas ab eo a quo est omnis potestas, qui et in unamquamque gentem præposuit rectorem.23 Et, supple, isti fuerunt homines magni virtute corporali et spirituali, et prudentia sua præditi, id est, discretione prudentiæ decorati, nuntiantes in Prophetis, id est in expositione et lectione librorum propheticorum, dignitatem Prophetarum, quod scilicet fuerunt amici Dei, et desuper illustrati : quibus et per quos Deus incerta et occulta sapientiæ suæ mysteria revelavit, juxta illud Amos prophetæ :4 Non faciet Dominus verbum, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos Prophetas.5 Unde et in libro Sapientiæ de increata Sapientia scriptum est : In animas sanctas se transfert, amicos Dei et Prophetas constituit.6 Et in secunda Petri epistola inducitur : Non voluntate humana allata est aliquando prophetia;7 sed Spiritu Sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei homines. Et imperantes in præsenti populo : nam multi eorum aliis præfuerunt, ut Moyses, Josue, judices atque reges nonnulli, præsertim David et Salomon ; et virtute prudentiæ populis sanctissima verba, id est, per virtuosam suam prudentiam annuntiantes populis saluberrima Dei eloquia, tam moralia quam prophetalia, ut patet in Isaia, Jeremia et aliis.
In pueritia sua requirentes modos musicos, id est, a tempore pueritiæ suæ discentes canere laudes Dei et psalmos in quibusdam musicis instrumentis, ut David, qui in psalterio et cithara cecinit psalmos : quem in hoc aliqui sunt secuti; imo et ante eum quidam ita egerunt, secundum quod primo Regum Samuel legitur dixisse ad Saul : Obvium habebis gregem Prophetarum, et ante eos psalterium, et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.89 Hinc subditur : et narrantes carmina Scripturarum. Nam quidam eorum cantica spiritualia ediderunt; alii edita ab aliis cecinerunt. Homines divites in virtute, id est potestative in spiritualibus ac temporalibus opulenti, ut constat de David, Asa, Josaphat, Ezechia, Joathan et Josia, in libris Regum ac Paralipomenon ; pulchritudinis studium habentes, id est diligenter intenti circa ornatum cultus divini, et templi decorem, et circa intelligentiam legis ac Prophetarum : unde in Genesi legitur, Nephthali cervus emissus, et dans eloquia pulchritudinis ; pacificantes in domibus suis.10
Omnes isti in generationibus gentis suæ, id est inter tribus Israeliticæ plebis, gloriam adepti sunt, id est famam, imo jucunditatem atque salutem; et in diebus suis habentur in laudibus, id est, laudantur propter virtuosos actus, quos tempore vitæ suæ sunt exsecuti : juxta illud Proverbiorum, Memoria justi cum laudibus; et alibi, In memoria æterna erit justus.
Qui de illis nati sunt, scilicet filii præfatorum, reliquerunt nomen narrandi laudes eorum, id est, nomina parentum suorum fecerunt commemorabilia, et patrum suorum personas commendari fecerunt, sequendo virtutes prædecessorum suorum, qui in suis posteris resplenduerunt.
Et sunt, id est, multi fuerunt, quorum non est memoria : juxta illud Proverbiorum, Nomen impiorum putrescet; et in Psalmo, Periit memoria eorum cum sonitu. Perierunt, quasi non fuerint; et nati sunt, quasi non nati : quia a Deo oblivioni sunt traditi, nec in hominum permanerunt memoria. Quidam tamen ex prædominante iniquitate sua, famosi effecti sunt solum in malum : et talis commemoratio cedit eis in pœnam. Hinc in libro Sapientiæ dicunt : Virtutis nullum signum valuimus ostendere, in malignitate autem nostra consumpti sumus.11 Et filii ipsorum cum illis perierunt a vita beata, et a viventium memoria : loquendo de filiis carnalibus ac spiritualibus, patrum impiorum peccata sectantibus.
Sed illi viri misericordiæ sunt, id est, digni sunt misericordes vocari, et vasa sunt misericordiæ Dei, ac misericordiam desuper consecuti, ac digni in memoria hominum permanere; quorum pietates non defuerunt, id est, cultui latriæ atque operibus misericordiæ fuerunt perseveranter intenti usque in finem. Et cum semine eorum, perseverat bona hereditas nepotum ipsorum. Per quam hereditatem potest ad litteram accipi possessio terræ promissionis, quæ Judæis juste viventibus reservabatur, sicut per Isaiam Dominus dixit : Si volueritis et audieritis me, bona terræ comedetis.12 Hinc rursus per eumdem Dominus locutus est :13 Si glorificaveris me, cibabo te hereditate Jacob patris tui. Verumtamen melius ista intelliguntur de felicitate æterna, et opulentia spirituali in omni gratia et virtute. Non enim temporalia illa fuerunt sufficiens principaleve præmium actuum virtuosorum. Et in testamento stetit semen ipsorum, id est, eorum electa posteritas stabilis fuit in observantia veteris Testamenti. Et gloria eorum non derelinquetur, id est, fama, merces et beatitudo eorum perseverat in ævum. Usque in æternum manet semen eorum, id est, electi eorum posteri in æterna requie perseverant, et qui eorum virtutes sectantur, permanebunt usque in sæculi finem.
Corpora ipsorum in pace, id est pacifice, et in exspectatione pacis futuræ, sepulta sunt, resuscitanda in fine, et felicitanda cum animabus eorum; et nomen eorum, id est fama, vivet in generationem et generationem, in memoriis Dei ac hominum; vel, Nomen, id est persona eorum, vivet vita gloriæ in æternum. Sapientiam ipsorum narrant populi, ad Dei honorem, et proximorum ædificationem, et laudem eorum nuntiat Ecclesia, simili ratione.
Enoch placuit Deo, et translatus est in paradisum. Hoc est quod in Genesi legitur : Ambulavit Enoch cum Deo, et non apparuit, quia tulit eum Deus. Ut det gentibus sapientiam, id est, in fine sæculi cum Elia veniens, contra Antichristum evangelizet, et ab ejus perfidia eruat plebem Judæorum atque gentilium, eosque informet salubriter, sicut de hoc in Apocalypsi multa leguntur.14
Noe inventus est perfectus, justus : secundum illud Genesis : Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis.15 Et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio : id est, quum Deus delevisset genus humanum diluvio, hic Noe factus est meritoria causa reconciliationis inter Deum et homines, ne ultra deleretur genus humanum inundatione diluvii. Juxta quod in Genesi legitur :16 Ædificavit Noe altare, et obtulit holocausta, odoratusque est Dominus suavitatem odoris, et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines. Ideo dimissum est reliquum terræ, quum factum est diluvium: id est, meritis Noe reservati sunt super terram filii ejus, qui secum fuerunt in arca, ad propagandum genus humanum rursus post ipsum diluvium. Testamenta sæculi posita sunt apud illum: id est, Deus iniit pactum et fœdus cum Noe, quod amplius non deleret genus humanum diluvio. Ideo subditur: ne deleri possit diluvio omnis caro, id est homines et jumenta, juxta illud in Genesi: Dixit Deus ad Noe: Statuam pactum meum vobiscum, et nequaquam ultra interficietur omnis caro aquis diluvii.17
Abraham magnus pater multitudinis gentium: magnus pater sanctitate, sapientia, et honore. Cui in Genesi Dominus loquitur: Ego sum, et pactum meum tecum, erisque pater multarum gentium; nec ultra vocabitur nomen tuum Abram, sed appellaberis Abraham, quia patrem multarum gentium constitui te.18 Ex filiis etenim Abrahæ nati sunt maximi populi, videlicet duodecim tribus Israel, et Ismaelitæ seu Agareni, et Amalecitæ, et aliæ plurimæ nationes per Indiam, ut refert Hieronymus. Est quoque spiritualis pater cunctorum credentium, quemadmodum ad Galatas fertur: Qui ex fide sunt, hi filii sunt Abrahæ.19 Et de hoc multa scribit Apostolus ad Romanos et Galatas.
Et non est inventus similis illi in gloria, id est, nemo tempore suo, quo Deo in sanctitate servivit, fuit æqualis ei in præclaritate virtutum ac meritorum: vel quia simpliciter nemo exstitit ei æqualis pro tunc (sicut et illud Job a multis exponitur:20 Numquid considerasti servum meum Job, quod non sit similis ei in terra?21); vel quia quantum ad aliqua, ipse Abraham major aliis fuit, quoniam in virtute et promptitudine obedientiæ fuit excellens. Atque, ut aliqui dicunt, primus post diluvium prædicavit fidem unius Dei: quod tamen vel incertum, vel non verum censetur, quia temporibus ejus fuit vir sanctus Melchisedech rex Salem, senior eo, qui utique Melchisedech subditis suis ac aliis annuntiavit fidem ac cultum unius veri Dei. Qui conservaret legem Excelsi. Legem namque naturalem cum fide Salvatoris futuri, ac alia quædam mandata sibi specialiter facta, et tempore illo currentia, ac postea in lege Moysis renovata ac scripta, multum perfecte ac devotissime adimplevit. Et fuit in testamento cum illo: id est, Deus percussit pactum cum Abraham, et hoc ipsum implevit ei fideliter. Hinc in Genesi legitur: Pepigit Dominus pactum cum Abraham, dicens, Semini tuo dabo terram hanc;22 itemque, Ponam fœdus meum inter me et te, et multiplicabo te vehementer nimis.2324
In carne ejus stare fecit testamentum: id est, pactum de observantia circumcisionis Deus præcepit in corpore Abrahæ ac suorum servari, in signum fidelitatis ac distinctionis fidelium ab infidelibus, juxta illud Apostoli ad Romanos:25 Signum accepit circumcisionis, signaculum justitiæ. Unde in Genesi fertur: Dixit ei Deus: Tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te; circumcidetur ex vobis omne masculinum, et circumcidetis carnem præputii vestri, ut sit in signum fœderis inter me et vos.2627 Et in tentatione: de qua legitur in Genesi, Tentavit Deus Abraham, et dixit ad eum, Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et offeres illum mihi in holocaustum;2829 inventus est fidelis, id est ad obediendum omnino paratus. In ceteris quoque quas a mundo et dæmonibus pertulit tentationibus, viriliter restitit, juxta illud Judith: Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, Dei amicus effectus est.3031
Ideo jurejurando dedit illi semen in gente sua, id est merito prætactæ obedientiæ Deus cum juramento promisit et contulit Abrahæ sobolem copiosam, benedictionem, et gloriam, juxta illud Genesis:32 Extendit Abraham manum, et arripuit gladium, ut immolaret filium.33343536 Et post pauca subditur ibi: Per memetipsum juravi, dicit Dominus, quia fecisti hanc rem, benedicam tibi, et multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli, et velut arenam quæ est in littore maris.37 Hinc subditur: crescere illum, id est posteritatem ipsius, velut terræ cumulum, id est quasi monticulum arenosum, et ut stellas exaltare semen ejus, id est posteritatem ejus sublimare potestate et numero, virtutibus et honore instar stellarum. Nati sunt enim ex eo multi sancti et justi Patriarchæ, Prophetæ, reges, principes, judices, pontifices, sacerdotes, et innumerabiles aliæ personæ electæ. Et hereditare illos, id est, posteros ejus fecit hereditarie possidere, terram promissionis a mari usque ad mare, id est a mari Mediterraneo ab occidentali plaga, usque ad mare Mortuum versus plagam orientalem, et a flumine usque ad terminos orbis terræ, id est a fluvio Euphrate ab aquilone, usque desertum Ægypti versus meridiem. Hæ sunt quatuor plagæ seu termini terræ promissionis, prout in Numerorum libro diffuse narratur, in Deuteronomio quoque et Josue.
Ista est communis expositio textus hujus ad litteram. Aptius tamen de semine Abrahæ, quod est Christus, et multiplicatione fidelium in Christum credentium, explanatur. Imo textus ad hoc magis concordat, quum dicitur, Usque ad terminos terræ, seu orbis terræ. Sic enim de Christo est prædictum in Psalmo: Et dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terræ;38 et in Zacharia, Potestas ejus a mari usque ad mare, et a fluminibus usque ad fines orbis terræ.39 Hinc in Genesi Dominus locutus est Abrahæ: Vide ad aquilonem et meridiem, ad orientem et occidentem;40 omnem terram quam conspicis, tibi dabo et semini tuo usque in sempiternum. Sic et in Genesi promissum est Jacob: Dilataberis ad orientem, et occidentem, et aquilonem, et meridiem.
Et Isaac eodem modo fecit, id est, Deus benedixit ipsi Isaac filio Abrahæ, quemadmodum ipsi Abrahæ patriarchæ, propter Abraham patrem ejus, id est meritis Abrahæ, meritis quoque Isaac imitatoris virtutum patris sui. Unde scriptum est in Genesi: Post obitum Abrahæ benedixit Deus Isaac filio ejus.41 Genesis quoque alio loco de hoc plenius recitatur. Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus. Hoc aliqui ad litteram sic exponunt, quod Deus fecit ipsum Isaac cunctis gentibus inter quas habitavit, ita acceptum, quod omnes imprecabantur ei bonum. Cui expositioni obviat, quod Isaac non habitavit inter omnes gentes, et item quod in Genesi Palæstini ei invidisse et molestiam intulisse leguntur;42 et rursus, quod eodem capitulo scribitur Isaac dixisse Abimelech regi Palæstinorum ac suis: Quid venistis ad me, hominem quem odistis et expulistis a vobis?43 Josephus quoque refert, qualiter Isaac bella habuerit contra quosdam Amorrhæorum. Melius ergo exponitur locus iste, ut sit sensus: Benedictionem omnium gentium dedit illi Dominus, id est, semen sanctum, scilicet Christum, in quo omnium benedictio consistit et salus, Deus promisit nasciturum ex Isaac, juxta illud in Genesi, quo Dominus loquitur ei:44 Multiplicabo semen tuum sicut stellas cœli, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ. Et denuo ibidem Dominus loquitur ei: Benedicam tibi propter servum meum Abraham.4546
Et testamentum suum confirmavit super caput Jacob, id est, pactum seu promissionem, quam fecit Deus Abrahæ et Isaac, repetivit et innovavit in persona Jacob, loquens ad eum, secundum quod in Genesi habetur: Terram in qua dormis, semini tuo dabo;47 eritque semen tuum sicut pulvis terræ, et benedicentur in te et in semine tuo cunctæ tribus terræ;48 eroque custos tuus quocumque perrexeris. Hinc additur: Agnovit eum in benedictionibus suis, id est, benedicendo ipsi Jacob, ostendit se eum cognoscere per approbationem.
Gen. xxvii, 28, 29.
Ibid. XLVIII, 22.
Is. LVIII, 14.
Nam per Isaac benedixit ipsum Jacob, prout in Genesi recitatur. Et dedit illi hereditatem, id est, promisit dare posteris ejus terram promissionis; vel, Hereditatem, de qua Jacob dixit ad Joseph : Do tibi partem unam extra fratres tuos, quam tuli de manu Amorrhæi in gladio et arcu meo. Contulit demum ei hereditatem supernæ patriæ Beatorum. Hinc per Isaiam Dominus ait : Cibabo te hereditate Jacob patris tui. Et divisit ei partem in tribubus duodecim, id est, filius ejus divisit terram promissionis in duodecim partes, juxta numerum duodecim tribuum ex eo progenitarum, sicut in libris Numerorum, Deuteronomii, et Josue legitur. Et si objiciatur, quod tribui Levi non est data possessio, respondetur, quod pro tribu illa, divisa fuit tribus Joseph in duas tribus, scilicet Ephraim et
A Manasse, juxta illud Ezechielis : Joseph duplicem funiculum habet.
Et conservavit illi homines misericordiæ, id est, ex semine Jacob produxit viros electos, qui sunt vasa misericordiæ Dei, et misericordes fuerunt, videlicet duodecim Patriarchas, et multos genitos ex eisdem : et multi ex Patriarchis illis, de quorum scilicet consensu venditus fuit Joseph, de tanto facinore sunt misericordiam consecuti. Hinc in Deuteronomio dicitur Israelitico populo : Patribus tuis conglutinatus est Dominus, amavitque eos, elegitque semen eorum post eos. Invenientes gratiam in oculis omnis carnis, id est, complacentes cunctis hominibus, seu quibusdam de omni genere hominum, seu universis fidelibus. Nam et Pharaoni, et ejus ministris fuerunt accepti.
Ezech. XLVII, 13.
Gen. XXXVII, 26-28.
Deut. x, 15.
Gen. XLVII, 5, 6.
Footnotes
-
Luc. III, 8. ↩
-
Eccl. XVII, 14. ↩
-
Rom. XIII, 1. ↩
-
Ps. I, 8. ↩
-
Amos III, 7. ↩
-
Sap. VII, 27. ↩
-
II Petr. I, 21. ↩
-
I Par. XIII, 8. ↩
-
I Reg. X, 5. ↩
-
Gen. XLIX, 21. ↩
-
Sap. v, 13. ↩
-
Is. 1, 19. ↩
-
Is. LVIII, 13, 14. ↩
-
Gen. v, 22, 24. ↩
-
Gen. VI, 9 ↩
-
Gen. VIII, 20, 21. ↩
-
Gen. ix, 8, 9, 11. ↩
-
Gen. xvii, 4, 5. ↩
-
Galat. m, 7. ↩
-
Job 1, 8; n, 3. ↩
-
Job i, 8; ii, 3. ↩
-
Gen. xv, 18. ↩
-
Gen. xvn, 2. ↩
-
Gen. xvii, 2. ↩
-
Rom. iv, 11. ↩
-
Gen. xvii, 9-11. ↩
-
Gen. xvii, 9-11. ↩
-
Gen. xxii, 1, 2. ↩
-
Ibid. xxii, 1, 2. ↩
-
Judith viii, 22. ↩
-
Judith viii, 22. ↩
-
*alias gloriam* ↩
-
Gen. xxii, 10. ↩
-
Galat. iii, 7. ↩
-
Galat. xvii, 4, 5. ↩
-
Gen. xxii, 10. ↩
-
Gen. xxii, 16, 17. ↩
-
Ps. lxxi, 8. ↩
-
Zach. ix, 10. ↩
-
Gen. xiii, 14, 15. ↩
-
Gen. xxv, 11. ↩
-
Gen. xxvi, 14-16. ↩
-
Ibid. 27. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Ibid. xxvi, 2-5. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Gen. xxviii, 13-15. ↩
-
Ibid. xxviii, 14. ↩
Chapter 47 of 54