Articulus 46
EXPLANATIO CAPITULI QUADRAGESIMI QUINTI : DILECTUS DEO ET HOMINIBUS MOYSES.
Num. xii, 3.
Eccli. m, 19.
Exod. n, 21.1
LAUS patrum qui sub lege scripta fuerunt, hic explicatur. Dilectus Deo et hominibus Moyses. Fuit enim valde electus a Deo, elegantisque formæ, ac mansuetudinis maximæ, quemadmodum in Numeris legitur : Erat Moyses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Mansuetudo autem reddit hominem cunctis amabilem, prout dictum est supra : Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super gloriam hominum diligeris.2 Porro de pulchritudine et amabilitate ipsius, Josephus multa scribit, et qualiter regina urbis quam obsedit, eo viso, in ejus exarsit amorem. Similiter quum jurasset quod habitaret cum Jethro Madian sacerdote, ille mox acquievit, et paulo post filiam suam dedit ei in conjugem. Cujus memoria in benedictione est, id est, cum laudibus frequentatur.
Similem illum fecit in gloria Sanctorum, id est, Deus coæquavit Moysen sanctis Patriarchis et Prophetis in eminentia famæ et gratiæ, et in præclaritate meritorum ac præmiorum seu operum gloriosorum, videlicet signis atque miraculis assiduisque allocutionibus et visionibus ac familiaritatibus Dei. In quibus tantæ eminentiæ exstitit, ut in Deuteronomio de ipso sit scriptum : Non surrexit Propheta ultra in Israel sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, in omnibus signis atque portentis quæ misit per eum. Quidam vero exponunt istud, dicentes, quod Moyses in hac vita vidit Deum per speciem, sicque factus est similis Sanctis in gloria visionis divinæ essentiæ. Unde in libro de Videndo Deum, ad Paulinam, asserit Augustinus, quod Moyses legifer Judæorum, et Paulus doctor gentium, vi-
Deut. XXXIV, 10, 11.
Lacuna: pp. 270–271 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. præditi, id est factum ab ipso Beseleel, viro sapientissimo in omni hujuscemodi opere faciendo : qui præditus fuit seu decoratus judicio discretionis et veritate artis, juxta illud Exodi : Vocavit Dominus ex nomine Beseleel, implevitque eum spiritu Dei, sapientia, et intelligentia, et scientia, ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et ære, sculpendisque lapidibus, et opere carpenario.3 Opus, inquam, textile, torto cocco, id est panno seu filo rubeo, opus artificis, scilicet præfati Beseleelis, gemmis pretiosis figuratis in ligatura auri : quia in rationali erant dispositi et contenti duodecim lapides pretiosi auro inclusi, quo erant alligati in præfato rationali. Ideo additur : et opere, id est artificio, lapidarii, qui scilicet operatur in pretiosis lapidibus, sculptis in memoriam secundum numerum tribuum Israel : quia gemmæ illæ erant insculptæ nominibus duodecim tribuum Israel, hoc est nominibus duodecim Patriarcharum singulæ omnibus, quia in qualibet gemma erant sculpta duodecim Patriarcharum vocabula. Hinc in Exodo Dominus jussit :4 Facies rationale judicii opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta. Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmæ habebit, tam in longitudine, quam in latitudine; ponesque in eo quatuor ordines lapidum, etc.5 Hoc rationale fuit ante pectus pontificis.
Corona aurea supra mitram ejus, expressa signo sanctitatis.6789 Per coronam hanc intelligitur lamina aurea, in qua nomen Domini tetragrammaton sanctissimum fuit expressum et sculptum.10 Quæ lamina posita fuit supra mitram pontificis :11 sic tamen, quod pars ejus inferior dependendo descendebat usque pontificis frontem.12 Fuitque lamina ista gloria honoris, id est clara honorabilisque factura, et opus virtutis magnæ contentivum, propter inscriptionem præfati nominis Dei, quod divinam essentiam pure et nude designat, desiderio oculorum ornata, id est pulchra et desiderabilis ad videndum.
Sic pulchra ante ipsum non fuerunt talia usque ad originem, vel (ut aliqui habent) usque ad orientem, id est, tam decora et præclara ornamenta ac indumenta pontificalia, non fuerunt ante Aaron usque ad mundi exordium, vel usque ad solis ortum, seu terræ extremitatem. Non est indutus illa veste pontificali alienigena aliquis, id est alius a tribu et semine Aaron : et si alter quis usus est ea, illicitum fuit, ut patet de Gedeone et rege Ozia; sed tantum filii ipsius soli, qui ei successerunt per temporum intervalla in pontificatu, et nepotes ejus, videlicet filii filiorum suorum, per omne tempus, quo viguit cultus Dei in veteri Testamento.
Sacrificia ipsius consumpta sunt igne quotidie. Hoc verum est de jugi sacrificio, quo quotidie offerebatur agnus mane et agnus de vespere : qui consumebantur igne holocaustorum, qui semper ardebat in altari holocausti, ut habetur in Exodo. Sacrificia quoque quæ obtulit Aaron in die consecrationis suæ, consumpta fuerunt igne desuper veniente, sicut describitur in Levitico.13 Unde subjungitur : Complevit14 Moyses manus ejus, id est, ipse Moyses consecravit manus Aaron pontificis, et unxit illum oleo sancto, scilicet oleo consecrationis benedicto, quod fudit super caput Aaron præsulis, prout in Levitico diffuse narratur. Factum est illi in testamentum æternum : id est, consecratio illa facta est Aaron sacerdoti in pactum pontificii perpetui, seu ad hoc ut sacerdotio et pontificio jugiter fungeretur per successiones filiorum et posterorum suorum. Hinc additur : et semini ejus sicut dies cœli, id est perpetuo, secundum sensum quo dictum est in isto capitulo : Statuit ei testamentum æternum. Fungi sacerdotio, et habere laudem : quia hoc fuit officium laudabile et præclarum, præsertim quod fuit electus a Deo in primum pontificem. Vel, Habere laudem, id est habere officium laudandi, exorandi, sacrificandique Deo.
Et glorificari populum suum in nomine suo, id est posteritatem ejus honorari per hoc, quod nata fuit ex tanto pontifice, et quia successit ei in pontificatu et sacerdotio. Aliqui autem legunt, Glorificare populum suum in nomine suo, id est, ut ipse pontifex glorificaret et benediceret populum Israel in nomine Dei.
20
Ipsum elegit ab omni vivente, id est præcunctis tunc viventibus, offerre sacrificium, id est, ut Deo sacrificaret, ut pontifex; et semel in anno in Sancto sanctorum, incensum, id est thymiama, et bonum odorem, qui ex thymiamatis inflammatione consurgebat contra odorem qui ex sacrificiorum succensione oriebatur in atrio. Erat enim altare thymiamatis in Sancta seu exteriori tabernaculi parte;15 altare verò holocaustorum, in atrio.16 In memoriam, id est ad hoc, ut Deus misericorditer memor esset populi sui, pro quibus sacrificia immolabantur; in memoriam quoque obedientiæ, devotionis ac fidei Patriarcharum, quatenus Deus eorum meritis, propitiaretur posteris eorumdem. Hinc sequitur: placare pro populo suo, id est ad reconciliandum Deum Israeliticæ plebi.
Et dedit illi in præceptis suis potestatem, id est, Aaron pontifici et successoribus ejus dedit auctoritatem exponendi divina præcepta, et discernendi inter verum et falsum, inter virtutes et vitia, in testamentis judiciorum, id est, dispositionibus et pactis judicialium mandatorum, dedit eis auctoritatem discernendi quid esset in quibuscumque etiam arduis casibus sentiendum et observandum: quoniam difficiliores causæ et lites referebantur ad pontificis judicium. Unde adjungitur: docere Jacob testimonia, id est, ut doceret populum natum ex Jacob præcepta et jura legis scriptæ, quæ Deus vera et justa esse per miracula multa est contestatus, et in lege sua lucem dare Israel, id est exponere Israelitico populo ea quæ scripta sunt in lege Mosaica: quod est intelligentiæ lucem tradere populo, juxta illud Malachiæ: Labia sacerdotis custodiunt scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quoniam angelus Domini exercituum est.17 Et Aggæus ait:18 Interroga sacerdotes legem. Hinc in Levitico scriptum est: Dixit Dominus ad Aaron: Vinum et omne quod inebriare potest, non bibetis tu et filii tui, quando intrabitis in tabernaculum testimonii, ne moriamini: ut habeatis scientiam discernendi inter sanctum et profanum, inter pollutum et mundum, doceatisque filios Israel omnia legitima mea.19 In Deuteronomio quoque: Si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter causam et causam, venies ad sacerdotes, et judicem qui fuerit tempore illo, et quæres ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem.20
Quia contra illum steterunt alieni, id est, homines Deo rebelles, et alieni a Creatore suo ac sacerdotali officio, videlicet Core et complices ejus, contra Aaron surrexerunt; et propter invidiam, id est ex invidia et ambitione, circumdederunt illum homines in deserto, qui erant cum Dathan et Abiron, et congregatio Core, videlicet ducenti quinquaginta viri21, qui erant cum eo, in iracundiam, id est ad exsequendum iram suam in Aaron;22 vel, In iracundiam, id est sic, quod ex hoc Deus fuit iratus adversus eos.23 Præterea advertendum, quia ut legitur in Numerorum libro, prædicti viri consurrexerunt non solum contra Aaron, sed etiam contra Moysen. Core namque et Levitæ ei adjuncti, inviderunt specialiter pontificio Aaron et sacerdotio ejus ac filiorum ipsius. Porro Dathan et Abiron et Hon de tribu Ruben, inviderunt principaliter principatui Moysis, eo quod essent de tribu primogeniti Jacob. Hic tamen fit specialiter sermo de Aaron, quia de ejus laudibus tractatur.
Vidit Dominus, et non placuit ei: imo valde displicuit ei illorum schisma, arrogantia, ambitio et irrefrenata rebellio; et consumpti sunt in impetu iracundiæ.24 Core quippe et Dathan ac Abiron, atque (ut creditur) etiam Hon, cum tabernaculis suis fuerunt repente a terra absorpti. Fecit illis monstra, id est, insolitas et admirabiles plagas intulit eis, secundum quod in libro Numerorum Moyses ait : Si consueta morte interierint, non misit me Dominus; si autem novam rem fecerit Dominus, ut aperiens terra os suum, deglutiat eos, et omnia quæ ad illos pertinent, descenderintque viventes in infernum, scietis quod blasphemaverint Dominum.25 Et consumpsit illos in flamma ignis : non ipsos Dathan, Abiron, Hon et Core, qui tanquam principales in illa seditione, fuerunt horribiliori ultione puniti; sed fautores eorum, juxta illud quod in Numeris legitur :26 Ignis egressus a Domino, interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.27
Et addidit Aaron gloriam, id est, Deus adhuc plenius glorificavit Aaron pontificem, quia adversariorum suorum consumptio fuit confirmatio sua. Et floritio virgæ suæ miraculosa, de qua in Numeris legitur, aliarum tribuum virgis in sua ariditate manentibus, fuit glorificatio sua, quod28 esset præ ceteris a Deo ad pontificale electus officium.29 Et dedit illi hereditatem : non talem, qualem aliis tribubus, quoniam tribui Levi non fuit data hereditas, sed loca et oppida ad habitandum, et suburbna ad alendum eorum jumenta;30 sed dedit ei et filiis ejus hereditatem, id est perpetuam necessariorum provisionem, sicut subjungitur : et, pro id est, primitias frugum terræ divisit illi et sacerdotibus, quibus debebantur primitiæ, sicut Levitis decimæ, ut in Levitico et Deuteronomio patet.31 Panem ipsis in primis paravit, id32 est, competentem refectionem providit eis de primitivis fructuum terræ, in satietatem, id est ad sufficientem sustentationem. Nam et sacrificia Domini edent, quæ dedit illi et semini ejus : id est, partes aliquæ sacrificiorum cedebant in usum pontificis et sacerdotum. Holocausta equidem tota comburebantur ad divinæ reverentiam majestatis, in signum quod debemus nos totos Deo offerre. Partes autem quædam de sacrificiis pacificis et spontaneis et pro peccato oblatis, cesserunt in usum ipsorum, ut in Levitico per diversa patet capitula.33 Porro pontifici dabantur a sacerdotibus decimæ decimarum.
Ceterum in terra gens non hereditavit, id est, in terra promissionis plebs stirpis Leviticæ hereditatem, ut dictum est, non accepit; et pars hereditaria non est illi in gente, id est in Israelitico populo. Ipse enim est pars et hereditas ejus :34 id est, sacrificia Dei, et quæ Deo offerenda erant de fructibus terræ, data sunt sacerdotibus3536 ac Levitis pro hereditaria portione. Unde per Moysen Dominus dixit multoties : Ego hereditas eorum.
Phinees filius Eleazari tertius in gloria est, id est, in honore et gloria pontificii successit tertio loco, ita quod Aaron fuit primus, Eleazarus filius ejus secundus, cui immediate Phinees iste successit : de quo fit mentio potius quam de Eleazaro, de quo non multa nec magna specialia scripta sunt sicut de Phinees, qui instar Eliæ ferventissimus fuit pro Dei honore; imitando eum, scilicet patrem suum, in timore Domini filiali : quia sic zelabatur pro Dei honore contra injustos, quod personaliter timoratus atque sollicitus fuit, ne Deum offenderet; et stare in reverentia gentis, id est consistere in suo officio ad plebis suæ profectum, et ut haberetur in reverentia magna ab illis. In bonitate et alacritate animæ suæ, id est per cordis sui sinceritatem et devotionem, seu spiritualem jucunditatem, placuit Deo Israel, cui talia placent corda, et qui hilarem diligit servitorem.37
Ideo statuit illi testamentum pacis, id est pactum et promissionem quod sacerdotium ac pontificium pacifice possideret, et principem sanctorum et gentis suæ, id est, fecit eum principem sacerdotum ad divina et sancta deputatorum, ac reliqui populi Judæorum, quibus in spiritualibus præfuit; ut sit illi et semini ejus sacerdotii dignitas in æternum : juxta expositionem præhabitam. Nempe quum ex zelo Dei perfodisset Zambri et Cozbi pariter fornicantes, in genitalibus eorumdem, Dominus dixit ad Moysen:38394041 Phinees avertit iram meam a filiis Israel, quia zelo meo commotus est contra eos. Idcirco loquere ad eum: Ecce do ei pacem fœderis mei, et erit tam ipsi quam semini ejus pactum sacerdotii sempiternum (ut in Numerorum libro inducitur).42
Et testamentum, id est ordinatio, David regis filii Jesse de tribu Juda:43 qui David ordinavit viginti quatuor præcipuos sacerdotes, qui sub pontifice ministrarent in templo cum sibi deputatis, unusquisque in sua hebdomada, prout primo Paralipomenon legitur: hæc, inquam, ordinatio fuit sub regimine Phinees seu posteritatis ipsius; hereditas ipsi et semini ejus, id est, loco hereditatis seu hereditario jure pertinens ad præsulem et posteros ejus; ut daret sapientiam in cor nostrum, id est, ut ipse Phinees, seu posteritas ejus, nos informaret de lege, judicare gentem suam in justitia, id est ad judicandum ac dirigendum Israeliticam plebem juste secundum legem, ne abolerentur bona ipsorum, id est, ne privarentur possessionibus suis propter peccata sua, sicut in libris Judicum, Regum ac Paralipomenon legitur contigisse frequenter; et gloriam ipsorum, id est bonum statum, seu sacerdotii honorem et prosperitatem Judæorum, in gentem eorum, id est in tribubus Israel, æternam fecit, id est, diu vel perpetue stabilivit, manereque fecit, quantum in ipso fuit.
Circa hæc dicit Glossa: Significat locus iste, quod distributio ministrorum Dei, quos in viginti quatuor sortes divisit David, ut per vices suas Domino ministrarent, gloriam Phinees non minoravit, sed auxit. Unde in Paralipomenon libro:44 Phinees autem filius Eleazari erat dux eorum coram Domino. Hinc Hebræi tradunt, quod adhuc eo tempore vixit, et ministrorum vices in tabernaculo ordinavit. — Verumtamen non apparet quod Phinees usque ad illud vixerit tempus, nec de isto Phinees ad tale propositum hoc ibi perhibetur. Multi quoque leguntur fuisse pontifices post Phinees, et tempore David Achimelech pontifex [et Abiathar] quem Salomon ejecit, et pro eo Sadoc instituit, ut legitur tertio Regum. Si autem Phinees vixisset tam diu, mansisset in pontificatu.45
Postremo, de spirituali expositione sacerdotalium et pontificalium ornamentorum ac vestimentorum pertranseo, quoniam super Exodum in expositione capituli vicesimi octavi inde tractatum est.
Footnotes
-
Exod. ii, 21. ↩
-
Eccli. iii, 19. ↩
-
Exod. xxxv, 30-33. ↩
-
Judic. viii, 27; ↩
-
Exod. xxviii, 15-21. ↩
-
II Par. viii, 12. ↩
-
Lev. ix, 24. ↩
-
Exod. xxix, 38, 39; ↩
-
Ibid. 29. ↩
-
Exod. xxviii, 36. ↩
-
Ibid. 37. ↩
-
vers. 8. ↩
-
Lev. vi, 9, 12, 13. ↩
-
II Par. xxxv, 16-19. ↩
-
Exod. xxx, 6. ↩
-
Exod. xl, 27. ↩
-
Malach. II, 7. ↩
-
Agg. II, 12. ↩
-
Lev. x, 8-11. ↩
-
Deut. xvii, 8, 9. ↩
-
Num. XVI, 1, 2. ↩
-
Ibid. 3, 13. ↩
-
Ibid. 2, 3. ↩
-
Ps. cv, 17. ↩
-
Num. xvi, 29, 30. ↩
-
Ibid. 35. ↩
-
Num. XXVI, 10; ↩
-
Num. xvi, 8. ↩
-
Ibid. 5. ↩
-
Num. xxxv, 2, 3. ↩
-
Lev. xiii, 10; ↩
-
Deut. xviii, 8; xxvi, 12. ↩
-
Lev. ii, 3, 10; xxiv, 9. ↩
-
Deut. xvi, 1. ↩
-
Deut. x, 9; xvi, 2. ↩
-
Num. xvi, 20; ↩
-
29 II Cor. ix, 7. ↩
-
Num. xviii, 20; ↩
-
Deut. x, 9; xviii, 2. ↩
-
Deut. xviii, 1. ↩
-
Deut. xvii, 8. ↩
-
Num. xxv, 8, 10-13. ↩
-
1 Par. xxiv. ↩
-
1 Par. ix, 20. ↩
-
III Reg. u, 35. ↩
Chapter 48 of 54