Articulus 47
EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI SEXTI: FORTIS IN BELLO JESUS NAVE.
PRÆCONIA Josue et Caleb ac judicum, hic ponuntur. Et aliqui dicunt, quod sicut capitulo præcedenti ponuntur laudes patrum qui fuerunt ante ingressum in terram promissionis, sic in isto capitulo describuntur laudes patrum qui post ingressum in terram promissionis fuerunt. Quibus objici potest, quod præcedenti capitulo introducuntur laudes Phinees, qui sicut et Josue, terram promissionis intravit.
Fortis in bello Jesus filius Nave, id est Josue: qui alio nomine dictus est Jesus et Osee, sed a Moyse vocatus est Josue, ut patet in Numerorum libro.1 Strenuus et victoriosus fuit in præliis, et primo pugnavit contra Amalec, prout in Exodo recitatur;2 deinde contra reges Amorrhæorum, debellavitque reges triginta unum, sicut in ipsius volumine scriptum est.3 Successor Moysis in regimine populi, quemadmodum in Numerorum libro et alibi sæpe habetur, in Prophetis, id est de numero Prophetarum, quoniam prophetico spiritu fulsit. Unde et liber ejus inter libros ponitur Prophetarum. Nempe, ut ait Hieronymus, Hebræi Scripturam canonicam veteris Testamenti dividunt in legem, ad quam pertinent quinque libri Moysis, in Prophetas, et in Hagiographa :4 et libros propheticos a Josue inchoant. Qui fuit magnus, id est præclarus in actibus, secundum nomen suum, id est secundum interpretationem nominis sui. Jesus namque interpretatur salvator, et ipse populum suum bene rexit, a periculis liberavit, et eorum adversarios expugnavit. Ideo subditur : maximus in salutem electorum Dei, id est præcipuus in obtinendo prosperitatem, victoriam et quietem filiis Israel : quibus et veram salutem animarum ministerialiter procuravit, inducendo eos exemplo et verbo ad observantiam legis Mosaicæ ; expugnare, in debellando, insurgentes hostes, qui convenerunt ad impugnandum filios Israel, ut in Josue hujus libro legitur, ut consequeretur hereditatem Israel, id est, quatenus Israeliticus populus terram Chanaan hereditarie possideret.56
Quam gloriam adeptus est in tollendo manus suas, id est, famam et laudem hanc acquisivit, levando manum suam cum clypeo contra hostes, prout in ejus libro scriptum est : Josue non contraxit manum, quam in sublime porrexerat, tenens clypeum, donec interficerentur omnes habitatores Hai ;7 et jactando contra civitates quas obsedit, rhomphæas, id est spathas, vel acutas sagittas, seu bellicas machinas. Quis ante illum sic restitit Chananæis ? quasi dicat : Nemo ante eum ita prostravit reges ac populos Chananæorum. Verumtamen non humana, sed divina virtute. Ideo additur : nam hostes ipse Dominus percussit : qui populum Israel confortavit contra iniquos. Atque, ut legitur in Josue libro, Dominus misit super illos lapides grandinis magnos de cœlo, ita quod plures occidebantur grandinibus illis, quam gladiis Judæorum.89
Annon in iracundia ejus impeditus est sol, et una dies facta est quasi duo ? id est, sol in medio cœli stetit immobilis spatio viginti quatuor horarum, ex ira per zelum ipsius Domini Dei id principaliter facientis, vel Josue id procurantis, quatenus filii Israel se ulciscerentur de adversariis suis. Nec solum sol, sed et luna stetit tam diu. Invocavit Altissimum potentem, qui solo nutu potest totum mundum delere, in oppugnando inimicos undique in terra Chanaan, sciens se absque speciali et supernaturali Dei auxilio fortissimis gentibus illis prævalere nullatenus posse.10 Unde et in libro ejus legitur pronus jacuisse in terra usque ad vesperam. Et audivit illum magnus et sanctus Deus in saxis grandinis virtutis valde fortis, id est mittendo super adversarios ejus lapides grandinis magnos et duros, magnæ efficaciæ ad necandum eos super quos ceciderunt, sicut jam patuit. In præallegatis tamen non legitur ipse Josue Dominum exorasse pro hac re. Sed non omnia scripta sunt; certumque est Josue sanctum virum invocasse assidue divinum auxilium.
Impetum fecit contra gentem hostilem, videlicet Chananæos11, et in descensu perdidit contrarios, id est, adversarios illos occidit in descensu Bethoron, ac descendentibus super illos grandinibus; ut cognoscant gentes potentiam ejus, id est omnipotentiam Dei, sive robur quod dedit Josue servo suo ac Israeli, quia contra Dominum pugnare non est facile : imo stultum est, præsumptuosum, ac dejectionis principium, quum Omnipotenti nullus queat resistere. Et secutus est a tergo potentes, id est, Chananæos fugientes insequebatur. Hinc scriptum est : Irruit super eos repente, contrivitque plaga magna, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron.12
Et in diebus Moysis, misericordiam fecit ipse et Caleb filius Jephone : id est, quando missi sunt ipse Josue et Caleb cum aliis decem a Moyse13 de Cadesbarne ad explorandum terram promissam, reversus ipse et Caleb cum aliis, misericorditer egit cum populo Israel, de quorum murmuratione et rebellione ac incredulitate eatenus doluerunt, quod vestimenta sua sciderunt :14 quæ omnia in Numerorum libri textu plenius describuntur ; stare contra hostem, id est stando viriliter contra alios decem exploratores perversos, qui populum terruerunt, et prohibere gentem a peccatis, id est refrenando pro posse filios Israel ab eorum murmuratione, rebellione, ac proposito redeundi in Ægyptum. Hinc subditur : et confringere murmur malitiæ, id est reprimendo malitiosum murmur filiorum Israel murmurantium contra Deum et Moysen. Hinc in Numeris fertur : Murmurati sunt contra Moysen et Aaron cuncti filii Israel, dicentes : Utinam pereamus, et non inducat nos Dominus in terram istam, ne cadamus gladio. At vero Josue et Caleb sciderunt vestimenta sua, et ad omnem multitudinem locuti sunt : Nolite rebelles esse contra Dominum, neque timeatis populum terræ hujus, quia sicut panem, ita eos possumus devorare ; Dominus nobiscum est.
Et ipsi duo constituti, id est a Deo in virtutibus collocati, a periculo, id est a plaga mortis, liberati sunt per hoc, quod Deus præservavit eos a culpa, ob quam alii decem exploratores fuerunt percussi, ut in Numerorum habetur libro. Liberati sunt etiam a periculo quod omnes contra Moysen (ut dictum est) murmurantes inciderunt : qui ob murmurationem, rebellionem, infidelitatemque suam mortui sunt in deserto, atque ab ingressu terræ promissionis prohibiti. Unde subjungitur : a numero sexcentorum millium peditum : quia in prima numeratione filiorum Israel, a vicesimo anno et supra, qui poterant ad bella procedere, fuerunt sexcenta millia :15 non tamen præcise, imo ut in Numeris habetur, fuerunt sexcenta tria millia quingenti quinquaginta;1617 sed Scriptura istas minutias non attendit. Et de omnibus illis, hi duo dumtaxat terram promissionis introierunt : imo et alios induxerunt in eam, præsertim Josue. Propter quod subditur : et inducere illos in hereditatem, in terram quæ manat lac et mel, id est, affluentiis victualium est referta. Verumtamen, de Levitis ex Ægypto egressis, et inter suos numeratis, multi introierunt terram promissionis, sicut et Eleazarus et Phinees. Sed tribus Levi inter alias tribus numerata non fuit, nec eo modo ut aliæ, sed seorsum specialique modo : et illi qui introierunt, non murmuraverunt cum aliis contra Moysen in casu prætacto.
Et dedit Dominus ipsi Caleb fortitudinem, id est robur mentis et corporis; et usque in senectutem permansit illi virtus corporeæ fortitudinis, quum tamen a quinquagesimo anno illa solet tendere ad defectum, ut ascenderet in excelsum terræ locum, id est ad loca montana, videlicet ad expugnandum habitatores eorum, atque ad possidendum hæc loca. Et semen ipsius obtinuit hereditatem, ut viderent, id est, ex beneficiis justo Caleb a Deo collatis considerarent, omnes filii Israel, quia bonum est obsequi sancto Deo, qui etiam aliquando in præsenti tam copiose remunerat suos. Hinc in Josue libro scriptum est : Dixit Caleb ad Josue : Quadraginta annorum eram quando me misit Moyses, ut considerarem terram. Hodie octoginta quinque annorum sum, sic valens ut eo valebam tempore; illius in me temporis fortitudo usque hodie perseverat, tam ad bellandum quam ad gradiendum. Da ergo mihi montem istum, in quo Enacim sunt et urbes magnæ, si forte potuero delere eos. Benedixitque ei Josue, et tradidit ei Hebron in possessionem.18
Sequitur laus judicum in generali. Et judices singuli suo, id est proprio nomine appellati, qui sicut in libro Judicum invenitur, post Josue præfuerunt*; quorum* non est cor corruptum, id est vitiis laceratum, scilicet eo tempore quo præfuerunt : quidam tamen eorum ante sui assumptionem officii fuerunt iniqui, ut Jephthe, qui erat ad tempus princeps latronum. Qui non aversi sunt a Domino, per idololatriam aut alia magna peccata : ideo intelligendum est istud non de universis judicibus Israel, quum et Abimelech pessimus fuerit; ut sit memoria illorum in benedictione, id est, cum laude et benedictionibus frequentetur, juxta illud : Memoria justi cum laudibus.19 Et ossa eorum pullulant de loco suo, id est, de suis sepulcris germinant bonæ famæ odorem et exemplaritatem his qui recordantur ipsorum judicum, et eorum visitant monumenta; et nomen eorum permanet in æternum : id est, memoria nominis ac personæ ipsorum, in militanti ac triumphanti perseverat Ecclesia, et ipsi æternaliter sunt cum Deo. Nam et liber Judicum omni anno in Ecclesia legitur, in quo eorum gesta et nomina recoluntur. Permanente ad filios illorum sanctorum virorum gloria, id est, fama et virtuositate sanctorum judicum perseverante usque ad filios et imitatores ipsorum, et in cordibus posterorum.
Sequuntur præconia Samuelis, qui inter judices ultimus fuit et sanctior. Dilectus a Domino Deo suo Samuel propheta Domini. De quo legitur primo Regum : Magnificatus est puer Samuel apud Dominum, et placebat tam Deo quam hominibus.20 Renovavit imperium, id est, regium principatum, Deo jubente, transtulit de Benjamin tribu ad tribum Juda, ungendo David in regem pro Saul, quem unxerat ante.21 Unde subjungitur : et unxit principes in gente sua, id est, Saulem et David unxit reges in populo Judæorum :22 et dixit ad Saul, Abjecit te Dominus, ne sis rex;23 et rursus, Quæsivit sibi Dominus virum secundum cor suum. In lege Domini congregationem judicavit, id est, collectionem Judæorum judicavit secundum legis divinæ præcepta, secundum illud primi Regum :24 Judicavit Samuel Israel, circumiens Bethel et Galgala et Maspha. Et vidit Deum Jacob per propheticas revelationes, et per contemplationes sublimes, atque imaginarias visiones, ut primo Regum diffuse describitur; et in fide sua probatus est propheta, id est, approbatus est propheta a Deo atque hominibus, ob fidei suæ ac fidelitatis eminentiam.25 Et cognitus est in verbis suis fidelis : secundum illud Regum libro primo : Cognovit universus Israel quod fidelis Samuel propheta esset Domini, et evenit sermo Samuelis universo Israeli;26 quia vidit Dominum lucis, sicut jam dictum est, et verba ejus audivit in revelationibus secretorum.
Et invocavit Dominum omnipotentem in oppugnando hostes circumstantes undique, utpote Philistæos et alios, in oblatione viri immolati, id est per oblationem ipsius Samuelis, quem mater sua adhuc infantulum obtulit Deo in templo, ut legitur primo libro Regum. Vel, ut aliqui legunt, In oblatione viri inviolati, id est, ipsum Samuelem Dominus exaudivit per oblationem ipsius, qui fuit vir integer, virtuosus, non corruptus per vitia. Hinc primo libro Regum fertur :27 Tulit Samuel agnum lactentem unum, et obtulit holocaustum;28 et clamavit ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum. Et intonuit de cœlo Dominus, id est, ministerio angelico produxit tonitrua in cœlo aerio, et in sonitu magno, id est horribili tonitru, auditam fecit vocem suam, id est, sonum illum a se causatum fecit palam terribiliterque audiri; et contrivit principes Tyriorum et omnes duces Philistiim, qui tunc fuerant congregati ad impugnandum filios Israel, juxta illud primi libri Regum : Quum Samuel offerret holocaustum, Philistæi inierunt prælium contra Israel; intonuit autem Dominus fragore magno super Philistiim, et exterruit eos, et cæsi sunt a facie Israel.29 Et sicut ex isto passu videtur, principes Tyriorum venerunt tunc in auxilium Philistæorum.
Et ante tempus finis vitœ suœ et sœculi, id est suæ periodi seu durationis, puta in senio suo, testimonium prœbuit in conspe- ctu Domini et christi ejus, id est, coram Deo et Saule recenter in regem uncto protestatus est et probavit se juste præfuisse, et neminem oppressisse, aut spoliasse de filiis Israel, nec munera accepisse, sicut subjungitur: pecunias et usque ad calceamenta ab omni carne non accepit, id est nil penitus ab aliquo homine contra justitiam; et non accusavit illum homo. Imo omnes attestabantur suæ justitiæ. Unde ait ad populum:30 Loquimini de me coram Domino et coram christo ejus, utrum bovem cujusquam tulerim aut asinum;31 si quempiam calumniatus sum, si de manu cujusquam munus accepi. Et dixerunt, Non.
Et post hæc dormivit somno mortis, et notum fecit regi Sauli, ea quæ interrogavit a Samuele defuncto, et ostendit illi finem vitæ suæ, dicendo, Cras tu et filii tui mecum eritis:32 ut primo libro Regum narratur. Et exaltavit vocem ejus de terra in prophetia: id est, Samuel apparuit quasi surgens de terra, et loquens alte ac fortiter, tanquam prophetice prænuntiavit Sauli non solum suam occisionem, sed etiam interfectionem populi sui propter peccata regis ac populi. Nam dixit: Sed et castra Israel tradet Dominus in manus Philistiim. Ideo subditur: delere impietatem gentis, id est ad puniendum peccata Israeliticæ plebis per manus Philistinorum. Præterea, an ipsemet spiritus Samuelis defuncti apparuit Sauli, an spiritus malignus in specie ejus, magna est quæstio: de qua super librum primum Regum diffuse tractatum est. Idcirco pertranseo. — Postremo, qualiter Josue pene in omnibus fuit figura Christi, super Josue est ostensum.33 Ideo nunc abscindo.
Footnotes
-
Num. xiii, 17. ↩
-
Exod. xvii, 10. ↩
-
Josue xii, 24. ↩
-
Num. xviii, 13. ↩
-
Num. xviii, 18-23. ↩
-
Josue xi, 5. ↩
-
Josue viii, 26. ↩
-
Josue x, 11. ↩
-
Ibid. x, 11. ↩
-
Josue vii, 6. ↩
-
Josue xiii, xiv, 1-38. ↩
-
Josue x, 9, 10. ↩
-
Num. xiii, 2, 3, 6, 7, 9. ↩
-
Num. xxxii, 8. ↩
-
Num. i, 38. ↩
-
Num. 1, 46. ↩
-
Ibid. 36, 37. ↩
-
Josue xiv, 7, 10-13. ↩
-
Prov. x, 7. ↩
-
1 Reg. II, 21, 26. ↩
-
1 Reg. XVI, 13; x, 1. ↩
-
1 Reg. XV, 23, 26. ↩
-
1 Reg. XIII, 14. ↩
-
1 Reg. VII, 15, 16. ↩
-
1 Reg. III, VIII, IX, XV, XVI. ↩
-
Ibid. III, 20, 21. ↩
-
1 Reg. VII, 9. ↩
-
1 Reg. I, 22-28. ↩
-
1 Reg. vii, 10. ↩
-
1 Reg. xii, 5. ↩
-
Ibid. 3, 4. ↩
-
1 Reg. xxviii, 15-19. ↩
-
Art. XLVII in fine. ↩
Chapter 49 of 54