Skip to the text

Articulus 48

EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI SEPTIMI: POST HÆC SURREXIT NATHAN PROPHETA, ETC.

PRÆCONIA quorumdam regum, et aliquorum qui regum fuerunt temporibus, hic narrantur. Post hæc surrexit Nathan propheta, qui post Samuelem splenduit spiritu prophetiæ, in diebus David, quando scilicet regnavit: nam et Samuel fuit in diebus David, sed antequam cœpit regnare. Et quasi adeps separatus est a carne: id est, sicut in sacrificiis adeps separabatur a ceteris partibus animalis oblati, ut ad Dei cremaretur honorem, juxta illud Levitici, Omnis adeps Domini erit jure perpetuo;12 sic Nathan a carnalibus filiis Israel fuit disjunctus, tanquam vir spiritualis et multum devotus ac exemplaris. Aliqui tamen exponunt istud de David, quod scilicet ceteris filiis Israel etiam spiritualibus ac devotis divinior fuerit atque devotior. Nam subditur: sic David a filiis Israel.

Cum leonibus lusit quasi cum agnis, id est, per modum ludentis facili conatu et delectabiliter occidit leonem, tanquam si agnum interfecisset; et in ursis similiter fecit, sicut in agnis ovium, celeriter ursum interimendo. Quocirca sciendum, quod in nulla scriptura canonica legitur David occidisse leones et ursos, nisi quod ipsemet libro primo Regum ait ad Saul: Pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo, vel ursus, et tollebat arietem de medio gregis; et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum; et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam interficiebamque eos:3 nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus. Ex quibus verbis non habetur, nisi quod unum leonem et unum occiderit ursum. Idcirco, quum dicitur hoc loco pluraliter, Cum leonibus et ursis, puto plurale poni pro singulari. In juventute sua.

Numquid non occidit gigantem, scilicet Goliath Philistæum, et abstulit opprobrium de gente? id est, populum Israel liberavit de opprobrio, quod eis Goliath quotidie inferebat. Qui, ut primo Regum legitur, dixit exercitui Hebræorum:4 Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.5 Et addidit: Ego exprobravi agminibus Israel hodie. In tollendo manum, in saxo fundæ dejecit exsultationem Goliæ: id est, ipse David elevando manum suam ac brachium ad projiciendum lapidem cum funda, vulneravit Goliath in fronte, ita quod cecidit, accurrensque David, gladium extraxit Goliath, amputans ei caput proprio ense. Ubi invocavit Deum omnipotentem, et dedit in dextera ejus tollere hominem fortem in prælio, id est, Deus concessit ipsi David, ut cum dextera sua occideret et tolleret de hac vita robustum illum gigantem in duello, et exaltare cornu gentis suæ: quoniam David sic prævalendo, confortavit potestatem regis Saul et sui exercitus, quia Goliath occiso, fugerunt protinus Philistiim:6 quos insecuti filii Israel occiderunt fugientes in via, et castra eorum sunt deprædati, prout præallegato refertur capitulo.

Sic in decem millibus Philistinorum, quos occidit, seu (modo prætacto) fecit occidi, glorificavit eum Deus. Propter quod egressæ feminæ cecinerunt: Percussit Saul mille, et David decem millia, prout libro primo Regum describitur.7 Et laudavit eum in benedictionibus Domini, id est, Deus laudabilem fecit ipsum David propter dona et triumphos quos ei gratiose concessit, in offerendo illi coronam gloriæ, id est dando ei regiam potestatem. Contrivit enim inimicos undique, id est, David auxilio Dei ex omni parte devicit adversarios Israelitici populi, et exstirpavit Philistiim contrarios, usque in hodiernum diem, id est, Philistæos specialiter ac vehementer vastavit et vicit: non eos totaliter occidendo, sed potestatem ipsorum valde diminuendo, ita quod de cetero non sunt filiis Israel dominati. Ideo subditur: contrivit cornu, id est potestatem extollentiamque ipsorum usque in æternum.

In omni opere dedit confessionem Sancto et Excelso in verbo gloriæ, id est, in cunctis actibus suis bonis atque victoriis, in omni gratia et profectu, laudavit Deum sublimem essentialiter sanctum, per verba sapientialia et præclara, omne bonum Deo devotissime attribuendo. Sæpe equidem ait in libro Psalmorum:8 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Et rursus: Non nobis (inquit), Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam.910 De omni corde suo, id est toto intellectu et affectu, laudavit Dominum: sicut patet in devotissimis psalmis quos edidit. Et dilexit Deum qui fecit illum, videlicet proprium Creatorem, dicendo:11 Diligam te, Domine, fortitudo mea. Hinc secundo Regum libro protestatur: Cuncta salus mea et omnis voluntas, nec est quidquam ex ea quod non germinet.12 Et dedit illi contra inimicos potentiam, id est, virtutem prævalendi adversariis contulit Deus ipsi David. Unde in libris Paralipomenon frequenter habetur: Salvavit Dominus David in omnibus ad quæcumque perrexit.13

Et stare fecit cantores contra altare, id est, David ordinavit et jussit ut cantores starent circa altare templi, seu ex opposito ejus, quatenus tempore sacrificiorum cantarent ibi psalmos et hymnos, prout libro primo Paralipomenon recitatur;14 et in sono eorum dulces fecit modos, id est melodias suaves: quia instituit psalmos et spiritualia cantica decantari cum musicis instrumentis, sicut et in deportatione arcæ.15 Et dedit in celebrationibus decus, id est, in divini obsequii exsecutionibus et cultu ac ritu solennium, fecit venustum et decentem processum servari, ita quod omnia decenter et ordinate fiebant. Et orna- vit tempora usque ad consummationem vitæ, id est, tempora quibus regnavit, fecit a populo suo tam devote expendi, quod erant quasi aurea tempora sub eo usque ad finem vitæ suæ, et tunc populus Israel fuit in præcipua prosperitate; ut laudarent nomen sanctum Domini, id est, sanctum Deum jugiter collaudarent ministri templi in templo, et etiam alii suo modo, et amplificarent mane Dei sanctitatem, id est, sanctitatem Dei immensam, seu sanctum Deum, copiosius solito honorarent, laudarent, mane surgendo, et ante omnia exsequendo divina: juxta illud Psalmistæ, Mane adstabo tibi, et videbo;16 atque in Isaia, De mane vigilabo ad te.17

Christus purgavit peccata ipsius, id est Unigenitus Patris, rex Messias in lege promissus, secundum quod Deus gratiam contritionis et remissionis præstitit David regi.18 Quem ipse David in spiritu vocat Dominum, dicens:19 Dixit Dominus Domino meo.20 De quo Judas ait apostolus:21 Jesus populum suum salvans de terra Ægypti, secundo eos qui non crediderunt, perdidit. Et exaltavit in æternum cornu ejus, id est, regiam potestatem magnificavit in eo ac posteris ejus, quousque ex eis natus est Christus: in quo regia potestas David est perpetuata, juxta illud in Isaia, Super solium David et super regnum ejus sedebit in æternum;22 et in Luca, Dabit illi Dominus Deus sedem David patris ejus, et regnabit in domo Jacob in æternum.23 Et dedit illi testamentum regum, id est pactum et promissionem, quod posteri ejus succederent ei in regno. Unde secundo Regum Dominus dixit ad eum: Fidelis erit domus tua et regnum tuum usque in æternum ante faciem meam, et thronus tuus erit firmus jugiter.2425 Et sedem gloriæ in Israel, id est thronum regalem præclarum super duodecim tribus.

Post ipsum surrexit filius sensatus, id est, sapientissimus Salomon successit David regi in regno; et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum, id est, Deus pacifice subdidit gentes in circuitu filiorum Israel commorantes, ipsi Salomon, quæ gentes ante frequenter fuerunt hostes Israeliticæ plebis: quatenus Salomon pacem undique habens, construeret celeberrimum templum Deo. Hinc subditur:26 Salomon imperavit in diebus pacis: cui subjecit Deus omnes hostes, ut conderet domum in nomine suo, id est, templum ædificaret Deo ad ipsius honorem, et nomen, et famam, et pararet sanctitatem in sempiternum, id est cultum Dei et vasa ac utensilia templi ad Dei obsequium requisita; vel, ut populum præpararet ad sancte vivendum; quemadmodum eruditus est in juventute sua, id est, secundum quod David pater suus docuit eum de modo construendi templum, dans ei descriptionem templi et faciendorum in eo, prout in libro primo Paralipomenon habetur. Docuit etiam filium suum, qualiter indesinenter timeret et coleret Deum. Similiter Nathan propheta diligenter docuit Salomonem27 in pueritia sua, et paulo post eruditus fuit plenissime per sapientiam infusam a Deo.28 Ideo subditur:293031

Et impletus est quasi flumen sapientia, id est multum copiose, sicut flumen impletur guttis et aquis; et terram retexit anima sua, id est, mens Salomonis aperuit et notificavit terrenarum rerum naturas, tractando de naturis et proprietatibus herbarum et arborum, gemmarum, virgultorum, radicum, lignorum, animalium gressibilium, volucrum et piscium, prout in tertio Regum et secundo Paralipomenon libris scriptum est atque expositum.3233

Insuper, ex admiratione tanti viri dirigit verbum ad eum, mutans locutionem a persona tertia ad secundam. Et replesti in comparationibus ænigmata, id est, obscuras sententias cum variis similitudinibus plene proposuisti, et reginæ Saba tibi talia proponenti plenarie super his respondisti.34 Ad insulas longe divulgatum est nomen tuum, in tantum quod tota terra desiderabat videre vultum tuum, et audire sapientiam tuam.3536 Propter quod regina Saba a finibus terræ venit ad te.37 Et dilectus es38 tiam, multi tamen ex eis manserunt in terris suæ captivitatis, amore possessionum et uxorum ac sobolis, quas ibi procuraverunt: imo pauci ex decem tribubus redierunt. Propter quod dicunt nonnulli, quod nati ex decem tribubus non fuerunt reversi: quia quod modicum est, reputatur pro nihilo. Nihilo minus ex illis paucis reversis, et aliis ex semine decem tribuum natis, atque hinc inde reductis, nati sunt multi: de quibus et de natis ex tribu Juda, prophetæ sancti, Ezechiel, Zacharias atque Jeremias, vaticinati sunt, quod venirent et constituerent sibi caput unum, id est, in Christum concorditer crederent.

Footnotes

  1. Lev. m, 16, 17. ↩

  2. Lev. iii, 16, 17. ↩

  3. 1 Reg. xvii, 34-36. ↩

  4. I Reg. xvii, 8. ↩

  5. Ibid. 10. ↩

  6. Ibid. 52, 53. ↩

  7. I Reg. xviii, 7. ↩

  8. Ps. ix, 2; cx, 1; cxxxvii, 1. ↩

  9. Ps. cxii, 1, sec. ↩

  10. Hebr. ↩

  11. Ps. xvii, 2. ↩

  12. II Reg. xxiii, 5. ↩

  13. I Par. xvii, 8; xviii, 6, 13. ↩

  14. I Par. xxv. ↩

  15. II Reg. vi, 5, 12, 15. ↩

  16. Ps. v, 5. ↩

  17. Is. xxvi, 9. ↩

  18. II Reg. xii, 13. ↩

  19. Matth. xxii, 43, 44; ↩

  20. Ps. cix, 1. ↩

  21. Judæ 5. ↩

  22. Is. ix, 7. ↩

  23. Luc. 1, 32. ↩

  24. II Reg. vii, 16. ↩

  25. II Reg. vii, 16. ↩

  26. III Reg. iii, 1. ↩

  27. I Par. xxviii, 11-21. ↩

  28. III Reg. x, 3; ↩

  29. III Reg. iv, 29-31. ↩

  30. III Reg. ii, 3; ↩

  31. I Par. xxviii, 9. ↩

  32. Sap. vui, 20. ↩

  33. Sap. , 33; ↩

  34. II Par. ix, 2. ↩

  35. III Reg. x, 24; ↩

  36. II Par. ix, 23. ↩

  37. Matth. xii, 42. ↩

  38. Luc. i, 32. ↩

Chapter 50 of 54