Articulus 49
DECLARATIO CAPITULI QUADRAGESIMI OCTAVI: ET SURREXIT ELIAS PROPHETA QUASI IGNIS.
HIC collaudantur quidam magni et sancti Prophetæ. Et surrexit Elias propheta quasi ignis, id est valde fervens in Dei amore ac zelo justitiæ, atque in verbis increpatoriis vehementer acutus. Hinc subditur: et verbum ipsius quasi facula ardebat. Nam et fervens fuit in exhortando et instruendo suos discipulos, et Deitatis amore succensus, succendit et alios.1 Unde libro tertio Regum fatetur: Zelo zelatus sum pro Domino. Et per Jeremiam quoque Dominus loquitur: Numquid non verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petram?2
Qui induxit in illos famem, id est, zelo justitiæ procuravit terræ sterilitatem, ex qua secuta est fames multorum; et imitantes illum, invidia sua tabefacti sunt, vel, ut aliqui habent, Pauci facti sunt. Isti fuerunt prophetæ Baal quadringenti, invidentes Eliæ, et volentes impetrare consumptionem sacrificiorum suorum a Baal per ignem, sicut impetravit Elias a Domino:3 quod fuit velle eum imitari præsumptuose. Qui ab eodem, occisi sunt gladio, ut tertio Regum habetur. Non poterant enim sustinere præcepta Domini, id est resistere jussionibus Dei, qui per Eliam loquebatur, et jubebat eos interfici, etiam præsente rege Achab, qui id impedire ausus non fuit. Verbo Domini continuit cœlum, id est, virtute divina, seu fervente oratione, et verbo quod protulit ex divino instinctu, repressit cœlum aerium a pluvia annis tribus et mensibus sex, juxta quod legitur tertio Regum: Et dixit Elias:4 Vivit Dominus, in cujus conspectu sto, si erit annis his ros et pluvia, nisi juxta oris mei verba. Et in Canonica Jacobi apostoli: Elias homo erat similis nobis, passibilis;5 et oratione oravit, ut non plueret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Ex quo S. Jacobus probat, quod magni vigoris sit apud Deum oratio justi assidua.6 Et dejecit a se ignem terræ: id est, orationis suæ virtute procuravit quod ignis descendit ex aere, et devoravit sacrificium suum, ut legitur libro tertio Regum;78 et postea bis impetravit ignis descensum, quo devorati fuerunt quinquagenarii Ochoziæ cum suis quinquaginta, quemadmodum in quarto libro Regum narratur.
Sic amplificatus est, id est magnus et præclarus ostensus, Elias in mirabilibus suis, id est per miracula a se ministerialiter facta, principaliter autem a Deo meritis precibusque Eliæ. Et quis poterit similiter gloriari tibi, id est de tanta sua excellentia jucundari in Deo? Utique pauci de his qui fuerunt in veteri Testamento. Gloriosi vero Apostoli, et multi Sancti in evangelica lege fecerunt majora, et multo plura miracula quam Elias.
Qui sustulisti mortuum ab inferis, id est, filium viduæ in Sarepta defunctum resuscitasti, de sorte mortis, in verbo Domini Dei, id est de mortis eventu, oratione fusa ex divino instinctu, prout in tertio Regum libro legitur.9 Qui dejecisti reges ad perniciem, id est, Achab regem et filium ejus Ochoziam dixisti morituros propter eorum excessus; similiter Joram filium Josaphat, ut in secundo libro Paralipomenon recitatur. Et confregisti facile potentiam eorum, id est, faciliter impetrasti a Domino, et prædixisti eorum dejectionem, et gloriosos de lecto suo, id est, de sua carnali repausatione excussisti in mortem. Vel ideo dictum est hoc, quoniam Ochoziæ prædixit quod de lecto suo non surgeret, eo quod consuluerit Beelzebub, ut in quarto Regum libro inducitur.10
Qui audisti in Sina judicium, id est, in monte Sinai Deus tibi revelavit per angelum quædam sua secreta consilia ac judicia:11121314 secundum quod in tertio Regum scriptum est; et in Horeb judicia defensionis. Mons Sinai, alio nomine dicitur Horeb, præsertim quoad partem suam inferiorem: et ibi audivit Elias a Domino quædam judicia suæ justitiæ, quibus defendit se, id est, suam injuriam vindicavit de transgressoribus legis. Qui ungis reges ad pœnitentiam, id est ad correctionem iniquorum, ut de suis pœniterent peccatis. Unde libro tertio Regum fertur: Ait Dominus ad Eliam: Unges Hazael regem super Syriam, et Jehu unges regem super Israel, Eliseum autem unges prophetam pro te: et erit, quicumque fugerit gladium Hazael, occidet eum Jehu; et qui fugerit gladium Jehu, occidet eum Eliseus. Et Prophetas facis successores post te: id est, Eliseo gratiam prophetiæ impetrasti, et Jonæ, ut aliqui dicunt, dicentes quod ipse fuit quem suscitavit a mortuis. Habuit quoque multos discipulos, qui tertio et quarto Regum libris dicuntur filii prophetarum: et multi discipulorum illorum gratiam prophetiæ habebant. Nam et Eliseo prædixerunt quod Elias auferendus esset ab eo.
Qui receptus es, id est translatus in paradisum, in turbine ignis, id est cum ignea impulsione seu commotione. Hinc expositorie subditur, in curru equorum igneorum : juxta illud quarti Regum : Ecce currus igneus et equi ignei diviserunt utrumque, scilicet Eliam et Eliseum, ab invicem ; et ascendit Elias per turbinem in cœlum, scilicet aerium. Quod totum angelico ministerio factum est, prout super Regum libros plenius dictum est. Qui inscriptus es in judiciis temporum, id est, prophetice prænuntiatus ac desuper præ-visus es venire rursus ad homines temporibus Antichristi, ad resistendum impiissimo illi, atque ad instruendum Judæos. Propter quod subditur : Lenire iracundiam Domini, id est ad mitigandum iram Dei per conversionem iniquorum ad ipsum, conciliare cor patris ad filium, id est ad convertendum Judæos incredulos tunc futuros ad Christum, atque per hoc facere concordiam inter sanctos Patriarchas et ipsos, et restituere tribus Jacob, id est ad reformandum spiritualiter eas, et ad perducendum eas ad statum salubrem. Hinc in Evangelio ait Salvator : Elias quum venerit, restituet omnia.15 Per Malachiam quoque protestatur : Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis; et convertet cor patrum16 ad filios, et cor filiorum ad patres eorum, ne forte veniam et percutiam terram anathemate.
Beati qui te audierunt non solum auribus corporis, sed etiam cordis, tibi obtemperando. Auribus enim corporis audierunt eum Achab, Ochozias, sacerdotesque Baal, et alii multi pravissimi. Et in amicitia tua decorati sunt, id est, tibi amici fuerunt per veram concordiam, voluntatisque conformitatem: quod sine caritate et pace interna non fuit. Talis namque amicitia fundatur in bono honesto. Nam nos vita vivimus tantum, id est vita naturæ et gratiæ, absque tantis et talibus miraculis qua-17
Lacuna: pp. 286–287 of tome VIII are missing from the scan, so their text is missing here. gitur. Scripsit quippe evidenter et copiose de Christi mysteriis, de divini rigore judicii, de futuris suppliciis, et de omni beatitudine electorum. Et ostendit, id est prænuntiavit, futura et abscondita antequam evenirent : nam et de tribulationibus et captivitatibus Judæorum, liberationibusque eorum, multa conscripsit.
Footnotes
-
III Reg. xix, 10, 14. ↩
-
Jer. xxiii, 29. ↩
-
III Reg. xviii, 19-40. ↩
-
III Reg. xvii, 1. ↩
-
Jacob. v, 17. ↩
-
Ibid. 16. ↩
-
IV Reg. 1, 10, 12. ↩
-
* de cœlo ignem ter III Reg. xviii, 36-38. ↩
-
Ibid. 11. ↩
-
IV Reg. i, 3, 5. ↩
-
IV Reg. xxi, 24; ↩
-
IV Reg. 1, 6. ↩
-
II Par. xxi, 14, 15. ↩
-
IV Reg. 1, 6. ↩
-
Marc. ix, 11. ↩
-
Malach. iv, 5, 6. ↩
-
IV Reg. II, 3, 5. ↩
Chapter 51 of 54