Articulus 50
EXPOSITIO CAPITULI QUADRAGESIMI NONI : MEMORIA JOSIÆ IN COMPOSITIONE ODORIS FACTA.
RECITANTUR hic præconia Josiæ, et aliorum patrum sanctorum. Memoria Josiæ in compositione odoris facta, id est similis confectioni odoriferæ, opus pigmentarii, id est assimilanda unguento facto ab eo qui facit pigmenta. Quemadmodum enim talis confectio dulcis est, et ex diversis aromaticis rebus conficitur, sic Josiæ memoria est suavis ex consideratione et connexione virtutum et perfectionum ac meritorum ipsius. In omni ore quasi mel indulcabitur ejus memoria : id est, dulce erit loqui de viro tam religioso, fervente, perfecto, et in mente erit ejus memoria tam suavis, ut redundet in corpore. Consideratio namque tantarum virtutum, parit in corde delectationem. Et sicut musica in convivio vini : in quo harmonia musicorum instrumentorum multum delectat epulantes, qui et ex vini potatione et cibo exhilarantur, sicque dispositi sunt ad delectandum valde ex musica.
Ipse est directus divinitus, id est a Spiritu Sancto missus, motus, et inspiratus, in pœnitentia gentis, id est ad inducendum efficaciter populum suum ad pœnitendum ac resipiscendum de suis peccatis ; et tulit abominationes impietatis, id est, idololatrias abstulit a populo suo, et gubernavit ad Dominum cor ipsius, id est, mentem suam plenarie direxit ad Deum. Vel : Cor ipsius, id est mens sua, gubernavit, id est, populum sibi commissum direxit ad Dominum. Et in diebus peccatorum, id est idololatrarum, corroboravit pietatem, id est, cultum Dei recuperavit ac stabilivit, convertendo ad Deum ipsos idololatras, juxta illud secundi Paralipomenon : Octavo anno regni sui, quum adhuc puer esset, cœpit quærere Dominum, et duodecimo anno postquam regnare1 cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis et lucis, simulacrisque et sculptilibus.2 Insuper quarto Regum legitur : Similis ei non fuit ante eum rex, qui reverteretur ad Dominum in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua, juxta omnem legem Moysis ;3 neque post eum surrexit similis ei.4
Præter David, et Ezechiam, et Josiam, omnes reges peccatum commiserunt. Circa hoc oritur quæstio gravis, qualiter verum sit. Sic etenim sonat, quasi tres præfati reges non commiserint peccatum : quum tamen David præter cetera sua peccata, etiam adulterium, proditionem, homicidiumque commiserit. Denique gravius peccasse videtur, quam Josaphat et alii quidam, de quibus tale nil legitur.5 Et de Asa rege ait Scriptura, quod cor ejus fuit perfectum cum Domino Deo.
Ad ista quidam respondent, quod omnes reges Juda et Israel commiserunt aliquo modo idololatriam, præter David, Ezechiam, atque Josiam.6 Contra quod objici potest illud secundi Paralipomenon : Fecit Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Domini Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa, et confregit statuas, lucosque succidit; ac præcepit Judæ, ut quæreret Dominum Deum patrum suorum, et faceret legem, et universa mandata; et abstulit e cunctis urbibus Juda aras et fana, et regnavit in pace.789 Denique eodem Paralipomenon libro, per diversa capitula describuntur virtutes, devotio, et laudes magnificæ Josaphat regis.10 De quo inter cetera legitur: Quumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa atque lucos de Juda abstulit.11 Porro de Joathan rege ait super Isaiam Hieronymus, quod justissimus fuit. Similiter de Ozia patre ejus multa commendabilia refert Scriptura, de hoc solo eum redarguens, quod sibi sacerdotale usurpavit officium. Sicque regibus istis, videlicet Asa, Josaphat, Joathan, et Oziæ, non conveniunt quæ sequuntur: Nam reliquerunt legem Altissimi reges Juda, et contempserunt timorem Dei.12 Dederunt enim regnum suum aliis, et gloriam suam alienigenæ genti, id est, peccando meruerunt quod regnum eorum traditum est Assyriis et Chaldæis.
Adhuc juxta prætacta aliqui dicunt, quod præfati reges aliquo modo per idololatriam peccaverunt, non destruendo excelsa in toto, sed in parte dumtaxat. Nam et de Asa et Josaphat legitur tam in libro Regum, quam Paralipomenon, quod non abstulerunt excelsa, vel quod excelsa derelicta sunt, quia non destruxerunt ea totaliter, sed ea potissimum in quibus idolis sacrificabatur.1314 Excelsa autem vocantur loca sublimia, in quibus etiam gentiles consueverunt sacrificare. Et sic videbatur quasi speciem idololatriæ quamdam habere, in excelsis offerre, præsertim templo ædificato. Verumtamen, quia hic liber non est in canone, et in Scriptura canonica præallegata ipse Asa, Josaphat, Joathan, Ozias, justi fuisse scribuntur, tenendum est absolute, quod justi fuerunt et bene quieverunt in Domino, et de his in quibus fuerunt culpabiles, pœnituerunt, sicut et David. Concedendum tamen videtur, quod David, Ezechias, et Josias, fuerunt ceteris perfectiores.151617
Incenderunt electam civitatem sanctitatis: id est, reges Juda injusti idololatræ promeruerunt sanctam urbem Jerusalem divino cultui deputatam, a Chaldæis comburi; et desertas fecerunt vias ipsius: quia et hoc meruerunt, quod per itinera urbis illius non fuit incessus, civitate destructa, juxta illud in Threnis:18 Viæ Sion lugent, eo quod non sint qui veniant ad solennitatem. Hæc ergo fecerunt in manu Jeremiæ, id est, secundum quod ipse prædixit.19 Nam male tractaverunt illum, id est, graviter et multipliciter persecuti sunt, projiciendo eum in lacum, in carcerem, in nervum, in vincula; ac subsannando, secundum quod ipse testatur, dicens, Omnes maledicunt mihi;20 et rursus, Omnes, inquit, subsannant me.21 Qui a ventre matris est consecratus propheta, id est, sanctificatus fuit in utero, ut esset propheta, secundum quod ait in sui exordio libri:22 Factum est verbum Domini ad me, dicens: Priusquam te formarem in utero, novi te; et antequam exires de ventre, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te. Evertere et eruere et perdere, et iterum ædificare et renovare: id est, ad hoc factus est propheta, ut prænuntiaret eversionem dejectionemque civitatis et templi, ac populi devastationem, et quod postea templum et urbs essent reædificandæ. Et talia de aliis quoque regnis et gentibus prophetavit, secundum quod Dominus ait ad eum: Ecce constitui te super gentes et regna, ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, et ædifices, et plantes.
Ezechiel, qui vidit conspectum gloriæ, id est, præclaram et admirabilem habuit visionem quatuor animalium, per quæ quatuor Evangelistæ signantur, et throni Dei in eo omnibus præsidentis: quam visionem ostendit illi, id est, videre et intelligere fecit eum Deus, in curru Cherubim, id est similitudine currus et cherubici spiritus. Quæ visio in ipsius Ezechielis libro habetur, et ibi diligenter exposita:23 estque difficilis valde, sicut et ultima visio. Unde, ut refert Hieronymus, exordium Genesis, et Canticum canticorum, et duæ illæ visiones, apud Hebræos non leguntur alicui, nisi ad minus sit triginta annorum. Nam commemoratus est inimicorum, id est, impiorum et adversariorum Israeliticæ plebis pœnas prædixit, in imbre, id est in abundantia et rore suæ doctrinæ ac prophetiæ: quæ per imbrem significatur, quum Dominus ait per Prophetam de vinea sua, utpote Synagoga: Mandabo nubibus, ne pluant super eam imbrem.24 Propter quod Moyses dixit: Concrescat ut pluvia doctrina mea.25 Benefacere illis qui ostenderunt vias rectas, id est ad prænuntiandum et imprecandum prospera justis, et vera docentibus, ac benefacientibus populo Dei.
Sequitur laus duodecim Prophetarum minorum. Et duodecim Prophetarum ossa pullulant de loco suo. Exponendum est hoc, sicut id quod supra de judicibus scriptum est: Ossa eorum pullulant de loco suo.26 Nam corroboraverunt Jacob, id est, populum Israel natum ex Jacob, spiritualiter confortaverunt suis doctrinis, exemplis, visionibus, signis; et redemerunt se, id est, a periculis vitiorum et condemnationis æternæ præservaverunt se, in fide virtutis suæ, id est per fidem virtuosis actibus decoratam, quæ scilicet per dilectionem operatur.27 Justus namque ex hujusmodi fide vivit.28 Fides autem quæ non habet opera, mortua est in se ipsa.2930 Itaque per hoc redemerunt se, quod commissum sibi officium circa populum Israel efficaciter impleverunt. Sic per Ezechielem Dominus ait: Si annuntiante te ad impium ut a viis suis convertatur, non fuerit conversus:31 ipse in iniquitate sua morietur; porro tu animam tuam liberasti.
Quomodo amplificemus Zorobabel? id est, qualiter satis digne et ample poterimus eum laudare? tanquam dicat: Multum laudabilis est. Nam et ipse quasi signum in dextera manu Israel, id est, ipse ornamentum est Israelitici populi, sicut annulus digitum ornat. Fuit etenim dux Judæorum de Babylonica redeuntium captivitate, et templum Domini instauravit, ut habetur in Esdra et Aggæo. Et consonat laus hæc verbis Dei, dicentis per Prophetam:3233 In die illo assumam te, Zorobabel fili Salathiel, serve meus, et ponam te quasi signaculum, quia te elegi. Quod tamen (sicut ibidem probatum est) de Christo est exponendum ad litteram. Quocontra Dominus de Jechonia per Jeremiam dixit: Vivo ego, quia si fuerit Jechonias filius Joakim regis Juda, annulus in dextera manu mea, inde evellam eum.34 Et Jesum filium Josedec? id est, qualiter eum laudabimus?
Qui in diebus suis ædificaverunt domum. Fuerunt enim principales in ædificatione templi secundi post reversionem de Babylone. Fuitque Jesus hic filius Josedec, sacerdos magnus seu pontifex tempore illo: de quo in Zacharia legitur, Ostendit mihi Dominus Jesum sacerdotem magnum, stantem coram angelo;35 atque in Aggæo, Factum est verbum Domini in manu Aggæi ad Zorobabel filium Salathiel, ducem Juda, et ad Jesum filium Josedec, sacerdotem magnum.36 Et exaltaverunt templum37 sanctum Domino, id est, templum quod fundaverunt, ad consummationem perduxerunt ad gloriam Dei. Paratum in gloriam sempiternam, id est ordinatum et factum ad perpetuum Dei honorem et famam perennem, imo ad hoc ut per cultum inibi Deo exhibitum, perveniretur ad gloriam salutis æternæ. Denique paratum fuit et factum ut Christum susciperet, qui in eo fuit oblatus, et postea sæpe fuit in eo prædicans atque miracula faciens.38 Propter quod prædictum fuit per Aggæum:39 Magna erit gloria domus istius novissimæ, plus quam primæ.40 Itaque ædificationem templi, tempore Cyri inceptam, et tempore Artaxerxis regis annis plurimis impeditam, prædicti viri sunt prosecuti anno secundo Darii regis Persarum41, et sexto imperii ejus anno ipsam consummaverunt, prout libro primo Esdræ describitur.42434445 Unde et per Zachariam locutus est Dominus:46 Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam.47484950515253
Et Nehemias in memoria multi temporis, id est, diuturna memoria dignus est, et diu in commemoratione habendus; qui erexit nobis muros eversos, in circuitu Jerusalem, cujus muri fuerunt a Chaldæis destructi, et stare fecit, id est, erexit et construxit, portas in muris Jerusalem, et seras in portis;54 qui erexit domos nostras. Multa namque habitacula in Jerusalem per se et alios fecit, ut in Nehemia legitur.55
Consequenter redit ad laudem Enoch, de quo supra plenius scripsit.56 Nemo natus est in terra qualis Enoch: non quod fuerit major et sanctior singulis aliis, sed quia in aliquibus specialem excellentiam est sortitus. Unde subjungitur: nam et ipse receptus est a terra, id est, in paradisum translatus ab hac terra mortalium, et prius quam Elias.5758
Et Joseph qui natus est homo princeps fratrum, id est dominus fratrum suorum, Deo disponente, effectus, ac præordinatus a Deo et natus, ut talis tantusque fieret, firmamentum gentis, id est columna suæ progeniei et conservator multorum in vita, præbendo eis necessaria tempore famis, rector fratrum in Ægypto, stabilimentum populi:5960 quia non solum suam cognationem, sed Ægyptios quoque et alias gentes suis consiliis auxiliisque firmavit.61
Unde et Pharao vocavit eum, Salvatorem mundi, ut legitur in Genesi.62 Et in libro Sapientiæ asseritur:63 Rex sapiens populi stabilimentum est. Et ossa ipsius visitata sunt, id est reverenter accepta a filiis Israel exeuntibus de Ægypto, et ad terram promissionis delata, juxta illud in Exodo: Ossa quoque Joseph tulit Moyses secum.64 Hoc quippe commisit fieri in extremis, ita loquens: Deus visitabit vos;6566 asportate vobiscum ossa mea de loco isto. Unde ad Hebræos ait Apostolus: De ossibus suis mandavit. Et post mortem prophetaverunt, eo modo quo dictum est supra de Eliseo: Mortuum prophetavit corpus ejus.67 Per hoc enim quod ossa Joseph sublata sunt modo præfato, materialiter ostenderunt atque innotuit Joseph veraciter prophetasse de filiorum Israel exitu ab Ægypto, et ossium suorum asportatione. Propterea ad Hebræos dicitur:68 Fide Joseph moriens, de profectione filiorum Israel memoratus est.69 Verum de prophetatione ossium Joseph, super Exodum plenius dictum est.
Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt, id est, famosi effecti sunt apud homines universos propter suas virtutes. Præfuerunt quoque multis hominibus dum vixerunt. Et super omnem animam in origine Adam, id est, cunctis filiis Adæ quantum ad aliqua præeminebant, et forsan latius præsidebant, Seth ante diluvium, et Sem filius Noe, post illud. Denique circa hoc allegat quidam Glossam (ut ait) dicentem, quod isti duo habuerunt dominium super omnes homines sui temporis, saltem pro aliqua parte vitæ suæ, Seth ante diluvium, et Sem post illud. Sed advertendum, quod Glossa non dicit hoc, sed sic ait: Seth filius Adæ, et Sem primogenitus Noe, tam fide quam moribus hominibus sui temporis prælati sunt. Quod intelligi potest, eos præ ceteris floruisse fide ac moribus. Nec apparentiam habet quod Seth unquam præfuerit posteris Cain, qui separaverunt se loco et conversatione a posteris Seth. Post diluvium quoque, nati ex Japhet adhæserunt patri suo Japhet ut capiti: similiter nati ex Cham.7071
Footnotes
-
Ibid. xxvi, 1-15. ↩
-
II Par. XXXIV, 3. ↩
-
II Reg. XI, 4, 14-17. ↩
-
IV Reg. XXIII, 25. ↩
-
III Reg. XV, 14. ↩
-
Ibid. 3-7. ↩
-
II Par. XXXIV, 29-33. ↩
-
II Par. XIV, 2-5. ↩
-
II Par. xix, 3, 4; ↩
-
II Par. xvii-xx. ↩
-
II Par. xvii, 6. ↩
-
II Par. xxvi, 16-20. ↩
-
III Reg. xv, 14; xxii, 44; ↩
-
II Par. xv, 17; xx, 33. ↩
-
III Reg. xv, 11, 14; ↩
-
IV Reg. xv, 34; ↩
-
II Par. xxvi, 4, 5. ↩
-
Thren. 1, 4. ↩
-
Ibid. 1, 4, 5. ↩
-
Jer. xxxviii, 6; xxxvii, 14, 15; xx, 2; xi, 1, 4. ↩
-
Jer. xv, 10. ↩
-
Jer. xx, 7. ↩
-
Ezech. 1. ↩
-
Is. v. 6. ↩
-
Deut. xxxii, 2. ↩
-
Eccl. XLVII, 14. ↩
-
Galat. v, 6. ↩
-
Habac. u, 4. ↩
-
Jacob. u, 17. ↩
-
Rom. 1, 17. ↩
-
Ezech. xxxiii, 9. ↩
-
Ezech. u, 24. ↩
-
Agg. 1, 14. ↩
-
Jer. xxii, 24. ↩
-
Zach. III, 1. ↩
-
Agg. i, 14. ↩
-
Eccli. xlix, 14. ↩
-
Luc. u, 22. ↩
-
Matth. xxvi, 55; xxvi, 14. ↩
-
Agg. II, 10. ↩
-
1 Esdr. i, 1, 2. ↩
-
Agg. VI, 15. ↩
-
Ibid. 24. ↩
-
Agg. IV. ↩
-
1 Esdr. I-III. ↩
-
Zach. IV, 9. ↩
-
Matth. xxvi, 55; xxi, 14. ↩
-
Luc. ii, 22. ↩
-
Ibid. ii, 24. ↩
-
1 Esdr. ii, 1, 2. ↩
-
Jacob. ii, 17. ↩
-
Rom. i, 17. ↩
-
Habac. ii, 4. ↩
-
IV Reg. xxv, 10. ↩
-
II Esdr. II, III. ↩
-
Eccl. XLIV, 16. ↩
-
Hebr. xi, 5. ↩
-
Gen. v, 24; ↩
-
Ibid. 20. ↩
-
Gen. l, 18. ↩
-
Gen. xli, 56, 57. ↩
-
Ibid. 45. ↩
-
Sap. vi, 26. ↩
-
Exod. xiii, 19. ↩
-
Gen. l, 24. ↩
-
Exod. xiii, 19. ↩
-
Eccl. XLVIII, 14. ↩
-
Hebr. xi, 22. ↩
-
Hebr. xi, 22. ↩
-
Eccli. XLVIII, 14. ↩
-
Eccli. XLIV, 16. ↩
Chapter 52 of 54