Articulus 51
DECLARATIO CAPITULI QUINQUAGESIMI : SIMON ONIÆ FILIUS, SACERDOS MAGNUS.
HIC specialiter et eminenter ac multipliciter commendatur quidam nomine Simon, de quo alibi in tota Biblia nil habetur. Idcirco ad horum expositionem et confirmationem non possunt more solito allegari testimonia Scripturarum. Simon Oniæ filius, sacerdos magnus, id est pontifex Judæorum, diu post reditum a Babylone; fuitque filius non illius Oniæ qui secundo Machabæorum libro describitur et laudatur, sed alterius, qui illum Oniam præcessit.12 Circa hæc dicit Glossa: Simon iste filius fuit Oniæ, qui de Simone cognomento Justo est natus. Onias, ut refert Josephus, fuit pusillanimis et avarus, et Ptolemæo regi tributa non solvens, eumdem provocavit ad iram. Moriensque Onias, filio suo Simoni huic sacerdotium summum reliquit. Quo mortuo, filius ejus nomine Onias, ei successit. Fuit autem hic Simon, quum Ptolemæus Evergetes in Ægypto regnaret, atque in Syria et Asia Seleucus. Patet vero, Jesum hujus libri scriptorem et Simonem istum, eisdem fuisse temporibus, quum vitam et mores hujus Simonis tam expresse describat hic Jesus. Hæc Glossa.
Qui in vita sua suffulsit domum, id est, templum firmavit, resarciendo antiquata et vitiata in illo, et in diebus suis corroboravit templum, emendando illud in multis. Templi etiam altitudo ab ipso fundata est, id est fundamentaliter seu firmiter reparata, non autem simpliciter fundata seu inchoata: quia hoc diu jam antea factum est per Zorobabel a Chaldæa reversum, ut patuit capitulo præcedenti.3 Duplex ædificatio, id est reformatio in lignis atque lapidibus, et excelsi parietes templi ab ipso sunt reformati. Et quia hic pontifex exstitit virtuosus, reformavit et synagogam, id est populum sibi commissum.
In diebus suis emanaverunt putei aquarum: id est, abundantiam aquæ procuravit civitati et populo suo, vel puteos fodiendo, aut fossos meliorando; et quasi mare adimpleti sunt aquis supra modum consuetum: quod et meritis ejus creditur factum. Spiritualiter quoque tunc eruperunt putei aquarum, id est viri sapientes, fluentis sapientiæ ac doctrinæ repleti. Quarum unus exstitit auctor iste, et pontifex ille populum sibi commissum efficaciter instruens et gubernans, sicut subjungitur: Qui curavit gentem suam, id est, gregem sibi creditum sollicite rexit, et a vitiis expurgavit, et liberavit eam a perditione, id est, a pœnis quæ propter peccata infliguntur, suos subditos præservavit. Qui prævaluit amplificare civitatem, id est urbem Jerusalem augere habitatoribus et necessariorum provisionibus ac structuris: quia in spiritualibus ac temporalibus quæsivit bonum commune. Qui adeptus est gloriam in conversatione gentis, id est, ex reformatione et vita laudabili plebis suæ consecutus est famam, laudem, honorem, et præmium gloriosum; et ingressum domus et atrii, id est vestibulum templi ac atria ministrorum ejus ac populi, amplificavit, id est, auxit seu reparavit.
Quasi stella matutina in medio nebulæ, et quasi luna plena in diebus suis lucet, et quasi sol refulgens; sic ille effulsit in templo Dei, id est, multum præclare resplenduit, conversatione, instructione, fama, exemplaritate et auctoritate in medio populi sui, etiam inter iniquos, atque in templo materiali. Quasi arcus refulgens inter nebulas gloriæ, id est in nube clara, in qua triformis color iridis præsentatur, et quasi flos rosarum in diebus vernis, id est, sicut roseus flos, pulcher et bene odorans, præsertim in vere, supple, sic ille fuit ornatus virtutibus et bonæ famæ odore perfusus. Et quasi lilia quæ sunt in transitu aquæ, id est, quemadmodum lilia sita ad aquas fluentes sunt candida, sic ille virtute splenduit castitatis; et quasi thus redolens in diebus æstatis, sic ipse suavitate devotionis et orationis inflammatione fragrabat. Quasi ignis effulgens, per verba ardentia ac sapientialia, quibus alios instar ignis illuminavit ac inflammavit, et quasi thus ardens in igne: quia quo igne adversitatis amplius exercebatur, eo caritatis ac patientiæ actibus plus redolens fuit. Quasi vas auri solidum, ornatum omni lapide pretioso, est speciosum, sic cor ejus fuit vas sapientiæ, et ceteris donis virtutibusque coruscans. Quasi oliva pullulans, per opera misericordiæ, quæ per olivam signantur, et cypressus in altitudinem se extollens, id est similis cypresso per actus contemplationis sublimes.
In accipiendo ipsum stolam gloriæ, et vestiri eum in consummationem virtutis, in ascensu altaris sancti, gloriam dedit sanctitatis amictum: id est, pontifex iste exhibuit Deo gloriam et honorem, et condecentem officii sui vestitum spiritualem ac corporalem, per hoc quod ad explendum officia sua, induit se juxta legem stolam gloriæ et vestem pontificalem hyacinthinam pontifici propriam, ac ceteris vestimentis sacerdotalibus ac pontificalibus, totius perfectionis significativis, vestivit se ad accedendum altare, in quo sacrificavit aut adolevit incensum. In accipiendo autem partes, id est decimam decimarum, de manu sacerdotum, secundum legis præceptum, ut dictum est supra, et ipse stans juxta aram, id est, juxta exigentiam officii præsto fuit altari, ideo non indigne accepit decimam decimarum præfatam.
Circa illum corona fratrum, id est, in circuitu ejus fuit collectio sacerdotum et
Levitarum ei subservientium in copia et cum decore; et quasi plantatio cedri in monte Libano, id est, sicut in monte sic dicto cedri pretiosæ abundant, sic circa illum steterunt quasi rami palmæ4, id est, eum circumdabant quemadmodum rami stipitem, et omnes filii Aaron in gloria sua, id est cuncti inferiores sacerdotes, sacerdotalibus ornamentis decori. Oblatio autem Domini in manibus ipsorum, id est, sacrificium Deo offerendum in altari holocausti, fuit in manibus sacerdotum, et per eos offerebatur, coram omni synagoga Israel, id est in præsentia totius communitatis ibi præsentis: pro qua et specialia sacrificia quædam fiebant. Et consummatione fungens in ara, id est, oblatio illa in holocaustorum altari facta, consummationem accepit in altari thymiamatis, per hoc quod ibi thymiama incendebatur, oblatione illa extrinsecus facta, amplificare oblationem excelsi Regis, id est ad offerendum magnifice oblationem completam Regi altissimo, scilicet Deo, porrexit manum suam in libatione, id est, manum suam extendit, faciendo oblationem de liquidis, sicut de vino et oleo, et libavit de sanguine uvæ, id est de vino expresso de uvis, sicut exprimitur sanguis de corpore animalis; effudit in fundamento altaris odorem divinum excelso Principi, id est, liquida super altare oblata, fecit sacerdos decurrere ad basim altaris, sicut in Levitico jussum est: et inde consurgebat odor divinus, id est, placita fuit talis oblatio Deo ex offerentium fide et devotione, non ex se.
Tunc exclamaverunt filii Aaron, Deum laudando in hora sacrificii; in tubis ductilibus sonuerunt, ita quod quidam ore Deum laudabant, alii ad Dei honorem bucinis perstrepebant; et auditam fecerunt vocem magnam in memoriam coram Deo, id est, quatenus Deus misereretur eorum. Tunc omnis populus ibi præsens, scilicet vulgus, simul properaverunt, et ceciderunt in faciem super terram, id est, ex devotionis fervore celeriter se prostraverunt
14
15
16
17
Cf. Lev. IV, 7; Num. XV, 10.
18
19
9
10
11
12
13
Eccl. XIV, 26.
B
C
D ad exorandum regratiandumque Domino. Ideo subditur : adorare, id est ad adorandum Dominum Deum suum, et dare, id est Deo humiliter offerre, preces omnipotenti Deo excelso. Et amplificaverunt, id est, amplius et latius laudaverunt Deum, psallentes in vocibus suis, id est vivaciter atque alacriter, vocibus non parcentes; et in magna domo, scilicet templo, factus est sonus suavitatis plenus, id est concors et devota psalmodia. Et rogavit populus Dominum excelsum in prece, id est, orationes suas continuavit, usquedum perfectus est honor Dei, scilicet cultus latriæ, utpote sacrificatio ipsa; et munus suum, id est sacrificium, perfecerunt. Porro ingeminatio ista, scilicet, rogaverunt Dominum in prece, atque consimiles, sunt de consuetudine et proprietate idiomatis Hebræorum, juxta illud Isaiæ : Dissipatione dissipabitur terra, confractione confringetur terra, commotione commovebitur terra.5
20
21
22
Tunc descendens pontifex ab altari thymiamatis, extulit, id est, ad benedicendum levavit, manus suas in omnem congregationem filiorum Israel ibi præsentem, dare gloriam Deo a labiis suis, id est ad glorificandum Deum proprio ore, et in nomine ipsius gloriari, id est ad regratiandum ei
23 cum gaudio. Et iteravit orationem suam :6 oportet enim, teste Scriptura, semper orare, et non deficere; volens ostendere virtutem Dei, id est, quam potens et pronus sit Deus subvenire, et exaudire orantes assidue. Et plus oravit Deum omnium : quia
24 ex ferventi affectu incitabatur ad deprecandum prolixius Dominum Deum; qui magna fecit in omni terra : omnia namque gubernat, dispensat, et judicat; qui auxit dies nostros a ventre matris nostræ, id est, vitam nostram prolongavit et conservavit, ab initio quo esse incepimus usque in præsens : quoniam nec ad momentum esse aut permanere valemus, sine indesinenti conservatione ipsius; et fecit nobiscum secundum suam misericordiam, non secundum demerita nostra. Det nobis jucunditatem cordis, id est lætitiam spiritualem in ipso, ut ei serviamus corde promptissimo, et fieri pacem internam et externam, scilicet pectoris et temporis, in diebus nostris in Israel, id est in hac terra promissionis, qua commoramur, per dies sempiternos, id est usque ad finem; credere Israel nobiscum esse misericordiam Dei, id est, quatenus filii Israel adhuc hinc inde dispersi, percipiant Deum misericorditer esse nobiscum, sicque festinent ad hanc terram reverti, ut liberet eos a captivitate et omni malo, in diebus suis.
25
26
Postquam ostendit affectionem suam ad proprium populum, nunc pandit suam aversionem a quibusdam extraneis. Duas gentes odit anima mea, id est, cordialiter odio eas : non in quantum sunt homines, vel quoad personam sive naturam eorum, imo sic omnis homo viator spiritualiter est amandus. Unde nec gentes illas odivit ex odio caritati contrario, sed potius zelo justitiæ, in quantum erant plurimum vitiosæ, specialiterque Israelitis molestæ. Tertia autem non est gens, quam oderim tam
27 intente, ut alias duas. Qui sedent in monte Seir, id est, Idumæi in monte sic dicto habitantes, sunt prima gens mihi odiosa, propter scelera sua in Deum, et in filios Israel :7 juxta illud Abdiæ, Propter iniquitatem tuam in fratrem tuum Jacob, operiet
28 te confusio, et peribis in æternum. Et Philistiim : qui sunt secunda gens odiosa. Philistæi namque diu atque acerrime vastaverunt Judæos, ut patet in libris Judicum, Regum, et alibi. Et stultus populus qui habitat in Sichimis, id est fatui Sichimitæ, qui dicuntur fuisse ex Samaritanis a rege Assyriorum in terram decem tribuum adductis et collocatis : qui, quia receperunt libros Moysis, fuerunt prædictis gentibus minus odibiles.8 Multi tamen restiterunt reparationi templi ac urbis Jerusalem, sicut in libris Esdræ frequenter narratur.
Doctrinam sapientiæ, id est sapientialem, quoad cognitionem divinorum, et disciplinæ, id est moralis scientiæ, scripsit in codice isto Jesus filius Sirach Jerosoly-
29 mita, id est, civis Jerusalem, auctor hujus voluminis, prout in prologo hujus libri innotuit; qui renovavit sapientiam de corde suo, id est, per diligentiam et studium sui intellectus edidit hoc novum sapientiæ volumen, et sapientialia veterum dicta repetiit, extendit, auxit, elucidavit, adjuvante cum Deo altissimo. Beatus qui in istis versatur bonis, id est, in saluberrimis istis doctrinis se occupat et exercet, non ad sciendum dumtaxat, sed ad conversandum secundum ea. Qui ponit illa in corde suo, ad recolendum et observandum, sapiens erit semper, ostendens ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ. Si enim hæc fecerit, ad omnia valebit, quæ sibi ad salutem sunt necessaria, et quæ Deus ab ipso requirit, præsupposito semper supernaturali auxilio gratiæ et directionis Spiritus Sancti, sine cujus inspiratione et ope nil meritorium agere possumus, nec cogitare, neque appetere; quia lux Dei, id est doctrina perlucida hic descripta, vel illuminatio seu gratiosa directio Spiritus Sancti, vestigium ejus est, id est monstratrix viæ per quam homo hæc faciens, habet ad Deum procedere. Qui enim agit hæc ipsa, facit utique quod in se est: idcirco adjutorium gratiæ Dei ei non deest.
Footnotes
Chapter 53 of 54