Skip to the text

Articulus 3

PROSECUTIO ELUCIDATIONIS HUJUS CAPITULI SECUNDI, AB ILLO LOCO : NOLITE DILIGERE MUNDUM.

POSTQUAM S. Joannes, distinctis per gradus ætatum hominibus, propter distinctas rationes se scripsisse testatus est; nunc ponit documenta moralia, quæ universis et singulis communiter scribit ac præcipit, quia ad cunctos pertinent Christianos.

Itaque ait : Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in eo. Quomodo intelligendum est hoc, quum non solum amicos ac virtuosos, sed etiam inimicos ac vitiosos jubemur diligere? Et teste Apostolo, Omnis creatura Dei bona est; imo teste Scriptura, Vidit Deus cuncta quæ fecit, et erant valde bona. Diligit etiam Deus universa quæ condidit, et nihil odit eorum quæ fecit. Denique in mundo sunt multi justi, in mundo sunt animæ rationales, et nos omnes in mundo sumus, et omnia ista amare præcipimur. Quomodo igitur ait, Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt?

Est itaque advertendum, quod mundus in Scripturis, præsertim in evangelio S. Joannis, atque in ista ejus epistola variis modis accipitur : Primo, pro toto universo, sicut alibi idem Joannes : Mundus, inquit, per ipsum factus est. Et Christus loquitur Deo Patri : Dilexisti me ante constitutionem mundi.1 Sic et apud Matthæum effatur : Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi.2 Secundo accipitur mundus pro cunctis hominibus in terra morantibus, tam bonis quam malis, ut dum ad Corinthios loquitur Paulus : Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi.3

Tertio, pro electis et bonis, juxta illud : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret.4 Quarto pro vitiosis ac reprobis, ut quum ait Deo Patri Salvator : Non pro mundo rogo. Quinto, pro creatura corporali sub orbe lunæ contenta, hoc est pro regione elementorum atque mixtorum. Juxta quem modum ait Philosophus: Oportet hunc mundum contiguum esse lationibus superiorum, ut tota virtus ejus inde gubernetur. Et isto modo loquuntur theologi de conflagratione mundi per ignem. Et beatissimus princeps Apostolorum asserit mundum diluvio inundatum perisse : quamvis diluvium illud sphæram ignis elementaris non attigit. Sed nec ignis conflagrationis eam attinget ; sed ignis ille, ut dictum est, attinget aquam, terram et aerem, elementaque omnia. Sexto, pro habitabili terra, ut quum ait Salvator : Prædicabitur hoc Evangelium regni in universo mundo.5 Sicque dicunt astronomi, quod minima stella visibilis, major est toto mundo. Septimo, pro vanitate et impietate mundana. Et ita nunc accipi potest.

Potest quoque nunc accipi pro carnalibus ac mundanis hominibus, de quibus fertur alio loco : Mundus eum non cognovit. Qui quamvis sint diligendi quantum ad id quod habent et sunt a Deo, secundum quod etiam diliguntur ab eo; tamen in quantum vitiosi, odiendi sunt, non amandi, juxta illud : Iniquos odio habui; et, Perfecto odio oderam eos. Sic quippe et Deus odit eos, secundum illud Psalmistæ : Odisti omnes qui operantur iniquitatem;67 et illud Sapientiæ, Odio sunt Deo impius et impietas ejus.8910 Odit (inquam) eos11121314151617

Deus, ut tales, secundum præsentem justitiam, quamvis multi hujusmodi sint electi et dilecti, secundum prædestinationem æternam.

Mundum ergo, id est mundanos et carnales homines, non diligamus ut tales, hoc est in quantum Deo ingrati sunt et rebelles, aliis quoque inexemplares, et nobis in via salutis contrarii, obstaculumque præbentes. Sic namque in Evangelio loquitur Christus: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios, etc., non potest meus esse discipulus. Insuper, non diligamus ea quæ in mundo sunt, id est vanitates et vitiositates mundanas, de quibus paulo post subditur: Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, etc. Certum est autem quod si quis prætacto modo dilexerit mundum, non est caritas Dei Patris in eo. Sic enim diligere mundum, est carnalis, sensualis, vitiosa dilectio: de qua ad Timotheum loquitur Paulus, Erunt homines amantes se ipsos, elati, cupidi; quæ cum spirituali dilectione simul stare non valet, sicut per Isaiam asserit Spiritus Sanctus: Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat, et duos capere simul non possit. Hoc etenim stratum, est fundus cordis humani, in quo pariter quiescere nequeunt amor mundi et amor Dei, carnalis affectio et spiritualis dilectio, sed alter alterum pellit. Hinc, ut supra jam patuit, Jacobus dixit apostolus: Amicitia hujus mundi, inimica est Deo: quicumque ergo voluerit amicus hujus mundi fieri, inimicus Dei constituetur. Ideo cecinit Psalmista: Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent; confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. Paulus quoque: Si hominibus (inquit) placerem, Christi servus non essem. Unusquisque siquidem ei quem amat, cupit placere.

Denique ratio et quasi expositio prædictorum subjungitur. Quoniam omne quod est in mundo, id est, tota vitiorum congeries, in carnalibus ac mundanis exsistens hominibus, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ, id est triplex hæc inordinata affectio essentialiter aut reductive: quia hæc tria sunt quædam generales vitiorum radices, ad quas universa peccata quodammodo reducuntur.

Unde Beda hic scribit: His vitiorum vocabulis omnia vitiorum genera comprehenduntur. Concupiscentia namque carnis, est omne quod ad corporis voluptatem atque delicias pertinet: in quibus præcipua sunt cibus, potus, concubitus. De quibus Salomon ait: Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Concupiscentia oculorum est omnis curiositas quæ fit in discendis nefariis artibus, in inspiciendis spectaculis turpibus, aut in accipiendis seu conservandis temporalibus rebus superfluis, aut observandis, cognoscendis seu accusandis vitiis proximorum. Superbia vitæ est, quum quis se jactat in honoribus. Per hæc tria homines tantum tentantur. Per hæc tria tentatus est Adam, et victus: per concupiscentiam scilicet carnis, quum hostis cibum ligni vetitum ei monstravit, eumque ad consentiendum persuasit; per concupiscentiam oculorum, quum dixit, Scientes bonum et malum, et, Aperientur oculi vestri; per superbiam vitæ, quum ait, Eritis sicut dii. Per hæc etiam tria Christus tentatus est, et vicit: per concupiscentiam carnis, quum Satanas dixit, Dic ut lapides isti panes fiant; per concupiscentiam oculorum, id est curiositatem, quando hostis suggessit, Mitte te deorsum; per superbiam vitæ, quum dicere ausus est, Hæc omnia (scilicet mundi regna) tibi dabo, si cadens adoraveris me. Nempe, ut asserit Augustinus, ex cujus verbis præinducta Bedæ verba sunt sumpta, curiositas aliquando Dei famulos tentat, ut velint miracula facere et experiri an Deus exaudiat eos.

Itaque, ad concupiscentiam carnis pertinent joci, ludi, risus, dissolutiones, oscula et amplexus, comessationes, potationes, lascivi contactus, et cetera vitia gustus ac

Luc. xiv, 26.18

II Tim. iii, 2.

Is. xxviii, 20.

Jacob. iv, 4.

Ps. iii, 6.

Galat. i, 10.

16

Prov. xxx, 15.

Gen. iii, 5.

Ibidem.

Matth. iv, 3.

Ibid. 6.

Ibid. 9. tactus. Ad concupiscentiam oculorum pertinent cupiditas, avaritia, curiositas. Ad superbiam vitæ, ambitio sæculi, desiderium prælationis, excellentiæ appetitus, famæ, laudis, honoris inordinata affectio. Ut autem Gregorius docet, quatuor sunt species superbiæ. Prima est, dum quis bona quæ habet, se a Deo accepisse non recognoscit; secunda, dum credit suis meritis ea sibi esse collata; tertia, dum se jactat habere quod non habet; quarta, quando despectis aliis, singulariter vult videri.

Insuper, circa hunc locum scribit Albertus: Peccata distingui possunt tripliciter: primo, ex parte subjectorum in quibus sunt; secundo, ex parte objectorum circa quæ versantur; tertio, ex parte actionum quæ in eis concurrunt. Peccatum namque nil aliud est quam privatio quædam, aut actio quædam deformis. Quælibet autem actio potest tripliciter considerari: primo, per respectum ad suum subjectum; secundo, per respectum ad suum objectum; tertio, secundum se, ut est actio habens deformitatem. — Ex parte igitur subjectorum, sunt tres prædictæ radices vitiorum. Nam concupiscentia oculorum videtur esse in appetitu rationali; concupiscentia carnis, in appetitu concupiscibili; superbia vitæ, in irascibili. — Secundo, peccata distinguuntur ex parte objectorum. Omnia enim peccata conveniunt in hoc, quod avertunt nos a summo et incommutabili bono, et convertunt nos ad bonum commutabile et caducum. Secundum hujusmodi autem aversionem et conversionem, possunt peccata distingui dupliciter, scilicet generaliter, et specialiter. Generaliter sic : quia (ut tactum est) omnia peccata conveniunt in hoc, quod a Deo avertunt, et faciunt nos eum contemnere. Et ut sic, accipitur unum vitium capitale, quod est superbia, quia initium omnis peccati superbia est, ut dicitur in Ecclesiastico.19 Prout vero omnia peccata conveniunt in hoc, quod convertunt nos ad temporalia et caduca, accipitur aliud vitium capitale, quod est cupiditas, juxta illud primæ ad Timotheum:20 Radix omnium malorum est cupiditas. Sic superbia et avaritia accipiuntur ut sunt generalia peccata. Specialiter vero ex parte objectorum, distinguuntur peccata hoc modo: quia quicumque peccat, aut peccat commissione, aut omissione. Commissione potest quis peccare quatuor modis: primo, circa bonum honorabile, illud inordinate appetendo, et sic est inanis gloria; secundo, circa bonum utile, et sic est avaritia; tertio, circa bonum delectabile: et hoc dupliciter: quia vel delectabile spectat ad gustum, et sic est gula; vel ad tactum, et sic est luxuria. Omissione peccatur tripliciter. Nam quilibet Christianus tenetur ad tria, videlicet: ad gratiarum actionem pro beneficiis a Deo receptis, et contra hoc peccat acedia; secundo, ad proximi dilectionem, et contra hanc peccat invidia; tertio, ad injuriæ relaxationem, contra quam peccat ira. Sic ergo accipitur distinctio septem peccatorum mortalium, quæ et aliorum vitiorum radices vocantur. — Tertio, distinguuntur ex parte actionum, quæ in eis concurrunt. Quicumque etenim peccat, aut ideo peccat quoniam timet amittere aliquod bonum, et propter ea inordinate se subjicit aliis, ne illud amittat; aut ideo peccat quia desiderat consequi aliquod bonum quo caret, et inflammatur ut illud obtineat. Hinc super illud in Psalmo, Incensa igne et suffossa, loquitur Augustinus, quod omnia nostra peccata procedunt vel ex timore male humiliante, vel ex amore male inflammante.21 Hæc Albertus.

Interdum etiam dicitur, quod omnium vitiorum origo et radix est improbus et privatus amor sui: et hoc ideo quoniam omnes affectiones ex amore originaliter profluunt. Sic itaque elucescit, qualiter secundum diversas considerationes sit una radix omnium vitiorum, videlicet amor improbus sui ipsius, et qualiter sint duæ vitiorum radices, puta superbia atque cupiditas; qualiter etiam sint aliæ duæ peccatorum radices, utpote amor male inflammans, et timor male humilians; et qualiter tres, videlicet concupiscentia carnis, concupiscentia oculorum, et ambitio sæculi, sive superbia vitæ; et qualiter septem. Itaque, omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitæ. — Quod etiam intelligi potest per modum hyperbolicæ locutionis, qua aliquid dicitur per excessum absque mendacio, ad insinuandum magnitudinem rei, sicut ad Joseph Pharao dixit:22 Absque oris tui imperio nullus movebit manum aut pedem in omni terra Ægypti. Et ita S. Joannes nunc profert hæc verba, ad insinuandum quod hæc tria mala magis abundant in mundo. Et subdit:

Quæ triplex concupiscentia, vel, Quæ superbia vitæ, non est ex Patre, quantum ad suam deformitatem seu obliquitatem culpabilem, sed ex mundo est, id est ex inordinata voluntate, seu appetitu corrupto hominum mundanorum. Voluntas enim creata, in quantum ex nihilo est et defectiva in se, est prima peccati origo. Sic enim competit sibi ex se ipsa deficere et peccare. Si autem objiciatur quod omne esse et omnis actio sunt a Deo, ergo et vitiosæ actiones et pravæ concupiscentiæ, in quibus sunt reales et positivæ entitates, quæ a primo ente primordialiter manant: respondetur, quod talia sunt a Deo quantum ad entitatem exsistentem in eis, non quoad eorum deformitatem. Unde dici solet, quod sunt a Deo quantum ad substantiam actus, vel quantum ad suum materiale, non quantum ad suum formale, quæ est ipsa deordinatio actus, quæ non est aliquid positivum, sed privatio speciei, modi ac ordinis.

Si itaque cupimus in caritate proficere, et divino amore succendi, a prædicta triplici concupiscentia interiora nostra purgemus. Siquidem, quanto ab ea nos amplius emundamus, tanto in spirituali amore plenius crescimus, salubriusque proficimus. Idcirco ad nullam rem creatam, carnalem, sensibilem, aut caducam inordinate sive superflue afficiamur, sed ordinate dumtaxat et sapienter ac virtuose, utpote in quantum nobis necessaria utilisve consistit ad vitæ sustentaculum, ad Dei obsequium et honorem, ad spiritualem profectum, ad incrementum scientiæ ac virtutum, ad divini inflammationem amoris.

Et mundus transibit, vel, ut alii textus habent, transit. Hoc multipliciter potest intelligi: Primo, quod per ignem conflagrationis purgabitur, atque ad meliorem dispositionem perducetur in die judicii, prout hoc diffuse expositum est secunda Petri. Secundo, quod mundus iste inferior, scilicet regio elementorum et mixtorum, in variatione consistit continua, et præterit in multis ejus figura, præsertim in generabilibus et corruptibilibus quoad se tota.23 Unde prima ad Corinthios dicitur: Qui utuntur hoc mundo, sint tanquam non utentes;24 præterit enim figura hujus mundi. Tertio, quod mundus transit, id est, mundani vitiosique homines incessanter deficiunt, et ad mortem festinant, non solum ad mortem naturæ, sed etiam culpæ ac infernalis miseriæ. Unde et apud Sapientem fatentur:25 Umbræ transitus est tempus nostrum. De quibus habetur in Psalmo:26 Tanquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident;27 itemque: Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. Et concupiscentia ejus, id est, præfata triplex concupiscentia hominum mundanorum celeriter finem accipiet, quia simul cum impiis peribit, juxta illud Psalmistæ: Exibit spiritus ejus, et reveretur in terram suam;28 in illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Hinc primo Machabæorum habetur: verbis peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis;29 hodie extollitur, et cras non invenitur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. Hinc ait Gregorius: Quia labenti mundo inhæremus, cum ipso cadimus, quem labentem tenemus. Et sicut qui rebus labentibus innititur, eis cadentibus labitur; sic qui rebus cœlestibus et æternis inhæret, cum eis perpetuo permanebit. Propter quod subditur : Qui autem facit voluntatem Dei, id est, Deo in cunctis obedit, manet in æternum, id est, spiritualem vitam nunquam amittet, quamvis corporaliter morietur : quia de vita gratiæ perducetur ad vitam gloriæ, et Deo unietur beatifice sine fine.

Non ergo mente inhæreamus rebus carnalibus, fallacibus et caducis, sed summo et invariabili bono, illud super omnia diligentes, fervide cupientes, reverenter colentes, et semper sperantes in ipso, ut cum Propheta dicere valeamus : In Deo salutare meum et gloria mea, Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est;30 et iterum, Mihi adhærere Deo bonum est, ponere in Domino Deo spem meam.31 Alioqui cum insensatis amatoribus sæculi hujus damnati, sero dicemus illud Sapientiæ : Quid nobis profuit superbia ?32 aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra.

Consequenter armat ac roborat credentes contra perfidorum fallacias. Filioli mei, novissima hora est, id est ultima mundi ætas, durans a Christi adventu usque ad diem judicii. Quæ quamvis videatur diuturna, tamen comparatione durationis futuri sæculi, quasi brevissima hora est. Unde et Paulus fatetur : Nos sumus in quos fines sæculi devenerunt.33 Hinc in Scripturis veteris Testamenti tempus Christi et evangelicæ legis appellatur dies novissimus, ut quum Jacob patriarcha ait : Congregamini ut annuntiem vobis quæ ventura sunt vobis in novissimis diebus.34 Et quæ ibi prædicit, pro maxima parte ad primum Christi spectant adventum. Apud Joelem quoque, secundum antiquam translationem (qua in Actibus beatissimus utitur princeps Apostolorum), habetur : Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus ;35 effundam de Spiritu meo super omnem carnem.3637 Quod in die Pentecostes sacratissimus Petrus impletum esse disseruit. Nec moveat quemquam, quod hæc ultima ætas mundi, præcedentibus mundi ætatibus est protractior, quum et ultima unius hominis ætas, frequenter diuturnior sit multis præcedentibus ætatibus ejus. Decentissimum quoque est, et ad præcipuam infinitæ misericordiæ Dei pertinet laudem, quod ætas ad tempus gratiæ legemque Christi pertinens consistat diffusior, ut plures in ea salventur, præsertim quum ætas ista sit præcedentium finis ætatum.

Insuper potest et ita exponi : Novissima hora est, id est, tempus quod circa mundi finem venturum est, persecutione Antichristi durante, nunc est per similitudinem seu conformitatem et æquivalentiam ac mysticam designationem. Juxta quem modum ait in Evangelio Christus :38 Si vultis scire, Joannes ipse est Elias. In Genesi quoque : Catulus leonis Juda. Tempore namque apostolicæ prædicationis, tanta fuit fidelium ab hæreticis et tyrannis afflictio, quod persecutionem Antichristi præfiguravit.39 Propter quod ad Thessalonicenses Paulus conscripsit :40 Mysterium jam operatur iniquitatis.

Et sicut audistis quia Antichristus venit. Hoc tripliciter potest intelligi. Primo sic : Sicut audistis a veris evangelicæ legis prædicatoribus, quod Antichristus suo tempore veniet. Habet namque S. Joannes frequenter talem modum loquendi, hoc est ponendi præsens pro futuro, ut quum in evangelio suo ait :41 Colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Secundo sic : Sicut audistis ab aliquibus, quantum ad hoc male opinantibus, quod Antichristus venit. Hoc namque ob causam prætactam aliqui tunc putabant, sicut et interim hoc frequenter putatum est. Tertio sic : Audistis veraciter quia venit Antichristus, jam non in propria persona, sed in figura, hoc est in aliquo impio eum præfigurante. Ac si dicat : Vere sic est. Nam subditur :4243

Nunc antichristi multi facti sunt, id est, propria libertate tam scelerati effecti sunt, ut rite antichristi, id est Christo valde contrarii, appellentur. Siquidem antichristus dicitur ab anti, quod est contra, et Christus. Tales fuerunt Ebion et Cerinthus ac Marcion impiissimi hæresiarchæ, qui adhuc vivente S. Joanne evangelista, surrexerunt in Asia; sed et alii multi in diversis partibus mundi. Tales item fuerunt tyranni. Beda quoque hic ait: Qui catholicam fidem, quam verbis confitentur, perversis commaculant actibus, antichristi, id est Christo contrarii, nuncupantur. Et maxime qui alios scandalizant et trahunt ad vitia, atque salutem impediunt proximorum, antichristi merentur vocari. A quibus, teste Bernardo, graviorem Christus sustinet persecutionem, quam sustinuit a Judæis. Unde scimus, id est, ex isto cognoscimus, quia novissima hora est, id est, tempus Antichristi in fine mundi futurum, jam per similitudinem et æquivalentiam quamdam mysterialiter advenit, seu ultima mundi præsens est ætas. Unde prima ad Timotheum loquitur Paulus: In novissimis diebus discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris.44

Ex nobis, id est ex nostra collectione, prodierunt, quia ad tempus fuerunt nobiscum, et fideles, ut videbatur, exstiterant; sed non erant ex nobis, id est, ad nostram societatem non pertinebant, secundum divinam prædestinationem, nec secundum fidei veræ constantiam. Nam si fuissent ex nobis modo præfato, utpote veri et constantes, ac prædestinati catholici, permansissent utique nobiscum in fide et ecclesiastica unitate. Sed ut manifesti sint quia non sunt omnes ex nobis: id est, ad hoc Deo disponente, eorum error innotuit, vel, idcirco ego Joannes hæc scribo, seu, ideo exierunt, ut manifestentur, et cognoscantur esse hæretici, non vere catholici, ne latendo diutius plures fallant Catholicos. In præsenti enim vita bonis mali miscentur: sicut in corpore animali, mali humores bonis miscentur humoribus. Et sicut corpus naturale purgatur ac relevatur dum mali ab eo expelluntur humores, sic mysticum corpus Ecclesiæ, dum vitiosi et reprobi separantur a veris et vivis membris ipsius.4546 Hinc Christus comparat Ecclesiam sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.4748 In Cœna quoque novissima, proditore egresso, et filiis lucis secum manentibus, dixit: Nunc clarificatus est Filius hominis.

Introducto vituperio hæreticorum, tangit sanctus Apostolus præconium Catholicorum, quatenus opposita juxta se posita, clarius innotescant. Sed vos, Catholici et constantes, unctionem habetis a Sancto, id est, illuminationem, consolationem, inflammationem accepistis a Deo, seu specialiter a Spiritu paracleto essentialiter sancto: qui varios effectus internos ac secretissimos per fidem et caritatem ac sapientiæ donum, aliaque gratiæ suæ charismata, in suorum operatur cordibus electorum, per quæ eos in fidei veritate mirabiliter roborat, atque per gustum occultum, per supernaturales irradiationes, gratiosissimas visitationes, inflammationes cœlestes, admirabiles præventiones, per raptus et mysticas contemplationes, per exuberantissimas divinorum munerum adimplitiones, mentes electorum suorum in fidei sinceritate, in ecclesiastica unitate, immobiles ac certissimas reddit, ita ut per experientias supernaturales clarissime sciant, quod vera et sancta sit catholicæ militantis Ecclesiæ fides. Propter quod loquitur Christus: Spiritus Sanctus docebit vos omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis. Hinc subditur:

Et nostis omnia, non omnifarie omnia, sed omnem articulorum fidei veritatem, et cuncta necessaria ad salutem: juxta illud Joannis, Quum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem.49 Unde et rursus Christus dixit Apostolis: Omnia quæcumque audivi a Patre meo, annuntiavi vobis.5051 Porro unusquisque secundum exigentiam sui status seu gradus sive officii, debet esse instructus. Hinc Timotheo Paulus scripsit apostolus: Dabit tibi Dominus de omnibus intellectum. Et Jacob. i, 5. Jacobus ait: Si quis indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter, et dabitur ei.

II Tim. u, 7.

Jacob. i, 5.

21

Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem Scripturæ et necessariorum saluti, sed quasi scientibus eam, ut proficiatis in ea, et roboretur cor vestrum magis ac magis in fidei theoria: quia ut in Proverbiis habetur, Audiens sapiens, sapientior erit. Et rursus Salomon ait: Da sapienti occasionem, et addetur ei sapientia. Sic et Paulus apostolus: Scientibus, inquit, legem loquor; et denuo, Tanquam in memoriam vos reducens. Hoc quoque vobis scientibus, quoniam omne mendacium ex veritate non est, id est, nulla falsitas a summa Veritate processit: ideo qui mentitur, quantum ad hoc, non est ex Deo. Et qui fidei ac Scripturis aut determinationi Ecclesiæ contradicit, a Deo aversus est, et falsitati subjectus, ejusque filius de quo ait Salvator: Diabolus in veritate non stetit, quia veritas non est in eo; quum loquitur mendacium, ex proprio loquitur, quia mendax est, et pater ejus, id est pater mendacii. Diabolus ergo est origo mendacii: qui et angelis in cœlo, et protoplastis hominibus in paradiso, impietatem et falsitatem suggessit. Quemadmodum autem voluntas creata, in quantum ex nihilo et defectiva, est peccati origo; sic intellectus creatus, in quantum defectivus et ex nihilo procreatus, falsitatis origo censetur. Veritas autem seu verum, secundum quod tale, nequaquam mendacii causa seu fons est, quum agens simile sibi producat.

Prov. i, 5.

Ibid. ix, 9.

Rom. vii, 1.

Ibid. xv, 15.

[et]

Joann. viii, 44.

Gen. iii, 1-5.

22

Quis est mendax, mendacio superstitionis et veræ religioni fideique contrario, nisi is qui negat, quoniam Jesus non est Christus, id est, propositionem hanc negativam, Jesus Nazarenus non est Christus in lege et Prophetis prænuntiatus ac promissus, concedit, seu veram esse affirmat? Quod autem iste sit sensus, et quod ita hoc loco accipiatur verbum hoc, Negat, sequentia verba testantur. Hic est Antichristus, id est infidelis Christo contrarius, qui negat Patrem et Filium, id est, qui negat in divinis esse personam Patris æterni, et personam unigeniti Filii ejus. Hoc autem negat, qui negat Jesum esse Christum. Nam Jesus in veritate est Christus Filius Dei Patris, prout ipse per Scripturas ac miracula demonstravit. Qui autem negat Filium Dei, negat et Patrem ipsius, quoniam Pater et Filius correlativa dicuntur. Relativa autem sunt simul natura. Nam uno posito, ponitur et alterum; et uno ablato, aufertur et alterum. Pater quoque et Filius substantialiter idem sunt. Idcirco uno negato, negatur et alter. Iterum, Christus dicitur quasi unctus: ita quod in nomine Christi intelligitur persona ungens, scilicet Pater; persona uncta, videlicet Filius; ipsa quoque unctio, quæ est Spiritus Sanctus. Qui itaque negat Christum unctum, negat et Patrem ungentem, qui nomine Christi datur intelligi. Hinc subditur:

Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet, id est, Deum esse Patrem non admittit, nec vere Deum habet quem colat, id est, Deum non colit veraciter, sed maxime derogat ei, cujus æternam generationem non credit. Idcirco loquitur Christus: Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum. Et iterum ait Judæis incredulis: Est Pater meus, quem vos dicitis quia Deus vester est, et non cognovistis eum. Qui confitetur Filium, et Patrem habet, id est, Patrem etiam confitetur, quum Filius referatur ad Patrem, et talis colit ac fide cognoscit Patrem.52

Vos autem quod ab initio audistis, in vobis permaneat, id est, fides et evangelica doctrina, quam ab exordio vestræ conversionis a me aliisque Christi prædicatoribus didicistis, perseveret in cordibus vestris. Beati enim qui audiunt ver-

23

Joann. v, 23.

Ibid. viii, 54, 55.

24

Luc. xi, 28.

Galat. 1, 6.

Ibid. 8.

Matth. vii, 24.

25

Ibid. 21.

Joann. vi, 40.

Ibid. xvii, 1-3. bum Dei, et custodiunt illud. Unde Paulus redarguit Galatas, eo quod non perseveraverunt in evangelica veritate, quam docuit eos. Et addit, quod licet angelus eis annuntiaret oppositum, tanquam anathema illud arbitrarentur. Si in vobis permanserit quod ab initio audistis, id est, evangelicam doctrinam memoria et effectu servaveritis, credendo ac conversando juxta Christi doctrinam et jussionem, et vos in Filio et Patre manebitis, id est, Patri et Filio per fidem et caritatem ac obedientiam stabiliter adhærebitis, et eritis Patri Filioque uniti, in via per gratiam, atque in patria per gloriam. Propter quod Filius protestatur : Omnis qui audit verba mea et facit ea, assimilabitur viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram. Porro, Patre et Filio nominatis, intelligitur superdulcissimus Paracletus, adorandus Spiritus Sanctus, qui est Patris ac Filii nexus, amor et osculum, communeque germen et coæternum profluvium, secundum Didymum in libro de Spiritu Sancto. Quicumque enim manet in una trium æternarum ac supervenerabilium Personarum, manet in omnibus tribus; et qui diligit colitque unam, amat et colit omnes.

Et quasi interrogaremus, quo fructu, quo præmio in Patre Filioque manebimus, subdit : Et hæc est repromissio, id est res promissa, quam ipse Filius pollicitus est nobis, vitam æternam, id est, perpetuam felicitatem nobis pro mercede spopondit, dicens : Qui facit voluntatem Patris mei, ipse intrabit in regnum cœlorum; et rursus, Hæc est voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam. Sed et alibi clarius loquens ait : Pater, clarifica Filium tuum; sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam æternam. Hæc est autem vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, etc.

Hæc quæ de antichristis jam natis dixi, scripsi vobis de his qui seducunt vos, ut eos vitetis, atque in fide et caritate ac conversatione integri maneatis. Seductores vero sunt, non solum hæretici, sed et omnes qui vitiosis exemplis, pravis suggestionibus, blandis promissionibus, aut comminationibus, seu alio quovis modo proximos suos decipiunt, sive ad perfidiam, sive ad quamcumque culpam, præsertim mortalem, eos trahendo. Quibus non sufficit damnatio propria, sed tanquam membra satellitesque diaboli, alios secum damnationi involvunt. De quibus loquitur Paulus : Impii proficient in pejus, errantes et in errorem mittentes. Quibus timendum est quod ait Salvator : Væ homini per quem scandalum venit.

Et vos unctionem quam accepistis ab eo, id est præfata unctio Spiritus Sancti, gratia vobis ab eo infusa, caritas in cordibus vestris per Spiritum Sanctum diffusa, maneat in vobis : id est, animas vestras sollicite custodite, ne peccando excidatis a gratia. Propter quod Salomon cohortatur : Omni custodia custodi cor tuum. Et propheta Michæas nos admonet ut cum Deo sollicite ambulemus. Paulus quoque : Cum metu, inquit, et timore ac tremore vestram salutem operamini. Nempe si fecerit homo quod in se est, Deus gratiam ei infundit, infusam custodit, custoditamque perficit. Nec superpiissimus Deus quemquam relinquit, nisi relinquatur prius ab eo. Propter quod in libro Job asseritur : Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Primoque Regum Samuel monet : Præparate corda vestra Domino. Salomon quoque : Hominis, inquit, est animum præparare.

Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : id est, tam gratiose Deus vos prævenit, tam copiose illuminat, ut non sit vobis necessaria instructio humana : quod fuit in istis privilegium speciale. Vel si istud intelligatur de cunctis bonis fidelibus dictum, sensus est, quod si fecerint quod in eis est, Deus eos sufficienter informabit, quamvis humana eis desit in-

II Tim. III, 13.

Matth. XVIII, 7.

27

Rom. V, 5.

Prov. IV, 23.

Mich. VI, 8.

Philipp. II, 12.

Job XXXIV, 14.

I Reg. VII, 3.

Prov. XVI, 1. structio, quæ tamen si adsit, non est despicienda. Nam Deus per angelos sanctos ac homines instruit plebem. Sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus pertinentibus ad salutem, et verum est quod docet unctio illa, quum sit directio optimi infallibilisque magistri, videlicet Spiritus Sancti, et non est mendacium in doctrina ipsius. Unde doctrinæ sacræ Scripturæ nequaquam miscetur mendacium, quemadmodum doctrinis philosophorum. Et sicut docuit vos per se ipsum, per angelicam inspirationem, et per nostram prædicationem, manete in eo per fidem, caritatem, et opera sancta. Propter quod ad Hebræos dicitur: Doctrinis variis et peregrinis nolite abduci.53 Hoc est quod in Proverbiis scriptum est: Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ;54 in omnibus viis tuis cogita illum, et ipse diriget gressus tuos. Hinc apud Job inducitur: Acquiesce Deo, et habeto pacem, et per hoc habebis fructus optimos.55 Hoc est quod Tobias docet: Omnibus diebus vitæ tuæ Deum in mente habeto, et cave ne aliquando peccato consentias.56

Et nunc, filioli, manete in eo constantes, ut nec prospera, nec adversa, nec mors, nec vita, nec dæmones, nec tyranni, neque carnales amici, sive propinqui aut socii, a Christo vos retrahant; ut quum apparuerit, id est, suo tribunali fuerimus præsentati, sive in particulari, sive in generali judicio, habeamus fiduciam, id est conscientiam bonam et confidentiam ex ea nascentem. Conscientia etenim pura, salubrem gignit fiduciam, quemadmodum conscientia prava formidinem, juxta quod in libro Sapientiæ scribitur: Semper præsumit sæva perturbata conscientia.57 Et non confundamur ab eo in adventu ejus, id est, non reprobemur a Christo judice summo in suo ad nos adventu, per exsecutionem judicii: sive in morte, quum particulariter judicat quosque, atque per hoc spiritualiter seu per effectum suæ justitiæ venit ad eos; sive in die novissimo, quando dicturus est reprobis, Ite, maledicti, in ignem æternum.58 Porro, qui deficit inter adversa, aut transgreditur Dei præcepta, qui adversarios odit, aut se ipsum ulciscitur, hunc Christus in judicio tam particulari quam universali confundet, quemadmodum in Evangelio protestatur: Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet quum venerit in majestate sua.59

Si, pro Quia, scitis quia justus est, scitote quoniam et omnis qui facit justitiam, id est actus infusæ justitiæ. Et potest hic sumi justitia, prout est virtus communis, ut justitiam facere asseratur, qui condignos pœnitentiæ fructus exercet, qui Deum cum debita reverentia colit, totoque corde amat, et cetera Dei observat præcepta. Talis ex ipso natus est, id est per gratiam gratum facientem spiritualiter generatus, utpote in esse supernaturali ad promerendum vitam æternam idoneo constitutus. Quotiescumque etenim quis peccat mortaliter, spiritualiter moritur, si fuit in gratia, quoniam spirituale esse gratiæ gratum facientis amittit. Et quotiescumque per pœnitentiam ad statum salutis per gratiæ recuperationem reducitur, toties ex Deo seu Christo renascitur. Verumtamen, quoniam quidam præsciti ad tempus per gratiam operantur justitiam, tales quamvis non sint ex Deo nati per prædestinationem, sunt tamen ex eo nati secundum præsentem justitiam. Postremo, justitia hominum quantumlibet perfectorum, in vita præsenti est plurimum imperfecta, et sæpe interrupta, multisque defectuositatibus mixta, variis culpis fuscata, et comparatione honorificentiæ qua Deus superdignissimus est, tam modica, imo magis tam nulla, ut Isaias testetur: Quasi pannus menstruatæ universæ justitiæ nostræ.60 In Beatis vero, qui indesinenter totis viribus Deo intenti sunt, honorificentiamque impendunt, nec ulla culpa tanguntur, est suo modo perfecta justitia. Deus vero in infinitum honorabilior est, quam ab universis valeat honorari.

Footnotes

  1. Ibid. XVII, 24. ↩

  2. Matth. XXV, 34. ↩

  3. II Cor. V, 19. ↩

  4. Joann. III, 16. ↩

  5. Matth. XXIV, 14. ↩

  6. II Petr. III, 5, 6. ↩

  7. II Petr. XVII, 9. ↩

  8. Ps. CXVIII, 113. ↩

  9. Joann. I, 10. ↩

  10. Matth. xxiv, 10. ↩

  11. Sap. XI, 25. ↩

  12. Gen. I, 31. ↩

  13. I Tim. IV, 4. ↩

  14. Matth. V, 44. ↩

  15. Sap. XIV, 9. ↩

  16. Ps. V, 7. ↩

  17. Ps. CXXXVIII, 22. ↩

  18. vers. 16. ↩

  19. Eccli.x,15. ↩

  20. I Tim. vi, 10. ↩

  21. Ps. LXXIX, 17. ↩

  22. Gen. XLI, 44. ↩

  23. II Petr. III, 10. ↩

  24. I Cor. VII, 31. ↩

  25. Sap. II, 5. ↩

  26. Ps. XXXVI, 2. ↩

  27. Ps. LXXII, 19. ↩

  28. Ps. CXLV, 4. ↩

  29. I Mach. II, 62, 63. ↩

  30. Ps. lxi, 8. ↩

  31. Ps. lxxii, 28. ↩

  32. Sap. v, 8, 9. ↩

  33. 1 Cor. x, 11. ↩

  34. Gen. xlix, 1. ↩

  35. Joel u, 28; ↩

  36. Act. ii, 17. ↩

  37. Act. ii, 17. ↩

  38. Matth. xi, 14. ↩

  39. Gen. xlix, 9. ↩

  40. II Thess. u, 7. ↩

  41. Joann. xv, 6. ↩

  42. II Thess. ii, 7. ↩

  43. Joel ii, 28; ↩

  44. 1 Tim. iv, 1. ↩

  45. Matth. xiv, 26. ↩

  46. Joann. xii, 31. ↩

  47. Matth. xiii, 47. ↩

  48. Matth. xiii, 47. ↩

  49. Joann. XVI, 13. ↩

  50. Joann. xiii, 31. ↩

  51. Joann. XV, 15. ↩

  52. II Tim. ii, 7. ↩

  53. Hebr. xiii, 9. ↩

  54. Prov. iii, 5, 6. ↩

  55. Job xxii, 21. ↩

  56. Tob. iv, 6. ↩

  57. Sap. xvii, 10. ↩

  58. Matth. xxv, 41. ↩

  59. Luc. ix, 26. ↩

  60. Is. lxiv, 6. ↩

Chapter 3 of 9