Articulus 7
DECLARATIO QUINTI CAPITULI : OMNIS QUI CREDIT.
DUÆ sunt partes legis divinæ, videlicet testimonia et mandata. Testimonia pertinent ad credenda, mandata ad agenda. Postquam ergo jam ante beatus Apostolus disseruit de mandatis, nunc specialiter loquitur de testimoniis seu credendis : quamvis aliqua inserat de præceptis, sicut et ante quædam inseruit de credendis.
Omnis qui credit, fide formata, id est caritate bonisque actibus decorata, quoniam Jesus est Christus, id est, quod Jesus Nazarenus sit Christus in lege Moysis et Prophetis promissus; ex Deo natus est per regenerationem baptismalem : ut quidam exponunt. Quæ expositio non habet universaliter veritatem, quoniam multi martyres sine Baptismate decesserunt : nisi per regenerationem baptismalem intelligatur Baptismus, non solum fluminis, sed etiam flaminis ac sanguinis. Est itaque taliter credens ex Deo natus, per caritatis et gratiæ infusionem, per veritatis imitationem, et virtutum amorem. Denique, Mahometus infelix in Alcorano suo frequenter fatetur, quod Jesus Nazarenus sit Christus, seu Messias in lege promissus, quod item Judæi dispersi et capti sunt eo quod Jesum pro Christo non acceperunt. Sed contra divinitatem Christi blasphemias evomit multas.
Et omnis qui diligit eum qui genuit, id est Deum Patrem, diligit eum qui natus est ex eo, id est unigenitum Filium ejus : quum Pater et Filius sint unum et idem summum et invariabile bonum, nec una Persona divina et increata sine alia infuso amore diligi possit, quum sint unus, verus, simplex et omnipotens Deus. Vel sic : Omnis qui diligit eum qui genuit, id est Creatorem altissimum, qui homines spiritualiter regeneravit per sacramenta et verba cœlestia gratiarumque dona (juxta quod scriptum est : Voluntarie genuit nos verbo veritatis), diligit eum qui natus est ex eo, id est quemlibet Christifidelem. Qui enim veraciter diligit Deum, diligit et pertinentes ad eum, membra, ministros ac milites Christi. Huic expositioni sequentia consonant verba :
In hoc cognoscimus quoniam diligimus natos Dei, id est proximos nostros a Deo regeneratos, ejusque filios adoptivos, quum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus : quia ut dictum est sæpe, amor Dei et proximorum dilectio invicem se includunt, inseparabilesque consistunt ; nec vere diligit Deum nisi qui ei et ejus obedit vicariis, de quibus ait : Qui vos audit, me audit ; et qui vos spernit, me spernit. Hæc est enim caritas Dei, id est, in hoc consistit, hoc exigit, per hoc quasi
Jacob. I, 18.
Luc. x, 16. per effectum et signum manifestatur et innotescit, ut mandata ejus custodiamus. Qui enim sincere diligit Deum, honorat eum, et voluntatem suam voluntati ipsius conformat ac subdit, quum amicorum sit eadem velle et nolle. Propter quod Christus loquitur : Si diligitis me, mandata mea servate; itemque, Si quis diligit me, sermonem meum servabit.
Et mandata ejus gravia non sunt. Videtur quod imo, quum Christus protestetur : Quam angusta porta et arcta via est quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam ! Denique valde difficile est, concupiscentias carnis, passiones et vitia superare. Difficillimum quoque videtur, intellectum in captivitatem redigere ad credendum incomprehensibilia illa quæ in evangelica lege credi jubentur.
Et respondendum, quod divina præcepta non sunt gravia quadruplici ratione : Primo, quia virtutes, de quarum actibus dantur præcepta, sunt ex sua natura suaves et convenientes, habentque delectationes sinceras actibus suis annexas. Secundo, ex adjutorio Dei, qui per dona gratiæ, præsertim per caritatem, hominem sic confortat, inflammat et consolatur, ut ei dulcescat via salutis, et observantia præceptorum, imo cum ingenti alacritate et gaudio illa adimpleat. Propter quod ait Propheta : In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis ; et, Viam mandatorum tuorum cucurri, quum dilatasti cor meum. Iterumque hortatur : Servite Domino in lætitia. Tertio, ex inæstimabili magnitudine præmii desuper repromissi, cujus respectu omnis labor, et omnis difficultas, et pœna vitæ præsentis, est tanquam momentum. Propter quod dicitur : Consideratio præmii minuit vim flagelli. Paulus quoque ad Corinthios : Id, inquit, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis. Hinc ait Salvator : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati
Joann. XIV, 15.
Ibid. 23.
Matth. VII, 14.
II Cor. X, 5.
Ps. CXVIII, 14.
Ibid. 32.
Ps. XCIX, 2.
II Cor. IV, 17.
Matth. XI, 28, 30. estis, et ego reficiam vos : jugum enim meum suave est, et onus meum leve. Quarto, mandata evangelicæ legis levia sunt ob suam paucitatem, comparatione præceptorum Mosaicæ legis : quæ multitudine sua erant onus tam grave, ut princeps dicat Apostolorum : Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus ?1 Nempe, ut Rabbi Moyses scribit, tot erant in lege præcepta, quot sunt dies in anno, et quot sunt ossa in homine, ita quod horum par exstitit multitudo. Porro difficultas implendi præcepta consurgit ex nostra infectione, et hostium impugnatione, ac objectorum valida motione, aliisque causis diversis.
Consequenter subditur una causa cur præcepta sint levia. Quoniam omne quod natum est ex Deo, id est omnis fidelis ex Deo per caritatem et gratiam regeneratus, vincit mundum, id est, auxilio caritatis et gratiæ, imo et fidei christianæ (ut statim subjungitur), superat tentationes et impugnationes hominum mundanorum, tyrannorum et philosophorum, qui Christianos variis modis a fide avertere conati sunt. Mundum etiam vincit, qui divitias, delicias, vanitates, pravitates, honores mundi non affectat, sed omnia talia aspernatur, cum apostolo Paulo dicens : Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi ;2 et, Omnia arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam.3 Et hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra, id est, fides catholica per dilectionem operans, est virtus per quam vincimus mundum : juxta illud ad Hebræos, Sancti per fidem vicerunt regna.4 Per fidem namque cognoscimus imminentia nobis bella atque pericula, Dei quoque præsidia nobis parata, et atrocitatem et fortitudinem ac multitudinem hostium nostræ salutis. Sicque fides nos dirigit in pugnando, in orando ac resistendo. Nam et ipsa est fundamentum virtutum, et efficaciæ tantæ, ut asserat Veritas : Omnia possibilia sunt credenti. Ideo princeps Apostolorum locutus est : Diabolo resistite fortes in fide.5 Et ad Ephesios habetur : Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, induti loricam justitiæ ; in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam spem salutis et gladium spiritus, quod est verbum Dei ; orantes omni tempore in spiritu.6
Quis est autem qui vincit mundum, nisi qui credit, fide formata, quoniam Jesus est Filius Dei, id est naturalis, unicus, consubstantialisque Filius Patris æterni ? Talis enim nec philosophicis argumentis, nec tyrannicis infestationibus cedit aut vincitur, nec mundi blandimentis, nec adversis dejicitur, quamdiu sic credit. Ait hoc loco Albertus : Quemadmodum corporaliter pugnans indiget quatuor armorum generibus, scilicet gladio ad percutiendum, scuto ad se defendendum, forti societate ad præmuniendum, et veritate, id est justa causa, ad præliandum :7 sic Christianus contra mundum ac reliquos suæ salutis adversarios pugnans, indiget primo, pro ense habere caritatis fervorem ; secundo, pro scuto fidei confortationem ; tertio, pro societate divinum angelicumque auxilium ; quarto, pro veritate seu causa, Christi veram confessionem.
Hic est qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus, id est, ad nostram redemptionem processit, et eam effecit per aquam Baptismatis, et sanguinem sui corporis, quem in cruce fudit pro nobis. Christus namque sacramentum Baptismi instituit, et Baptismum a Præcursore accipiens, tactu suæ sanctissimæ carnis vim regenerativam præstitit aquis ; atque a merito suæ passionis omnia sacramenta suas sortiuntur virtutes. Hinc loquitur Paulus : Christus per sanguinem crucis suæ pacificavit, sive quæ in cœlis sunt, sive quæ in terra ;8 et rursus : Christus dilexit Ecclesiam, et tradidit semetipsum pro ea, mundans illam lavacro aquæ in verbo vitæ.910 In Apocalypsi quoque habe-
Apoc. 1, 5.
Joann. xix, 34.
Exod. u, 10.
11Luc. iii, 21, 22.
Joann. xiv, 6.
Act. u, 1 et seq.12 tur : Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo.13 Denique, quum unus militum lancea latus Christi aperuisset, continuo inde exivit sanguis et aqua. Unde de latere Christi sacramenta Ecclesiæ dicuntur fluxisse, quia videlicet vim sanctificandi inde suscipiunt : et ita quoad hoc, venit in aqua et sanguine. Non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Hoc additur ad differentiam S. Joannis Baptistæ, qui venit in aqua solum : quia baptizavit corpora aquis, sed sanguinem suum pro mundi non fudit peccatis, nec animas lavit a vitiis. Vel ideo additur hoc, quoniam Christus non solum dignatus est propter nos baptizari, ut suæ carnis attactu aquis vim regenerativam præstaret, sed et sanguinem suum pro nostra fudit salute. Porro, secundum Bernardum in sermone, istud est additum ad differentiam Moysis, qui venit in aqua tantum : a qua nomen ei est impositum.
Et Spiritus est qui testificatur quoniam Christus est veritas. Hoc enim Spiritus Sanctus testatus est ante Christi passionem et post eam. Ante passionem, scilicet, quum baptizatus fuisset a beatissimo Joanne Baptista, juxta illud : Factum est, Jesu baptizato et orante, apertum est cœlum, et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum, et vox de cœlo facta est :14 Tu es Filius meus dilectus. Porro Christus secundum quod Deus, est vere substantialiter verus et veritas. Propter quod ait : Ego sum via, et veritas, et vita. Et quia per modum intellectualis emanationis procedit a Patre, veritas ei appropriatur, ut dictum est plenius paulo ante. Rursus, post passionem, in die Pentecostes et deinceps, Spiritus Sanctus per Apostolos testificabatur id ipsum, et per tam supernaturalem Apostolorum illuminationem, inflammationem, roborationem, aliaque mirabilia quæ apparebant in eis et fiebant per eos, luce clarius demonstravit quod Christus sit veritas, cujus universa promissa tam verissime et supernaturaliter implebantur.
A Hinc post Cœnam dixit in sermone Apostolis illud : Quum venerit Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me.15
Nec solum Spiritus Sanctus id protestatur : Quoniam tres sunt qui testimonium dant in cœlo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : id est, tota superessentialis et superdignissima Trinitas, in cœlo empyreo specialiter habitans, præstat coram omni cœlesti militia testimonium, quod Christus sit veritas : quia declarat Trinitas adoranda cunctis cœlestibus civibus semetipsam, et qualiter Verbum procedit a Patre, et Spiritus Sanctus ab utroque, juxta illud in Psalmo, In lumine tuo videbimus lumen. De quo testimonio loquitur Christus Patri : Clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui priusquam mundus esset ; et rursus, Pater, quos dedisti mihi, volo ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi. Et hi tres unum sunt : quoniam tres superbenedictæ et supervenerandæ Personæ, sunt una essentia, unus Deus, unum universorum principium, et unus omnium ultimus finis, unum summum bonum, unum plenæ felicitatis objectum, quo solo fruendum est. Divinitatis quippe natura nequaquam potest multiplicari, sed est numero una in tribus ; et quidquid absolute competit Deo, toti Trinitati, singulisque Personis commune est, et unum in tribus. Propter quod loquitur Christus : Ego et Pater unum sumus. Superexcellentis-
Ps. xxxv, 10.
Joann. xvii, 5.
Ibid. 24. simæ quoque Trinitatis personalem distinctionem essentialemque unitatem Christus pandit, dicens : Docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.
Ibid. x, 30.
Matth. xxviii, 19.
Et tres sunt qui testimonium dant in terra : spiritus, aqua et sanguis : id est, in militanti Ecclesia, spiritus, utpote rationalis anima Christi, aqua quoque et sanguis, quæ de ejus latere profluxerunt in cruce, contestantur quod Christus sit verus ac veritas, in eo quod dixit se esse
Joann. xix, 34. non solum Dei unicum Filium, sed etiam hominem verum : Palpate, inquiens, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere.16 Vel, Tres testimonium dant in terra, quia in sacramento Baptismi est Spiritus vivificans, aqua abluens, et sanguis Christi virtualiter operans et emundans : per quæ patet veritas Christi, de quo Deus dixit Joanni Baptistæ : Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu Sancto.17 Et hi tres unum sunt, id est, unum habent effectum, et in ejusdem veritatis manifestatione conveniunt.
Deinde ostenditur irrefragabilis certitudo fidei christianæ. Si, pro Quia, testimonium hominum accipimus. Hoc dupliciter potest intelligi : Primo, quod in rebus et causis humanis testimonium hominum efficax reputatur, quemadmodum scriptum est : In ore duorum vel trium testium stabit omne verbum.1819 Secundo, quod testimonium sanctorum hominum, utpote Prophetarum, de Christo prænuntiatum, judicatur idoneum. Testimonium Dei majus est, id est, testimonium Dei Patris de Christo prolatum, præclarius est, sicut et Deus Pater omni homine consistit sublimior, cujus testimonio falsum subesse non potest ; quoniam hoc est testimonium [Dei], quod majus est omni testimonio humano, quia testificatus est de Filio suo : id est, testimonium quod Pater perhibuit Filio in baptismo et transfiguratione, dicens, Tu es Filius meus dilectus in quo mihi bene complacui, majus est testimonio hominum.2021 De quo testimonio etiam dictum est a Petro : Accepit a Deo Patre honorem et gloriam, voce delapsa ad eum hujuscemodi a magnifica gloria : Hic est Filius meus dilectus.2223
Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se, id est, testimonio Dei Patris assentit, et operatur in eo testimonium illud salubrem credulitatem, dummodo juxta fidei exigentiam conversetur. Credere autem in Filium Dei, est per fidem caritate formatam et actiones virtutum, in Christum Dei Unigenitum tendere. Qui vero non credit in Filium, mendacem facit eum, id est, Deum Patrem, quantum in se est, facit seu esse ostendit mendacem et testem fallacem ; quoniam non credit in testimonio quod testificatus est Deus de Filio suo dicens : Tu es Filius meus dilectus, etc. Nec possunt se excusare infideles, dicendo quod Pater non dixit hoc : quia per infinita miracula soli omnipotenti Deo possibilia, interim uberrime est ostensum quod evangelica lex, in qua hoc continetur, sit vere a Deo, et ipsum Evangelium recitans hoc, sit omni veritate plenissimum. Testatus est quoque Deus Pater de Filio suo per sanctos Prophetas, David, Isaiam, Jeremiam, Michæam, Danielem, et alios ; deinde per sanctos Apostolos et Evangelistas, quorum doctrinam per copiosissima ac præclarissima confirmavit miracula ; similiter per martyres gloriosos, quos in suis passionibus et ante ac postea magnificis honoravit prodigiis ; deinde per alios innumerabiles sanctos confessores, doctores, prædicatores, prælatos, quorum doctrinam et sanctitatem per signa admiranda ac abundantissima declaravit et approbavit. Sed et per miracula ab ipsomet Christo peracta Pater testimonium præbuit ei. Propter quod loquitur Christus : Opera quæ dedit mihi Pater, quæ facio, testimonium perhibent de me.24 Et denuo : Si non facio opera Dei, nolite credere ; si autem facio, et si mihi non creditis, operibus credite.25 Ad hæc, magnum, gloriosum et jucundum est, quod etiam istis diebus Deus sublimis et benedictus tot et tanta operatur miracula ad Sanctorum suorum promotionem, ad fidei roborationem, ad consolationem Ecclesiæ, ad confusionem omnis plebis incredulæ, imo ad sui ipsius gloriam et honorem.
Et hoc est testimonium, id est intentio, fructus et finis testimonii præinducti : quia ad hoc Deus Pater istud de Filio suo testatus est, quatenus hoc credendo vitam obtineamus beatam.262728 Ideo subditur : quoniam vitam æternam dedit nobis Deus, id est, vitam gloriæ præstitit nobis modo in spe, in causa, præmio et radice, in inchoatione, prælibatione, ac arrha seu pignore. Æternam enim beatitudinem nobis promisit; vitam gratiæ, quæ pignus est vitæ gloriæ, communicavit; caritatem, quæ nunquam excidit, infudit; actus meritorios condonavit; futuræ suavitatis concessit prægustum. Hinc etenim contestatur : Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum. Et Paulus : Dedit (inquit) nobis pignus Spiritus; itemque, Gratia Dei, vita æterna. Et rursus loquitur Christus : Hæc est voluntas Patris mei qui misit me, ut omnis qui videt Filium et credit in eum, habeat vitam æternam. — Vel sic : Hoc est testimonium, quod scilicet nos Apostoli perhibemus de Christo, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus per Christum, quia hanc Christus sua passione promeruit nobis.
I Cor. xiii, 8.
Matth. v, 3.
II Cor. v, 5.
Rom. vi, 23.
Joann. vi, 40.
Et hæc vita, id est æterna felicitas, in Filio ejus est, id est, per fidem et gratiam Filii Dei acquiritur, quemadmodum ipse fassus est : Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem, nisi per me. Unde in Actibus princeps Apostolorum fatur : Non est nomen aliud sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Et rursus asserit Filius Dei : Omnis qui credit in me, non morietur in æternum. Vel, Hæc vita in Filio ejus est, quia in visione divinitatis Filii Dei vera beatitudo objective consistit, prout ipse ait : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Hinc ipse Unigenitus cultori suo pro præmio pollicetur : Qui diligit me, manifestabo ei me ipsum. Et Pater in Psalmo : Longitudine, inquit, dierum replebo eum, et ostendam illi salutare meum. — Potest et ita exponi : Hæc vita in Filio ejus est, quia æterna beatitudo in Filio Dei est secundum plenitudinem infinitam, in quantum est Deus; atque
Ibid. xiv, 6.
Act. iv, 12.
Joann. xi, 26.
Ibid. xvii, 3.
Ibid. xiv, 21.
Ps. xc, 16. secundum naturam assumptam, fuit in eo participative præ omnibus Sanctis ab exordio incarnationis, quia ex tunc anima Christi fuit in plenissima fruitione Divinitatis. Hinc idem ait : Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.
Joann. v, 26.
Qui habet Filium Dei, id est, is in quo Filius Dei per fidem et gratiam habitat, ita quod habet Filium Dei unigenitum sui cordis habitatorem, juxta quod Paulus ait apostolus : Deus Pater det vobis secundum divitias gloriæ suæ Christum habitare per fidem in cordibus vestris; habet vitam æternam, id est, beatitudinem sempiternam jam habet in spe, prout dictum est plenius. Unde Filius loquitur Patri : Sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne quod dedisti ei, det eis vitam. Vel, Habet vitam æternam, quoniam ipsemet Filius est essentialiter, secundum quod Deus, vita æterna, sicut profitetur : Ego sum resurrectio et vita. Qui non habet Filium modo prætacto, non habet vitam, quia nec vitam gratiæ habet in præsenti, nec vitam gloriæ habebit in futuro, nisi convertatur ad Christum.
Ephes. iii, 16, 17.
Joann. xvii, 2.
Ibid. xi, 25.
Hæc scribo vobis, ut sciatis per fidem illuminatam certitudine adhærentiæ et experientia prælibationis futuræ jucunditatis, quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei, id est in Christum Unigenitum Patris æterni, qui ait : Qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet. Itaque nomen Filii Dei sumitur hic pro nomine nominato, puta pro ipso Dei unico Filio. Et de fide formata intelligenda sunt ista. Ex hac autem fide oritur confidentia magna ad Deum. Ideo subjungitur :
Ibidem.
Et hæc est fiducia quam habemus ad eum : quia quodcumque petierimus ab eo, secundum voluntatem ejus, id est secundum beneplacitum Dei, utpote pie et salubriter ad ipsius honorem et nostram salutem, audit nos, si perseveranter petamus. Et scimus quoniam audit nos, quidquid petierimus, maxime si pro nobis
14
15 ipsis oremus, quia non semper exaudiuntur devoti pro aliis.
Hanc spem, imo certitudinem atque scientiam exauditionis divinæ, Christus in Evangelio nobis copiosissime inculcavit. Ait namque: Omnia quæcumque orantes petitis, credite quia accipietis, et venient vobis. Alibi quoque: Petite, et dabitur vobis; quærite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur. Et denuo ait: Si vos quum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester cœlestis dabit spiritum bonum petentibus se? Quum enim ad supernaturalem beatitudinem creaverit nos, et præcepta cœlestia dederit nobis (quam beatitudinem sine donis gratiæ ejus promereri adipiscique non possumus, et quæ præcepta sine eisdem implere nequaquam valemus), nullum relinquitur dubium quin paratissimus sit, quantum in se est, gratiarum charismata nobis tam necessaria, distribuere nobis. Dabitque ea si rite petamus. Præterea, quum a nobis pater appellari dignetur, haud dubium quin paterna pietate subvenire et exaudire paratus sit. Insuper, ipse qui ad orandum nos hortatur, seque exauditurum promittit, utique libenter exaudiet, quum tam infinita sit pietas, liberalitas veritasque ipsius. Postremo, ipse superbenignissimus Deus, qui etiam non exoratus, tanta beneficia nobis largitus est, qui tam caritative prævenit nos, qui ingratis ac perfidis tot bona largitur, fidelibus ac devotis ipsum invocantibus ut oportet, non deerit.
Sed tantum regem ac Dominum cum omni humilitate, subjectione et reverentia exorare necesse est. Propter quod Moyses protestatur: Quum quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quæsieris eum, et tota tribulatione animæ tuæ. Et ipsemet Christus: Oportet, inquit, semper orare, et non deficere. Potissime vero exaudiri cupientes, advertant et impleant quod loquitur Dominus: Quum stabitis ad orandum, dimittite si quid habetis adversus aliquem; quod si non dimiseritis, nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.
Scimus quoniam habemus postulationes quas postulamus ab eo id est, certi sumus quod petitionum quas Deo offerimus, effectum seu exauditionem sortiemur ab eo, juxta sensum prætactum. Vel sensus est, quod orationes quas Deo offerimus, non ex proprio sensu, sed ex divina instructione accipimus. Quid enim et qualiter debeamus orare, Christus in Evangelio docuit, et inter cetera dixit: Sic ergo orabitis: Pater noster, qui es in cœlis, etc. Ideo loquitur Paulus: Quid oremus sicut oportet, nescimus; sed ipse Spiritus orat pro nobis, id est, exorantes nos facit.
Consequenter sanctus Apostolus inter peccata distinguit, et qualiter circa diversos peccatores diversimode nos habere debeamus, exponit. Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, etc. Locus iste difficilis est. Qui primo sic potest intelligi: Qui scit proximum suum venialiter peccare, quod non inducit mortem animæ in præsenti, nec mortem æternæ miseriæ in futuro, petat, id est, pro illo oret; et dabitur ei vita, id est, ad ejus instantiam dabitur remissio talis culpæ, peccanti non ad mortem, id est venialiter peccanti. Quemadmodum enim venialia difficulter vitantur, sic faciliter dimittuntur, utpote Oratione dominica, confessione mutua, correptione et correctione fraterna, pœnitentia assidua, adspersione aquæ benedictæ, ingressu ecclesiæ, pectoris tunsione, caritatis fervore, remissione illatæ injuriæ, exercitatione operum misericordiæ. — Secundo exponitur sic: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, et non continuare peccata usque ad mortem inclusive, petat pro illo, et exaudietur. Nam talis vitam gratiæ obtinet, et vitam gloriæ consequitur: quia non manet in vitiis usque in finem vitæ præsentis, in qua est
Marc. xi, 25, 26.
Matth. vi, 9 et seq. Rom. vii, 26.
B
C
D
Marc. xi, 24.
Matth. vii, 7, 8.
Ibid. 11.
Luc. xi, 13.
Matth. vi, 9.
Deut. iv, 29.
Luc. xviii, 1. tempus, locus ac status merendi ac demerendi. Non tamen potest de aliquo certitudinaliter sciri absque revelatione, an ante mortem vere pœniteat: alioqui sciretur esse in caritate. Sed ideo S. Joannes hæc dicit, ut agnoscamus quod pro illo frustra oramus qui in vita præsenti non pœnitet, sed absque contritione decedit. — Tertio exponitur sic: Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, id est non facere irremissibile peccatum (ut sunt peccata in Spiritum Sanctum, quæ irremissibilia asseruntur, quia difficulter et vix dimittuntur, et finalis impœnitentia nunquam dimittitur), petat pro illo, et exaudietur: non quod semper oratio fusa pro taliter peccante exaudiatur, sed quia spes exauditionis est, et quandoque exauditio fit pro illo.
Sed est peccatum usque ad mortem : non pro illo dico ut roget quis. Si hoc de finali impœnitentia, seu de quocumque mortali usque ad mortem continuato et per contritionem non deleto, intelligatur, certum est quod pro defuncto in tali facinore non sit orandum. Si autem de quolibet peccato in Spiritum Sanctum intelligatur, sensus est, quod valde difficulter quis exaudiatur pro ita peccante. Ideo dicitur pro illo non esse rogandum, non ut nequaquam oretur, quum de nullo sit penitus desperandum, sed ad insinuandum quam difficulter impetretur a Deo venia talis peccati. Juxta quem sensum Christus in Evangelio loquitur: Si quis blasphemaverit in Spiritum Sanctum, non habet remissionem in præsenti sæculo neque in futuro. Hinc subditur: Omnis iniquitas, peccatum est, id est culpa mortalis, quum sit transgressio legis divinæ; et est peccatum ad mortem : quod tripliciter accipi potest, sicut jam tactum est. Quasi dicat: Non omnem culpam mortalem voco peccatum ad mortem. Vel sic: Omnis iniquitas, id est omnis non æquitas, seu quantumlibet modicus ab æquitate recessus, peccatum est ad minus veniale; et est peccatum ad mortem, id est mortale
Marc. III, 29; Matth. XII, 32.
17 peccatum, ad infernalem trahens interitum.
Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat; sed generatio Dei conservat eum. Hoc est quod supra, tertio hujus epistolæ capitulo, dictum est: Omnis qui natus est ex Deo, non peccat, quoniam semen ipsius in eo manet; et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est: quod ibidem satis reor expositum. Et quod ibi dicitur semen, hic generatio nominatur. Generatio enim Dei, id est spiritualis renovatio in Baptismate seu Pœnitentia facta, seu gratia ibi infusa, conservat eum in bono, et præservat a vitio, quantum ex se est: ipse tamen se potest a Deo propria libertate avertere. Et malignus non tangit eum, in quantum ex Deo natus est et per gratiam confortatus: quia ut talem, non potest eum ad peccatum impellere; sed ut defectibilem, fragilem ac liberi arbitrii exsistentem, potest eum tentare, superare seu tangere.
Scimus quoniam ex Deo sumus. Hoc supra expositum est. Apostoli quippe certitudinaliter se esse in caritate noverunt; ceteri vero Catholici ac devoti probabiliter sciunt hoc. Et mundus totus in maligno positus est, id est, mundani carnalesque homines diabolo sunt subjecti, vitiis involuti, et malæ libidinis igne succensi, quia in talibus abundant peccata. De quibus ait Propheta: Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt. Unde in Osee habetur: Non est veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra; maledictum et homicidium, mendacium et furtum et adulterium inundaverunt.
Et scimus quoniam Filius Dei venit, id est, per incarnationis mysterium in inferiorem hunc mundum ingressus est, sicut ipse ait: Exivi a Patre, et veni in mundum; et dedit nobis sensum, id est sapientiam salutarem et evangelicæ legis doctrinam, ut cognoscamus verum Deum: per quem hoc loco intelligitur Pater æternus. Nam subditur: et simus per fidem et caritatem in vero Filio ejus, id est in
18
I Joann. III, 9.
19
In I Joann. IV, 6.
Ps. XIII, 3; LII, 4.
Osee IV, 1, 2.
20
Joann. XVI, 28. unigenito, naturali et coæterno ipsius Filio Jesu Christo, qui in unitate personæ est Deus et homo. Venit itaque Filius Dei, ut cognoscamus verum Deum per fidem vivam et illuminatam et per sapientiæ donum in vita præsenti, deinde clare per speciem in regno cœlesti. Hic verus Filius Dei, est verus Deus veritate naturæ, ita quod vera divinitas est in eo, non participatio quædam, sicut in aliis qui in Scripturis dii vocantur; et vita æterna: est enim essentialiter vivens, et vita, veritas, sapientia ac divina essentia.2930 Porro Patre Filioque expressis, intelligitur superbenedictus et adorandus Spiritus Sanctus, Patris ac Filii amor, osculum et amplexus. O quanta fuit infelicium hæreticorum insania, qui contra hanc lucidissimam protestationem tanti Apostoli, divinitatem Christi negare impiissime præsumpserunt! Quanta etiam fuit vesania Mahometi, qui licet in Alcorano testetur Christum fuisse summum sapientissimumque prophetam, non tamen admittit ut Filius Dei aut Deus dicatur, sed purum fuisse hominem reprobus ille mentitur.
Filioli, custodite vos a simulacris, id est idolis ac idololatriis, atque ab omni avaritia, quæ idolorum est servitus, ab hæreticorum quoque figmentis, qui de Deo Patre et Filio ejus ac Spiritu Sancto non id senserunt ac docuerunt quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus sunt, sed quod ipsi maledicti eos esse finxerunt.31 Simulacra quoque sunt vana phantasmata, cogitationes inutiles, phantasticæ ac stolidæ apprehensiones, somniorumque observationes. A quibus omnibus nos custodire debemus, et sincere atque catholice de Deo uno ac trino sentire, salubria cogitare, sapientialibus meditationibus et considerationibus immorari, ac Dominum majestatis immensæ totis præcordiis jugiter venerari. Amen, id est, sic est, et ita fiat. Ad laudem et gloriam Creatoris omnipotentis, qui est super omnia Deus sublimis et benedictus.
ENARRATIO
IN EPISTOLAM SECUNDAM BEATI JOANNIS
Footnotes
-
Act. xv, 10. ↩
-
Galat. vi, 14. ↩
-
Philipp. III, 8. ↩
-
Hebr. XI, 33. ↩
-
1 Petr. v, 9. ↩
-
Ephes. VI, 13-18. ↩
-
Galat. v, 6. ↩
-
Coloss. I, 20. ↩
-
Ephes. V, 25, 26. ↩
-
Marc. IX, 22. ↩
-
Exod. ii, 10. ↩
-
Act. ii, 1 et seq. ↩
-
Apoc. i, 5. ↩
-
Matth. III, 16. ↩
-
Joann. xv, 26. ↩
-
Luc. xxiv, 39. ↩
-
Joann. 1, 33. ↩
-
Matth. xviii, 16. ↩
-
Deut. xix, 15; ↩
-
Luc. 11, 22; 11, 35. ↩
-
Matth. 11, 17; xvii, 5; ↩
-
II Petr. 1, 17. ↩
-
II Petr. i, 17. ↩
-
Joann. v, 36. ↩
-
Joann. x, 37, 38. ↩
-
Matth. iii, 17; xvii, 5; ↩
-
Luc. iii, 22; ix, 35. ↩
-
Joann. i, 33. ↩
-
I Cor. 1, 24. ↩
-
Joann. XIV, 6; ↩
-
Coloss. III, 5. ↩
Chapter 7 of 9