Articulus unica
EXPOSITIO UNICI CAPITULI : SENIOR ELECTÆ DOMINÆ.
IN præinducta epistola S. Joannes instruxit fideles in generali, nunc instruit quasdam personas in speciali. Porro sensus hujus compendiosæ epistolæ in præhabita sententiosa epistola pro maxima parte est habitus : ideo immorari non congruit.
Senior Electæ dominæ. Ut recitat Beda, quidam dixerunt præsentem epistolam et sequentem non esse Joannis apostoli, sed alterius presbyteri, nomine Joannis, ut infra plenius referetur. Sed nunc Ecclesia communiter tenet, quod sit Joannis apostoli : quod etiam ex stilo ac sensu, et simili sermonis charactere satis videtur. Vocat autem B. Joannes se seniorem, quia jam erat provectæ ætatis; et ratione sui officii, quoniam nomen senioris, episcopis quoque propter gravitatem sapientiæ maturitatisque congruit. Unde tunc rectores Ecclesiarum propter discretionem et morum maturitatem senes appellabantur. Propter quod, ut ante jam patuit, princeps Apostolorum in prima sua Canonica pastoribus loquens :1 Seniores, inquit, qui in vobis sunt, obsecro.
Itaque, Senior iste Joannes apostolus, omnium qui in Asia præerant Christianis præcipuus, scribit Electæ dominæ. Hæc namque veneranda et sancta matrona, cui tam reverenter scripsit tantus Apostolus, vocabatur, secundum expositores, Electa. Quod nomen illi optime competebat, quoniam utique valde electa erat a Deo, quam in præsenti epistola S. Joannes de multis commendat, sicut patebit. Et natis ejus, id est filiis ejus non solum carnis propagatione, sed et virtutum imitatione. Nam et proles ejus atque familia erant; et ita etiam spiritualem matrem se eis exhibuit, et quod parentes suis tenentur impendere filiis, utpote educationem, instructionem, correptionem et castigationem, exhibuit eis. Quos ego diligo in veritate, id est vero et spirituali amore. Sciebat siquidem tantus Apostolus se esse in caritate, imo et in caritate perfecta. Et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, id est, universi fideles, qui evangelicæ legis ac fidei veritatem, Christum quoque qui summa est veritas, agnoverunt, diligunt istos.2 Fuit namque domina ista nobilis ac famosa cum sobole sua, et hospitabat ac sustentabat credentes ac ministros
Ecclesiæ. Ideo omnes boni fideles ad quos fama ejus pervenit, eam ac sobolem ejus amabant.
Cur autem amabant eam et natos ejus, subjungitur: propter veritatem quæ permanet in vobis, id est propter veram Dei notitiam atque justitiæ æquitatem et vitæ sinceritatem. Fuit enim in istis veritas triplex, videlicet veritas vitæ, veritas doctrinæ, veritasque justitiæ. Et vobiscum erit in æternum: quia post hanc vitam fuit in eis veritas ista, et in æternum manebit in eis multo perfectius quam fuit in vita præsenti: nempe quod hic noverunt per fidem, in cœlo contemplantur per speciem. In cœlo quoque est perfecta justitia, ac veritas vitæ falsitate impermixta, quoniam Saneti secundum extremum posse suum Deo intenti sunt, honorificentiamque impendunt, nec quidpiam culpæ eorum vitæ miscetur.
Sit vobiscum gratia gratificans: quæ est qualitas supernaturalis, essentiam rationalis creaturæ immediate perficiens, et eam in esse deiformi ad promerendum idoneo ponens, ut magni describunt doctores; misericordia, id est pia adsistentia Dei in omnibus, et remissio culpæ, ac conservatio gratiæ; et pax pectoris in præsenti, quæ pax est tranquillitas internæ ordinationis, et quies mentis in Deo; pax quoque æternitatis in futuro, quæ est pax plena semper in actu, et gaudium prorsus imperturbatum. Pax etiam temporis est optanda, ut cum omnibus habeatur concordia bona, et quietam ac tranquillam vitam agamus in omni pietate.3 A Deo Patre et Jesu Christo Filio Patris. Pater enim et Filius sunt unum effectivum principium gratiæ et omnis boni creati. Propter quod ait Filius:4 Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit. Et ita per verba hæc divinitas Filii insinuatur, eo quod dona ista dicuntur esse a Filio sicut a Patre: et idem intelligendum est de Spiritu Sancto. Totius etenim superpræstantissimæ Trinitatis est una essentia, una potestas, una indivisaque actio ad extra. Et tota Trinitas est unus Deus, unus creator et rector ac Dominus universorum. Sit itaque vobis pax a Patre et Filio in veritate et caritate, id est, per hoc quod estis et statis in veritate doctrinæ ac fidei christianæ, atque in caritate Dei ac proximorum, et ut proficiatis in istis.
Gavisus sum valde gaudio spirituali in Domino, quoniam inveni de filiis tuis, id est aliquos filiorum tuorum, ambulantes in veritate. Vel, Inveni de filiis tuis, id est, hoc de eis cognovi, quod sunt ambulantes in veritate, id est, in fide catholica, morum sinceritate atque justitia conversantes ac proficientes, non in tenebris ignorantiæ ac peccatis, non in simulaticne ac calliditate viventes. De hoc autem est bonis prælatis consolatio valde præcipua, quod eorum subditi virtuose fructuoseque vivunt, quum eos tam spiritualiter ament. Sicut mandatum accepimus a Patre, id est Deo Trinitate omnium creatore.
Et nunc rogo te, domina, non quasi mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio. Hoc, inquam, rogo, et hoc est mandatum quod ab initio nostræ conversionis ad Christum seu evangelicæ prædicationis a Deo accepimus, ut diligamus alterutrum, id est, spiritualiter invicem nos amemus. Et hæc est caritas, id est, in hoc consistit ac innotescit, idque requirit, ut ambulemus secundum mandata ejus, id est, secundum Dei præcepta vivamus, proficiamus, atque ad cœlestem patriam properemus. Hoc est enim mandatum Dei, ut quemadmodum auditis ab initio vestræ conversionis, in eo ambuletis, id est, secundum Dei beneplacitum in lege et fide Christi vivatis, perseveretis, et gratiose crescatis.
Quod vobis nunc scribo, ac necessarium dico, quoniam multi seductores exierunt in mundum, id est, diversi hæresiarchæ et falsi magistri proruperunt in medium, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carne, id est, Dei Filium non credunt veraciter incarnatum, et in carne assumpta inter homines conversatum. Hoc enim dixerunt Marcionitæ hæretici, asserentes Christum corpus habuisse phantasticum:5 quorum hæresim secutus est et auxit impius Manichæus. Hic est seductor et antichristus, id est, quicumque hoc asserit, fallit se ipsum et alios. Est quoque Christo contrarius, et Antichristi præcursor ac typus.
Videte vosmetipsos, id est, considerate et custodite vos, ne perdatis omnia quæ operati estis, id est, ne cadendo a fide catholica justaque vita, privemini merito et præmio omnium actuum virtuosorum quos peregistis: quia dum justus mortaliter peccat, mortificantur præcedentia meritoria opera ejus, quæ tamen rursus vivificantur dum pœnitet et resurgit. Sed ut mercedem plenam accipiatis: id est, idcirco vos custodite, ut perseverando in bonis, beatam in cœlo retributionem plenarie quietantem ac contentantem obtineatis. Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.6
Scientes quod omnis qui recedit, vel, ut alii legunt, præcedit: id est, quicumque mente a veritate avertitur; vel, Qui præcedit, id est, primo recte incessit et bene vivere cœpit; et non permanet in doctrina Christi, juxta illam credendo ac conversando; Deum non habet per caritatem et gratiam, nec est ejus servus, sed dæmonis. Qui permanet in doctrina ejus, id est, evangelicis Christi documentis obedit, hic et Patrem et Filium habet, id est, Pater et Filius, imo et Spiritus Sanctus, sunt inhabitator et Dominus ac possessor cordis illius, quemadmodum loquitur Christus: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum;7 et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.
Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, id est, hæreticam falsitatem catholicæ veritati contrariam docet, nolite recipere eum in domo, id est, eum non hospitetis, nec habitatione jungamini ei, nec Ave ei dixeritis, id est, non communicetis ei in verbo salutationis, nec ullam cum eo societatem aut familiaritatem habeatis. Qui enim dixerit ei Ave, communicando secum in verbis, communicat operibus ejus malignis, id est, periculum incidit, et quasi socium pravitatis illius se esse ostendit. Istud de hæreticis excommunicatis, præscitis præsertim, accipitur; atque in primitiva Ecclesia servabatur tam stricte: ne credentes nondum satis roborati et exercitati in evangelica veritate, a talibus seducerentur; ut etiam manifestarent quam vitandi sint adversarii veritatis fidei christianæ. Unde et Paulus: Hæreticum, inquit, hominem, post unam et secundam correptionem devita;8 et rursus, Si quis non obedierit sermoni nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo.9 Ecce prædixi vobis, id est, de periculo isto præmonui vos, ut in die Domini nostri Jesu Christi, id est in die quo judicabimini a Christo, non confundamini, id est, ne interim peccando mereamini tunc ab eo confundi, reprobari, damnari.
Plura habens vobis scribere, id est, quamvis alia multa salubria vobis scribere possem, nolui per chartam et atramentum, id est, litteris scripto digestis nolui vobis ista insinuare. Spero enim me venturum ad vos, et ore ad os loqui, id est, spero quod os meum loquetur coram ad os vestrum. Præsentia namque doctoris et viva vox ejus, specialem habent vigorem, et frequenter plus operantur in subditis. Ut gaudium vestrum sit plenum, id est, spirituale gaudium vestrum ex mea præsentia et allocutione perficiatur, atque ad æternæ jucunditatis plenitudinem pertingatis.10
Salutant te filii sororis tuæ Electæ. Habuit ista sancta matrona sororem, quæ (ut asserit Glossa) etiam vocabatur Electa, sicut et ista; et filii ejus erant christiani, ac S. Joannis discipuli, et forsitan apud eum quando hæc scripsit. Porro quod in aliquibus libris subjungitur, Gratia tecum, Amen, non est (ut dicitur) in libris correctis.
ENARRATIO
IN EPISTOLAM TERTIAM BEATI JOANNIS
Footnotes
Chapter 8 of 9