Skip to the text

Articulus unica

EXPOSITIO UNICI CAPITULI : SENIOR CAIO CARISSIMO.

SENIOR Caio carissimo, quem ego diligo in veritate. Sicut refert Hieronymus, libro de Viris illustribus, quidam dixerunt istam ac præcedentem epistolam non esse S. Joannis apostoli, sed Joannis presbyteri, quem Papias Hieropolitanus episcopus, discipulus Joannis apostoli, in suis opusculis subinde allegat, senioremque vocat, cujus etiam sepulcrum in Epheso monstrabatur. Sed, quemadmodum tactum est, Ecclesia rationabiliter tenet, quod hæ duæ epistolæ sint Joannis apostoli, qui cur senior nuncupetur, in præcedentis expositione epistolæ est expressum.1 Porro Caius iste cui scribit, creditur fuisse vir ille Corinthius de quo ad Romanos loquitur Paulus :2 Salutat vos Caius hospes meus; et prima ad Corinthios, Neminem vestrum baptizavi nisi Crispum et Caium. Sustentavit siquidem et bene tractavit evangelicæ legis prædicatores, virtuosusque fuit :3 ideo fuit amabilis.

Carissime, de omnibus, id est pro cunctis ad salutem pertinentibus, orationem facio, ut scilicet in omnibus actibus meritoriis crescas. Ideo subditur : prospere te ingredi et valere, id est, ut feliciter converseris, proficiendo semper in melius, et valeas mente ac corpore, quatenus opera misericordiæ copiosius et expeditius prosequaris, sicut prospere agit anima tua, id est, feliciter conversatur, in virtutibus crescens quotidie. Et ponitur hic pars pro toto.

Gavisus sum valde in Domino gaudio spirituali, venientibus fratribus, id est Christianis peregrinis et ceteris, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, id est conversationi tuæ veraciter virtuosæ, quam nobis recitaverunt cum certitudine conjecturali, fiduciali, probabili, sicut tu in veritate ambulas, triplici veritate ornatus, utpote veritate vitæ, doctrinæ, justitiæ. Nec est in te hypocritica confictio, aut vulpina calliditas : quod sanctus Apostolus potuit, Deo revelante, certitudinaliter scire. Majorem horum gratiam non habeo, id est, nihil mihi commodius vel acceptius reputo inter hæc foris occurrentia, quam ut audiam filios meos spirituales in veritate ambulare, id est in vera et catholica fide, in virtutum sinceritate et justitiæ æqualitate Deo servi-

1 Thess. III, 8.

Jacob. II, 20.

Deut. X, 18.

Prov. XI, 17.

Matth. XXV, 40.

Tit. III, 13. re. Prælatus enim zelo salutis proximorum potissime sibi commissorum debet esse omnino accensus, et de eorum spirituali profectu et conversione magis quam de omnibus mundi bonis gaudere. Propter quod Paulus suis scribens discipulis : Tunc, inquit, vivimus, si vos statis in Domino.

Carissime, fideliter facis, id est, juxta exigentiam fidei, quæ requirit ut opera ei correspondentia fiant, conversaris, quoniam sine operibus virtuosis mortua judicatur. Sic ergo fideliter facis, quidquid operaris in fratres, id est omne opus misericordiæ quod fidelibus proximis impendis, et hoc in peregrinos, quibus misericordiæ actus impertiri, magis acceptum est Creatori, de quo in Deuteronomio legitur : Dominus facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum. Qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu Ecclesiæ, id est, coram fidelium multitudine fassi sunt et dixerunt quod circa eos caritative et pie te habuisti; quos benefaciens deduces digne Deo, id est, quibus de viatico seu necessariis providens, deduces seu diriges tam caritative ac reverenter, ut Christi membra ac servos ad alia loca duci seu dirigi decet. Quod agens, eris benefaciens seu meritorie operans, quia ut Salomon ait : Benefacit animæ suæ vir misericors. Christus quoque in Evangelio : Quod uni (inquit) ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Unde et Paulus scripsit ad Titum : Zenam legisperitum et Apollo sollicite præmitte, ut nihil illis desit.

Pro nomine enim ejus profecti sunt, id est, pro Dei honore iter peregrinationis assumpserunt, seu ad prædicandum egressi sunt; vel, ut quidam exponunt, pro fide Christi a suis concivibus sunt expulsi; nihil accipientes a gentibus, id est, ab infidelibus sustentaculum vitæ nec acceperunt, nec petierunt. Vel hoc ideo dicitur, quoniam infideles abstulerunt istis quæ possederunt, quatenus isti pauperitate coacti ad idololatriam reverterentur.

Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, id est tales bene tractare, ut cooperatores simus veritatis, id est, eis cooperemur ad exercenda opera fidei ac virtutum, sive ad prædicandum evangelicæ legis doctrinam. Hoc dicit sanctus Apostolus in persona habentium facultatem faciendi talia opera misericordiæ. Et quamvis ipse propria non haberet, tamen ut summus Asiæ præsul, dispensavit bona Ecclesiæ pro pauperum sustentatione collata.

Scripsissem forsitan Ecclesiæ, id est congregationi fidelium in tua civitate moranti; sed is qui amat primatum gerere in eis, Diotrephes, non recipit nos, id est, nostris verbis aut scriptis non acquiescit. Diotrephes iste fuit insolens et superbus, hæresiarcha quoque, ut aliqui dicunt, et ambitiosus. Et fuit ibi prælatus, vel ad fratrum præsidentiam adspiravit. Propter hoc si venero ad vos, commoneam (seu, ut aliqui legunt, commonebo) ejus opera quæ facit, id est, ea publice reprehendam, quoniam publice peccat, præsertim quia salutem impedit aliorum, verbis malignis garriens in nos, id est, impudenter detrahens nobis, et nostris contradicens doctrinis. Quocirca loquitur Beda : Linguas detrahentium sicut nostro vitio excitare non debemus, ne pereant : ita ex sua malitia excitatas debemus æquanimiter tolerare, ut nobis meritum crescat; aliquando autem etiam compescere, ne dum de nobis mala disseminant, innocentium corda, qui bona de nobis audire poterant, corrumpant. Hinc S. Joannes obtrectatoris sui linguam redarguit, ne alii a suæ prædicationis audientia impedirentur. Hæc Beda. Specialiter vero resistendum est detractori, quempiam de hæreticæ pravitatis aut infidelitatis vitio mendaciter diffamanti. Et quasi non ei ista sufficiant, id est, in tantorum criminum commissione non contentatur : sicque quod ait, Quasi, dicit hic veritatem, non similitudinem tantum; nec ipse suscipit fratres, id est, hospitalitatem non exhibet peregrinis, atque pauperibus ac prædicatoribus; et eos qui suscipiunt illos, prohibet a tam caritativis ac piis operibus, et de Ecclesia ejicit, nisi sibi obediant in præceptis tam vitiosis. Ex quo sequi videtur quod fuit prælatus, et constat quod erat valde perversus.

Carissime, noli imitari malum, id est prava hujus et consimilium sibi exempla, sed quod bonum est, id est aliorum opera virtuosa (juxta illud, Declina a malo, et fac bonum), ne cum perverso pervertaris.45 Qui bene facit, ex Deo est, quantum ad hoc quod bene et meritorie agit: quia per Dei gratiam, non propriis viribus, taliter operatur, quemadmodum per Osee Dominus loquitur: Perditio tua ex te;6 in me tantummodo auxilium tuum. Omnia autem ex Deo sunt, quantum ad id boni quod habent aut sunt, quemadmodum Paulus fatetur:7 Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Electi vero ex Deo sunt, secundum prædestinationem æternam, prout ista superius plenius sunt expressa. Qui male facit, non videt Deum, id est, Deum formata et caritativa cognitione non noscit, nec ejus præsentiam efficaciter pensat, neque justitiam ejus rite veretur, sed propria culpa cæcatur: quod de mortali potissime peccato accipitur.

Demetrio testimonium redditur ab omnibus bonis hominibus eum agnoscentibus, quod scilicet opera virtutum exerceat, et hospitalitati intentus sit, et ab ipsa veritate, id est a propria sua justitia, quæ materialiter testimonium perhibet ei, atque a veritate exsistente in aliis formaliter, quos veritas movet ad perhibendum testimonium ei, itemque a judice summo, qui est veritas ipsa. Sed et nos Joannes apostolus, ei testimonium perhibemus, qui Deo revelante certitudinaliter, aut aliunde probabiliter, scimus justum esse hunc ipsum Demetrium; et nosti quoniam testimonium nostrum verum est, quia a Spiritu Sancto movemur: et quidquid in scriptis redigimus atque asserimus, canonicam habet auctoritatem, et certam ac infallibilem veritatem, quia in his a Spiritu Sancto infallibiliter regulamur.

Multa habui scribere tibi; sed nolui per atramentum et calamum. Spero autem protinus te videre, et ore ad os loqui. Hoc totum in fine præcedentis epistolæ habitum est atque expositum.8 Siquidem, secundum unam considerationem, habuit S. Joannes scribere Caio isti, sed ex alia consideratione, dimisit hoc, quia speravit se in brevi ore tenus locuturum cum illo. Pax tibi, id est, tranquillitas mentis in Deo jugiter tibi insit, etiam in adversis, et tandem in cœlis, ubi nulla erit adversitas. Salutant te amici tui et mei qui mecum consistunt. Saluta amicos nominatim tuos et meos qui tecum sunt.

POSTREMO, quoniam in duabus istis compendiosis epistolis frequenter nominata, et variis modis accepta est veritas, pro eorumdem clariori intelligentia obtinenda, sciendum quod in scripturis theologicis ac philosophicis dictis, verum et veritas multipliciter accipiuntur ac distinguuntur.

Primo itaque dividitur veritas in veritatem increatam, et veritatem creatam. — Veritas increata est ipsemet Deus, seu divina essentia, quæ dicitur vera et veritas. Dicitur enim vera, quoniam summe incommutabilis, uniformis, perfecta, divino intellectui se clarissime repræsentans, pura et omni alieno, omni vano et falso penitus impermixta, omnisque creatæ veritatis origo fontana, exemplaris, æterna, infallibilis regula, invariabilisque mensura. Et quoniam simplicissima est, idcirco est veritas sua, utpote proprietas divini et omnino necessarii esse. Et quamvis veritas Filio approprietur, propter causam præhabitam, tamen absolute loquendo, cuilibet divinæ Personæ verissime competit, totaque Trinitas adoranda, est veritas una, quemadmodum et una essentia: præsertim quum ens et verum convertantur; atque ut ait Philosophus, unumquodque sicut se habet ad esse, ita ad veritatem.

Porro veritas creata est multiplex. Est enim in primis veritas rei, et veritas propositionis. Veritas rei, est veritas naturæ seu entis, non superaddens reale aliquid enti sive essentiæ rei, sed proprietatem quamdam : ita quod res creata dicitur vera duplici ratione. Primo, propter conformitatem suam ad rationem suam causalem ac idealem, quam habet in mente divina : sicque dicitur vera, quia sortita est esse prout Deus per rationem idealem ei dare instituit, seu in quantum imitatur suum esse exemplare, quod habet in animo Creatoris. Secundo, in quantum apta est facere veram sui apprehensionem in anima intelligentis, seu manifestare se secundum quod est. Veritas autem propositionis, est veritas complexa, quæ est in intellectu formaliter ac subjective, et dicitur adæquatio intellectus ad rem intellectam. Unde, secundum Philosophum, bonum et malum sunt in re, verum et falsum in intellectu. Communiter quoque fertur, quod res dicitur vera per comparationem ad intellectum, et bona in ordine ad voluntatem ; in propositione autem est tanquam in signo.

Iterum, veritas creata ponitur triplex, videlicet veritas vitæ, veritas doctrinæ, et veritas justitiæ. Veritas vitæ est ipsa rationalis creaturæ conversatio vitalisve actio, secundum divinæ legis rectitudinem regulata, dum agit quæ Deo sunt placita, et ejus jussionibus consona. De qua loquitur Christus : Omnis qui facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta. Et Paulus ad Timotheum : Divitibus præcipe non sublime sapere, ut apprehendant veram vitam. Insuper, veritas doctrinæ est conformitas seu consonantia instructionis mentis creatæ cum sapientia mentis æternæ. Imo hæc veritas est ipsa doctrina, rei de qua agit concordans. De qua asserit Christus, loquens ad Patrem : Sermo tuus veritas est. Et Paulus ad Galatas : Licet angelus de cœlo evangelizet vobis præterquam quod evangelizavimus vobis, anathema sit. At vero veritas justitiæ dupliciter dicitur : primo, secundum quod ipsa justitia est quædam rectitudo ac veritas, increatæ justitiæ sinceritatem et continentiam imitans ; secundo, prout aliquis ex justitia veritatem fatetur, sicut in foro judiciali. De qua veritate fertur in Psalmo : Universæ viæ Domini misericordia et veritas. Denique, de hac triplici veritate dixerunt adversarii veritatis ad Veritatem æternam : Magister, scimus quia verax es (in quo tangitur veritas vitæ), et viam Dei in veritate doces (in quo tangitur veritas doctrinæ), et non est tibi cura de aliquo (in quo tangitur veritas justitiæ). Interdum quoque, sumitur veritas pro virtute morali per quam homo in verbis et factis correspondenter se habet : quod ad veritatem pertinet vitæ, et item aliquo modo ad veritatem justitiæ.

Joann. III, 21.

1 Tim. VI, 17, 19.

Joann. XVII, 17. Galat. I, 8.

Ps. XXIV, 10.

Matth. XXII, 16.

Footnotes

  1. In II Joann. 1. ↩

  2. Rom. XVI, 23. ↩

  3. I Cor. I, 14. ↩

  4. Ps. xvii, 27. ↩

  5. Ps. xxxvi, 27. ↩

  6. Osee xiii, 9. ↩

  7. Rom.xi, 36. ↩

  8. II Joann. 12. ↩

Chapter 9 of 9