Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO CAPITULI SECUNDI : HIS ITAQUE GESTIS, POSTQUAM REGIS ASSUERI INDIGNATIO DEFERBUERAT.

HIC describitur, qualiter Esther facta est conjux regis. His itaque gestis, postquam regis Assueri indignatio deferbuerat, id est, fervere desiit, et mitescere cœpit cor ejus circa abjectam uxorem. Ira enim, sicut et ceteræ passiones appetitus sensitivi, fit cum corporali transmutatione: qua sedata, sedatur et passio, saltem a vehementia sua. Et specialiter generatur cum sanguinis ebullitione, fellis evaporatione, inflammationeque choleræ: quibus cessantibus, ira mitescit. Recordatus est Vasthi, prioris uxoris, et quæ fecisset, id est inobedientiam ejus, et quæ passa esset, videlicet libellum repudii seu repudiationem; et cœpit in corde suo ejus inobedientiam quodammodo excusare, propter causam in præcedenti articulo introductam. Sicque apparuit ei, quod ultra condignum esset punita: quod non videbatur regiam decere majestatem, ad quam constat præcipue spectare clementiam, juxta illud Proverbiorum, Roboratur clementia thronus regis.1 Quamvis autem in præcedenti capitulo dictum sit, quod regi Assuero placuit eunuchi consilium de Vasthi abjectione, Josephus tamen undecimo Antiquitatum libro enarrat, quod consilium eunuchi rex graviter tulit, detentus amore uxoris, et reminiscens ipsius decorem, et tristabatur quod propter irrevocabile suum edictum eam non potuit revocare.2 Idcirco in sollicitudinibus et mœrore permansit. Quem videntes amici nimio mœrore confectum, persuadebant ut amorem pristinæ conjugis et amorem nil profuturum deponeret, et quæreret per universam terram virgines decoras, ex quibus pulchriorem haberet uxorem, arbitrantes sic posse exstingui prioris cupidinem, alia introducta, et desiderium a muliere projecta subtractum, paulatim posse ad cohabitantem converti.3 Hoc est ergo quod subditur.

Dixeruntque pueri, id est familiares et cari, regis, atque ministri domestici sive præcipui: Quærantur regi puellæ virgines speciosæ, et tradantur in domo feminarum, ad usum regis deputatarum, sub manu Egei eunuchi. Eunuchus in Scripturis quandoque accipitur pro castrato: et sic videtur hic accipi. Interdum vero, pro convinente et probo in moribus: sicque sumitur præcedenti capitulo, quum dicuntur septem eunuchi in conspectu regis ministrasse.4 Qui est præpositus et custos mulierum regiarum, quæ usui regis deputantur: quibus ille eunuchus habuit providere de ornatu et victu atque custodia; et accipiant mundum muliebrem, id est apparatum ad ornatum et corporis mundificationem pertinentem, et cetera ad usus feminarum ac cultum earum, necessaria. Et quæcumque inter omnes oculis regis placuerit præ ceteris, ipsa regnet pro Vasthi. Placuit sermo regi; et ita ut suggesserant, jussit fieri.

Erat autem vir Judæus in Susis civitate, vocabulo Mardochæus, de stirpe Jemini: de qua et Saul primo Regum fuisse asseritur;5 qui translatus fuerat: hoc præcedenti articulo expositum est; nutricius Esther, quam, defunctis Esther parentibus, adoptavit in filiam: nam filia fuit fratris sui Esther, inter ceteras puellas tradita eunucho. Secundum Josephum, de Babylonia fuit adducta, et Mardochæus ejus amore secutus est eam, et sic habitavit in Susis. Quæ placuit ei, puta eunucho, ut accelera- ret mundum muliebrem, id est, mox festinavit eam ornare, habens spem firmam, quod rex eam eligeret in uxorem. Nam, ut Josephus contestatur, gratia vultus sui respicientium delectabat magis adspectum. Et traderet ei partes suas, id est ea quæ ad ejus pertinebant decorationem, et septem puellas speciosissimas, id est valde pulchras, minus tamen quam Esther; et tam ipsam quam ejus pedisequas ornaret atque excoleret, id est, valde exquisite componeret, cupiens ejus promotionem, et ut ipse per hoc consequeretur favorem illius. Quæ noluit ei indicare populum et patriam suam. Mardochæus enim præceperat ei, ut de hac re omnino reticeret. Judæi quippe tunc erant ibi captivi, et a multis contempti, ac singularis religionis.

Quum autem venisset tempus singularum per ordinem puellarum, ut intrarent ad regem. Ad quiescendum cum illo, intrabant successive, seu quælibet die suo. Unde Josephus ait: Per singulos dies ad concubitum unam regi mittebat. Expletis omnibus quæ ad cultum muliebrem pertinebant, scilicet in balneationibus, unctionibus, aromatumque applicationibus et vestimentorum decore, mensis duodecimus vertebatur: quia per integrum annum præparabantur ad regis conjunctionem; ita dumtaxat, ut sex mensibus ungerentur oleo myrtino, id est humore, gutta seu lacrima fluente de arbore quæ myrtus vocatur, cujus oleum carnem mundificat, et aliis sex mensibus quibusdam pigmentis, id est confectionibus, et aromatibus uterentur, ad reddendum corpus feminæ magis suave et molle ad tactum, ne quid inconvenientis odoris inveniretur in aliqua. Ingredientesque ad regem de die in palatium, quidquid postulassent ad ornatum pertinens, accipiebant ab aliquo a rege ad hoc deputato; et ut eis placuerat, compositæ, id est ad proprium libitum excultæ et decoratæ, de triclinio, id est aula seu palatio feminarum, ad regis cubiculum transibant. Et quæ intrabat vespere, egrediebatur mane, atque inde in secundas ædes, id est mansiones, deducebatur, quæ sub manu Susagari eunuchi erant, qui concubinis regis præsidebat. Aliqui opinantur, quod rex universas puellas secum dormientes duxit uxores, et tamen concubinæ vocentur, tanquam conjuges secundariæ, minusque principales, sicut in Genesi Zelpha et Bala quandoque vocantur uxores Jacob, aliquando concubinæ.6 Alii magis tenent oppositum. Nam et gentiles pro magna parte, concubitum simplicis fornicationis non reputabant peccatum: imo, ut dictum est in libro Judith, fœdum fuit apud Assyrios, ut femina irrideat virum, agendo ut immunis transeat ab eo.7

Evoluto autem tempore, instabat dies quo Esther intrare debebat ad regem. Quæ non quæsivit muliebrem cultum. Non enim adspirabat ad regis complacentiam atque conjugium, ut infra patebit: ideo commisit ornatum suum eunucho. Hinc subditur: Sed quæcumque voluit Egeus eunuchus, hæc ei ad ornatum dedit. Erat enim formosa valde et incredibili pulchritudine, omniumque oculis gratiosa et amabilis videbatur: quod totum ex divina providentia factum est, ut per eam populus Israel liberaretur. Ecce qualis artifex est omnipotens Deus, et quam pulcher, pulcherrimus, incomparabiliter pulcher et superpulcherrimus, atque ad intuendum superdeliciosissimus, infiniteque gratiosus, superamabilis est ille in semetipso, et ad fruendum superdulcissimus, qui in tam modica corporis parte, in fragili vasculo, in mortali materia vilique gleba tantam pulchritudinem, amabilitatem et delectabilitatem constituit. Denique pulchritudinem illam corporalem mirabiliter venustavit et auxit supernaturalis pulchritudo mentis in donis gratiæ ac virtutum, redundans ac resplendens in corpore; pulchritudo quoque moralis, in venustissimis moribus, apparatu et compositione exteriori consistens.

Ducta est itaque ad cubiculum regis mense decimo, qui vocatur Tebeth, id est Januarius apud nos: non utique decimo mense suæ expolitionis et præparationis ad regis accessum; sed decimo mense septimi anni regni Assueri. Et adamavit eam rex plus quam omnes mulieres, vel divisim vel conjunctim acceptas, loquendo de maritali affectu. Et quia tantam virtuositatem, pudorem et honestatem consideravit in puella, posuit diadema regni in capite ejus, fecitque eam regnare loco Vasthi. Et jussit convivium præparari permagnificum cunctis principibus et servis suis : quod secundum Josephum, Scholasticamque historiam, duravit per integrum mensem. Et dedit requiem in universis provinciis, id est, a subditis suis non exegit solita tributa sive obsequia anno illo aut circiter. Vel sensus est, quod fecit eos ad tempus a manualibus cessare laboribus, puta per mensem, quum Josephus dicat, quod præcepit eis festa pro suis nuptiis celebrare. Ac dona largitus est suis officiatis, cognatis, amicis, domesticis, juxta magnificentiam principalem, id est regalem et imperialem, videlicet liberaliter valde. Quod est contra præsidentes, qui in nuptiis suis aut sobolis suæ, gravant subditos suos exactionibus seu munerum exhibitionibus quas requirunt.

Quumque secundo quærerentur virgines et congregarentur, Mardochæus manebat ad januam regis. Cur jam post initum cum Esther connubium, virgines quærebantur ? Putant quidam, quod ad concubinatum; alii dicunt quod ipsa Esther nequaquam volente prodere genealogiam suam, rex simulavit se velle ducere aliam, et simulatorie fecit virgines quæri, quatenus sic extorqueret a conjuge genus ipsius. Ad quod referunt quod sequitur. Necdum prodiderat, id est manifestaverat, Esther patriam et populum suum, juxta mandatum ejus, id est Mardochæi. Quidquid enim ille præcipiebat, observabat Esther, et ita cuncta faciebat, ut eo tempore solita erat, quo eam parvulam nutriebat : in quo patent humilitas et obedientia Esther. Quidam vero paululum promoti, mox intumescunt, et obedire despiciunt suis parentibus aut magistris, seu his a quibus sunt instituti.

Eo igitur tempore quo Mardochæus ad januam regis morabatur, irati sunt duo eunuchi regis, volueruntque insurgere in regem, et occidere eum. Cujus rei causa nescitur, nisi quod servi sæpe ex indignatione, ambitione, traditione machinantur in mortem principis sui, quemadmodum patet tertio et quarto Regum, ubi reges Israel a servis suis occisi leguntur.89 Quod Mardochæum non latuit. Dicunt nonnulli, quod eunuchi audiente Mardochæo, contulerunt de regis interfectione in lingua quam putabant non intelligere Mardochæum. Josephus vero dicit, quod unus eunuchorum habuit servum Judæum, cognoscentem domini sui insidias, et retulit Mardochæo. Statimque nuntiavit reginæ Esther, et illa regi ex nomine Mardochæi. Quæsitum est, et inventum; et appensus est uterque in patibulo. Et ita rex sapienter processit, non statim incaute credendo, sed examinando negotium. Et jussit rex ut in libro memoriali scriberetur, ut pro vita sua aliquid repensaret ei. Mandatumque est historiis, id est in libris historialibus scriptum, et annalibus traditum coram rege. Annales vocantur libri historici, in quibus scribuntur quæ singulis annis contingunt sub regibus, ut reges talia recolendo, ex memoria præteritorum caute se habeant per considerationem præsentium, ac providentiam futurorum.

Circa capitulum istud aliqua possent inquiri : an scilicet regi licuit suam sic abjicere conjugem, quum inseparabilitas dicatur esse de ratione matrimonii; et an illa repudiata atque vivente, licuit ei ducere aliam. Item, an licuit ipsi Esther cum rege gentili contrahere, quum hoc fuerit prohibitum lege; et an fuerit vera uxor regis, quum dispar cultus impediat matrimonium contrahendum, dirimatque contractum.10 Ad quæ longum est plenarie respondere. Breviter autem tangendo dici potest, non oportere Assuerum excusare a culpa; ipsamque Esther ex divina præordinatione ac dispensatione contraxisse cum illo, sicut Samson cum Philistæa, ut patet in libro Judicum, ubi habetur quod res illa agebatur a Domino;11 et Salomon adhuc bonus cum filia Pharaonis, ut patet tertio Regum. Horum autem magistralis discussio, ad quartum spectat Sententiarum.12

Footnotes

  1. Prov. xx, 28. ↩

  2. Esther 1, 21. ↩

  3. mœrorem ↩

  4. Esther 1, 10. ↩

  5. I Reg. 1x, 1. ↩

  6. Gen. xxx, 4, 26; xxxv, 22. ↩

  7. Judith xii, 11. ↩

  8. III Reg. xv, 27-29; xvi, 9-11; ↩

  9. IV Reg. xv, 10, 14, 25, 30. ↩

  10. Deut. vii, 3. ↩

  11. Judic. xiv, 4. ↩

  12. III Reg. m, 1. ↩

Chapter 3 of 17