Articulus 3
ELUCIDATIO CAPITULI TERTII : POST HÆC REX ASSUERUS EXALTAVIT AMAN.
CAPITULO isto describitur, qualiter Aman exaltatus a rege, procuravit ab eodem populum Judæorum morti adjudicari. Post hæc rex Assuerus exaltavit Aman filium Amadathi, qui erat de stirpe Agag regis Amalecitarum: quos Saul vastavit, et quorum regem1 jam nominatum, Samuel propheta concidit in frusta, ut primo Regum libro legitur;2 et posuit solium ejus super omnes principes, quos habebat, id est super ceteros, qui sub ipso rege præerant populo, sicut Pharao exaltavit electum Joseph.3 Et sic Aman fuit primus post regem. Verumtamen infra legitur, quod Aman fuit animo et gente seu genere Macedo.4 Ex quo apparet, quod non fuit Amalecites. Ad quod respondebitur ibi. Cunctique servi regis flectebant genu, et adorabant Aman. Sic enim jusserat eis imperator. Solus Mardochæus non flectebat genu, ad reverentiam Aman, neque adorabat eum, ne honorem Deo debitum, homini exhiberet: quia ut dicitur, Aman superbissimus voluit sibi non solum duliæ, sed et latriæ adorationem impendi. Siquidem cultus duliæ poterat ei exhiberi, tanquam personæ excellenti in officio regiminis constitutæ. Aman autem super hominem impiissime se extollens, voluit adorari ut Deus:5 quemadmodum Nabuchodonosor rex Assyriorum, videlicet Cambyses, et Caius imperator, ut legitur.
Quod quum audisset, quod scilicet Mardochæus esset Judæus, nec se adoraret, iratus est valde. Oderat enim Judæos, a quibus cognovit progenitores et prædecessores suos fuisse occisos.6 Hinc servi regis annuntiaverunt ipsi Aman de Mardochæo, cupientes scire, an Mardochæus perseveraret in sententia, id est in responsione qua se dixit esse Judæum, et ideo non posse se hominem adorare. Et quoniam servi regis noverant Judæos esse exosos huic Aman, cupiebant scire ex quadam curiositate, an Mardochæus auderet hoc evidenter fateri, ipso Aman sciente aut audiente. Et pro nihilo duxit in unum, videlicet Mardochæum, mittere manus suas ultrices; magisque voluit omnem Judæorum perdere nationem, quæ erat in regno Assueri. Mense primo, cujus vocabulum est Nisan apud Judæos, et apud Latinos Aprilis, quamvis interdum concurrat partim cum Martio, missa est sors in urnam, quæ Hebraice dicitur Phur: id est, ipse Aman invidiosus sortilegus, misit sortem in vas quoddam, quod urna vocatur, ad sciendum per sortis oraculum, quo die mensis, et quo mense gens Judæorum deberet interfici; et exivit per sortis ostensionem mensis duodecimus, qui vocatur Adar secundum Hebræos, et Martius secundum Latinos. Exivit quoque per sortem tertiusdecimus dies mensis ejusdem.
Hæc fecit Aman ex vehementi indignatione et ira nequissima, tantam volens exercere vindictam in totum populum Judæorum, propter unius delictum, secundum suum judicium: quod tamen revera non fuit delictum, sed virtus. Superbi enim injuriam sibi factam, quamvis parvam, reputant valde gravem: idcirco in ulciscendo excedunt mensuram, et agunt contra justitiam. Denique, sciens se apud regem audientiam habere præcipuam, præsupponit se faciliter acquisiturum a rege judicium mortis contra Judæos.
Dixitque Aman regi: Est populus per omnes regni tui provincias dispersus, novis utens legibus et cærimoniis, colendo unum solum Deum, non deos, quos ab antiquis temporibus coluerunt gentiles. Nihilo minus lex Judæorum a tempore Moysis usque ad Assuerum perdurans, non fuit penitus nova, quamvis Aman sic dixerit ad inflammandum regem contra Judæos. Insuper et scita, id est decreta, regis contemnens. Unde dicitur plebiscitum. Et optime nosti quod non expediat regno tuo, scilicet bono communi et paci, ut insolescat, id est, contra solitum legum regni tui se habeat, per licentiam, id est permissionem manendi in vita et observantia sua. Si tibi placet, decerne, id est judica, ut pereat, id est occidatur, et decem millia talentorum appendam arcariis gazæ tuæ, id est custodibus thesaurorum tuorum. Hoc addidit Aman, ut videretur multum zelari pro rege et pro pace communi, cujus noverca et corruptrix solet esse dissimilitudo ac dispar cultus; et ne rex retraheretur a sententia mortis in Judæos dictanda, propter damnum tributorum quæ sibi a Judæis dabantur.
Tulit ergo rex annulum quo utebatur, non solum ad manus suæ ornatum, sed item ad litteras sigillandas, sicut tunc moris fuit. In annulis demum talibus fuit signum formatum ad imprimendum et signandum epistolas. De manu sua, et dedit eum Aman, ut juxta suum conceptum dictaret et sigillaret ex nomine regis litteras mortis contra Judæos. Credidit Assuerus nimis impio Aman, non inquirens accusationis veritatem. Facilitas autem credulitatis decipit multos, et in præsidentibus periculosa est subditis, etiam bonis. Vocatique sunt scribæ, id est scriptores, regis. Scriba tamen frequenter accipitur pro sapiente seu doctore, vel legisperito. Et litteræ missæ sunt per cursores regis ad universas provincias regni ejus, ut occiderent omnes Judæos a puero usque ad senem, id est universos, etiam infantulos atque decrepitos, et mulieres, id est cunctas personas feminei sexus. Et ut proniores essent gentiles hoc facere, dabatur facientibus illud licentia diripiendi ac retinendi bona Judæorum, quos trucidarent. Ideo subditur, et bona eorum diriperent. Sic quippe filii Israel vastaverunt Amalecitas;7 tamen contra præceptum Dei, pepercerunt pecoribus Amalec, sicut primo Regum fertur.
Statimque in Susis metropoli regni, pependit edictum: id est, ex dispositione Aman, appensum est decretum in scriptis de Judæorum interitu, ne rex suam revocaret sententiam, sicut nec eam de Vasthi abjectione revocare audebat. Hoc loco ponit Josephus formam epistolæ prætactæ ex nomine regis cunctis ejus provinciis missæ: quæ infra continetur.8 Rege et Aman celebrante convivium, tanquam rem communitati saluberrimam ordinassent, et cunctis Judæis qui in urbe Susis erant, flentibus: imo, ut Josephus scribit, etiam civitas turbabatur, utpote Judæis captivatis compatiens.
Footnotes
Chapter 4 of 17