Articulus 4
EXPOSITIO CAPITULI QUARTI : QUÆ QUUM AUDISSET MARDOCHÆUS, SCIDIT VESTIMENTA SUA.
REFERTUR hic, qualiter Mardochæus Esther reginam induxit ad intercedendum coram rege pro liberatione plebis Judaicæ. Quæ quum audisset Mardochæus, scidit vestimenta sua, ut moris fuit Judæis, imo et quibusdam gentilibus, sicut in libro Job, ipse Job et amici ejus leguntur vestimenta sua scidisse, et indutus est sacco, id est aspera saccinaque veste, in signum contritionis, spargens cinerem capiti, ad humiliandum se coram Deo, quasi pulverem se recognoscens ac cinerem;1 et in platea mediæ civitatis voce magna clamabat, ostendens amaritudinem animi sui : præsertim quia pensabat se esse occasionem tanti periculi, ac desolationis dijudicationisque populi sui; et hoc ejulatu usque ad fores, id est januas, palatii gradiens. Non enim erat licitum, indutum sacco aulam regis intrare. Unde secundum Josephum, usque ad aulam pervenit, et ante ipsam stetit : quam cum tali habitu ingredi, fuit prohibitum, ne hujuscemodi vestis, aut sic vestitus, miserabilisque apparens, horrorem incuteret regi, aut ejus magnificentiæ derogaret. In omnibus quoque provinciis, oppidis ac locis, ad quæ crudele regis dogma, id est præfatum edictum quasi doctrinaliter et apparenter dictatum, pervenerat, planctus ingens erat apud Judæos, plurimis sacco et cinere pro strato utentibus, ad impetrandum auxilium Dei, juxta illud Jeremiæ :2 Accingere cilicio, conspergere cinere.
Ingressi sunt autem puellæ Esther et eunuchi, id est pedisequæ ejus, et cubicularii qui erant castrati. Et apparet quod isti secrete noverunt Mardochæum et Esther esse cognatos. Nuntiaveruntque ei. Quod audiens Esther, consternata est, id est, mœrore oppressa; et misit vestem Mardochæo, ut indueret eam, sicque honeste vestitus, aulam intraret; quam accipere noluit Mardochæus, quia nondum finitum fuit malum illud pœnale, propter quod evadendum, induerat saccum. Accitoque Athach eunucho præcepit ut iret ad Mardochæum, et disceret cur hoc faceret. Egressusque Athach, invenit eum in platea civitatis : qui indicavit per eunuchum ei, scilicet Esther reginæ, omnia quæ acciderant in hoc casu, ut intraret ad regem, et deprecaretur pro populo suo. De quo faciendo excusat se, quia edictum fuit, quod quicumque non vocatus ingrederetur atrium regis, mox moreretur, nisi rex auream virgam quam tenebat in manu, ad sic introeuntem extenderet pro signo clementiæ. Hinc addidit : Ego igitur quomodo ad regem intrare potero, quæ triginta diebus non sum vocata ad eum? Habuit enim extra et alia multa deliciarum suarum objecta : et Deus omnipotens devotæ reginæ providit de tali continentia et quiete.
Quod quum audisset Mardochæus, rursus mandavit Esther reginæ, solita auctoritate loquens ad eam increpatorie et audacter, certus quod ipsa virtuosa domina patienter, non indignanter acciperet, dicens : Ne putes quod animam tuam tantum liberes, quia in domo es regis præcunctis Judæis, id est, noli putare quod a sententia mortis contra Judæos promulgata, præserves propriam vitam dumtaxat per hoc, quod facta es contubernalis et conjux regis, et ideo non cures pro populo tuo rogare. Si enim nunc silueris, non rogando regem pro tuis, per aliam occasionem liberabuntur Judæi, id est, Deus aliis modis ac viis, eis (ut spero) succurret; et tu et domus tua peribitis, id est, Deus justo judicio permittet te, et domesticos seu cognatos tuos occidi, eo quod neglexeris populo tuo in tanto periculo subvenire. Et quis novit, utrum idcirco ad regnum perveneris, id est, consors et contoralis regis effecta sis, ut in tali tempore parareris, id est, ut disponaris venire ad prætactam ruinam in tempore persecutionis istius, in quo deseris tuos? Vel sensus est: Quis novit, etc.? ac si dicat: Quamvis occulta sint Dei judicia, forsitan tamen idcirco imperatrix et regina facta es, quatenus ex præordinatione divina pares te succurrere nobis.
Rursumque Esther Mardochæo mandavit: Congrega omnes Judæos utriusque sexus, et orate pro me, ut communitatis oratio mihi prosperum mereatur successum. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus, nisi eo modo quo jejunantes solent non manducare, videlicet solum semel in die; vel tam parce et sobrie comedatis in die, ut quasi nil reputetur: sicut de eo qui parum comedit, dicimus, Nihil manducavit. Et ego cum ancillis meis similiter jejunabo. Sicque ancillæ istæ videntur fuisse fideles, et forsan conversæ per suam reginam. Et tunc ingrediar ad regem, sperando quod Deus misericorditer mecum disponet, et mentem regis mihi propitiam exhibebit, contra legem faciens, intrando ad regem invocata, id est non vocata, tradens me morti, id est periculo mortis, pro liberatione populi mei, nisi Deus gratiose provideat et succurrat. Ivit itaque Mardochæus ad exsequendum reginæ præceptum.
Footnotes
Chapter 5 of 17